Colloquia familiaria/Proci et Puellae


This is the stable version, checked on 22 Maii 2020. 2 pending changes await review.
 Apotheosis Capnionis Virgo Poenitens 
PROCI ET PUELLAE.
Pamphilus, Maria.
pa. Salve crudelis, salve ferrea, salve adamantina.
ma. Salve tandem et tu Pamphile, quoties et quantum voles, et quocunque libet nomine. Sed interim mihi videris oblitus nominis mei; Maria vocor.
pa. At Martiam dici oportuit.
ma. Quid ita, quaeso? Quid mihi cum Marte?
pa. Quia quemadmodum illi deo pro ludo est, homines interficere, ita et tibi: nisi quod tu Marte crudelior occidis etiam amantem.
ma. Bona verba. Ubinam strages ista mortalium, quos ego occidi? Ubi sanguis interfectorum?
pa. Unum cadaver vides exanime, si modo me vides.
ma. Quid ego audio? Mortuus loqueris, et obambulas? utinam mihi nunquam occurrant umbrae formidabiliores!
pa. Ludis tu quidem; tamen interim miserum exanimas, et crudelius occidis, quam si confoderes telo. Nunc longo cruciatu ex carnificor miser.
ma. Eho, dic, quot gravidae ad tuum occursum abortierunt?
pa. Atqui pallor arguit exsanguem magis, quam ulla sit umbra.
ma. Atqui iste pallor tinctus est viola. Sic palles ut cerasus maturescens, aut uva purpurascens.
pa. Satis procaciter rides miserum.
ma. Atqui si mihi non credis, admove speculum.
pa. Non optarim aliud speculum; nec arbitror esse clarius ullum, quam in quo me nunc contemplor.
ma. Quod speculum mihi narras?
pa. Oculos tuos.
ma. Argutator, ut semper tui similis es! Sed unde doces esse exanimem te? An cibum capiunt umbrae?
pa. Capiunt, sed insipidum, qualem ego.
ma. Quibus igitur vescuntur?
pa. Malvis, porris, et lupinis.
ma. Atqui tu non abstines a capis et perdicibus.
pa. Verum; sed interim nihilo plus sapiunt palato meo, quam si malvis vescerer, aut betis absque pipere, vino et aceto.
ma. O te miserum! et tamen interim obesulus es. An et loquuntur exanimes?
pa. Sic ut ego, voce perquam exili.
ma. Atqui nuper quum audirem te conviciantem rivali tuo, vox non erat admodum exilis. Sed obsecro te, num etiam ambulant umbrae? num vestiuntur? num dormiunt?
pa. Etiam coeunt, sed suo more.
ma. Nae tu suavis nugator es.
pa. Sed quid dices, si argumentis Achilleis evincam, et me esse mortuum et te esse homicidam?
ma. Absit omen, Pamphile: sed aggredere sophisma.
pa. Primum illud mihi donabis, opinor, mortem nihil aliud esse, quam abductionem animae a corpore.
ma. Largior.
pa. Sed ita, ut ne reposcas, quod dederis.
ma. Non fiet.
pa. Tum haud inficiaberis, eum qui alteri adimit animam, homicidam esse.
ma. Accedo.
pa. Concedes et illud, quod, a gravissimis auctoribus dictum, tot seculorum suffragiis comprobatum est, animam hominis non illic esse ubi animat, sed ubi amat.
ma. Istuc explana crassius: non enim satis assequor, quid velis.
pa. Et hoc sum infelicior, quod istuc non aeque sentis atque ego.
ma. Fac ut sentiam.
pa. Eadem opera fac ut sentiat adamas.
ma. Equidem puella sum, non lapis.
pa. Verum: sed adamante durior.
ma. Sed perge colligere.
pa. Qui corripiuntur afflatu divino, nec audiunt, nec vident nec olfaciunt, nec sentiunt, etiamsi occidas.
ma. Audivi sane.
pa. Quid coniectas esse in caussa?
ma. Dic tu, philosophe.
