There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 Ex Erasmi Epistola
ΜΟΡΙΑΣ
ΕΓΚΩΜΙΟΝ
ID EST
STULTITIAE LAUS.
ERASMI
ROTERODAMI
DECLAMATIO.
—————
AD FIDEM
EDITIONIS ANTIQUAE FROBENII
AB
AUCTORE IPSO RECOGNITAE
ACCVRATE EDITA.
—————
CUM EXCERPTIS GERARDI LISTRII NOTIS.

PRAEFATIO.
—————
ERASMUS ROTERODAMUS
THOMAE MORO SUO
S. D.

Superioribus diebus cum me ex Italia in Angliam reciperem, ne totum hoc tempus, quo equo fuit insidendum, ἀμούσοις et illitteratis fabulis tereretur, malui mecum aliquoties vel de communibus studiis nostris aliquid agitare, vel amicorum, quos hic ut doctissimos, ita et suavissimos[1] reliqueram, recordatione frui. Inter hos tu, mi More, vel in primis occurrebas: cuius equidem absentis absens memoria non aliter frui solebam, quam praesentis praesens consuetudine consueveram; qua, dispeream, si quid unquam in vita contigit mellitius. Ergo quoniam omnino aliquid agendum duxi, et id tempus ad seriam commentationem parum videbatur accommodatum, visum est Moriae encomion ludere. Quae Pallas istuc tibi misit in mentem? inquies. Primum admonuit me Mori cognomen tibi gentile, quod tam ad Moriae vocabulum accedit, quam es ipse a re alienus. Es autem vel omnium suffragiis alienissimus. Deinde suspicabar, hunc ingenii nostri lusum tibi praecipue probatum iri, propterea quod soleas huius generis iocis, hoc est, nec indoctis, ni fallor, nec usquequaque insulsis, impendio delectari; et omnino in communi mortalium vita Democritum quendam agere.[2] Quanquam tu quidem, ut pro singulari quadam ingenii tui perspicacitate longe lateque a vulgo dissentire soles, ita pro incredibili morum suavitate facilitateque cum omnibus omnium horarum hominem agere et potes et gaudes. Hanc igitur declamatiunculam non solum lubens accipies ceu μνημόσυνον tui sodalis, verum etiam tuendam suscipies, utpote tibi dicatam iamque tuam non meam. Etenim non deerunt fortasse vitilitigatores, qui calumnientur partim leviores esse nugas quam ut theologum deceant, partim mordaciores quam ut Christiane conveniant modestie; nosque clamitabunt veterem comoediam, aut Lucianum quempiam referre atque omnia mordicus arripere. Verum quos argumenti levitas et ludicrum offendit, cogitent velim non meum hoc exemplum esse, sed idem iam olim a magnis auctoribus factitatum; cum ante tot secula Βατραχομυομαχίαν luserit Homerus, Maro Culicem et Moretum, Nucem Ovidius; quum Busyriden laudarit Polycrates et huius castigator Isocrates, Iniustitiam Glauco, Thersiten et quartanam febrim Favorinus, Calvitium Synesius, Muscam et Parasiticam Lucianus; quum Seneca Claudii luserit ἀποθέωσιν, Plutarchus Grylli cum Ulysse dialogum, Lucianus et Apuleius asinum, et nescio quis Grunnii Corocottae porcelli testamentum, cuius et divus meminit Hieronymus.[3] Proinde, si videbitur, fingant isti me latrunculis interim animi caussa lusisse, aut si malint, equitasse in arundine longa. Nam que tandem est iniquitas, quum omni vite instituto suos lusus concedamus, studiis nullum omnino lusum permittere, maxime si nugae seria ducant, atque ita tractentur ludicra ut ex his aliquanto plus frugis referat lector non omnino naris obesae, quam ex quorundam tetricis ac splendidis argumentis? veluti quum alius diu consarcinata oratione rhetoricen aut philosophiam laudat, alius principis alicuius laudes describit, alius ad bellum adversus Turcas movendum adhortatur, alius futura praedicit, alius novas de lana caprina comminiscitur quaestiunculas. Ut enim nihil nugacius, quam seria nugatorie tractare, ita nihil festivius, quam ita tractare nugas ut nihil minus quam nugatus fuisse videaris. De me quidem aliorum erit iudicium: tametsi, nisi plane me fallit φιλαυτία, Stulticiam laudavimus, sed non omnino stulte. Iam vero ut de mordacitatis cavillatione respondeam, semper haec ingeniis libertas permissa fuit, ut in communem hominum vitam salibus luderent impune, modo ne licentia exiret in rabiem. Quo magis admiror his temporibus aurium delicias, quae nihil iam fere nisi solennes titulos ferre possunt. Porro nonnullos adeo prepostere religiosos videas, ut vel gravissima in Christum convicia ferant citius, quam pontificem aut principem levissimo ioco aspergi; presertim si quid πρὸς τὰ ἄλφιτα attinet. At enim qui vitas hominum ita taxat, ut neminem omnino perstringat nominatim, quaeso utrum is mordere videtur, an docere potius, ac monere? Alioqui quot obsecro nominibus ipse me taxo? Praeterea qui nullum hominum genus praetermittit, is nulli homini, vitiis omnibus iratus videtur. Ergo si quis exstiterit qui sese laesum clamabit, is aut conscientiam prodet suam aut certe metum. Lusit hoc in genere multo liberius ac mordacius divus Hieronymus, ne nominibus quidem aliquoties parcens. Nos, praeterquam quod a nominibus in totum abstinemus, ita praeterea stilum temperavimus, ut cordatus lector facile sit intellecturus, nos voluptatem magis, quam morsum quaesisse. Neque enim ad Iuvenalis exemplum occultam illam scelerum sentinam usquam movimus, et ridenda magis quam foeda recensere studuimus. Tum si quis est, quem nec ista placare possunt, is saltem illud meminerit, pulchrum esse a stultitia vituperari; quam cum loquentem fecerimus, decoro personae serviendum fuit. Sed quid ego haec tibi, patrono tam singulari ut caussas etiam non optimas optime tamen tueri possis? Vale, disertissime More, et Moriam tuam gnaviter defende. Ex Rure, Quinto Idus Iunias. An. MDVII.[4]


——————
ΜΩΡΙΑΣ ΕΓΚΩΜΙΟΝ,
ID EST,
STVLTITIAE LAUS.
DESIDERII ERASMI ROTERODAMI DECLAMATIO.
STULTITIA LOQUITUR

Utcunque de me vulgo mortales loquuntur, (neque enim sum nescia, quam male audiat stultitia etiam apud stultissimos,) tamen hanc esse, hanc, inquam, esse unam, quae meo numine Deos atque homines exhilaro, vel illud abunde magnum est argumentum, quod simulatque in hunc coetum frequentissimum dictura prodii, sic repente omnium vultus nova quadam atque insolita hilaritate enituerunt, sic subito frontem exporrexistis, sic laeto quodam et amabili applausistis risu, ut mihi profecto quotquot undique praesentes intueor, pariter deorum Homericorum nectare non sine nepenthe,[5] temulenti esse videamini, cum antehac tristes ac solliciti sederitis, perinde quasi nuper e Trophonii specu[6] reversi. Caeterum quemadmodum fieri consuevit, ut cum primum sol[7] formosum illud et aureum os terris ostenderit, aut ubi post asperam hiemem, novum ver blandis adspirarit Favoniis, protinus nova rebus omnibus facies, novus color ac plane iuventa quaedam redeat, ita vobis me conspecta, mox alius accessit vultus. Itaque quod magni alioqui Rhetores, vix longa diuque meditata oratione possunt efficere, nempe ut molestas animi curas discutiant, id ego solo statim adspectu praestiti.

Quamobrem autem hoc insolito cultu prodierim hodie, iam audietis, si modo non gravabimini dicenti praebere aures, non eas sane quas sacris Concionatoribus, sed quas fori circulatoribus, scurris ac morionibus consuevistis arrigere, quasque olim Midas ille noster exhibuit Pani. Lubitum est enim paulisper apud vos Sophistam agere, non quidem huius generis quod hodie nugas quasdam anxias inculcat pueris, ac plusquam muliebrem rixandi pertinaciam tradit, sed veteres illos imitabor, qui quo infamem Sophorum appellationem vitarent, Sophistae vocari maluerunt. Horum studium erat, Deorum ac fortium virorum laudes encomiis celebrare. Encomium igitur audietis, non Herculis, neque Solonis, sed meum ipsius, hoc est, Stultitiae.

Iam vero non huius facio sapientes istos qui stultissimum et insolentissimum esse praedicant, si quis ipse laudibus se ferat. Sit sane quam volent stultum, modo decorum esse fateantur. Quid enim magis quadrat, quam ut ipsa Moria suarum laudum sit buccinatrix, et αὐτὴ ἑαυτὴν αὐλῇ; Quis enim me melius exprimat quam ipsa me? Nisi si evi forte notior sim, quam egomet sum mihi. Quamquam ego hoc alioqui, non paulo etiam modestius arbitror, quam id quod optimatum ac sapientum vulgus faetitat, qui perverso quodam pudore vel Rhetorem quempiam palponem, vel Poetam vaniloquum, subornare solent, eumque mercede conductum, a quo suas laudes audiant, hoc est, mera mendacia, et tamen verecundus interim ille, pavonis in morem pennas tollit, cristas erigit, cum impudens assentator nihili hominem Diis aequiparat, cum absolutum omnium virtutum exemplar proponit, a quo sciat ille se plus quam δὶς διὰ πασῶν[8] abesse: cum corniculam alienis convestit plumis: quum Αἰθίοπα λευκαίνει, denique quum ἐκ μύας ἐλέφαντα ποιεῖ. Postremo sequor tritum illud vulgi proverbium, quo dicitur is recte laudare sese, cui nemo alius contigit laudator. Quanquam hic interim demiror mortalium, ingratitudinem dicam, an segnitiem, quorum cum omnes me studiose colant, meamque libenter sentiant beneficentiam, nemo tamen tot iam saeculis exstitit, qui grata oratione Stultitiae laudes celebrarit, cum non defuerint, qui Busirides, Phalarides,[9] febres quartanas, muscas, caluitia, atque id genus pestes, accuratis magnaque et olei et somni iactura elucubratis laudibus evexerint. A me extemporariam quidem illam et illaboratam, sed tanto veriorem audietis orationem.

Id quod nolim existimetis ad ingenii ostentationem esse confictum, quemadmodum vulgus oratorum facit. Nam ii, sicuti nostis, cum orationem totis triginta annis elaboratam, nonnumquam et alienam proferunt, tamen triduo sibi quasi per lusum scriptam, aut etiam dictatam esse deierant. Mihi porro semper gratissmum fuit, ὅττι κεν ἐπ' ἀκαιρίμαν γλῶτταν ἔλθῃ,[10] dicere. At ne quis iam a nobis expectet ut iuxta vulgarium istorum rhetorum consuetudinem, me ipsam finitione explicem porro ut dividam, multo minus. Nam utrumque ominis est inauspicati, vel fine circumscribere eam cuius numen tam late pateat, vel secare, in cuius cultum omne rerum genus ita consentiat. Tametsi quorsum tandem attinet mei velut umbram atque imaginem finitione repraesentare, cum ipsam me coram praesentes praesentem oculis intueamini? Sum etenim uti videtis, vera illa largitrix ἐάων, quam Latini Stultitiam, Graeci μωρίαν appellant.

Quanquam quid vel hoc opus erat dicere? quasi non ipso ex vultu fronteque, quod aiunt, satis, quae sim prae me feram, aut quasi si quis me Minervam, aut Sophiam esse contendat, non statim solo possit obtutu coargui, etiam si nulla accedat oratio, minime mendax animi speculum. Nullus apud me fucis locus, nec aliud fronte simulo, aliud in pectore premo. Sumque mei undique simillima, adeo ut nec ii me dissimulare possint, qui maxime Sapientiae personam ac titulum sibi vendicant, καὶ ἐν τῇ πορφύρᾳ πίθηκοι, καὶ ἐν τῇ λεοντῇ ὄνοι obambulant. Quamvis autem sedulo fingant, tamen alicunde prominentes auriculae Midam produnt. Ingratum mehercle et hoc hominum genus, qui cum maxime sint nostrae factionis, tamen apud vulgum cognominis nostri sic pudet, ut id passim aliis magni probri vice obiiciant. Proinde istos quum sint μωρότατοι, ceterum sophi ac Thaletes videri velint, nonne iure optimo μωροσώφους illos appellabimus?

Visum est enim hac quoque parte nostri temporis Rhetores imitari, qui plane Deos esse sese credunt, si hirudinum[11] ritu bilingues appareant, ac praeclarum facinus esse ducunt, Latinis orationibus subinde Graeculas aliquot voculas, velut emblemata intertexere, etiam si nunc non erat his locus. Porro si desunt exotica, e putribus chartis quatuor aut quinque prisca verba eruunt, quibus tenebras offundant lectori, videlicet, ut qui intelligunt, magis ac magis sibi placeant: qui non intelligunt, hoc ipso magis admirentur quo minus intelligunt. Quandoquidem est sane et hoc nostratium voluptatum genus non inelegans, quam maxime peregrina maxime suspicere. Quod si qui paulo sunt ambitiosiores, arrideant tamen et applaudant, atque asini exemplo τὰ ὦτα κινῶσι, quo caeteris probe intelligere videantur. Καὶ ταῦτα δὴ μὲν ταῦτα. Nunc ad institutum recurro.

Nomen igitur habetis: Viri, Quid addam epitheti? Quid nisi stultissimi?[12] Nam quo alio honestiore cognomine Mystas suos compellet Dea Stultitia? Sed quoniam non perinde multis notum est, quo genere prognata sim, id iam Musis bene iuvantibus exponere conabor. Mihi vero neque Chaos, neque Saturnus, neque Iapetus, aut alius id genus obsoletorum, ac putrium Deorum quispiam pater fuit. Sed Πλοῦτος, ipse unus, vel invitis Hesiodo et Homero, atque ipso adeo Iove, πατὴρ ἀνδρῶν τε θεῶν τε: cuius unius nutu, ut olim ita nunc quoque sacra profanaque omnia sursum ac deorsum miscentur. Cuius arbitrio bella, paces, imperia, consilia, iudicia, comitia, connubia, pacta, foedera, leges, artes, ludicra, seria, (iam spiritus me deficit) breviter, publica privataque omnia mortalium negotia administrantur; citra cuius opem, totus ille Poeticorum Numinum populus, dicam audacius, ipsi quoque Dii selecti, aut omnino non essent, aut certe οἰκόσιτοι[13] sane quam frigide victitarent. Quem quisquis iratum habuerit, huic ne Pallas quidem satis auxilii tulerit. Contra, quisquis propitium, is vel summo Iovi, cum suo fulmine mandare laqueum possit: τούτου πατρὸς εὔχομαι εἶναι. Atque hic quidem me progenuit non e cerebro suo, quemadmodum tetricam illam ac torvam Palladem Iupiter, verum ex Neotete Nympha multo omnium venustissima, pariter ac festivissima. Neque rursum id tristi illi illigatus coniugio, quomodo faber ille claudus natus est, verum quod non paulo suavius, ἐν φιλότητι μιχθείς, quemadmodum noster ait Homerus. Genuit autem, ne quid erretis, non Aristophanicus ille Plutus, iam capularis, iam oculis captus, sed quondam integer adhuc calidusque iuventa, neque iuventa solum, verum multo magis nectare, quod tum forte in Deorum convivio largius ac meracius hauserat.

Quod si locum quoque natalem requiritis, (quandoquidem id hodie vel inprimis ad nobilitatem interesse putant, quo loco primos edideris vagitus) ego nec in erratica Delo, nec in undoso mari, nec ἐν σπέσσι γλαφυοῖσι sum edita, sed in ipsis insulis fortunatis, ubi ἄσπαρτα καὶ ἀνήροτα[14] omnia proveniunt. In quibus neque labor, neque senium, neque morbus est ullus, nec usquam in agris asphodelus, malva, squilla, lupinumve, aut faba, aut aliud hoc genus nugarum conspicitur. Sed passim oculis, simulque naribus adblandiuntur moly, panace, nepenthes, amaracus, ambrosia, lotus, rosa, viola, Hyacinthus, Adonidis hortuli.[15] Atque in his quidem nata delitiis, nequaquam a fletu sum auspicata vitam, sed protinus blande arrisi matri. Iam vero non invideo ἐν ὑπάτῳ Κρονίωνι capram altricem, quum me duae lepidissimae Nymphae suis aluerint mammis, Methe Baccho progenita, et Apaedia Panos filia. Quas hic quoque in caeterarum comitum ac pedissequarum mearum consortio videtis. Quarum mehercle nomina, si voletis cognoscere, ex me quidem non nisi Graece audietis. Haec nimirum quam sublatis superciliis conspicamini, Φιλαυτία est. Huic quam velut arridentibus oculis, ac plaudentem manibus videtis, Κολακία nomen Haec semisomnis ac dormitanti similis Λήθη vocatur. Haec cubito utroque innitens, confertisque manibus, Μισοπονία dicitur. Haec roseo revincta serto, et undique delibuta unguentis, Ἡδονή. Haec lubricis et huc atque illuc errantibus luminibus, anoia dicitur. Haec nitida cute, probeque saginato corpore Τρυφή nomen habet. Videtis et Deos, puellis admixtos, quorum alterum Κῶμον vocant, alterum νήγρετον Ὕπνον. Inquam, famulitii fidelibus auxiliis genus omne rerum meae subiicio ditioni, ipsis etiam imperans imperatoribus.

