Colloquia familiaria/Pseudochei et Philetymi


This is the stable version, checked on 22 Maii 2020. Template changes await review.
 Militis et Carthusiani Naufragium 
Pseudochei et Philetymi.
ph. Unde tibi scatet tanta mendaciorum vis?
ps. Unde suppetunt araneae fila?
ph. Non est igitur artis, sed naturae.
ps. A natura profecta sunt semina: ars et usus auxere facultatem.
ph. Non te pudet?
ps. Non magis quam coccycem suae cantionis.
ph. At tibi in manu est mutare cantionem tuam; et in hoc est homini data lingua, ut vera praedicet.
ps. Imo ut conducibilia. At non semper expedit vera dicere.
ph. Ita nonnunquam conducit habere manus furaces. Et hoc vitium esse tuo cognatum, testatur etiam populare proverbium.
ps. Utrumque vitium honestis nititur auctoribus: illud habet Ulyssem tantopere laudatum ab Homero; hoc Mercurium etiam deum, si poëtis credimus.
ph. Cur igitur vulgus execratur mendaces, fures etiam subiguntur in crucem?
ps. Non ideo quod mentiantur, aut furentur, sed quod inscite mentiantur aut furentur; vel quia praeter naturam, vel quia non satis callentes artem.
ph. Estne scriptor quispiam, qui tradit artem mentiendi?
ps. Bonam artis partem monstravere tui rhetores.
ph. Hi quidem tradunt artem bene dicendi.
ps. Verum: sed bona pars bene dicendi est, scite mentiri.
ph. Quid est scite mentiri?
ps. Vis definiam?
ph. Volo.
ps. Est ita mentiri, ut lucro sit, nec deprehendi possis.
ph. At quotidie deprehenduntur multi.
ps. Isti non sunt artifices absoluti.
ph. Es igitur tu absolutus artifex?
ps. Propemodum.
ph. Experire an me possis mentiendo fallere.
ps. Et te quoque possim, vir optime, si libeat.
ph. Dic igitur aliquod mendacium.
ps. At iam dixi. Non deprehendisti?
ph. Non.
ps. Age, fac sis attentus. Nunc incipiam mentiri.
ph. Sum attentus: dic aliquid.
ps. At iam iterum mentitus sum, te non deprehendente.
ph. Equidem nihil adhuc audio mendacii.
ps. Audisses, si calleres artem.
ph. Proinde commonstra tu.
ps. Primum appellavi te virum optimum. An non istuc est insigne mendacium, quum ne bonus quidem sis: et, si bonus esses, optimus dici non possis, quum sint innumeri te meliores?
ph. Heic plane fefelleras.
ps. Iam fac periculum, an possis alterum mendacium ex te deprehendere.
ph. Non possum.
ps. Heic desidero ingenium, quod alibi praestas.
ph. Fateor; ostende tu.
ps. Quum dicerem, nunc incipiam mentiri, nonne magnifice mentiebar, quum tot annos assueverim mentiri, et paulo ante, quam hoc dicerem, essem mentitus?
ph. Mirum praestigium.
ps. Sed nunc saltem monitus arrige aureis, ut deprehendas mentientem.
ph. Arrexi; dic.
ps. Imo iam dictum est, et tu meum mendacium es imitatus.
ph. Tu mihi persuadebis, quod nec aures habeam nec oculos.
ps. Quum homini sint aures immobiles, ut nec arrigi possint, nec demitti, mentiebar te arrecturum aures.
ph. Talibus mendaciis plena est omnis hominum vita.
ps. Non talibus tantum, o bone. Nam haec ludicra sunt; sunt quae rem adferant.
ph. Turpius est lucrum ex mendacio, quam ex lotio.[1]
ps. Verum est, inquam; sed iis, qui mentiendi nesciunt artem.
ph. Quam igitur tu calles artem?
ps. Non aequum est, ut te gratis doceam: numera; et audies.
ph. Non emo malas artes.
ps. Donas igitur gratis fundum tuum?
ph. Non sic insanio.
ps. At ego ex hac arte mea certiores capio fructus, quam tu ex tuo fundo.
ph. Manebit tibi ars tua: tantum profer specimen, ut intelligam non omnino vanum esse, quod dicis.