pa. Nimirum quoniam animus est in coelis, ubi habet quod vehementer amat, et abest a corpore.
ma. Quid tum postea?
pa. Quid tum, dura? Illud consequitur, et me esse mortuum, et te esse homicidam.
ma. Ubi est igitur anima tua?
pa. Illic ubi amat.
ma. Quis autem ademit tibi animam? quid suspiras? Dic libere, dices impune.
pa. Crudelissima quaedam puella, quam ego tamen ne mortuus quidem odisse possum.
ma. Humanum ingenium. Sed cur illi vicissim non adimis suam animam, par pari, quod aiunt, referens?
pa. Nihil me felicius, si quidem liceat facere permutationem, sic ut illius animus vicissim demigret in pectus meum, quemadmodum meus animus totus demigravit in corpus illius.
ma. At licetne mihi tecum vicissim sophistam agere?
pa. Sophistriam.
ma. Num fieri potest, ut idem corpus sit animatum, et exanime?
pa. Non eodem quidem tempore.
ma. Quum abest anima, tum mortuum est corpus?
pa. Est.
ma. Nec animat, nisi quum adest?
pa. Esto sane.
ma. Qui fit igitur, ut, quum ibi sit, ubi amat, animet tamen corpus, unde demigravit? Quod si animat, etiam quum amat alibi, quomodo vocatur exanime corpus, quod animatum est?
pa. Argutare tu quidem satis sophistice; sed me talibus pedicis non capies. Anima, quae moderatur utcumque corpus animantis, improprie dicitur anima, quum revera sint tenues quaedam animae reliquiae; non aliter quam odor rosarum manet in manu, etiam rosa submota.
ma. Difficile est, ut video, vulpem capere laqueo. Sed illud responde: Nonne agit, qui occidit?
pa. Maxime.
ma. Et patitur, qui occiditur?
pa. Scilicet.
ma. Qui fit igitur, ut, quum qui amat, agat, quae amatur, patiatur, occidere dicatur, quae amatur, quum amans potius occidat seipsum?
pa. Imo contra; qui amat, patitur: quae amatur, agit.
ma. Istuc nunquam evinces apud Areopagitas Grammaticos.
pa. At evincam apud Amphictyones Dialecticos.
ma. Verum ne graveris et illud respondere. Volens amas, an nolens?
pa. Volens.
ma. Quum igitur liberum sit non amare, videtur homicida, quisquis amat; praeterque ius accusat puellam.
pa. Atqui puella non ideo occidit quod amatur, sed quod non amat mutuum. Occidit autem quisquis servare potest, nec servat.
ma. Quid si iuvenis amet inconcessa, hoc est, uxorem alienam, aut virginem Vestalem? num illa amabit mutuum, ut servet amantem?
pa. Sed hic iuvenis amat, quod amare fas piumque est, atque etiam aequum et bonum et tamen occiditur. Quod si leve est homicidii crimen, et veneficii ream peragam.
ma. Istuc prohibeant superi. An Circen quampiam ex me facies?
pa. Aliquid et ista crudelius. Nam porcus aut ursus esse malim, quam id quod nunc sum, exanimis.
ma. Quo tandem veneficii genere perdo homines?
pa. Fascino.
ma. An igitur vis, ut posthac abs te deflectam noxios oculos?
pa. Bona verba. Imo magis afflecte.
ma. Si mihi sunt oculi fascinatores, qui fit, ut non contabescant et ceteri, quos obtueor? Itaque suspicor fascinum istud esse in tuis oculis, non in meis.
pa. Non sat tibi erat iugulare Pamphilum, ni insultes insuper?
ma. O lepidum mortuum! Sed quando parabuntur exsequiae?
pa. Opinione tua celerius, ni tu succurras.
ma. Egon’ rem tantam possum?
pa. Potes vel mortuum ad vitam revocare, idque minimo negotio.
ma. Si quis mihi porrigat panacen.
pa. Nihil opus herbis; tantum redama. Quid autem facilius, imo quid aequius? Non aliter absolveris ab homicidii crimine.