Genus, educationem, et comites audistis. Nunc, ne cui sine causa videar mihi Deae nomen usurpare, quantis commoditatibus Deos simul et homines adficiam, quamque late meum pateat numen arrectis auribus accipite. Etenim si non inscite scripsit quidam, hoc demum esse Deum, iuvare mortales,[16] et si merito in Deorum senatum adsciti sunt, qui vinum, aut frumentum aut unam aliquam huiusmodi commoditatem mortalibus ostenderunt, cur non ego iure, Deorum omnium alpha dicar, habearque, quae una omnibus largior omnia?

Principio quid esse potest vita ipsa vel dulcius, vel pretiosius? At huius exordium cui tandem acceptum ferri convenit, nisi mihi? Neque enim aut ὀβριμοπάτρης hasta Palladis, aut νεφεληγερέτου Iovis aegis hominum genus vel progignit, vel propagat. Verum ipse Deum pater atque hominum Rex, qui totum nutu tremefactat Olympum, fulmen illud trisulcum ponat oportet, et vultum illum Titanicum, quo, cum lubet, Deos omneis territat, planeque histrionum more, aliena sumenda misero persona, si quando velit id facere, quod numquam non facit, hoc est παιδοποιεῖν. Iam vero Stoici se Diis proximos autumant. At date mihi terque quaterque, aut si libet, sexcenties Stoicum, tamen huic quoque, si non barba insigne sapientiae, etiam si cum hircis commune, certe supercilium erit ponendum, explicanda frons, abicienda dogmata illa adamantina, ineptiendum ac delirandum aliquantisper. In summa, me, me inquam, sapiens accersat oportet, si modo pater esse velit. Et cur non apertius meo more vobiscum fabuler? Quaeso num caput, num facies, num pectus, num manus, num auris, quae partes honestae putantur, progenerant Deos aut homines? Non, opinor, imo ea pars adeo stulta, adeoque ridicula, ut nec nominari citra risum possit, humani generis est propagatrix: is[17] est sacer ille fons, unde vitam hauriunt omnia verius quam ille Pythagoricus quaternio.[18] Age vero, qui vir, obsecro, matrimonii capistro velit praebere os, si quemadmodum isti sapientes facere consueverunt, prius eius vitae incommoda secum perpenderit: aut quae tandem mulier virum admissura sit, si partus periculosos labores, si educationis molestiam, vel norit, vel cogitarit? Porro si coniugiis debetis vitam, coniugium autem debetis Ἀνοία pedissequae, mihi nimirum quid debeatis, intelligitis. Tum quae semel haec experta, denuo repetere velit nisi Λήθης praesens nomen adfuerit? Neque vero id Venus ipsa, vel reclamante Lucretio,[19] umquam inficias iverit, sine nostri numinis accessione, suam vim mancam atque irritam esse. Itaque ex nostro illo temulento ridiculoque lusu, proveniunt, et superciliosi Philosophi, in quorum locum nunc successere, quos vulgus Monachos appellat, et purpurei reges et pii sacerdotes, et ter sacntissimi Pontifices. Postremo totus etiam ille Deorum Poeticorum coetus, adeo frequens, ut turbam vix iam ipse capiat Olympus, tametsi spatiosissimus.

At sane parum sit mihi vitae seminarium, ac fontem deberi, nisi quidquid in omni vita commodi est, id quoque totum ostendero mei muneris esse. Quid autem vita haec, num omnino vita videtur appellanda, si voluptatem detraxeris? Applausistis. Equidem sciebam neminem vestrum ita sapere, vel desipere magis, imo sapere potius, ut in hac esset sententia. Quamquam ne Stoici quidem isti voluptatem adspernantur, tametsi sedulo dissimulant, milleque convitiis eam apud vulgus dilacerant, nimirum ut deterritis aliis, ipsi prolixius fruantur. Sed dicant mihi per Iovem, quae tandem vitae pars est, non tristis, non in infestiva, non invenusta, non insipida, non molesta, nisi voluptatem, id est, stultitiae condimentum adjunxeris? Cuius rei cum satis idoneus testis esse possit, ille numquam satis laudatus Sophocles, cuius exstat pulcerrimum illud de nobis elogium:

Ἐν τῷ φρονεῖν γὰρ μηδὲν, ἥδιστος βίος,[20]

tamen age, rem omnem sigillatim[21] aperiamus.

Principio quis nescit primam hominis aetatem multo laetissimam, multoque omnibus gratissimam esse? Quid est enim illud in infantibus, quod sic exosculamur, sic amplectimur, sic fovemus, ut hostis etiam huic aetati ferat opem, nisi stultitiae lenocinium, quod data opera prudens natura, recens natis adjunxit, ut aliquo voluptatis velut auctoramento, et educantium labores delinire queant, et tuentium favores eblandiantur? Deinde quae succedit huic adolescentia, quam est apud omnes gratiosa, quam illi candide favent omnes, quam studiose provehunt, quam officiose porrigunt auxiliares manus? At unde, quaeso, ista iuventae gratia? unde, nisi ex me? Cuius beneficio quam minimum sapit, atque ob id quam minime ringitur. Mentior, nisi mox ubi grandiores facti, per rerum usum, ac disciplinas virile quiddam sapere coeperint, continuo deflorescit formae nitor, languescit alacritas, frigescit lepos, labascit vigor. Quoque longius a me subducitur, hoc minus minusque vivit, donec succedat τὸ χαλεπὸν γῆρας, id est, molesta senectus, non iam aliis modo, verum etiam sibimet invisa. Quae quidem prorsum nulli mortalium foret tolerabilis, nisi rursum tantorum miserta laborum dextra adessem, et quemadmodum Dii Poetarum solent pereuntibus aliqua metamorphosi succurrere, itidem ego quoque iam capulo proximos denuo quoad licet, ad pueritiam eos revocarem.Unde non abs re vulgus eos παλίμπαιδας appellare consuevit. Porro si quis transformandi rationem requirat, ne id quidem celarim. Ad Lethes nostrae fontem, nam Insulis Fortunatis oritur (siquidem apud Inferos tenuis modo rivulus labitur), eos produco, ut simul atque illic longa potarint oblivia, paulatim dilutis animi curis repubescant. At isti iam delirant, inquiunt, iam desipiunt. Esto sane. Sed istud ipsum est repuerascere. An vero aliud est puerum esse quam delirare, quam desipere? An non hoc vel maxime in ea delectat aetate, quod nihil sapit? Quis enim non ceu portentum oderit, atque exsecretur puerum virili sapientia? Adstipulatur et vulgo iactatum proverbium: Odí puerulum praécoci sapiéntia.[22] Quis autem sustineret habere commercium aut consuetudinem cum eo sene, qui ad tantam rerum experientiam, parem animi vigorem iudiciique acrimoniam adiunxisset? Itaque delirat senex meo munere. Sed tamen delirus iste meus interim miseris illis curis vacat, quibus sapiens ille distorquetur. Interim non illepidus est compotor. Non sensit vitae taedium, quod robustior aetas vix tolerat. Nonnumquam cum sene Plautino ad tres illas litteras[23] revertitur, infelicissimus si sapiat: At interim meo beneficio felix, interim amicis gratus, ne congerro quidem infestivus. Quandoquidem et apud Homerum e Nestoris ore fiuit oratio melle dulcior, cum Achillis sit amarulenta, et apud eumdem, senes in moenibus considentes, τὴν λειριόεσσαν vocem edunt. Quo quidem calculo ipsam etiam superant pueritiam, suavem quidem illam, sed infantem, ac praecipuo vitae oblectamento, puta garrulitate carentem. Addite huc quod pueris quoque gaudeant impensius senes, ac pueri vicissim senibus delectantur:

Ὡς αὶεὶ τὸν ὅμοιον ἄγει θεὸς ὡς τὸν ὅμοιον.[24]

Quid enim inter illos non convenit, nisi quod hic rugosior et plures numerat natales? Alioqui capillorum albor, os edentulum, corporis modus minor, lactis appetentia, balbuties, garrulitas, ineptia, oblivio, incogitantia, breviter omnia caetera congruunt. Quoque magis accedunt ad senectam, hoc propius ad pueritiae similitudinem redeunt, donec puerorum ritu, citra vitae taedium, citra mortis sensum emigrant e vita.

Eat nunc qui volet, et hoc meum beneficium cum reliquorum Deorum metamorphosi comparet. Qui quid irati faciant, non libet commemorare: sed quibus quam maxime propitii sunt, eos solent in arborem, in avem, in cicadam aut etiam in serpentem transformare: quasi vero non istud ipsum sit perire, aliud fieri. Ego vero hominem eumdem optimae ac felicissimae vitae parti restituo. Quod si mortales prorsus ab omni sapientiae commercio temperarent, ac perpetuo mecum aetatem agerent, ne esset quidem ullum senium, verum perpetua iuventa fruerentur felices. An non videtis tetricos istos et vel Philosophiae studiis, vel seriis et arduis addictos negotiis plerumque priusquam plane iuvenes sint, iam consenuisse, videlicet curis, et assidua acrique cogitationum agitatione sensim spiritus et succum illum vitalem exhauriente? Cum contra Moriones mei pinguiculi sint, et nitidi, et bene curata cute, plane χοῖροι, quod aiunt, Ἀκαρνάνιοι, numquam profecto senectutis incommodum ullum sensuri, nisi nonnihil, ut fit, sapientum contagio inficerentur. Adeo nihil patitur hominum vita, omni ex parte beatum esse. Accedit ad haec vulgati proverbii non leve testimonium, quo dictitant, Stultitiam unam esse rem, quae et iuventam alioqui fugacissimam remoretur, et improbam senectam procul arceat. Ut non temere de Brabantis populari sermone iactatum sit. Cum caeteris hominibus aetas prudentiam adferre soleat, hos quo propius ad senectam accedunt, hoc magis atque magis stultescere. Atqui hac gente non est alia, vel ad communem vitae consuetudinem festivior, vel quae minus sentiat senectutis tristitiam. His quidem ut loco, ita et vitae instituto confines sunt Hollandi mei, cur enim non meos appellem, usque adeo studiosos mei cultores, ut inde vulgo cognomen emeruerint?[25] cuius illos adeo non pudet, ut hinc vel praecipue sese iactitent. Eant nunc stultissimi mortales, et Medeas, Circes, Veneres, Auroras, et fontem, nescio quem, requirant, quo sibi iuventam restituant, cum id sola praestare et possim et soleam. Apud me succus est ille mirificus, quo Memnonis filia Tithoni avi sui iuventam prorogavit. Ego sum Venus illa, cuius favore Phaon ille repubuit, ita ut a Sapphone tantopere deamaretur. Meae sunt herbae, si quae sunt, mea precamina, meus ille fons, qui non solum revocat elapsam adolescentiam, sed quod est optabilius, perpetuam servat. Quod si omnes huic sententiae subscribitis, adolescentia nihil esse melius, senectute nihil detestabilius, quantum mihi debeatis videtis opinor, quae tantum bonum retineat, tanto excluso malo.

Sed quid adhuc de mortalibus loquor? Coelum omne lustrate, et mihi meum nomen opprobret licebit, quicumque volet, si quem omnino Deorum repererit non insuavem et aspernabilem, nisi meo numine commendetur. Etenim cur semper ephebus et comatus Bacchus? Nempe quia vecors ac temulentus, conviviis, saltationibus, choreis, lusibus vitam omnem transigens, ne tantulum quidem habet cum Pallade commercii. Denique tantum abest, ut sapiens haberi postulet, ut ludibriis ac iocis coli gaudeat. Neque proverbio offenditur, quod illi fatui cognomentum attribuit, id est huiusmodi, Μορύχου μωρότερος.[26] Porro Morycho nomen verterunt, quod illum pro templi foribus sedentem, musto ficisque recentibus, agricolarum lascivia consueverit oblinere. Tum autem quid non scommatum in hunc vetus iacit comoedia?[27] O insulsum, inquiunt, Deum, et dignum qui ex inguine nasceretur. At quis non malit hic fatuus et insulsus esse, semper festivus, semper pubescens, semper omnibus lusus ac voluptatem adferens, quam vel ἀγκυλομήτης ille Iupiter omnibus formidabilis, vel Pan suis tumultibus omnia senio vitians, vel favillis oppletus Vulcanus, ac semper of ficinae laboribus squalidus, aut Pallas etiam ipsa, sua Gorgone et hasta terribilis καὶ ἀεὶ ἑνορῶσα δριμύ. Cur semper puer Cupido? Cur? nisi quia nugator est, καὶ μηδὲν ὑγιὲς neque facit, neque cogitat? Cur aureae Veneri semper uornat sua forma? Nimirum, quia mecum habet affinitatem, unde et patris mei colorem vultu refert, atque hac de causa est apud Homerum, χρυσῆ Ἀφροδίτη. Deinde perpetuo ridet, si quid modo Poetis credimus, aut horum aemulis Statuariis. Quod numen umquam religiosius coluere Romani, quam Florae omnium voluptatum parentis? Quamquam si quis etiam tetricorum Deorum vitam diligentius requirat ab Homero, reliquisque Poetis, reperiet stultitiae plena omnia. Quid enim attinet reliquorum facta commemorare, cum Iovis ipsius fulminatoris amores ac lusus probe noritis? cum severa illa Diana oblita sexus, nihil aliud quam venetur, Endymionem interim deperiens? Verum illi sua facinora a Momo audiant malim, a quo saepius quondam audire solebant. Sed hunc nuper irati una cum Ate in terras praecipitem dederunt, quod sapientia sua felicitati Deorum importunus obstreperet. Neque mortalium ullus exsulem dignatur hospitio, tantum abest ut illi in Principum aulis sit locus, in quibus tamen mea Κολακία primas tenet, cui cum Momo non magis convenit, quam cum agno lupis. Itaque sublato illo, iam multo licentius ac suavius nugantur Dii, vere ῥᾷον ἄγοντες, ut inquit Homerus, nullo videlicet censore. Quos enim non praebet iocos ficulnus ille Priapus? Quos non ludos exhibet furtis ac praestigiis suis Mercurius? Quin et Vulcanus ipse in Deorum conviviis γελωτοποιὸν agere consuevit, ac modo claudicatione, modo cavillis, modo ridiculis dictis exhilarare compotationem. Tum et Silenus ille senex amator, τὸν κόρδακα[28] saltare solitus, una cum Polyphemo τὴν θρεττανελό,[29] Nymphis τὴν γυμνοποδίαν saltantibus. Satyri semicapri Atellanas[30] agitant, Pan insulsa quapiam cantiuncula risum omnibus movet, quem ita malunt, quam ipsas audire Musas, praecipue cum iam nectare coeperint madere. Porro quid ego nunc commemorem, quae probe poti Dii post convivium agitent? adeo mehercle stulta, ut ipsa nonnumquam a risu temperare nequeam. At satius est in his Harpocratis[31] meminisse, ne quis forte nos quoque Corycaeus aliquis Deus[32] auscultet, ea narrantes, quae ne Momus quidem impune proloquutus est.

