There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Liber I, Colloquium XVII
1563

 Colloquium XVI Colloquium XVIII 

Personae:

Crispus, Sandrotus.

C.
Iamne tenes quae reddenda sunt hora tertia?

S.
Teneo.

C.
Ego quoque.

S.
Ergo confabulemur paulisper.

C.
Sed si intervenerit observator, putabit nos garrire.

S.
Quid times, ubi nihil timendum est? Si venerit, non deprehendet nos in otio, aut in re mala. Audiat, si velit, nostrum colloquium.

C.
Optime Loqueris: secedamus aliquo in angulum, ne quis nos impediat.