ma. Apud quod tribunal peragar rea? Areopagitarum?
pa. Non; sed apud tribunal Veneris.
ma. Aiunt deam esse placabilem.
pa. Imo nullius ira perinde formidabilis.
ma. Habet fulmen?
pa. Non.
ma. Habet tridentem?
pa. Nequaquam.
ma. Habet hastam?
pa. Minime, sed est dea maris.
ma. Non navigo.
pa. Sed habet puerum.
ma. Non est formidabilis aetas.
pa. Vindicem ac pervicacem.
ma. Quid is mihi faciet?
pa. Quid faciet? Prohibeant omnes superi. Nolim enim illi malum ominari, cui bene volo.
ma. Tamen effare; nulla mihi superstitio est.
pa. Dicam ergo. Si hunc spreveris amantem non omnino mutuo indignum amore, nisi fallor, ille fortasse iussu matris immittet tibi pessimo veneno tinctum iaculum, ut in sordidum aliquem depereas, qui te tamen non redamet.
ma. Supplicium narras abominandum. Ego sane vel mori praeoptarim, quam perdite amare deformem, nec amore mutuo respondentem.
pa. Atqui nuper huius mali fuit exemplum insigniter editum in puellam quandam.
ma. Ubi locorum?
pa. Aureliae.
ma. Quot anni sunt?
pa. Quot anni? vix sunt menses decem.
ma. Puellae quod erat nomen? Quid haeres?
pa. Nihil; novi tanquam te.
ma. Quin igitur edis nomen?
pa. Quia non placet omen. Utinam alio quovis nomine dicta fuisset. Idem habebat nomen quod tu.
ma. Pater quis erat?
pa. Vivit adhuc inter iureconsultos praecipui nominis, re splendida.
ma. Adde nomen.
pa. Mauritius.
ma. Cognomen.
pa. Aglaius.
ma. Vivitne mater?
pa. Nuper reliquit superos.
ma. Quo morbo periit?
pa. Quo morbo rogas? moerore. Et pater, tametsi vir cum primis fortis, periclitabatur.
ma. Licetne scire matris quoque nomen?
pa. Maxime. Sophronam nemo non novit. Sed quid sibi vult ista percunctatio? An me putas apologum comminisci?
ma. Egone de te suspicarer hoc? Haec suspicio pronior est in sexum nostrum. Sed narra, quid acciderit puellae.
pa. Puella erat honesto loco nata, ut dixi, re lauta, forma perquam eleganti: quid multis? digna principe marito. Huius nuptias ambiebat procus quidam illi non dissimilis.
ma. Quo nomine?
pa. Hei mihi; offendor omine; Pamphilus et ille dictus est. Illa nihil non tentantem pertinacissime sprevit. Iuvenis dolore contabuit. Nec ita multo post illa deperire coepit in quendam, simium verius quam hominem.
ma. Quid ais?
pa. Adeo perdite, ut satis dici non queat.
ma. Tam elegans puella tam deformem?
pa. Vertice acuminato, raro capillitio, eoque lacero et impexo, furfure ac lendibus oppleto: pleramque cranii cutem nudaverat alopecia; oculis refugis, naribus simis ac sursum hiantibus, ore sparso, dentibus putridis, balbutiente lingua, mento scabioso; scapulas deformabat gibbus; venter prominulus, crura vara.
ma. Thersiten quempiam mihi depingis.
pa. Imo aiunt, illi non fuisse nisi unam auriculam.
ma. Altera perierat illi fortasse in bello.
pa. Imo in pace.
ma. Quis hoc ausus est?
pa. Dionysius carnifex.
ma. Fortasse formae infelicitatem pensabat res ampla domi?
pa. Imo decoxerat, ac plus quam animam debebat. Cum hoc marito tam insignis puella nunc degit aetatem, ac subinde vapulat.
ma. Rem miseram narras.
pa. Sed veram. Sic visum est Nemesi iuvenis spreti contumeliam ulcisci.
ma. Ego citius optarem exstingui fulmine, quam talem ferre maritum.