Sed iam tempus est, ut ad Homericum exemplar relictis Coelitibus vicissim in terram demigremus, quamque ibi nihil laetum, aut felix, nisi meo munere, dispiciamus. In primis videtis, quanta providentia Natura parens et humani generis opifex, illud caverit, ne usquam deesset stultitiae condimentum? Etenim cum Stoicis definitoribus nihil aliud sit sapientia, quam duci ratione; contra stultitia, affectuum arbitrio moveri, ne plane tristis ac tetrica esset hominum vita, Iupiter quanto plus indidit affectuum quam rationis? quasi semiunciam compares ad assem. Praeterea rationem in angustum capitis angulum relegavit, reliquum omne corpus perturbationibus reliquit. Deinde duos quasi tyrannos violentissimos uni opposuit, iram, quae praecordiorum arcem obtinet, atque adeo ipsum vitae fontem cor, et concupiscentiam, quae ad imam usque pubem latissime imperium occupat. Adversus has geminas copias quantum valeat ratio, communis hominum vita satis declarat, cum illa, quod unum licet, vel usque ad rauim reclamat, et honesti dictat formulas. Verum hi laqueum regi suo remittunt, multoque odiosius obstrepunt, donec iam is quoque fessus ultro cedit, ac manus dat. Ceterum quoniam viro administrandis rebus nato, plusculum de rationis unciola erat adspergendum, ut huic quoque pro virili consuleret, me,[33] sicut in caeteris in consilium adhibuit, moxque consilium dedi me dignum: nempe uti mulierem adiungeret, animal, videlicet, stultum quidem illud atque ineptum, verum ridiculum et suave, quo convictu domestico, virilis ingenii tristitiam, sua stultitia condiret atque edulcaret. Nam, quod Plato dubitare videtur, utro in genere ponat mulierem, rationalium animantium, an brutorum, nihil aliud volvit, quam insignem eius sexus stultitiam indicare. Quod si qua forte mulier sapiens haberi voluit, ea nihil aliud agit[34] quam ut bis stulta sit, perinde quasi bovem aliquis ducat ad ceroma,[35] invita reluctanteque, ut aiunt, Minerva. Conduplicat enim vitium, quisquis contra naturam, virtutis fucum inducit, atque alio deflectit ingenium. Quemadmodum, iuxta Graecorum proverbium, simia semper est simia, etiam si purpura vestiatur: Ita mulier semper mulier est, hoc est, stulta, quamcumque personam induxerit.[36] Neque vero mulierum genus usque adeo stultum arbitror, ut eam ob rem mihi succenseant, quod illis et ipsa mulier, et Stultitia, stultitiam attribuam. Etenim si rem recta reputent via, hoc ipsum Stultitiae debent acceptum ferre, quod sint viris multis calculis fortunatiores. Primum formae gratiam, quam illae merito rebus omnibus anteponunt, cuiusque praesidio in tyrannos etiam ipsos tyrannidem exercent. Alioqui undenam horror ille formae, hispida cutis, et barbae sylva, plane senile quoddam in viro, nisi a prudentiae vitio, cum feminarum semper laeves malae, vox semper exilis, cutis mollicula, quasi perpetuam quamdam adolescentiam imitentur? Deinde quid aliud optant in hac vita, quam ut viris quam maxime placeant? Nonne huc spectant tot cultus, tot fuci, tot balnea, tot compturae, tot unguenta, tot odores, tot componendi, pingendi, fingendique vultus,[37] oculos et cutem, artes? Iam num alio nomine, viris magis commendatae sunt, quam stultitiae? Quid enim est quod illi mulieribus non permittunt? At quo tandem auctoramento, nisi voluptatis? Delectant autem [feminae][38] non alia re, quam stultitia. Id esse verum non ibit inficias quisquis secum reputarit, quas vir cum muliere dicat ineptias, quas agat nugas, quoties foeminea voluptate decreverit uti. Habetis igitur primum et praecipuum vitae oblectamentum, quo fonte proficiscatur.

Sed sunt nonnulli, cumprimis autem senes bibaces quidem illi magis quam mulierosi, qui summam voluptatem in compotationibus constituunt. Equidem an sit ullum lautum convivium, ubi mulier non adsit, viderint alii. Illud certe constat, citra Stultitiae condimentum, nullum omnino suave esse. Adeo ut si desit, qui seu vera, seu simulata Stultitia risum moveat, γελωτοποιὸν quempiam vel mercede conductum accersant, aut ridiculum aliquem parasitum adhibeant, qui ridendis, hoc est, stultis dicteriis, silentium ac tristitiam compotationis discutiat. Quorsum enim attinebat tot bellariis, tot lautitiis, tot cupediis onerare ventrem, nisi et oculi pariter et aures, nisi totus animus, risu, iocis, leporibus pasceretur? At istiusmodi tragematum ego sum architectrix unica. Quamquam illa ipsa iam in conviviis solennia, regem sortiri talis, lusitare tesseris, Philotesiis invitare, certare συμπεριφοραῖς ad Myrtum canere, saltare, gesticulari, non a septem Graeciae Sophis, verum a nobis ad humani generis salutem reperta sunt. Atqui omnium huiusmodi rerum ea natura est, ut quo plus habeant stultitiae, hoc plus conferant vitae mortalium, quae si tristis sit ne vita quidem appellanda videatur. Tristis autem evadat oportet, nisi cognatum taedium, hoc genus oblectamentis absterseris.

Sed erunt fortassis, qui hoc quoque voluptatis genus negligant, et in amicorum caritate et consuetudine acquiescant, amicitiam dictitantes unam rebus omnibus anteponendam, quippe rem usque adeo necessariam, ut nec aer, nec ignis, nec aqua magis. Rursum adeo iucundam, ut qui hanc de medio sustulerit, solem sustulerit: adeo denique honestam, si quid tamen hoc ad rem pertinet, ut nec ipsi philosophi vereantur eam inter praecipua bona commemorare. Sed quid, si doceo me huius quoque tanti boni, et puppim esse et proram? Docebo autem non crocodilitis,[39] aut soritis ceratinis, aut aliis id id genus dialecticorum argutiis, sed pingui, quod aiunt, Minerva, rem digito propemodum ostendam. Age, connivere, labi, caecutire, hallucinari in amicorum vitiis, quaedam etiam insignia vitia pro virtutibus amare, mirarique, an non stultitiae videtur affine? Quid cum alius exosculatur naevum in amica, alium delectat polypus Agnae, cum filium strabonem appellat petum pater,[40] quid, inquam, hoc est, nisi mera stultitia? Clament terque quaterque, stultitiam esse: atqui haec una stultitia, et iungit iunctos, et servat amicos. De mortalibus loquor, quorum nemo sine vitiis nascitur, optimus ille est, qui minimis urgetur: quum interim inter sapientes istos Deos, aut omnino non coalescit amicitia, aut tetrica quaedam et insuavis intercedit, nec ea nisi cum paucissimis, (nam cum nullis dicere religio est,) propterea quod maxima pars hominum desipit, imo nullus est, qui non multis modis deliret, et non nisi inter similes cohaeret necessitudo. Quod si quando inter severos istos coierit mutua benevolentia, ea certe haudquaquam stabilis est, nec admodum duratura, nimirum inter morosos et plus satis oculatos, ut qui in amicorum vitiis tam cernunt acutum, quam aut aquila, aut serpens Epidaurius. At ipsi in propriis vitiis quam lippiunt, et quam non vident manticam in tergo[41] pendentem? Itaque cum ea sit hominum natura, ut nullum ingenium reperiatur non magnis obnoxium vitiis. Adde tantam annorum ac studiorum dissimilitudinem, tot lapsus, tot errata, tot casus vitae mortalis, quo pacto vel horam constabit inter Argos[42] istos amicitiae iucunditas, nisi accesserit ea, quam mire Graeci εὐήθειαν appellant, hanc seu stultitiam, seu morum facilitatem vertas licebit. Quid autem? an non Cupido ille omnis necessitudinis auctor et parens, prorsum oculis captus est, cui quemadmodum τὰ μὲν καλὰ καλὰ πέφανται,[43] itidem inter vos quoque efficit, ut suum cuique pulcrum videatur, ut cascus cascam, perinde ut pupus pupam deamet. Haec passim et fiunt et ridentur, sed tamen haec ridicula iucundam vitae glutinant copulantque societatem.

Porro quod de amicitia dictum est, id multo magis de coniugio sentiendum, quod quidem nihil est aliud, quam individua vitae coniunctio. Deum immortalem! quae non divortia, aut etiam divortiis deteriora passim acciderent, nisi viri foeminaeque domestica consuetudo, per adulationem, per iocum, per facilitatem, errorem, dissimulationem, meum utique satellitium, fulciretur alereturque? Papae, quam pauca coirent matrimonia, si sponsus prudenter exquireret, quos lusus delicata illa sicuti videtur, ac pudens virguncula iam multo ante nuptias luserit? Tum quanto pauciora cohaererent inita, nisi plurima uxorum facta per viri vel negligentiam, vel stuporem laterent? Atque haec quidem merito stultitiae tribuuntur, verum ea interim praestat, ut marito iucunda sit uxor, uxori iucundus maritus, ut tranquilla domus, ut maneat affinitas. Ridetur, cuculus,[44] curruca, et quid non vocatur, cum moechae lacrymas labellis exsorbet. At quanto felicius, sic errare quam zelotypiae diligentia cum sese conficere, tum omnia miscere tragaediis?

In summa usque adeo nulla societas, nulla vitae coniunctio sine me vel iucunda, vel stabilis esse potest, ut nec populus Principem, nec servum herus, nec heram pedissequa, nec discipulum praeceptor, nec amicus amicum, nec maritum uxor, nec locator conductorem, nec contubernalis contubernalem, nec convictor convictorem diutius ferat, nisi vicissim inter sese nunc errent, nunc adulentur, nunc prudentes conniueant, nunc aliquo stultitiae melle sese deliniant. Iam haec scio videri maxima, sed audietis maiora.

Quaeso num quemquam amabit, qui ipse semet oderit? Num cum alio concordabit, qui secum ipse dissidet? Num ulli voluptatem adferet, qui sibimet ipsi sit gravis ac molestus? Istud, opinor, nemo dixerit, nisi qui sit ipsa stultior Stultitia. Atqui si me excluseris, adeo nemo poterit alterum ferre, ut ipse etiam sibi quisque puteat, sua cuique sordeant, sibi quisque sit invisus. Quandoquidem id mali natura, non paucis in rebus noverca magis quam parens, mortalium ingeniis insevit, praecipue paulo cordatiorum, ut sui quemque poeniteat. admiretur aliena. Quo fit ut omnes dotes, omnis elegantia decorque vitae vitietur, pereatque. Quid enim proderit forma, praecipuum Deorum immortalium munus, si putiditatis vitio contaminetur? Quid iuventa, si senilis tristitiae fermento corrumpatur? Denique quid in omni vitae munere vel tecum, vel apud alios acturus es cum decoro (est enim non artis modo, verum etiam omnis actionis caput, decere quod agas)[45] nisi adsit dextra haec Philautia, quae mihi merito germanae est vice? Adeo strenue meas ubique partes agit. Quid autem aeque stultum, atque tibi ipsi placere? te ipsum admirari? At rursum quid venustum, quid gratiosum, quid non indecorum erit, quod agas, ipse tibi displicens? Tolle hoc vitae condimentum et protinus frigebit cum sua actione Orator, nulli placebit cum suis numeris Musicus, explodetur cum sua gesticulatione Histrio, ridebitur una suis cum Musis Poeta, sordebit cum arte Pictor, esuriet cum pharmacis Medicus. Postremo pro Nireo Thersites, pro Phaone Nestor, pro Minerva suslls, pro facundo infans, pro urbano rusticus videberis. In tantum necesse est, ut sibi quoque quisque blandiatur, et assentatiuncula quapiam sibi prius commendetur, quam aliis possit esse commendatus. Denique cum praecipua felicitatis pars sit, ut quod sis, esse velis,[46] nimirum totum hoc praestat compendio mea Philautia, ut neminem suae formae, neminem sui ingenii, neminem generis, neminem loci, neminem instituti, nemiminem patriae poeniteat, adeo, ut nec Irlandus cum Italo, nec Thrax cum Atheniensi, nec Scytha cum Insulis Fortunatis cupiat permutare. Et o singularem naturae sollicitudinem, ut in tanta rerum varietate paria fecit omnia. Ubi dotibus suis nonnihil detraxit, ibi plusculum Philautiae solet addere, quamquam hoc ipsum stulte profecto dixi, cum haec ipsa dos sit vel maxima. Ut ne dicam interim, nullum egregium facinus adiri, nisi meo impulsu, nullas egregias artes, nisi me auctore fuisse repertas.

An non omnium laudatorum facinorum seges ac fons est bellum? Porro quid stultius, quam ob causas, nescio quas, certamen eiusmodi suscipere, unde pars utraque semper plus aufert incommodi quam boni? Nam eorum qui cadunt, veluti Megarensium[47] οὐδεὶς λόγος. Dein cum iam utrimque constitere ferratae acies, et rauco crepuerunt cornua cantu,[48] quis, oro, Sapientum istorum usus, qui studiis exhausti, vix tenui frigidoque sanguine spiritum ducunt, crassis ac pinguibus opus est, quibus quam plurimum adsit audaciae, mentis quam minimum. Nisi si quis Demosthenem militem malit, qui Archilochi[49] sequutus consilium, vix conspectis hostibus, abiecto clypeo fugit tam ignavus miles, quam orator sapiens. Sed consilium, inquiunt, in bellis plurimum habet momenti. Equidem fateor in duce, verum id quidem militare, non philosophicum, alioqui parasitis, lenonibus, latronibus, sicariis, agricolis, stupidis, obaeratis, et huiusmodi mortalium fece res tam praeclara geritur, non Philosophis lucernariis.

Qui quidem quam sint ad omnem vitae usum inutiles, vel Socrates ipse unus Apollinis oraculo sapiens, sed minime sapienter iudicatus, documento esse potest, qui nescio quid publice conatus agere, summo cum omnium risu discessit. Quamquam viris in hoc non usquequaque desipit, quod sapientis cognomen non agnoscit, atque ipsi Deo rescribit, quodque censet sapienti a Republica tractanda abstinendum esse, nisi quod potius monere debuerat, a sapientia temperandum ei, qui velit in hominum haberi numero. Deinde quid eumdem accusatum ad cicutam bibendam adegit, nisi sapientia? Nam dum nubes et ideas philosophatur, dum pulicis pedes metitur, dum culicum vocem miratur,[50] quae ad vitam communem attinent, non didicit. Sed adest praeceptori de capite periclitanti discipulus Plato, egregius, scilicet, patronus, qui turbae strepitu offensus, vix dimidiatam illam periodum pronunciare potuit.[51] Iam quid dicam de Theophrasto? qui progressus in concionem, repente obmutuit,[52] perinde quasi lupo conspecto. Qui militem animasset in bello? Isocrates ob ingenii timiditatem nec hiscere umquam est ausus. M. Tullius eloquentiae Romanae parens, semper indecora trepidatione, perinde quasi puer singultiens, exordiri consuevit: Idque Fabius interpretatur cordati oratoris et periculum intelligentis argumentuml. Verum cum hoc dicit, an non palam fatetur sapientiam obstare ad rem probe gerendam? Quid isti facient, cum res ferro geritur, qui tum metu exanimantur, cum nudis verbis est decertandum? Et post haec celebratur, si Diis placet, praeclara illa Platonis sententia, beatas fore respublicas, si aut imperent philosophi, aut philosophentur Imperatores. Imo si consules historicos, reperies, nimirum, nullos reipublicae pestilentiores fuisse Principes, quam si quando in philosophastrum aliquem aut litteris addictum inciderit imperium. Cuius rei satis, opinor, faciunt fidem Catones, quorum alter insanis delationibus reipublicae tranquillitatem vexavit, alter libertatem Populi Romani, dum nimium sapienter vindicat, funditus subvertit. Adde his Brutos, Cassios, Gracchos, ac Ciceronem etiam ipsum, qui non minus pestilens fuit Romanorum Reipublicae, quam Demosthenes Atheniensium. Porro Marcus Antoninus ut donemus bonum Imperatorem fuisse, iam id ipsum extorquere possim, fuit enim hoc ipso nomine gravis, atque invisus civibus, quod tam philosophus esset . Sed tamen ut donemus fuisse bonum, at certe pestilentior fuit Reipublicae tali relicto filio,[53] quam fuerat sua administratione salutaris. Quandoquidem solet hoc hominum genus, qui se sapientiae studio dediderunt, cum caeteris in rebus, tum praecipue in liberis propagandis infelicissimum esse, providente opinor natura, ne malum hoc sapientiae inter mortales latius serpat. Itaque Ciceroni degenerem fuisse filium constat, et sapiens ille Socrates liberos habuit matri similiores quam patri, ut non omnino pessime scripsit quidam, id est, stultos.

Sed utcumque ferendum si tantum ad publica munia forent ὄνοι πρὸς λύραν, nisi ad omnem prorsus vitae functionem nihil essent dexteriores. Ad convivium adhibe sapientem, aut tristi silentio, aut molestis quaestiunculis obturbabit. Ad chorum advoca, camelum saltare dices. Ad publicos ludos trahe, ipso vultu populi voluptatibus obstabit et cogetur e theatro migrare sapiens Cato,[54] quandoquidem supercilium non potest ponere. In colloquium inciderit, repente lupus in fabula.[55] Si quid emendum, si contrahendum, breviter, si quid eorum agendum, sine quibus haec quotidiana vita transigi non potest, stipiteml dicas sapientem istum, non hominem. Usque adeo neque sibi, neque patriae, neque suis usquam usui esse potest, propterea quod communium rerum sit imperitus, et a populari opinione, vulgaribusque institutis longe lateque discrepet. Qua quidem ex re odium quoque consequatur necessum est, nimirum, ob tantam vitae atque animorum dissimilitudinem. Quid enim omnino geritur inter mortales non stultitiae plenum, idque a stultis, et apud stultos? Quod si quis unus universis velit obstrepere, huic ego suaserim, ut Timonem imitatus, in solitudinem aliquam demigret, atque ibi solus sua fruatur sapientia. Verum ut ad id quod institueram, revertar: quae vis saxeos, quernos, et agrestes illos homines in civitatem coegit, nisi adulatio? Nihil enim aliud significat illa Amphionis et Orpheil cithara. Quae res plebem Romanam iam extrema molientem, in concordiam civitatis revocavit? Num oratio philosophica? Minime. Imo ridiculus ac puerilis apologus de ventre, reliquisque corporis membris confictus. Idem valuit Themistoclis apologus consimilis de vulpe et ericio.[56] Quae Sapientis oratio tantumdem potuisset, quantum commentitia illa cerva Sertorii potuit,[57] quantum Laconis illius de duobus canibus,[58] deque vellendis equinae caudae pilis ridendum commentum.[59] Ut ne quid dicam de Minoe, deque Numa,[60] quorum uterque fabulosis inventis stultam multitudinem rexit. Huiusmodi nugis commovetur ingens ac potens illa bellua, populus.

