There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 Coniugium Impar Cyclops, sive Evangeliophorus 
IMPOSTURA.
Livinus. Philippus.
ph. Salve, Livine.
li. Salvebo, si vis ita: sed a me tibi cave. Nam est animus imponere tibi, nisi caves.
ph. Non est admodum metuendus hostis, qui periculum denunciat. Sed age, falle si potes.
li. Ecce iam fefelli, nec sentis adhuc. Iterum cave.
ph. Cum praestigiarum, opinor, artifice mihi res est. Nihil enim sentio imposturae.
li. Rursus adverte mentem tuam, ni velis decipi, sicuti falsus es non semel.
ph. Heic sum, incipe.
li. Iam dudum mihi, quod iubes, peractum est.
ph. Quid actum, aut quid peractum? Nihil sentio do:li. :li. Iam toties admonitus saltem adhibe attentum animum.
ph. Novum praestigiarum genus. Ludor, ut ais, neque quidquam artis sentio, cum observem et oculos, et manus, et linguam tuam. Sed age, rursus incipe.
li. Iterum atque iterum incipio, atque adeo toties facio, neque tu assequeris laqueos.
ph. Qua re mihi laqueos tendis?
li. Haec tibi, inquam, lingua dolos parat, nec auribus sentis, nec oculis vides. Nunc saltem habe attentos oculos et aures.
ph. Non possum magis, etiam si de capite ageretur. Sed falle rursum.
li. Iterum ecce fefelli, neque deprehendis artem.
ph. Enecas. Quaeso dic quodnam est hoc praestigiarum genus?
li. Hactenus sum tibi locutus carmine, atque adhuc loquor.
ph. Nihil minus sensi quam istuc.
li. Primum tibi respondi duobus trimetris iambicis,[1] deinde trochaico tetrametro catalectico.[2] Mox meris creticis sum locutus.[3] Post haec Phalaecio hendecasyllabo.[4] Deinde meris choriambis.[5] Ad haec meris anapaestis.[6] Rursum tribus Sapphicis.[7] Mox Sotadico.[8] Postremo Trochaico tetrametro.[9]
ph. Deum immortalem! quidvis suspicabar potius, quam istud. Si vixero, aliquando vicem reponam.
li. Huc si quid potes.
ph. Ecce bis par pari retuli, nec dolum percipis.
li. Hui tam cito?
ph. Minatus sum tibi iambico tetrametro catalectico;[10] mox addidi creticos quinque.[11]
li. Prorsus accidit, ut video, quod dici solet, Cretensis incidit in Cretensem.
ph. Sic est; sed illud precor utrique nostrum, ne nobis unquam occurrat impostura nocentior.
 Coniugium Impar [[Colloquia familiaria/|]] 
  1. In verbis:
    Salvébo, si vis íta: sed a me tíbi cave.
    Nam est ánimus imponére tibi, nisí caves.
  2. Ecce iam fefélli, nec sentís adhuc. Iterúm caves.
  3. Rúrsus advérte mentém tuam, ní velis
    Décipi, sicuti fálsus es nón semel.
  4. Iám dudúm mihi, quód iubés, peráctum est.
  5. Iám toties ádmonitus sáltem adhibe atténtum animum.
  6. Iterum átque iterum incipio, atque adeo
    Totiés facio, neque tu ássequeris
    Laqueós.
  7. Haéc tibi, inquam, língua dolos parat, nec
    Aúribus sentís, n'oculis vides. Nunc
    Sáltem habe attentós oculos et aures.
  8. Iterum ecce fefélli, neque deprehédis ártem.
  9. Háctenus sum tíbi locutus cármine, atque adhuc loquor.
  10. Deum ímmortalem! quídvis potius súspicabar, quam ístud
  11. Ecce bis pár pari rétuli, néc dolum pércipis