pa. Ergo ne provoca Nemesim, et amantem redama.
ma. Si quidem istuc satis est, redamo.
pa. Sed optarim istum amorem esse perpetuum ac proprium: coniugem ambio, non amicam.
ma. Neque me id fugit; sed diu deliberandum est in eo, quod semel coeptum rescindi non potest.
pa. Apud me quidem nimium diu deliberatum est.
ma. Vide autem, ne tibi imponat amor, non optimus consultor. Nam caecum esse ferunt.
pa. Sed oculatus est, qui ex iudicio nascitur. Non ideo mihi talis videris, quod amem te; sed ideo te amo, quod talem te conspexerim.
ma. At vide, ne non satis me perspectam habeas. Si calceum induisses, tum demum sentires qua parte te urgeret.
pa. Iacienda est alea; quanquam ego multis auguriis colligo rem melius cessuram.
ma. Etiam augur es?
pa. Sum.
ma. Quibus igitur auguriis colligis? An volavit noctua?
pa. Illa volat stultis.
ma. An a dextris advolavit iugum columbarum?
pa. Nihil istiusmodi. Sed mihi iam annis aliquot perspecta est probitas tuorum parentum: ea primum avis est non pessima, e bonis prognatam esse. Neque me clam est, quam salubribus monitis, quam sanctis exemplis apud hos sis instituta. Et plus est bene institui, quam bene nasci. Habes alterum augurium. Ad haec meis maioribus non omnino malis, ni fallor, iam olim cum tuis amicitia non vulgaris intercedit: quin et nos inter nos a teneris, quod aiunt, unguiculis noti sumus; nec male convenit geniis nostris. Iam aetas inter nos, res, dignitas, nobilitas, inter utriusque parentes paene paria sunt. Demum, quod est in amicitia praecipuum, tui mores mihi videntur non pessime quadrare ad meum ingenium. Potest enim per se praeclarum esse, quod tamen non sit aptum. Quam mei vicissim tuo congruant, nescio. Hae videlicet aves, mea lux, mihi promittunt fore inter nos felix, perpetuum ac laetum iucundumque connubium, modo ne tuus animus mali ominis cantionem nobis occinat.
ma. Quam cantilenam optas?
pa. Ego praecinam: Sum tuus; tu succine: Sum tua.
ma. Brevis quidem cantiuncula; sed longum habet epiphonema.
pa. Quid refert, quam longum, modo laetum?
ma. Adeo mihi es invisus, ut nolim te committere, cuius in posterum poeniteat.
pa. Desine male ominari.
ma. Fortassis alia tibi videbor, ubi morbus aut aetas hanc formam immutarit.
pa. Nec hoc corpus, o bona, semper erit aeque succulentum. Sed ego non contemplor tantum istud undique florens et elegans domicilium, hospitem magis adamo.
ma. Quem hospitem?
pa. Animum istum tuum, cuius decor semper cum aetate crescet.
ma. Nae tu plus quam Lynceus es, si istum perspicis per tot tectoria.
pa. Animum animo perspicio. Ad haec, in communibus liberis subinde repubescemus.
ma. Sed interim perit virginitas.
pa. Verum. Sed eho, dic mihi, si tibi esset elegans pomarium, optares illic nihil unquam gigni praeter flores: an malles, delapsis floribus, videre arbores maturis pomis gravidas?
ma. Ut argutatur!
pa. Saltem illud responde, utrum est elegantius spectaculum, vitis humi iacens et computrescens, an amplexa palum aut ulmum, eamque purpureis uvis degravans?
ma. Responde tu mihi vicissim, utrum spectaculum amoenius, rosa nitens et lactea in suo frutice, an decerpta digitis ac paullatim marcescens?
pa. Ego rosam existimo feliciorem, quae marcescit in hominis manu, delectans interim et oculos et nares, quam quae senescit in frutice: nam et illic futurum erat, ut marcesceret; quemadmodum felicius est vinum, quod bibitur antequam acescat. Quanquam non statim marcescit flos puellae, si nupserit: imo video, multas, quae ante nuptias pallebant, languebant, ac velut extabescebant, ex congressu viri sic enituisse, ut tum demum florere coeperint.