At rursum, quae civitas umquam Platonis, aut Aristotelis leges, aut Socratis dogmata recepit? Tum autem quae res Deciis persuasit, ut ultro sese Diis Manibus devoverent? Quod Q. Curtium in specum traxit, nisi inanis gloria, dulcissima quaedam Siren, sed mirum quam a Sapientibus istis damnata? Quid enim stultius, inquiunt, quam supplicem candidatum blandiri populo, congiariis favorem emere, venari tot stultorum applausus, acclamationibus sibi placere, in triumpho veluti signum aliquod populo spectandum circumferri, aeneum in foro stare? Adde his nominum et cognominum adoptiones. Adde divinos honores, homuncioni exhibitos, adde publicis cerimoniis in Deos relatos etiam sceleratissimos tyrannos. Stultissima sunt haec, et ad quae ridenda non unus sufficiat Democritus. Quis negat? Atqui hoc fonte nata sunt fortium Heroum facinora, quae tot eloquentium virorum litteris in coelum tolluntur. Haec stultitia parit civitates, hac constant imperia, magistratus, religio, consilia, iudicia, nec aliud omnino est vita humana, quam stultitiae lusus quidam.

Iam vero ut de artibus dicam, quid tandem mortalium ingenia ad excogitandas prodendasque posteris, tot egregias, ut putant disciplinas excitavit, nisi gloriae sitis? Tantis vigiliis, tantis sudoribus, famam, nescio quam, qua nihil esse potest inanius, redimendam putarunt homines vere stultissimi. Sed interim Stultitiae tot iam egregia vitae commoda debetis, quodque est longe dulcissimum, aliena fruimini insania.

Ergo posteaquam mihi fortitudinis et industriae laudem vindicavi, quid si prudentiae quoque vindicem? Sed dixerit aliquis eadem opera ignem aquae misceas, licebit. Verum hoc quoque successurum, arbitror, si vos modo, quod antehac fecistis, auribus atque animis favebitis. Principio si rerum usu constat prudentia, in utrum magis competet eius cognominis honos, in sapientem, qui partim ob pudorem, partim ob animi timiditatem nihil aggreditur, an in stultum, quem neque pudor quo vacat, neque periculum, quod non perpendit, ab ulla re deterret? Sapiens ad libros Veterum confugit, atque hinc meras vocum argutias ediscit. Stultus adeundis cominusque periclitandis rebus, veram, ni fallor, prudentiam colligit. Id quod vidisse videtur Homerus, etiamsi caecus, quum ait ῥεχθὲν δέ τε νήπιος ἔγνω.[61] Sunt enim duo praecipua ad cognitionem rerum parandam obstacula, pudor qui fumum offundit animo, et metus, qui ostenso periculo, dehortatur ab adeundis facinoribus. At his magnifice liberat Stultitia. Pauci mortales intelligunt ad quam multas alias quoque commoditates conducat, numquam pudescere, et nihil non audere. Quod si prudentiam accipere malunt eam quae rerum iudicio constat, audite obsecro, quam procul absint ab hac, qui hoc nomine sese venditant. Principio constat res omneis humanas, velut Alcibiadis Silenos,[62] binas habere facies nimium inter sese dissimiles. Adeo ut quod prima, ut aiunt, fronte mors est, si interius inspicias, vita sit: contra quod vita, mors: quod formosum, deforme: quod opulentum, id pauperrimum: quod infame, gloriosum: quod doctum, indoctum: quod robustum, imbecille: quod generosum, ignobile: quod laetum, triste: quod prosperum, adversum: quod amicum, inimicum: quod salutare, noxium: breviter, omnia repente versa reperies, si Silenum aperueris. Id si cui forte nimis philosophice dictum videtur, age pinguiore, quemadmodum dici solet, Minerva, planius faciam. Quis Regem non et opulentum, et dominum fatetur? Atqui nullis animi bonis instructus est, atqui nihil illi satis est, iam videlicet pauperrimus est. Tum animum habet plurimis addictum vitiis, iam turpiter servus est. Ad eumdem modum in ceteris quoque philosophari liceret. Sed hoc exempli vice posuisse satis sit. At quorsum haec? inquiet aliquis. Audite quo rem deducamus. Si quis histrionibus in scena fabulam agentibus personas detrahere conetur, ac spectatoribus veras nativasque facies ostenderel, nonne is fabulam omnem perverterit, dignusque habeatur, quem omnes e theatro velut lymphatum saxis eiiciant? Exorietur autem repente nova rerum species, ut qui modo mulier, nunc vir: qui modo iuvenis, mox senex: qui paulo ante Rex, subito Dama:[63] qui modo Deus, repente homunculus appareat. Verum eum errorem tollere, est fabulam omnem perturbare. Illud ipsum figmentum et fucus est, quod spectatorum oculos detinet. Porro mortalium vita omnis quid aliud est, quam fabula quaepiam, in qua alii aliis obtecti personis procedunt, aguntque suas quisque partes, donec choragus educat e proscenio? Qui saepe tamen eumdem diverso cultu prodire iubet, ut qui modo Regem purpuratum egerat, nunc servulum pannosum gerat. Adumbrata quidem omnia, sed haec fabula non aliter agitur. Hic si mihi sapiens aliquis coelo delapsus subito exoriatur, clamitetque hunc quem omnes ut Deum ac dominum suspiciunt, nec hominum esse, quod pecudum ritu ducatur affectibus, servum esse infimum, quod tam multis, tamque foedis dominis sponte serviat. Rursum alium, qui parentem exstinctum luget, ridere iubeat, quod iam demum ille vivere coeperit, cum alioqui vita haec nihil aliud sit quam mors quaedam. Porro alium stemmatis gloriantem, ignobilem ac nothum appellet, quod a virtute longe absit, quae sola nobilitatis sit fons, adque[64] eumdem modum de caeteris omnibus loquatur, quaeso, quid is aliud egerit, nisi ut demens ac furiosus omnibus esse videatur? Ut nihil est stultius praepostera sapientia, ita perversa prudentia nihil imprudentius. Siquidem perverse facit, qui sese non accommodet rebus praesentibus, foroque nolit uti, nec saltem legis illius convivialis meminerit, ἢ πίθι, ἢ ἄπιθι, postuletque ut fabula iam non sit fabula. Contra, vere prudentis est, cum sis mortalis, nihil ultra sortem sapere velle, cumque universa hominum multitudine vel connivere libenter, vel comiter errare. At istud ipsum, inquiunt, stultitiae est. Haud equidem inficias iverim, modo fateantur illi vicissim hoc esse, vitae fabulam agere.

Ceterum illud, o Dii immortales! eloquarne, an sileam? Cur autem sileam, cum sit vero verius? Sed praestiterit fortassis in re tanta, Musas ex Helicone accersere, quas Poetae saepius ob meras nugas advocare solent. Adeste igitur paulisper, Iovis filiae, dum ostendo nec ad egregiam illam sapientiam, ac felicitatis, ut ipsi vocant arcem, aditum esse cuiquam, nisi stultitia duce. Iam primum illud in confesso est, affectus omnes ad Stultitiam pertinere. Quandoquidem hac nota a stulto sapientem discernunt, quod illum affectus, hunc ratio temperat. Eoque Stoici perturbationes omnes ceu morbos a sapiente semovent, verum affectus isti non solum paedagogorum vice funguntur ad sapientiae portum properantibus, verum etiam in omni virtutis functione, ceu calcaria stimulique quidam adesse solent, velut ad bene agendum exhortatores. Quamquam hic fortiter reclamat bis Stoicus Seneca, qui prorsum omnem affectum adimit sapienti. Verum cum id facit, iam ne hominem quidem relinquit, sed novum potius Deum quendam δημιουργεῖ, qui nusquam nec exstitit umquam, nec exstabit: imo ut apertius dicam, marmoreum hominis simulacrum constituit, stupidum, et ab omni prorsus humano sensu alienum. Proinde, si libet, ipsi suo sapiente fruantur, citraque rivalem ament licet, cumque eo vel in civitate Platonis, vel si malint, in idearum regione, vel in Tantaliis inhabitent hortis.[65] Quis enim non istiusmodi hominem ceu portentum ac spectrum fugitet horreatque, qui ad omnes naturae sensus obsurduerit, qui nullis sit affectibus, nec amor,e, nec misericordia magis commoveatur,

quam si dura silex, aut stet Marpesia cautes,[66]

quem nihil fugiat, qui nihil erret, sed ceu Lynceus quispiam nihil non perspiciat, nihil non ad amussim perpendat, nihil ignoscat, qui solus se ipso sit contentus, solus dives, solus sanus, solus rex, solus liber, breviter, omnia solus, sed suo solius iudicio, qui nullum moretur amicum, ipse amicus nemini, qui Diis quoque ipsis non dubitet mandare laqueum, qui quidquid in omni vita geritur, velut insanum damnet, rideatque? Atqui huiusmodi animal est absolutus ille sapiens. Quaeso, si res agatur suffragiis, quae civitas istiusmodi magistratum sibi velit, aut quis exercitus talem optet ducem? imo quae mulier id genus maritum, quis convivator eiusmodi convivam, quis servus talibus moribus domnium vel optet, vel ferat? Quis autem non malit vel unum quemvis de media stultissimorum hominum plebe, qui stultus stultis vel imperare possit, vel parere, qui sui similibus placeat, sed quam plurimis, qui comis sit in uxorem, iucundus amicis, bellus conviva, convictor facilis, postremo qui nihil humani a se alienum putet? Sed me quidem iam dudum istius sapientis piget. Quare ad reliqua commoda sese recipiat oratio.

Agedum, si quis velut e sublimi specula circumspiciat, ita ut Iovem[67] poetae facere praedicant, quot calamitatibus hominum vita sit obnoxia, quam misera, quam sordida nativitas, quam laboriosa educatio, quot iniuriis exposita pueritia, quot sudoribus adacta iuventus, quam gravis senectus, quam dura mortis necessitas, quot morborum agmina infestent, quot immineant casus, quot ingruant incommoda, quam nihil usquam non plurimo felle tinctum, ut ne commemorem ista, quae homini ab homine inferuntur mala, quod genus sunt, paupertas, carcer, infamia, pudor, tormenta, insidiae, proditio, convitia, lites, fraudes. Sed ego iam plane τὴν ἄμμον ἀναμετρεῖν aggredior. Porro quibus admissis ista commeruerint homines, aut quis Deus iratus eos in has miserias nasci coegerit, non est mihi fas in praesentia proloqui. Verum ista qui secum perpendat, nonne Milesiarum[68] virginum probabit exemplum etiam si miserandum? At quinam potissimum sibi vitae taedio fatum accersivere Nonne sapientiae confines? Inter quos, ut interim Diogenes, Xenocrates, Catones, Cassios, ac Brutos sileam, Chiron[69] ille cum immortalem esse liceret, ultro mortem praeoptavit. Videtis, opinor, quid futurum sit, si passim sapiant homines: nempe altero luto, altero figulo Prometheo opus fore. Verum ego partim per ignorantiam, partim per incogitantiam, nonnumquam per oblivionem malorum, aliquando spem bonorum, aliquoties nonnihil mellis voluptatibus adspergens, ita tantis in malis succurro, ut ne tum quidem libeat vitam relinquere, cum exacto Parcarum stamine, ipsa iamdudum eos relinquit vita, quoque minus sit causae, cur in vita manere debeant, hoc magis iuvet vivere, tantum abest, ut ullo vitae taedio tangantur. Mei nimirum muneris est, quod passim Nestorea senecta senes videtis, quibus iam ne species quidem hominis superest, balbos, deliros, edentulos, canos, calvos, vel ut magis Aristophanicis eos describam verbis, ῥυπῶντας, κυφοὺς, ἀθλίους, ῥυσοὺς, μαδῶντας, νωδοὺς καὶ ψωλούς[70], tamen usque adeo vita delectari, adeoque νεανίζειν, ut alius tingat canos, alius apposititia coma calvitium dissimulet, alius dentibus utatur mutuo fortassis a se quopiam sumptis, hic puellam aliquam misere depereat, et amatoriis ineptiis quemvis etiam superet adolescentulum. Nam ut capulares iam, meraque silicernia, teneram aliquam iuvenculam ducant uxorem, eamque et indotatam, et aliis usui futuram, id adeo frequens, ut propemodum et laudi detur. Sed multo etiam suavius, si quis animadvertat anus, longo iam senio mortuas, adeoque cadaverosas, ut ab inferis redisse videri possint, tamen illud semper in ore habere: φὠς ἀγαθόν,[71] adhuc catullire, atque, ut Graeci dicere solent, καπροῦν, et magna mercede conductum aliquem Phaonem inducere, fucis assidue vuItum oblinere, nusquam a speculo discedere, infimae pubis silvam vellere, vietas ac putres ostentare mammas, tremuloque gannitu languentem sollicitare cupidinem, potitare, misceri puellarum choris, litterulas amatorias scribere. Ridentur haec ab omnibus, tamquam uti sunt, stultissima: at ipsae sibi placent, et in summis interim versantur delitiis, totasque sese melle perungunt, meo videlicet beneficio felices. Porro quibus haec deridicula videntur, illud secum expendant velim, utrum satius ducant huiusmodi stultitia vitam plane mellitam exigere, an trabem, ut aiunt, suspendio quaerere. Porro quod haec vulgo putantur infamiae obnoxia, istud nihil ad stultos meos, qui malum hoc aut non sentiunt, aut si quid sentiunt, facile negligunt. Si saxum in caput incidat, id vere malum sit. Caeterum pudor, infamia, probrum, maledicta, tantum adferunt noxae, quantum sentiuntur. Si sensus absit, ne mala quidem sunt. Quid laedit, si totus populus in te sibilet, modo tute tibi plaudas?[72] Atque ut id liceat, sola Stultitia praestat.

Sed mihi videor audire reclamantes philosophos. Atqui hoc ipsum est, inquiunt, miserum, stultitia teneri, errare, falli, ignorare. Imo hoc est hominem esse. Porro miserum cur vocent, non video, quandoquidem sic nati estis, sic instituti, sic conditi, ea est communis omnium sors. Nihil autem miserum, quod in suo genere constat, nisi forte quis hominem deplorandum existimet, qui neque volare possit cum avibus, neque quaternis ingredi pedibus cum reliquo pecudum genere, neque cornibus sit obarmatus, quemadmodum tauri. Verum is eadem opera equum etiam bellissimum infelicem vocabit, quod neque Grammaticam didicerit, neque placentis vescatur: taurum miserum, quod ad palaestricam sit inutilis. Igitur ut equus imperitus Grammaticae, miser non est, ita nec homo stultus, infelix, propterea quod haec cum illius natura cohaerent. Verum rursus urgent logodaedali. Est, inquiunt, homini peculiariter addita disciplinarum cognitio, quarum adminiculis id quod natura diminutum est, ingenio penset. Quasi vero ullam veri faciem habeat, naturam, quae in culicibus, atque adeo in herbis ac flosculis tam sollicite vigilaverit, in uno homine dormitasse, ut disciplinis opus esset, quas Theutus[73] ille humano generi infensus genius, in summam perniciem excogitavit, adeo non utiles ad felicitatem, ut illi quoque ipsi officiant, ad quod proprie repertae dicuntur, ut eleganter arguit apud Platonem, Rex ille prudentissimus de litterarum invento.[74] Igitur disciplinae cum reliquis humanae vitae pestibus irrepserunt, iisdem auctoribus, a quibus omnia flagitia proficiscuntur, puta Daemonibus, quibus hinc nomen etiam inventum, quasi δαήμονας, hoc est, scientes appelles. Siquidem simplex illa aurei seculi gens, nullis armata disciplinis, solo naturae ductu, instinctuque vivebat. Quorsum enim opus erat Grammatica, cum eadem esset omnibus lingua, nec aliud sermone petebatur, nisi ut alius alium intelligeret? Quis usus dialectices, ubi nulla erat pugnantium inter se sententiarum dimicatio? Quis rhetoricae locus, cum nullus alteri negotium facesseret? Quorsum requireretur legum prudentia, cum abessent mali mores, ex quibus haud dubie bonae leges prognatae sunt? Porro religiosiores erant, quam ut impia curiositate arcana naturae, siderum mensuras, motus, effectus, abditas rerum causas scrutarentur, nefas esse rati, si homo mortalis ultra sortem suam sapere conaretur. Iam quid extra coelum esset, inquirendi dementia ne in mentem quidem veniebat. At labente paulatim aetatis aureae puritate, primum a malis, ut dixi, geniis inventae sunt artes, sed paucae, atque hae quidem a paucis receptae. Postea sexcentas addidit Chaldaeorum superstitio, et Graecorum otiosa levitas, meras ingeniorum cruces, adeo ut vel una Grammatica abunde satis sit ad perpetuam vitae carnificinam.

