There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Liber I, Colloquium XIII
1563

 Colloquium XII Colloquium XIV 

Personae:

Clemens, Felix.

C.
Nihilne est quod reddamus hodie praeceptori?

F.
Nihil, nisi de Grammaticae rudimentis.

C.
Quidnam?

F.
Inspice librum tuum, invenies notas in quinque lectiones, quas praeceptor nobis praescripsit.

C.
Quando istud fuit?

F.
Die Veneris, hora quarta.

C.
At ego tunc non interfui.

F.
Ergo plagas meruisti.

C.
Siccine iudicas, severe iudex? occupatus eram domi, nec abieram iniussu praeceptoris.

F.
Esto; sed tamen debuisti postridie quaerere quid pridie actum esset.

C.
Meam culpam confiteor: sed cedo librum tuum, quaeso, ut videam quid nobis reddendum sit.

F.
Accipe, et eadem opera signato quae a praeceptore nobis praescripta sunt.

C.
Faciam diligenter: neque posthac (ut spero) me accusabis negligentiae.