ma. Attamen favorabilis ac plausibilis apud omnes est virginitas.
pa. Elegans quidem res puella virgo: sed quid iuxta naturam prodigiosius anu virgine? Nisi matri tuae defluxisset flos ille, nos istum flosculum non haberemus. Quod si, ut spero, non sterile fuerit nostrum coniugium, pro una virgine multas dabimus.
ma. Attamen aiunt, rem Deo gratissimam esse castitatem.
pa. Et ideo castam puellam mihi cupio nubere, ut cum illa caste vivam. Magis erit animorum quam corporum coniugium. Gignemus Reipublicae, gignemus Christo. Quantulum aberit hoc matrimonium a virginitate? Et fortasse olim sic convivemus quemadmodum vixit cum Maria Ioseph. Sed interim discemus virginitatem. Non enim statim pervenitur ad summum.
ma. Quid ego audio? Violanda virginitas, ut discatur?
pa. Quidni? Quemadmodum paulatim bibendo vinum parcius, discimus esse abstemii. Uter tibi videtur temperantior, qui in mediis deliciis accumbens abstinet, an qui semotus ab his, quae provocant intemperantiam?
ma. Arbitror eum fortius temperantem, quem parata copia non potest corrumpere.
pa. Utri verius debetur laus castitatis eine qui semet exsecat an qui membris integris, tamen abstinet a Venere?
ma. Equidem posteriori, meo calculo, tribuerim laudem castitatis, priori dementiam.
pa. An qui voto adstricti abiurant matrimonium, nonne quodam modo exsecant sese?
ma. Videtur.
pa. Iam non est virtus non coire.
ma. At non est?
pa. Sic accipe. Si per se virtus esset non coire, vitium esset coire. Nunc incidit ut vitium sit non coire, coire virtus.
ma. Quando hoc incidit?
pa. Quoties ab uxore ius suum petit maritus, praesertim si prolis amore quaerit complexum.
ma. Quid si lasciviat? non est fas negari?
pa. Fas est monere, vel rogare potius blandius, ut temperet: pernegare instanti, fas non est. Quanquam hac quidem in parte raras audio querelas maritorum de suis uxoribus.
ma. At dulcis est libertas.
pa. Imo gravis est sarcina virginitas. Ego tibi rex ero, tu mihi regina: imperabimus familiae nostro arbitratu: an tibi videtur ista esse servitus?
ma. Vulgus coniugium capistrum vocat.
pa. Sed ipsi vero capistro digni sunt, qui sic vocant. Dic mihi, quaeso, an non animus tuus est alligatus corpori?
ma. Videtur.
pa. Non aliter quam avicula caveae. Et tamen consule illum, an cupiat esse liber. Negabit, opinor. Quam ob rem? Quia libenter est alligatus.
ma. Res est utrinque modica.
pa. Tanto tutior. Eam tu domi augebis parsimonia, quae non sine caussa dicta est magnum vectigal; ego foris industria.
ma. Innumeras curas secum adferunt liberi.
pa. Sed iidem innumeras voluptates, ac saepenumero multo cum foenore reponunt parentibus officium.
ma. Misera quaedam res est orbitas.
pa. An nunc orba non es? Quid autem opus in re dubia male ominari? Dic mihi, utrum malles nunquam nasci, an nasci moritura?
ma. Equidem malim nasci moritura.
pa. Sic miserior est orbitas, quae prolem nec habuit, nec habitura est, quemadmodum feliciores sunt, qui vixerunt, quam qui nec nati sunt, nec nascentur unquam.
ma. Qui sunt isti, qui non sunt, nec erunt?