Quamquam inter has ipsas disciplinas, potissimum in pretio sunt, quae ad sensum communem, hoc est, ad stultitiam, quam proxime accedunt. Esuriunt Theologi, frigent Physici, ridentur Astrologi, negliguntur Dialectici. Solus ὶατρὸς γὰρ ἀνὴρ πολλῶν ἀντάξιος ἄλλων.[75] Atque in hoc ipso genere, quo quisque indoctior, audacior, incogitantiorque, hoc pluris fit etiam apud torquatos istos Principes. Atqui Medicina, praesertim ut nunc a compluribus exercetur, nihil aliud est quam assentationis particula, non minus profecto quam rhetorica. Secundum hos proximus datur locus leguleiis: Et haud scio, an primus, quorum professionem, ne quid ipsa pronunciem, velut asininam philosophi magno consensu ridere solent. Sed tamen horum asinorum arbitrio maxima minimaque negotia transiguntur. His latifundia crescunt, cum theologus interim excussis totius divinitatis scriniis, lupinum arrodit,[76] cum cimicibus ac pediculis assidue bellum gerens. Ut igitur feliciores sunt artes, quae maiorem habent cum stultitia affinitatem, ita longe felicissimi sunt hi, quibus prorsus licuit ab omnium disciplinarum commercio abstinere, solamque naturam ducem sequi, quae nulla sui parte manca est, nisi forte mortalis sortis pomeria transilire velimus. Odit natura fucos, multoque felicius provenit, quod nulla sit arte violatum.

Agedum, annon videtis ex unoquoque reliquorum animantium genere ea felicissime degere, quae sunt a disciplinis alienissima, nec ullius magisterio nisi naturae, ducuntur? Quid apibus aut felicius, aut mirabilius? At his ne corporis quidem omnes sensus adsunt. Quid simile in exstruendis aedificiis reperiat architectura? Quis umquam philosophus similem instituit rempublicam? Rursum equus quoniam humanis sensibus affinis est, et in hominum contubernium demigravit, humanarum item calamitatum est particeps. Quippe qui non raro dum vinci pudet in certaminibus ducit ilia,[77] et in bellis dum ambit triumphum, confoditur, simulque cum sessore terram ore momordit. Ut ne commemorem interim lupata frena, aculeata calcaria, stabuli carcerem, scuticas, fustes, vincula, sessorem, breviter omnem illam servitutis tragoediam, cui se ultro addixit, dum fortes viros imitatus, impensius hostem ulcisci studet. Quanto optabilior muscarum et avicularum vita ex tempore soloque naturae sensu degentium, modo per hominum insidias liceat. Quae si quando caveis inclusae, adsuescant humanas sonare linguas, mirum quam a nativo illo nitore degenerent. Adeo modis omnibus laetius est, quid natura condidit, quam quod fucavit ars. Proinde numquam satis laudarim, gallum illum Pythagoram,[78] qui cum unus omnia fuisset, philosophus, vir, mulier, rex, privatus, piscis, equus, rana, opinor etiam spongia,[79] tamen nullum animal iudicavit calamitosius homine, propterea quod caetera omnia, naturae finibus essent contenta, solus homo sortis suae limites egredi conaretur. Rursum inter homines, idiotas multis partibus anteponit doctis ac magnis, et Gryllus ille[80] non paulo plus sapuit, quam πολυμῆτις Ὀδύσσευς, qui maluerit in hara grunnire, quam cum illo tot miseris obiici casibus. Ab his mihi non dissentire videtur Homerus nugarum pater, qui cum mortales omnes subinde δειλοὺς καὶ μοχθηροὺς appellat, tum Ulyssem illum suum sapientis exemplar, saepenumero δύστηνον vocat, Paridem nusquam, nec Aiacem, nec Achillem. Quamobrem id tandem? Nisi quod ille vafer et artifex nihil non Palladis consilio agebat, nimiumque sapiebat, a naturae ductu quam longissime recedens? Ut igitur inter mortales, ii longissime absunt a felicitate, qui sapientiae student, nimirum hoc ipso bis stulti, quod homines nati cum sint, tamen obliti conditionis suae Deorum immortalium vitam affectant, et Gigantum exemplo, disciplinarum machinis, naturae bellum inferunt, ita quam minime miseri videntur ii, qui ad brutorum ingenium stultitiamque quam proxime accedunt, neque quidquam ultra hominem moliuntur. Age experiamur num hoc quoque non Stoicis enthymematis, sed crasso quopiam exemplo queamus ostendere. Ac per Deos immortales, est ne quidquam felicius isto hominum genere, quos vulgo moriones, stultos, fatuos, ac bliteos appellant, pulcerrimis, ut equidem opinor, cognominibus? Rem dicam prima fronte stultam fortassis atque absurdam, sed tamen unam multo verissimam. Principio vacant mortis metu, non mediocri, per Iovem, malo. Vacant conscientiae carnificina. Non territantur Manium fabulamentis. Non expavescunt spectris ac lemuribus, non torquentur metu impendentium malorum, non spe futurorum bonorum distenduntur. In summa, non dilacerantur millibus curarum, quibus haec vita obnoxia est. Non pudescunt, non verentur, non ambiunt, non invident, non amant. Denique si propius etiam ad brutorum animantium insipientiam, accesserint, ne peccant quidem, auctoribus theologis. Hic mihi iam expendas velim, stultissime sapiens, quot undique sollicitudinibus noctes diesque discrucietur animus tuus, congeras in unum acervum universa vitae tuae incommoda, atque ita demum intelliges, quantis malis meos fatuos subduxerim. Adde huc, quod non solum ipsi perpetuo gaudent, ludunt, cantillant, rident, verum etiam caeteris omnibus quocumque sese verterint, voluptatem, iocum, lusum, risumque adferunt, velut in hoc ipsum a Deorum indulgentia dati, ut humanae vitae tristitiam exhilararent. Unde fit, ut cum aliis in alios varius sit affectus, hos omnes ex aequo tamquam suos agnoscant, expetant, pascant, foveant, complectantur, succurrant, si quid acciderit: impune permittant, quidquid vel dixerint, vel fecerint. Adeoque nemo, illis nocere cupit, ut ferae quoque belluae ab illorum iniuria temperent, sensu quodam innocentiae naturali. Sunt enim vere sacri Diis, praecipue mihi, ideoque non iniuria hunc honorem omnes illis habent.

Quid quod summis etiam regibus adeo sunt in delitiis, ut nonnulli sine his neque prandere, nec ingredi, nec omnino vel horam durare possint. Neque vero paullo intervallo hos bliteos suis illis tetricis sophis anteponunt, quos tamen ipsos aliquot honoris gratia solent alere. Cur autem ante ponant, nec obscurum arbitror nec mirum videri debet, cum sapientes illi nil nisi triste soleant adferre principibus, suaque doctrina freti, non vereantur aliquoties auriculas teneras mordaci radere vero:[81] moriones autem id praestent, quod unum undecumque principes modis omnibus aucupantur, iocos, risus, cachinnos, delitias. Iam accipite et hanc non aspernandam stultorum dotem, quod soli simpli ces ac veridici sunt. Quid autem veritate laudatius? Quamquam enim Alcibiadeum apud Platonem[82] proverbium, veri tatem vino pueritiaeque tribuit, tamen omnis ea laus mihi peculiariter debetur, vel Euripide teste, cuius exstat illud celebre de nobis dictum, μωρὰ γὰρ μωρὸς λέγει.[83] Fatuus quidquid habet in pectore, id et vultu prae se fert, et ora tione promit: at sapientum sunt duae illae linguae, ut idem meminit Euripides, quarum altera verum dicunt, altera, quae pro tempore iudicarint opportuna. Horum est nigrum in candida vertere, et eodem ex ore frigidum pariter et calidum efflare, longeque aliud conditum habere in pectore, aliud sermone fingere. Porro in tanta felicitate, tamen hoc nomine principes mihi videntur infelicissimi, quod deest, a quo verum audiant, et assentatores pro amicis ha bere coguntur. Sed abhorrent a vero principum aures, dixerit aliquis et hac ipsa de causa, sapientes istos fugitant, quod vereantur ne quis forte liberior exsistat, qui vera magis, quam iucunda loqui audeat. Ita quidem res habet, invisa regibus veritas. Sed tamen hoc ipsum mire in fatuis meis usu venit, ut non vera modo, verum etiam aperta convitia cum voluptate audiantur, adeo ut idem dictum, quod si a sapientis ore proficiscatur, capitale fuerat futurum: a morione profectum, incredibilem voluptatem pariat. Habet enim genuinam quamdam delectandi vim veritas, si nihil accedat quod offendat: verum id quidem solis fatuis Dii dederunt. Iisdem ferme de causis hoc hominum genere mulieres gaudere solent impensius, utpote ad voluptatem et nugas natura propensiores. Proinde quidquid cum huiusmodi factitarint, etiamsi nonnumquam serium nimis, illae tamen iocum ac lusum interpretantur, ut est ingeniosus, praesertim ad praetexenda commissa sua, sexus ille.

Igitur ut ad fatuorum felicitatem redeam, multa cum iucunditate peracta vita, nullo mortis vel metu, vel sensu, recta in campos Elysios demigrant, et illic pias atque otiosas animas lusibus suis delectaturi. Eamus nunc, et quemvis etiam sapientem cum huius morionis sorte conferamus. Finge[84] quod huic opponas exemplar sapientiae, hominem qui totam pueritiam atque adolescentiam in perdiscendis disciplinis contriverit, et suavissimam vitae partem, perpetuis vigiliis, curis, sudoribus perdiderit, ne in reliqua quidem omni vita vel tantillum voluptatis degustarit, semper parcus, pauper, tristis, tetricus, sibi ipsi iniquus ac durus, aliis gravis et invisus, pallore, macie, valetudine, lippitudine, confectus senio, canitieque multo ante diem contracta, ante diem fugiens e vita. Quamquam quid refert quando moriatur istiusmodi, qui numquam vixerit? Habetis egregiam illam sapientis imaginem.

At hic rursus obganniunt mihi, οἱ ἐκ τῆς στοᾶς βάτραχοι. Nihil, inquiunt, miserius insania. Sed insignis stultitia, vel insaniae proxima est, vel ipsa potius insa nia. Quid enim aliud est insanire, quam errare animo? Sed isti tota errant via. Age, hunc quoque syllogismum dissipemus, Musis bene fortunantibus. Argute quidem isti, verum quemadmodum apud Platonem[85] docet Socrates, ex una Venere secta duas, et ex uno Cupidine dissecto duos faciens, itidem et istos Dialecticos decebat insaniam ab insania distinguere, si modo ipsi sani videri vellent. Neque enim protinus omnis insania calamitosa est. Alioqui non dixisset Horatius:

An me ludit amabilis insania?[86]

neque Plato poetarum, vatum, et amantium furorem inter praecipua vitae bona collocasset nec vates illa laborem Aeneae vocasset insanum.[87] Verum est duplex insaniae genus: alterum quod ab inferis dirae ultrices submittunt, quoties immissis anguibus, vel ardorem belli, vel inexplebilem auri sitim, vel dedecorosum ac nefarium amorem, vel parricidium, incestum, sacrilegium, aut aliam id genus pestem aliquam in pectora mortalium invehunt, sive cum nocentem et conscium animum, Furiis ac terriculorum facibus agunt. Est alterum huic longe dissimile, quod videlicet a me proficiscitur, omnium maxime exoptandum. Id accidit quoties iucundus quidam mentis error simul et anxiis illis curis animum liberat, et multiiuga voluptate delibutum reddit. Atqui hunc mentis errorem ceu magnum quoddam Deorum munus, ad Atticum scribens, optat Cicero, nimirum, quo tantorum malorum sensu carere posset. Neque perperam sensit Argivus ille, qui hactenus insaniebat, ut totos dies solus desideret in theatro, ridens, plaudens, gaudens, quod crederet illic miras agi tragoedias, cum nihil omnino ageretur, cum in caeteris vitae officiis probe sese gereret,

iucundus amicis,
comis in uxorem, posset qui ignoscere servis.
Et signo laesae non insanire lagenae.[88]

Hunc ubi cognatorum opera datis pharmacis morbo levasset, sibique iam totus esset redditus, hunc in modum cum amicis expostulans:

Pol, me occidistis, amici,
non servastis, ait, cui sic extorta voluptas.
Et demptus per vim mentis gratissimus error.

Et merito quidem: errabant enim ipsi, atque elleboro magis opus habebant, qui tam felicem ac iucundam insaniam, ceu malum aliquod, existimaquoties foedum illum cornuum cantum audierint, quoties rent potionibus expellendam. Quamquam illud equidem nondum statui, num quivis sensus, aut mentis error, insa niae nomine sit appellandus. Neque enim si cui lippienti mulus asinus esse videatur: aut si quis indoctum carmen veluti doctissimum admiretur, is continuo videbitur insanire. Verum si quis non sensu tantum, sed animi iudicio fallatur, idque praeter usitatum morem ac perpetuo, is demum insaniae censebitur affinis esse, veluti si quis quoties asinum audierit rudentem, arbitretur sese miros symphoniscos audire, aut si quis pauperculus, infimi loco natus, Croesum Lydorum regem esse se credat. Sed hoc insaniae genus, si, quemadmodum fere sit, vergat ad voluptatem, non mediocrem delectationem adfert tum iis, qui eo tenentur, tum illis, quibus est hoc animadversum, nec tamen eodem insaniunt. Nam haec insaniae species multo latius patet, quam vulgus hominum intelligit. Sed vicissim insanus insanum ridet, ac mutuam sibi voluptatem invicem ministrant. Neque raro fieri videbitis, ut maior insanus, vehementius rideat minorem.

Verum hoc quisque felicior, quo pluribus desipit modis, Stultitia iudice, modo in eo genere insaniae maneat, quod nobis est peculiare, quod quidem usque adeo late patet, ut haud sciam, an ex universa mortalium summa quempiam liceat reperire, qui omnibus horis sapiat, quique non aliquo insaniae genere teneatur. Quamquam hoc tantum interest qui cucurbitam cum videt, mulierem esse credit, huic insano nomen ponunt, propterea quod per paucis id usu veniat. Verum ubi quis uxorem suam, quam cum multis habet communem, eam[89] plusquam Penelopen esse deierat, sibique maiorem in modum plaudit, feliciter errans, hunc nullus insanum appellat, propterea quod passim maritis hoc accidere videant. Ad hunc ordinem pertinent et isti, qui prae venatu ferarum omnia contemnunt, atque incredibilem animi voluptatem percipere se praedicant, canum eiulatus. Opinor etiam cum excrementa canum odorantur, illis cinnamomum videri. Deinde quae suavitas, quoties fera lanianda est? Tauros et verveces humili plebi laniare licet, feram nisi a generoso secari nefas. Is nudo capite, inflexis genibus, gladio ad id destinato, neque enim quovis idem facere fas est, certis gestibus, certa membra, certo ordine religiose secat. Miratur interim perinde ut in re nova, circumstans tacita turba, tametsi[90] spectaculum hoc plus millies viderit. Porro cui contigerit e bellua nonnihil gustare, is vero existimat sibi non parum nobilitatis accedere. Itaque cum isti assidua ferarum insectatione atque esu, nihil aliud assequantur, nisi ut ipsi propemodum in feras degenerent, tamen interea regiam vitam agere se putant. Est his simillimum genus eorum, qui insatiabili aedificandi studio flagrant, nunc rotunda quadratis, nunc, quadrata rotundis permutantes. Neque vero finis ullus, neque modus, donec ad extremam redactis inopiam, nec ubi habitent, nec quid edant, supersit. Quid tum postea? Interim annos aliquot summa cum voluptate peregerunt. Ad quos mihi quidem proxime videntur accedere, qui novis et arcanis artibus, rerum species vertere moliuntur, ac terra marique quintam quamdam essentiam venantur. Hos adeo lactat mellita spes, ut neque laborum, neque impensarum umquam pigeat, miroque ingenio semper aliquid excogitant, quo sese denuo fallant, sibique ipsis gratam faciant imposturam, donec absumtis omnibus, non sit quo iam fornaculam instruant. Non desinunt tamen iucunda somniare somnia, caeteros pro viribus ad eamdem felicitatem animantes. Cumque iam prorsus omni spe destituuntur, superest tamen una sententia, abunde magnum solatium:

In magnis et voluisse sat est.[91]

Ac tum vitae brevitatem incusant, ut quae magnitudini negotii non suffecerit. Porro aleatores nonnihil addubito num in nostrum collegium sint admittendi. Sed tamen stultum omnino ridiculumque spectaculum est, quoties videmus nonnullos usque adeo addictos, ut simul atque strepitum talorum[92] audierint, protinus illis cor saliat, palpitetque. Deinde cum semper illiciente vincendi spe omnium facultatum naufragium fecerint, in aleae scopulum illisa nave, non paulo formidabiliorem Malea,[93] vixque nudi emerserint, quosvis potius fraudant quam victorem, ne scilicet viri parum graves habeantur. Quid cum senes iam et caecutientes, vitreis etiam oculis lusitant? Postremo cum iam iusta chiragra contudit articulos, vicarium etiam mercede conducunt, qui pro se talos in pyrgum mittat? Suavis quidem res, nisi quod hic ludus plerumque solet in rabiem evadere, iamque ad Furias, non ad me pertinere.