ps. Accipe igitur specimen. Multis multorum negotiis memet admisceo: emo, vendo, recipio, sumo mutuo, accipio depositum.
ph. Quid tum postea?
ps. Atque heic potissimum capto eos, a quibus non facile deprehendar.
ph. Quos?
ps. Stupidos, obliviosos, incogitantes, longe semotos, et mortuos.
ph. Certum est, mortuos neminem redarguere.
ps. Si quid cui vendo in diem, diligenter annoto in libellis rationum.
ph. Quid deinde?
ps. Ubi reddenda est pecunia, plus imputo mercium emptori, quam acceperit. Is si incogitans est, aut obliviosus, mihi certum est lucrum.
ph. Quid si deprehendat?
ps. Profero librum rationalem.
ph. Quid si doceat et evincat, se non accepisse quod imputas? Reclamo quantum possum. Nam in hac arte prorsus inutilis est pudor. Denique extrema ancora est, ut aliquid comminiscar.
ps. Quid palam deprehensus?
ph. Nihil est facilius: erravit famulus, aut ipse lapsus sum memoria. Scitum est multas simul miscere rationes: heic facilius est imponere. Exempli caussa: sunt quaedam dispuncta, quod soluta sit pecunia: sunt alia pro quibus nihil numeratum est. Haec in posterioribus codicillis misceo, sic ut nil dispungam. Ubi supputatur, contendimus, et vinco plerumque, vel periurio. Est et hoc artis: fere rationem ineo cum accincto ad iter, et imparato. Nam mea mihi semper parata sunt. Deponitur aliquid apud me, servo clam apud me, nec reddo. Longum est prius quam resciscat ille, ad quem res missa est. Tandem si non licebit infitiari, dico, mihi periisse: aut contendo me misisse, quod non misi: incuso aurigas. Postremo, si vitare non possum quin reddam, reddo accisum.[2]
ps. Bella vero ars.
ph. Nonnunquam eodem nomine bis accipio pecuniam, si liceat: primum domi, deinde illic quo proficiscor: et nusquam non sum. Interim tempus inducit oblivionem, confunduntur rationes, aliquis moritur, aut suscipit longinquam peregrinationem: ut omnia pessime cadant, saltem interim usus sum aliena pecunia. Nonnullos etiam capto specie benignitatis, ut faveant mentienti, sed semper de alieno: de meo nec matri darem teruncium. Quamquam autem in singulis videtur lucrum exiguum, ex multis tamen (multis enim memet, ut dixi, misceo) nascitur acervus haudquaquam poenitendus. Porro ne deprehendar, quum multae sint technae, tum illa praecipua: omnes omnium epistolas, quas possum, intercipio, resigno ac lego. Si quid obfuturum suspicor, premo: aut si reddo, reddo meo tempore. Ad haec inter longo semotos intervallo mendaciis meis sero simultatem.
ps. Quis istinc usus?
ph. Geminus. Primum, si non praestatur, quod alterius nomine promisi et quo nomine munus etiam accepi, (nam fumos huiusmodi magno vendo) fingo, per illum aut illum stetisse, quo minus perfectum sit.
ps. Quid si neget ille?
ph. Is procul abest, puta Basileae; ego polliceor in Anglia: deinde fit, ut orta simultate neuter alteri credat, si quid incuser. Habes specimen artis.
ps. At istam artem nos crassiores solemus vocare furtum, qui ficum vocamus ficum, et scapham scapham.
ph. O hominem iuris Caesarei rudem! An licet intendere actonem furti ei, qui suppressit depositum, aut qui abiurat mutuum, aut simili techna imposuit?
ps. Oportuit.
ph. Proinde vide prudentiam artificum. Ex his plus est lucri, aut certe tantundem; et minus est periculi.
ps. Male sit tibi cum tuis technis ac mendaciis. Non enim libet dicere, vale.
ph. Tu ringere cum tua pannosa veritate; ego interim suaviter agam cum meis furtis ac mendaciis, dextro Ulysse ac Mercurio.

 Militis et Carthusiani Naufragium 
  1. Cf. Sueton. Vespas. c. 23.
  2. Diminutum. Sic dicitur moneta acissa