pa. Quanquam qui recusat ferre casus humanos, quibus omnes ex aequo sumus obnoxii, sive plebeii sumus, sive reges, is e vita migret oportet; et tamen, quidquid acciderit, tu non feres nisi dimidium, ego maiorem portionem in me transferam. Ita si quid acciderit laeti, gemina fiet voluptas. si quid mali, societas adimet dimidium aegritudinis. Mihi vero, si fata vocent, dulce fuerit vel immori tuis complexibus.
ma. Facilius ferunt homines, quod iuxta communes naturae leges accidit; sed video, quanto plus molestiarum adferunt nonnullis parentibus liberorum mores, quam mortes.
pa. Istius rei ne quid accidat, maxima ex parte in nobis situm est.
ma. Qui sic?
pa. Quoniam fere boni nascuntur ex bonis, quod ad indolem attinet. Neque enim e columbis nascuntur milvii. Dabimus igitur operam, ut ipsi boni simus. Deinde curabimus liberos nostros ab ipso statim lacte sanctis praeceptis et opinionibus imbuendos. Plurimum refert, quid infundas rudi testulae. Ad haec curabimus, ut domi habeant exemplum vitae, quod imitentur.
ma. Difficile est quod narras.
pa. Nec mirum; quia pulchrum est: atque ob hoc ipsum tu quoque difficilis es. At tanto studiis acrioribus huc enitemur.
ma. Habebis sequacem materiam; tu vide, ut me formes fingasque.
pa. Sed interim pronuntia tria verba.
ma. Nihil facilius; sed verba simulatque semel evolarint, non revolant. Dabo consilium utrique commodius. Ages cum tuis ac meis parentibus, ut utrorumque voluntate res transigatur.
pa. Ambire me iubes: tu potes tribus verbis rem certam reddere.
ma. An possim, nescio: mei iuris non sum. Nec sine maiorum auctoritate olim coibant coniugia. Verum, utcunque est, arbitror, auspicatius fore nostrum coniugium, si parentum auctoritate coëat. Et vestrum est ambire, nobis decorum non est. Gaudet enim rapi virginitas, etiamsi nonnunquam vehementius amemus.
pa. Noli pigebit ambire, modo ne me frustretur tuum unius suffragium.
ma. Non frustrabitur; bono animo esto, mi Pamphile.
pa. Tu mihi heic religiosior es, quam vellem.
ma. Imo tu tuum ipsius suffragium apud te prius expende. Nec affectum istum tuum adhibe in consilium, sed rationem. Quod affectus decernit, temporarium est: quod autem dictat ratio, perpetuo solet placere.
pa. Nae tu pulchre philosopharis; itaque parere certum est tuis consiliis.
ma. Non poenituerit obsequii. Sed heus tu, incidit interim scrupulus, qui meum animum male habet.
pa. Valeant scrupuli.
ma. Vin’ me nubere mortuo?
pa. Nequaquam, sed revixero.
ma. Amovisti scrupulum. Bene vale, mi Pamphile.
pa. Istuc tu cura.
ma. Precor tibi laetam noctem. Quid suspiras?
pa. Laetam noctem ais? Utinam largiare, quod precaris.
ma. Ne quid praepropere; adhuc tua messis in herba est.
pa. Nihilne tui mecum auferam?
ma. Hunc pastillum, qui tibi cor exhilaret.
pa. Adde saltem osculum.
ma. Cupio tibi virginitatem integram et illibatam tradere.
pa. An osculum aliquid decerpit virginitati?
ma. Vis igitur, ut aliis quoque largiar oscula?
pa. Nequaquam: mihi servari volo mea oscula.
ma. Tibi servo. Quanquam est aliud, cur in praesentia nec ausim dare osculum.
pa. Quid istuc?
ma. Ais, tuum animum paene totum demigrasse in corpus meum; in tuo quam minimum superesse: vereor itaque, ne in osculo hoc ipsum, quod in te superest, transiliat in me, tuque iam totus fias exanimis. Accipe igitur dextram, mutui amori symbolum, ac bene vale. Tu gnaviter rem gere. Ego interim Christum comprecabor, ut, quod agitur, utrique nostrum velit esse felix ac faustum.

 Apotheosis Capnionis Virgo Poenitens 
————————