Ceterum illud hominum genus haud dubie totum est nostrae farinae qui miraculis ac prodigiosis gaudent mendaciis, vel audiendis vel narrandis. Nec ulla satietas talium fabularum, cum portentosa quaedam, de spectris, de lemuribus, de larvis, de inferis, de id genus millibus miraculorum commemorantur: quae quo longius absunt a vero, hoc et creduntur lubentius et iucundiore pruritu titillant aures. Atque haec quidem non modo ad levandum horarum taedium mire conducunt, verum etiam ad quaestum pertinent, praecipue sacrificis et concionatoribus. His rursum adfines sunt ii, qui sibi stultam quidem, sed tamen iucundam persuasionem induerunt, futurum, ut si ligneum, aut pictum aliquem Polyphemum Christophorum adspexerint, eo die non sint perituri, aut qui sculptam Barbaram praescriptis verbis salutarit, sit incolumis e praelio rediturus, aut si quis Erasmum[94] certis diebus, certis cereolis, certisque preculis convenerit, brevi sit dives evasurus. Iam vero Georgium etiam Herculem invenerunt, quemadmodum et Hippolytum alterum. Huius equum phaleris ac bullis religiosissime adornatum tantum non adorant ac subinde novo quopiam munusculo demerentur, per huius aeream galeam deierare plane regium habetur. Nam quid dicam de iis, qui sibi fictis scelerum condonationibus, suavissime blandiuntur, ac Purgatorii spatia veluti clepsydris metiuntur, saecula, annos, menses, dies, horas, tamquam e tabula mathematica, citra ullum errorem dimetientes. Aut de iis qui magicis quibusdam notulis ac preculis, quas pius aliquis impostor, vel animi causa, vel ad quaestum excogitavit, freti nihil sibi non pollicentur, opes, honores, voluptates, saturitates, valetudinem perpetuo prosperam, vitam longaevam, senectam viridem, denique proximum Christo apud Superos consessum, quem tamen nolint, nisi admodum sero contingere, hoc est, cum huius vitae voluptates, invitos eos ac mordicus retinentes, tamen deseruerint, tum succedant illae Coelitum delitiae. Hic mihi puta negociator aliquis aut miles, aut iudex, abiecto ex tot rapinis unico nummulo, universam vitae Lernam semel expurgatam putat, totque periuria, tot libidines, tot ebrietates, tot rixas, tot caedes, tot imposturas, tot perfidias, tot proditiones existimat velut ex pacto redimi, et ita redimi, ut iam liceat ad novum scelerum orbem de integro reverti. Quid autem stultius iis, imo quid felicius, qui septem illis sacrorum Psalmorum versiculis quotidie recitatis, plus quam summam felicitatem sibi promittunt? Atque hos magicos versiculos Daemon quispiam, facetus quidem ille, sed futilis magis quam callidus, Divo Bernardo creditur indicasse, sed arte circumventus miser.[95] Et haec tam stulta, ut me ipsam propemodum pudeat, tamen approbantur, idque non a vulgo modo, verum etiam a religionis professoribus. Quid iam, nonne eodem fere pertinet, cum singulae regiones suum aliquem peculiarem vindicant Divum, cumque in singulos singula quaedam partiuntur, singulis suos quosdam culturae ritus attribuunt, ut hic in dentium cruciatu succurrat, ille parturientibus dexter adsit, alius rem furto sublatam restituat, hic in naufragio prosper adfulgeat, ille gregem tueatur: atque item de caeteris. Nam omnia percensere longissimum fuerit. Sunt qui singuli pluribus in rebus valeant, praecipue Deipara Virgo, cui vulgus hominum plus prope tribuit quam Filio.

Verum ab his Divis quid tandem petunt homines nisi quod ad stultitiam attinet? Agedum inter tot anathemata, quibus templorum quorumdam parietes omnes, ac testudinem ipsam refertam conspicitis, vidistisne umquam qui stultitiam effugerit, qui vel pilo sit factus sapientior? Alius enatavit incolumis. Alius ab hoste perfossus, vixit. Alius e praelio, pugnantibus caeteris, non minus feliciter quam fortiter aufugit. Alius in crucem subactus, favore Divi cuiuspiam furibus amici, decidit ut nonnullos etiam male divitiis onustos pergeret exonerare. Alius perfracto carcere fugit. Alius irato medico a febre revaluit. Alii potum venenum, alvo soluta, remedio non exitio fuit, idque non admodum laeta uxore, quae operam et impensam luserit. Alius everso plaustro, equos incolumes domum abegit. Alius oppressus ruina vixit. Alius a marito deprehensus elusit. Nullus pro depulsa stultitia gratias agit. Adeo suavis quaedam res est nihil sapere, ut omnia potius deprecentur mortales, quam Moriam. Sed quid ego hoc superstitionum pelagus ingredior?

Non mihi si linguae centum sint, oraque centum,
Ferrea vox, omneis fatuorum evolvere formas,
Omnes stultitiae percurrere nomina possim:[96]

Usque adeo omnis omnium Christianorum vita istiusmodi delirationibus undique scatet: quas ipsas tamen Sacrifici non gravatim et admittunt et alunt, non ignari quantum hinc lucelli soleat accrescere. Inter haec, si quis odiosus sapiens exoriatur, succinatque id, quod res est, non male peribis, sibene vixeris: peccata redimis, si nummulo addideris odium malefactorum, tum lacrymas, vigilias, precationes, ieiunia, ac totam vitae rationem commutaris: Divus hic tibi favebit, si vitam illius aemulaberis: haec, inquam, atque id genus alia, si sapiens ille obganniat, vide a quanta felicitate repente mortalium animos in quem tumultum retraxerit? Ad hoc collegium pertinent, qui vivi qua funeris pompa velint efferri, tam diligenter statuunt, ut nominatim etiam praescribant, quot taedas, quot pullatos, quot cantores, quot luctus histriones velint adesse, perinde, quasi futurum sit, ut aliquis huius spectaculi sensus ad ipsos sit rediturus, aut ut pudescant defuncti, nisi cadaver magnifice defodiatur, haud alio studio, quam si aediles creati, ludos aut epulum edere studeant.

Equidem tametsi propero, tamen haud possum istos silentio praetercurrere qui cum nihil ab infimo cerdone differant, tamen inani nobilitatis titulo, mirum quam sibi blandiuntur: alius ad Aeneam, alius ad Brutum, alius ad Arcturum genus suum refert: ostendunt undique sculptas et pictas maiorum imagines. Numerant proavos atque atavos, et antiqua cognomina commemorant, cum ipsi non multum absint a muta statua, pene iis ipsis, quae ostentant signis, deteriores: et tamen hac tam suavi Philautia felicem prorsum vitam agunt; neque desunt aeque stulti, qui hoc belluarum genus perinde ut Deos suspiciunt. Sed quid ego de uno aut altero genere loquor, quasi vero non passim haec Philautia plurimos ubique miris modis felicissimos efficiat. Cum hic quavis simia deformior, sibi plane Nireus videtur? Alius simulatque treis lineas circinno duxerit, prorsum Euclidem sese putat: hic, ὄνος πρὸς λύραν, et quo deterius, nec ille sonat, quo mordetur gallina marito,[97] tamen alterum Hermogenem esse se credit.[98] Est autem illud longe suavissimum insaniae genus, quo nonnulli, quidquid ulli suorum dotis adest, eo non aliter atque suo gloriantur. Qualis erat ille bis beatus apud Senecam dives,[99] qui narraturus historiolam quampiam, servos ad manum habebat, qui nomina suggererent, non dubitaturus, vel in pugilum certamen descendere, homo alioqui adeo imbecillus, ut vix viveret, hac re fretus, quod multos haberet domi servos egregie robustos. Porro de artium professoribus, quid attinet commemorare? quando peculiaris est horum omnium Philautia, adeo ut reperias citius, qui velit agello paterno, quam ingenio cedere, verum praecipue histrionum, cantorum, oratorum, ac poetarum, quorum quo quisque est indoctior, hoc sibi placet insolentius, hoc sese magis iactat, ac dilatat. Et inveniunt similes labra lactucas,[100] imo quo quidque est ineptius, hoc plures admiratores nanciscitur, ut pessima quaeque semper plurimis arrident, propterea quod maxima pars hominum, ut diximus, Stultitiae obnoxia est. Proinde si quis est imperitior, et sibi ipsi multo iucundior est, et pluribus admirationi, quid est quod is veram eruditionem malit, primum magno constaturam, deinde reddituram et putidiorem et timidiorem, postremo multo paucioribus placituram?

Iam vero video naturam, ut singulis mortalibus suam, ita singulis nationibus, ac pene civitatibus communem quamdam insevisse Philautiam: Atque hinc fieri, ut Britanni praeter alia, formam, musicam, et lautas mensas proprie sibi vindicent. Scoti, nobilitate, et Regiae affinitatis titulo, neque non dialecticis argutiis sibi blandiantur: Galli morum civilitatem sibi sumant: Parisienses, Theologicae scientiae laudem omnibus prope submotis, sibi peculiariter arrogent: Itali bonas litteras et eloquentiam asserant: Atque hoc nomine sibi suavissime blandiantur omnes, quod soli mortalium barbari non sint. Quo quidem in genere felicitatis, Romani primas tenent, ac veterem illam Romam adhuc iucundissime somniant: Veneti nobilitatis opinione sunt felices. Graeci tamquam disciplinarum auctores, veteribus illis laudatorum heroum titulis sese venditant: Turcae totaque illa vere barbarorum colluvies etiam religionis laudem sibi vindicat, Christianos perinde ut superstitiosos irridens. At multo etiam suavius Iudaei etiamdum Messiam suum constanter exspectant, ac Mosen suum, hodieque mordicus tenent: Hispani bellicam gloriam nulli concedunt: Germani corporum proceritate, et magiae cognitione[101] sibi placent.

Ac ne singula persequar, videtis, opinor, quantum ubique voluptatis pariat singulis et universis mortalibus Philautia, cui prope par est Assentatio soror. Nihil enim aliud Philautia, quam cum quis ipse sibi palpatur. Idem si alteri facias, kolakia fuerit. At hodie res quaedam infamis est adulatio, sed apud eos, qui rerum vocabulis magis, quam rebus ipsis commoventur. Existimant cum adulatione fidem male cohaerere: quod multo secus sese habere, vel brutorum animantium exemplis poterant admoneri. Quid enim cane adulantius? At rursum quid fidelius? Quid sciuro blandius? At hoc quid est homini magis amicum? Nisi forte vel asperi leones, vel immites tigres, vel irritabiles pardi magis ad vitam hominum conducere videntur. Quamquam est omnino pernieiosa quaedam adulatio, qua nonnulli perfidiosi et irrisores, miseros in perniciem adigunt. Verum haec mea, ab ingenii benignitate, candoreque quodam proficiscitur, multoque virtuti vicinior est, quam ea qua huic opponitur, asperitas, ac morositas inconcinna, ut ait Horatius,[102] gravisque. Haec deiectiores animos erigit, demulcet tristes, exstimulat languentes, expergefacit stupidos, aegrotos levat, feroces mollit, amores conciliat, conciliatos retinet. Pueritiam ad capessenda studia litterarum allicit, senes exhilarat, principes citra offensam sub imagine laudis, et admonet et docet. In summa, facit, ut quisque sibi ipse sit iucundior et carior, quae quidem felicitatis pars est vel praecipua. Quid autem officiosius, quam cum mutuum muli scabunt? Ut ne dicam interim hanc esse magnam illius laudatae eloquentiae partem, maiorem Medicinae, maximam Poetieae: denique hanc esse totius humanae consuetudinis mel et condimentum.

Sed falli, inquiunt, miserum est; imo non falli, miserrimum. Nimium enim desipiunt, qui in rebus ipsis felicitatem hominis sitam esse existimant. Ex opinionibus ea pendet: Nam rerum humanarum tanta est obscuritas, varietasque, ut nihil dilucide sciri possit; (quemadmodum recte dictum est ab Academicis meis, inter philosophos quam minimum insolentibus,) aut si quid sciri potest, id non raro officit etiam vitae iucunditati. Postremo sic sculptus est hominis animus, ut longe magis fucis, quam veris capiatur. Cuius rei si quis experimentum expositum et obvium quaerat, conciones ac templa petat, in quibus si quid serium narratur, dormitant, oscitant, nauseant omnes: quod si clamator ille, lapsa sum, declamator dicere volebam) ita ut saepe faciunt, anilem aliquam fabellam exordiatur, expergiscuntur, eriguntur, inhiant omnes. Item si quis sit Divus fabulosiur et poeticus, (quodsi exemplum requiris, finge huius generis Georgium aut Christophorum, aut Barbaram), videbitis hunc longe religiosius coli, quam Petrum, aut Paulum, aut ipsum etiam Christum. Verum haec non huius sunt loci. Iam quanto minoris constat haec felicitatis accessio! Quandoquidem res ipsas aliquoties magno negotio pares oportet, vel levissimas, uti Grammaticen. At opinio facillime sumitur. Quae tamen tantumdem, aut amplius etiam ad felicitatem conducat. Age si quis putribus vescatur salsamentis, quorum alius nec odorem ferre possit, et tamen huic ambrosiam sapiant, quaeso, quid interest ad felicitatem? Contra, si acipenser alicui nauseam sapiat, quid referet ad vitae beatitudinem? Si cui sit uxor egregie deformis, quae tamen marito, vel cum ipsa Venere certare posse videatur, nonne perinde fuerit, ac si vere formosa foret? Si quis tabulam minio lutoque male oblitam, suspectet, ac demiretur, persuasum habens, Apellis aut Zeuxidis esse picturam, nonne felicior etiam fuerit eo, qui eorum artificum manum magno emerit, fortassis minus ex eo spectaculo voluptatis percepturus? Novi ego quemdam mei nominis, qui novae nuptae gemmas aliquot adulterinas dono dedit, persuadens, ut erat facundus nugator, eas non modo veras ac nativas esse, verum etiam singulari atque inaestimabili pretio. Quaeso, quid intererat puellae, cum vitro non minus iucunde pasceret et oculos, et animum, nugas, perinde ut eximium aliquem thesaurum, conditas apud sese servaret? Maritus interim et sumptum effugiebat, et uxoris errore fruebatur, nec eam tamen sibi minus habebat devinctam, quam si magno empta donasset. Num quid interesse censetis inter eos, qui in specu[103] illo Platonico variarum rerum umbras ac simulacra demirantur, modo nihil desiderent, neque minus sibi placeant? et sapientem illum qui specum egressus, veras res adspicit? Quod si Mycillo Lucianico[104] dives illud et aureum somnium perpetuo somniare licuisset, nihil erat cur aliam optaret felicitatem. Aut nihil igitur interest, aut si quid interest, potior etiam stultorum conditio. Primum quod iis sua felicitas minimo constat, id est, sola persuasiuncula . Deinde, quod ea fruuntur cum plurimis communiter.

Porro nullius boni iucunda sine socio possessio. Quis enim nescit quanta sapientum paucitas, si modo quisquam inveniatur? quamquam ex tot saeculis Graeci septem omnino numerant, quos mehercle, si quis accuratius excutiat, dispeream, si vel semisapientem inveniet, imo si vel trientem viri sapientis. Proinde cum inter multas Bacchi laudes, illud habeatur, ut est primarium, quod animi curas eluat, idque ad exiguum modo tempus, (nam simulatque villum edormieris, protinus albis, ut aiunt, quadrigis recurrunt animi molestiae): quanto meum beneficium cum plenius, tum praesentius, quae perpetua quadam ebrietate, mentem gaudiis, delitiis, tripudiis, expleo, idque nullo negotio? Neque quemquam omnino mortalem mei muneris expertem esse sino, cum reliquae numinum dotes aliae ad alios perveniant. Non ubivis nascitur generosum et lene merum, quod curas abigat, quod cum spe divite manet.[105] Paucis contigit formae gratia, Veneris munus, paucioribus eloquentia, Mercurii donum. Non ita multis obtigerunt opes, dextro Hercule.[106] Imperium non cuivis concedit Iupiter Homericus, Saepenumero Mavors neutris favet copiis. Complures ab Apollinis tripode tristes discedunt. Saepe fulminat Saturnius. Phoebus aliquando iaculis pestem immittit. Neptunus plures exstinguit quam servat. Ut interim Veioves istos, Plutones, Atas, Poenas, Febres, atque id genus, non Deos, sed carnifices commemorem.[107] Ego sum una illa Stultitia, quae omneis ex aequo tam parata beneficentia complector.

Nec vota moror, nec irascor, exposcens piamina, si quid cerimoniarum fuerit praetermissum. Nec coelum terrae misceo, si quis reliquis invitatis Diis, me domi relinquat, nec admittat ad nidorem illum victimarum. Nam caeterorum Deorum tanta in his est morositas, ut prope maius sit operae pretium, atque adeo tutius, illos negligere, quam colere. Quemadmodum sunt et homines nonnulli, tam difficiles, et ad laedendum irritabiles, ut praestiterit eos prorsum alienissimos habere, quam familiares. At nemo, inquiunt, Stultitiae sacrificat, neque templum statuit. Equidem demiror, ut dixi, nonnihil hanc ingratitudinem. Verum hoc quoque pro mea facilitate boni consulo: quamquam ne haec quidem desiderare possum. Quid enim est cur tusculum aut molam aut hircum, aut suem requiram, cum mihi mortales omnes ubique gentium eum cultum persolvant, qui vel a Theologis maxime probari solet? Nisi forte Dianae debeam invidere, quod illi humano sanguine litatur. Ego me tum religiosissime coli puto, cum passim, ut faciunt omnes, animo complectuntur, moribus exprimunt, vita repraesentant. Qui quidem Divorum cultus, nec apud Christianos admodum frequens est. Quanta turba eorum, Deiparae Virgini cereolum affigunt, idque in meridie, cum nihil est opus? Rursum quam pauci qui eamdem, vitae castimonia, modestia, coelestium rerum amore studeant aemulari? Nam is demum verus est cultus, longeque Coelitibus gratissimus. Praeterea cur templum desiderem, cum orbis hic universus templum mihi sit, ni fallor, pulcerrimum? Neque vero desunt mystae, nisi ubi desunt homines. Nec iam usque adeo stulta sum, ut saxeas ac coloribus fucatas imagines requiram, quae cultui nostro nonnumquam officiunt, cum a stupidis, et pinguibus istis, signa pro Divis ipsis adorantur. Nobis interim usu venit, quod solet iis, qui a vicariis suis extruduntur. Mihi tot statuas erectas puto, quot sunt mortales, vivam mei imaginem prae se ferentes, etiamsi nolint. Itaque nihil est quod reliquis Diis invideam, si aliis in angulis terrarum alii colantur, idque statis diebus: quemadmodum Rhodi Phoebus, in Cypro Venus, Argis Iuno, Athenis Minerva, in Olympo[108] Iupiter, Tarenti Neptunus, Lampsaci Priapusa, modo mihi communiter orbis omnis longe potiores victimas assidue praebeat.

Atque si cui videor haec audacius quam verius dicere, agedum paulisper ipsas hominum vitas inspiciamus, quo palam fiat, et quantum mihi debeant, et quanti me faciant maximi pariter ac minimi. At non quorumlibet vitam recensebimus, nam id quidem perlongum, verum insignium tantum, unde reliquos facile sit aestimare. Quid enim attinet de vulgo, plebeculaque commemorare, quae citra controversiam tota mea est? tot enim undique Stultitiae formis abundat, tot in dies novas comminiscitur, ut nec mille Democriti ad tantos risus suffecerint: quamquam illis ipsis Democritis rursum alio Democrito foret opus. Quin etiam incredibile sit dictu,[109] quos ludos, quas delitias, homunculi quotidie praebeant Superis. Nam hi quidem horas illas sobrias, et antemeridianas iurgiosis consultationibus, ac votis audiendis impartiunt. Caeterum ubi iam nectare madent, neque lubet quidquam serium agere, tum qua parte coelum quam maxime prominet, ibi consident ac pronis frontibus, quid agitent homines speculantur. Nec est aliud spectaculum illis suavius. Deum immortalem! quod theatrum est illud, quam varius stultorum tumultus![110] Nam ipsa nonnumquam in Deorum poeticorum ordinibus considere soleo. Hic deperit mulierculam, et quo minus adamatur, hoc amat impotentius. Ille dotem ducit, non uxorem. Ille sponsam suam prostituit. Alius zelotypus velut Argus observat. Hic in luctu, papae, quam stulta dicit facitque? conductis etiam velut histrionibus, qui luctus fabulam peragant. Ille flet ad novercae tumulum. Hic quidquid undecumque potest corradere, id totum ventriculo donat, paulo post fortiter esuriturus. Hic somno et otio nihil putat felicius. Sunt qui alienis obeundis negotiis sedulo tumultuantur, sua negligunt. Est qui versuris, atque aere alieno divitem se esse putat, mox decocturus. Alius nihil arbitratur felicius, quam si ipse pauper haeredem locupletet. Hic ob exiguum, idque incertum lucellum, per omnia maria volitat, undis ac ventis vitam committens, nulla pecunia reparabilem. Ille mavult bello divitias quaerere, quam tutum otium exigere domi. Sunt qui captandis orbis senibus, putant quam commodissime ad opes perveniri. Neque desunt, qui idem malint deamandis beatis aniculis aucupari. Quorum utrique tum demum egregiam de se voluptatem Diis spectatoribus praebent, quum ab iis ipsis, quos captant, arte deluduntur. Est omnium stultissimum ac sordidissimum negotiatorum genus, quippe qui rem omnium sordidissimam tractent, idque sordidissimis rationibus, qui quum passim mentiantur, peierent, furentur, fraudent, imponant, tamen omnium primos sese faciunt, propterea quod digitos habeant auro revinctos. Nec desunt adulatores Fraterculi, qui mirentur istos, ac venerabiles palam appellent, nimirum, ut ad ipsos aliqua male partorum portiuncula redeat. Alibi videas Pythagoricos quosdam, quibus usque adeo omnia videntur esse communia , ut quidquid usquam incustoditum nacti fuerint, id velut haereditate obvenerit, aequo animo tollant. Sunt qui votis tantum divites sunt, et iucunda quaedam sibi fingunt somnia, idque ad felicitatem satis esse putant. Nonnulli foris divites haberi gaudent, domi gnaviter esuriunt. Hic festinat quidquid habet profundere, ille per fas nefasque congerit. Hic candidatus ambit populares honores, ille ad focum semet oblectat. Bona pars lites numquam finiendas agitat, et hinc atque hinc certatim contendunt, ut prorogatorem iudicem, et collusorem ditent advocatum. Hic rebus novandis studet, ille magnum quiddam molitur. Est qui Hierosolymam, Romam, aut divum Jacobum adeat, ubi nihil est illi negotii, domi relictis cum uxore liberis. In summa, si mortalium innumerabiles tumultus, e Luna, quemadmodum Menippus olim,[111] despicias, putes te muscarum, aut culicum videre turbam inter se rixantium, bellantium, insidiantium, rapientium, ludentium, lascivientium, nascentium, cadentium, morientium. Neque satis credi potest, quos motus, quas tragoedias ciat tantulum animalculum, tamque mox periturum. Nam aliquoties vel levis belli, seu pestilentiae procella, multa simul millia rapit ac dissipat. Sed ipsa stultissima sim, planeque digna, quam multis cachinnis rideat Democritus, si pergam popularium stultitiarum, et insaniarum formas enumerare. Ad eos accingar, qui sapientiae speciem inter mortales tenent, et aureum illum ramum, ut aiunt, aucupantur, inter quos Grammatici primas tenent, genus hominum profecto, quo nihil calamitosius, nihil afflictius, nihil aeque Diis invisum foret, nisi ego miserrimae professionis incommoda dulci quodam insaniae genere mitigarem. Neque enim πέντε κατάραις, id est, quinque tantum diris obnoxii sunt isti, quemadmodum indicat epigramma Graecum,[112] verum sexcentis, ut qui semper famelici, sordidique in ludis illis suis, in ludis dixi, imo in φροντιστηρίοις vel pistrinis potius, ac carnificinis inter puerorum greges, consenescant laboribus, obsurdescant clamoribus, foetore paedoreque contabescant, tamen meo beneficio fit, ut sibi primi mortalium esse videantur. Adeo sibi placent, dum pavidam turbam, minaci vultu voceque territant: dum ferulis, virgis, lorisque conscindunt miseros, dumque modis omnibus suo arbitratu saeviunt, asinum illum Cumanum imitantes. Interim sordes illae, merae munditiae videntur, paedor amaricinum olet, miserrima illa servitus regnum esse putatur, ut tyrannidem suam nolint cum Phalaridis aut Dionysii imperio commutare. Sed longe etiam feliciores sunt, nova quadam doctrinae persuasione. Siquidem quum [plerique] mera deliramenta pueris inculcent, tamen, Dii boni, quem non illi Palaemonem, quem non Donatum prae sese contemnunt? idque nescio quibus praestigiis mire efficiunt, ut stultis materculis et idiotis patribus tales videantur, quales ipsi se faciunt. Iam adde et hoc voluptatis genus, quoties istorum aliquis Anchisae matrem, aut voculam vulgo incognitam, in putri quapiam charta deprehenderit, puta bubsequam,[113] bovinatorem aut manticulatorem, aut si quis vetusti saxi fragmentum, mutilis notatum litteris, alicubi effoderit: O Iupiter, quae tum exsultatio, qui triumphi, quae encomia, perinde quasi vel Africam devicerint, vel Babylonas ceperint. Quid autem cum frigidissimos et insulsissimos versiculos suos passim ostentant, neque desunt qui mirentur, iam plane Maronis animam in suum pectus demigrasse credunt. At nihil omnium suavius, quam cum ipsi inter sese mutua talione laudant ac mirantur, vicissimque scabunt. Quod si quis alius verbulo lapsus sit, idque forte fortuna hic oculatior deprehenderit, Ἡράκλεις, quae protinus tragoediae, quae digladiationes, quae convitia, quae invectivae? Male propitios habeam omneis Grammaticos, si quid mentior. Novi quemdam πολυτεχνότατον, Graecum, Latinum, mathematicum, philosophum, medicum, καὶ ταῦτα βασιλικόν, iam sexagenarium, qui caeteris rebus omissis, annis plus viginti se torquet ac discrutiat in Grammatica, prorsus felicem se fore ratus, si tam diu liceat vivere, donec certo statuat, quomodo distinguendae sint octo partes orationis, quod hactenus nemo Graecorum aut Latinorum ad plenum praestare valuit. Perinde quasi res sit bello quoque vindicanda, si quis coniunctionem facit dictionem ad adverbiorum ius pertinentem. Et hac gratia, cum totidem sint grammaticae quot grammatici, imo plures: quandoquidem Aldus meus unus, plus quinquies grammaticam dedit, hic nullam omnino quantum vis barbare aut moleste scriptam praetermittit, quam non evolvat, excutiatque: nemini non invidens, si quid quantumlibet inepte moliatur in hoc genere, misere timens, ne quis forte gloriam hanc praeripiat, et pereant tot annorum labores. Utrum insaniam hanc vocare mavultis, an stultitiam? Nam mea quidem haud magni refert, modo fateamini meo beneficio fieri, ut animal omnium alioqui longe miserrimum, eo felicitatis evehatur, ut sortem suam neque cum Persarum regibus cupiat permutare.

Minus mihi debent Poetae, tametsi vel ex professo meae sunt factionis, quippe liberum genus, ut habet proverbium, quorum omne studium non alio pertinet, quam ad demulcendas stultorum aures, idque meris nugamentis, ac ridiculis fabulis. Et tamen his freti dictu mirum, ut cum sibi polliceantur immortalitatem, et Diis parem vitam, tum aliis eamdem promittant. Huic ordini prae caeteris familiares Φιλαυτία καὶ Κολακία, nec ab ullo mortalium genere color neque simplicius, neque constantius. Porro rhetores, quamquam nonnihil illi quidem praevaricantur, colluduntque cum philosophis, tamen hos quoque nostrae factionis esse, cum alia multa, tum illud in primis arguit, quod praeter alias nugas, tam accurate, tam multa de iocandi ratione conscripserunt. Atque adeo stultitiam ipsam inter facetiarum species numerat, quisquis is fuit, qui ad Herennium dicendi artem scripsit: Quodque apud Quintilianum, huius ordinis longe principem, caput est de risu, vel Iliade prolixius: tantumque stultitiae tribuunt, ut saepenumero quod nullis argumentis dilui possit, risu tamen eludatur. Nisi et si quis hoc arbitretur ad Stultitiam non pertinere, ridiculis dictis excitare cachinnos, idque arte. Huius farinae sunt et isti, qui libris edendis famam immortalem aucupantur. Hi cum omnes mihi plurimum debent, tum praecipue qui meras nugas chartis illinunt. Nam qui erudite ad paucorum doctorum iudicium scribunt, quique nec Persium, nec Laelium[114] iudicem recusant, mihi quidem miserandi magis, quam beati videntur, ut qui sese perpetuo torqueant: addunt, mutant, adimunt, reponunt, repetunt, recudunt, ostendunt, nonum in annum premunt, nec umquam sibi satisfaciunt, ac futile praemium, nempe laudem, eamque perpaucorum, tanti emunt, tot vigiliis, somnique, rerum omnium dulcissimi, tanta iactura, tot sudoribus, tot crucibus. Adde nunc valetudinis dispendium, formae perniciem, lippitudinem, aut etiam caecitatem, paupertatem, invidiam, voluptatum abstinentiam, senectutem praeproperam, mortem praematuram, et si qua sunt alia eiusmodi. Tantis malis sapiens ille redimendum existimat, ut ab uno aut altero lippo probetur. At meus ille scriptor, quanto delirat felicius, dum nulla lucubratione, verum utcumque visum est animo, quidquid in calamum incidit, vel somnia sua, statim litteris prodit,[115] levi dumtaxat chartarum iactura, non ignarus futurum, ut quo nugaciores nugas scripserit, hoc a pluribus, id est, stultis et indoctis omnibus probetur. Quid enim est negotii, treis illos doctos, si tamen ea legerint, contemnere? Aut quid valebit, tam paucorum sapientum calculus, in tam immensa reclamantium turba? sed magis etiam sapiunt, qui aliena pro suis edunt, et alieno magnoque partam labore gloriam, verbis in se transmovent, hoc videlicet freti, quod arbitrentur futurum, ut etiam si maxime coarguantur plagii, tamen aliquanti temporis usuram sint interim lucrifacturi. Videre est operae pretium, quam hi sibi placent, cum vulgo laudantur, cum digito ostenduntur in turba, οὗτός ἐστιν ὁ δεινὸς ὲκεῖνος quum apud bibliopolas prostant, cum in omnium paginarum frontibus leguntur tria nomina, praesertim peregrina, ac magicis illis similia. Quae, per Deum immortalem! quid aliud sunt quam nomina? Deinde quam a paucis cognoscenda, si mundi vastitatem respicias: tum a quanto paucioribus laudanda, ut sunt etiam indoctorum diversa palata. Quid? quod ea ipsa nomina non raro confinguntur, aut e priscorum libris adoptantur? Cum alius sese Telemachum, alius Stelenum aut Laertem, hic Polycratem, ille Thrasymachum sese nominari gaudet: ut nihil iam referat, etiam si chamaeleonti aut cucurbitae, sive quemadmodum solent philosophi loqui, alpha aut beta librum inscribas. Illud autem lepidissimum, cum mutuis epistolis, carminibus, encomiis sese vicissim laudant, stulti stultos, indoctos indocti. Hic illius suffragio discedit Alceus, ille huius Callimachus: ile huic est M. Tullio superior, hic illi Platone doctior. Nonnumquam etiam antagonistam quaerunt, cuius aemulatione famam augeant. Hinc

Scinditur incertum studia in contraria vulgus,[116]

donec uterque dux re bene gesta victor discedit, uterque triumphum agit. Rident haec sapientes, ut, veluti sunt, stultissima. Quis enim negat? Sed interim meo beneficio suavem vitam agunt, ne cum Scipionibus quidem suos triumphos commutari. Quanquam docti quoque interim dum haec magna cum animi voluptate rident, et aliena fruuntur insania, non paulum mihi debent et ipsi, quod inficari possunt, nisi sint omnium ingratissimi.

Inter eruditos iurisconsulti sibi vel primum vindicant locum, neque quisquam sibi placet, dum Sisyphi saxum assidue volvunt, ac sexcentas leges eodem spiritu contexunt, nihil refert quam ad rem pertinentes, dumque glossematis glossemata, opiniones opinionibus cumulantes, efficiunt ut studium illud omnium difficillimum esse videatur. Quidquid enim laboriosum, idem protinus et praeclarum existimant. Adiungamus his dialecticos ac sophistas, hominum genus quovis aere Dodonaeo loquacius, ut quorum unusquivis cum vicenis delectis muleribus garrulitate decertare possit, feliciores tamen futuri, si tantum linguaces essent, non etiam rixosi, adeo ut de lana caprina pertinacissime digladientur, et nimium altercando plerumque veritatem amittant. Hos tamen sua Philautia beatos reddit, dum tribus instructi syllogismis incunctanter audent quavis de re, cum quovis manum conserere. Ceterum pertinacia reddit invictos, etiamsi Stentorem opponas.

Sub hos prodeunt philosophi, barba pollioque verendi, qui se solos sapere praedicant, reliquos omnes mortales, umbras volitare. Quam vero suaviter delirant, cum innumerabiles aedificant mundos, dum solem, dum lunam, stellas, orbes, tamquam pollice filove metiuntur, dum fulminum, ventorum, eclipsium ac caeterarum inexplicabilium rerum causas reddunt, nihil usquam haesitantes, perinde quasi naturae rerum architectrici fuerint a secretis, quasive e Deorum consilio nobis advenerint: quos interim Natura cum suis coniecturis, magnifice ridet. Nam nihil apud illos esse comperti, vel illud satis magnum est argumentum, quod singulis de rebus inexplicabilis inter ipsos est digladiatio. Ii cum nihil omnino sciant, tamen omnia se scire profitentur: quum que se ipsos ignorent, neque fossam aliquoties, aut saxum obvium videant, vel quia lippiunt plerique, vel quia peregrinantur animi, tamen ideas, universalia, formas separatas, primas materias, quidditates, ecceitates, [formalitates, instantia][117] videre se praedicant, res adeo tenues, ut neque Lynceus, opinor, possit perspicere. Ium vero praecipue profanum vulgus adspernantur, quoties, triquetris, et tetragonis, circulis, atque huiusmodi picturis mathematicis, aliis super alias inductis, et in labyrinthi speciem confusis, praeterea litteris velut in acie dispositis, ac subinde alio atque alio repetitis ordine, tenebras offundunt imperitioribus. Neque desunt ex hoc genere qui futura quoque praedicant consultis astris, ac miracula plusquam magica polliceantur, et inveniunt homines fortunati, qui haec quoque credant.[118]

Porro Theologos silentio transire fortasse praestiterit, καὶ ταύτην Καμαρίναν μὴ κινεῖν,[119] nec hanc anagyrim tangere,[120] utpote genus hominum mire superciliosum atque irritabile, ne forte turmatim sexcentis conclusionibus adoriantur, et ad palinodiam adigant, quod si recusem, protinus haereticam clamitent. Nam illico solent hoc terrere fulmine, si cui sunt parum propitii. Sane quamquam non alii sunt, qui minus libenter agnoscant meam in se beneficentiam, tamen hi quoque non mediocribus nominibus obstricti sunt, dum felices sua Philautia perinde quasi ipsi tertium incolant coelum, ita reliquos mortaleis omneis ut humi reptantes pecudes, e sublimi despiciunt, ac prope commiserantur, dum tanto magistralium definitionum, conclusionum, corollariorum, propositionum explicitarum et implicitarum agmine septi sunt, tot exuberant κρησφυγέτοις, ut nec Vulcaniis vinculis sic possint irretiri, quin elabantur distinctionibus, quibus nodos omneis adeo facile secant, ut non Tenedia bipennis melius, tot nuper excogitatis vocabulis, ac prodigiosis vocibus scatent. Praeterea dum arcana mysteria suo explicant arbitratu, qua ratione conditus ac digestus sit mundus. Per quos canales labes illa peccati in posteritatem derivata sit: quibus modis, qua mensura, quantulo tempore in Virginis utero sit absolutus Christus, quemadmodum in synaxi[121] accidentia subsistant sine domicilio. Sed haec protrita. Illa demum magnis et illuminatis, ut vocant, Theologis digna putant, ad haec si quando incidunt, expergiscunter. Num quod instans in generatione divina? Num plures in Christo filiationes? Num possibilis propositio, Pater Deus odit filium? Num Deus potuerit suppositare mulierem, num Diabolum, num asinum, num cucurbitam, num silicem? Tum quemadmodum cucurbita fuerit concionatura, editura miracula, figenda cruci? Et, quid consecrasset Petrus, si consecrasset eo tempore, quo corpus Christi pendebat in cruce? Et, num eodem tempore Christus homo dici potuerit: et num post resurrectionem edere aut bibere fas sit futurum, iam nunc famem sitimque praecaventes. Sunt innumerabiles λεπτολεσχίαι, his quoque multo subtiliores, de instantibus, de notionibus, de relationibus, de formalitatibus, de quidditatibus, ecceitatibus,[122] quas nemo possit oculis adsequi, nisi tam Lynceus, ut ea quoque per altissimas tenebras videat, quae nusquam sunt. Adde nunc his γνώμας, illas, adeo παραδόξους, ut illa Stoicorum oracula, quae paradoxa vocant, crassissima prae his videantur, et circumforanea, velut levius esse crimen, homines mille iugulare, quam semel in die Dominico calceum pauperi consuere. Et potius esse committendum, ut universus orbis pereat una cum victu et vestitu, quod aiunt, suo, quam unicum quantumlibet leve mendaciolum dicere. Iam has subtilissimas subtilitates subtiliores etiam reddunt tot scholasticorum viae, ut citius e labyrinthis temet explices, quam ex involucris Realium, Nominalium, Thomistarum, Albertistarum, Occanistarum, Scotistarum, et nondum omneis dixi, sed praecipuas dumtaxat. In quibus omnibus tantum est eruditionis, tantum difficultatis, ut existimem ipsis Apostolis alio spiritu opus fore, si cogantur hisce de rebus cum hoc novo Theologorum genere conserere manus. Paulus fidem praestare potuit, at idem cum ait: Fides est substantia rerum sperandarum, argumentum non apparentium, parum magistraliter definivit. Idem ut caritatem optime praestitit, ita parum dialectice vel dividit, vel finit, in priore ad Corinthios epistola, cap. 13. Ac pie quidem illi consecrabant synaxim, et tamen rogati de termino a quo, et termino ad quem: de transsubstantiatione: de modo quo corpus idem sit in diversis locis: de differentia, qua corpus Christi est in coelo, qua fuit in cruce, qua in sacramento synaxeos: quo puncto fiat transsubstantiatio, cum oratio per quam ea fit, ut quantitas discreta sit in fluxu, non pari, sicut opinor, respondissent acumine, quo Scotidae disserunt haec, ac definiunt. Noverant illi Iesu matrem, sed quis eorum tam philosophice demonstravit, quomodo fuerit ab Adae macula, praeservata, quam nostri Theologi? Petrus accepit claves, et accepit ab eo, qui non committat indigno, et tamen an intellexerit, nescio, certe nusquam attigit subtilitatem, quomodo scientiae clavem habeat is quoque, qui scientiam non habeat. Baptizabant illi passim, et tamen nusquam docuerunt, quae sit causa formalis, materialis, efficiens, et finalis baptismi, nec characteris delebilis, et indelebilis apud hos ulla mentio. Adorabant quidem illi, sed in Spiritu, nihil aliud sequentes, quam illud Evangelicum, spiritus est Deus, et eos qui adorant eum in spiritu et veritate oportet adorare. Verum haud apparet eis tum fuisse revelatum, una eademque adoratione adorandam imagunculam carbone delineatam in pariete, ut Christum ipsum, si modo duobus sit porrectis digitis, intonsa coma et in umbone qui adhaeret occipitio, treis habeat notas. Quis enim haec percipiat, nisi triginta sex annos totos in physicis, et ultramundanis Aristotelis et Scoticis contriverit? Idemtidem inculcant Apostoli gratiam, at iidem nusquam distinguunt, quid intersit inter gratiam gratis datam, et gratiam gratificantem. Hortantur ad bona opera, nec discernunt opus, opus operans et opus operatum. Passim inculcant caritatem, nec secernunt infusam ab acquisita, nec explicant, accidens ne sit, an substantia, creata res an increata. Detestantur peccatum, at, emoriar, si potuerunt scientifice definire, quid sit illud, quod peccatum vocamus, nisi forte Scotistarum spiritu fuerunt edocti. Nec enim adduci possum, ut credam Paulum, e cuius unius eruditione licet omneis aestimare, toties, damnaturum fuisse quaestiones, disceptationes, genealogias, et ut ipse vocat, λογομαχίας, si eas percalluisset argutias, praesertim cum omnes illius temporis contentiones,

•) Qneniaelmodiini solitns est olim. pugnaeque rusticanae fuerint, et crassae, si cum magistrorum nostrorum plus quam Chrysippeis subtilitatibus conferantur. Quamquam homines modestissimi, si quid forte scriptum sit ab Apostolis indolatius parumque magistraliter, non damnant quidem, sed commode interpretantur. Hoc videlicet honoris, partim antiquitati, partim Apostolico nomini deferentes. Et, hercle, parum aequum erat, res tantas ab illis requirere, de quibus ex praeceptore suo, ne verbum quidem umquam audissent. Idem si eveniat in Chrysostomo, Basilio, Hieronymo, tum sat habent adscribere: 'Non tenetur'. Et illi quidem confutarunt Ethnicos Philosophos ac Iudaeos, suapte natura pertinacissimos, sed vita magis ac miraculis quam syllogismis, tum eos quorum nemo fuerit idoneus, vel unicum Scoti Quodlibetum ingenio consequi. Nunc quis Ethnicus, quis Haereticus non continuo cedat tot tenuissimis subtilitatibus, nisi tam crassus, ut non adsequatur, aut tam impudens ut exsibilet, aut iisdem instructus laqueis, ut iam par sit pugna, perinde quasi magum cum mago committas, aut si gladio fortunato pugnet aliquis cum eo, cui gladius sit fortunatus: tum enim nihil aliud quam tela Penelopes retexeretur. Ac meo quidem iudicio saperent Christiani, si pro pinguibus istis militum cohortibus, per quas iam olim ancipiti Marte belligerantur, clamosissimos Scotistas, et pertinacissimos Occanistas, et invictos Albertistas una cum tota Sophistarum manu, mitterent in Turcas et Saracenos: spectarent, opinor, et conflictum omnium lepidissimum, et victoriam non ante visam. Quis enim usque adeo frigidus, quem istorum non inflamment acumina? quis tam stupidus, ut tales non excitent aculei? Quis tam oculatus, ut haec illi non maximas offundant tenebras? Verum haec omnia videor vobis propemodum ioco dicere. Nec mirum sane, cum sint et inter ipsos Theologos melioribus instituti litteris, qui ad has frivolas, ut putant, Theologorum argutias nauseent. Sunt qui velut sacrilegii genus exsecrentur, summamque ducant impietatem, de rebus tam arcanis et adorandis magis quam explicandis, tam illoto ore loqui, tam profanis Ethnicorum argutiis disputare, tam arroganter definire, ac divinae Theologiae maiestatem tam frigidis, imo sordidis verbis simul et sententiis conspurcare. At interim ipsi felicissime sibi placent, imo plaudunt, adeo ut his suavissimis naeniis, nocte dieque occupatis, ne tantulum quidem otii supersit ut Euangelium, aut Paulinas Epistolas vel semel liceat evolvere. Atque interim dum haec nugantur in scholis, existimant sese universam Ecclesiam, alioqui ruituram, non aliter syllogismorum fulcire tibicinibus, quam Atlas coelum humeris sustinet apud poetas. Iam illud quantae felicitatis esse putatis, dum arcanas litteras, perinde quasi cereae sint, pro libidine formant ac reformant, dum conclusiones suas, quibus iam aliquot Scholastici subscripserunt, plus quam Solonis leges videri postulant, et vel pontificiis decretis anteponendas, dumque veluti censores orbis ad palinodiam trahunt, si quid usquam cum explicitis et implicitis illorum conclusionibus, non ad amussim quadrarit, ac non secus atque ex oraculo pronunciant: 'Haec propositio scandalosa est: haec parum reverentialis: haec haeresim olet: haec male tinnit': ut iam nec Baptismus, nec Euangelium, nec Paulus aut Petrus, nec sanctus Hieronvmus aut Augustinus, imo nec ipse Thomas Ἀριστοτελικώτατος, Christianum efficiat, nisi Baccalauriorum calculus accesserit, tanta est in iudicando subtilitas. Quis enim sensurus erat eum Christianum non esse, qui diceret has duas orationes, matula putes, et matula putet, item 'ollae fervere', et ollam fervere,[123] pariter esse congruas, nisi sapientes illi docuissent? Quis tantis errorum tenebris liberasset Ecclesiam, quos ne lecturus quidem umquam quisquam fuerat, nisi magnis sigillis[124] isti prodidissent? Verum, an non felicissimi dum haec agunt? Praeterea dum inferorum res omneis sic examussim depingunt, tamquam in ea republica complureis annos sint versati? Praeterea dum pro arbitrio novos orbes fabricantur, addito denique latissimo illo, pulcerrimoque: ne scilicet deesset ubi felices animae commode vel spatiari, vel convivium agitare, vel etiam pila ludere possent. His atque id genus bis mille nugis horum capita adeo distenta differtaque sunt, ut arbitrer nec Iovis cerebrum aeque gravidum fuisse, cum ille Palladem parturiens, Vulcani securim imploraret. Quare nolite mirari, si videtis caput illorum tot fasciis tam diligenter obvinctum in publicis disputationibus, alioquin enim plane dissilirent. Illud ipsa quoque nonnumquam ridere soleo, cum ita demum maxima sibi videntur Theologi, si quam maxime barbare spurceque loquantur, cumque adeo balbutiunt, ut a nemine nisi balbo possint intelligi, acumen appellant, quod vulgus non adsequatur. Negant enim e dignitate Sacrarum Litterarum esse, si grammaticorum legibus parere cogantur. Mira vero maiestas theologorum, si solis illis fas est mendose loqui, quamquam hoc ipsum habent cum multis cerdonibus commune. Postremo iam Diis proximos sese ducunt, quoties quasi religiose Magistri Nostri salutantur, in quo quidem nomine, tale quiddam subesse putant, quale est apud Iudaeos τετραγράμματον.[125] Itaque nefas aiunt esse Magister Noster secus quam maiusculis scribere litteris. Quid si quis praepostere, Noster Magister dixerit, is semel omnem Theologici nominis perverterit maiestatem.

Ad horum felicitatem proxime accedunt ii, qui se vulgo Religiosos ac Monachos appellant utroque falsissimo cognomine, cum et bona pars istorum longissime absit a Religione, et nulli magis omnibus locis sint obvii.[126] Iis non video quid possit esse miserius, nisi ego multis modis succurrerem. Etenim cum hoc hominum genus omnes sic exsecrentur, ut fortuitum etiam occursum ominosum esse persuasum sit, tamen ipsi sibi magnifice blandiuntur. Primum summam existimant pietatem, si usque adeo nihil attigerint litterarum, ut ne legere quidem possint. Deinde cum Psalmos suos, numeratos quidem illos, at non intellectos, asininis vocibus in templis derudunt, tum vero se putant Divorum aures multa voluptate demulcere. Et sunt ex his nonnulli, qui sordes ac mendicitatem magno vendunt, proque foribus magno mugitu panem efflagitant, imo in nullis diversoriis, vehiculis, navibus non obturbant, non mediocri profecto reliquorum mendicorum iactura. Atque ad eum modum homines suavissimi, sordibus, inscitia, rusticitate, impudentia, Apostolos, ut aiunt, nobis referunt. Quid autem iucundius, quam quod omnia faciunt ex praescripto, quasi Mathematicis utentes rationibus, quas praeterire piaculum sit. Quot nodos habeat calceus, quo colore cingula, vestis quot discriminibus varieganda, qua materia, quotque culmis latum cingulum, qua specie, et quot modiorum capax cuculla,[127] quot digitis latum capillitium, quot dormiendum horas. Atque haec quidem aequalitas in tanta corporum et ingeniorum varietate, quam sit inaequalis, quis non perspicit? Et tamen his nugis, non alios modo per se nauci faciunt, verum invicem alii alios contemnunt, atque homines apostolicam caritatem professi, ob aliter cinctam vestem, ob colorem paulo fusciorem, omnia miris tragoediis miscent. Ex his videas quosdam adeo rigide religiosos, ut summa veste, non nisi Cilicina utantur, intima Milesia, alios contra, qui superne linei sint, intime lanei. Rursum alios qui pecuniae contactum ceu aconitum horreant, nec a vino interim, nec a mulierum contactu temperantes. Denique mirum omnibus studium, ne quid in ratione vitae conveniat. Nec illud studio est, ut Christo similes sint, sed ut interse dissimiles. Porro magna felicitatis pars est in cognomentis, dum hi Funigeros appellari se gaudent, et inter hos, alii Coletas, alii Minores, alii Minimos, alii Bullistas. Rursum hi Benedictinos, illi Bernardinos: hi Brigidenses, illi Augustinenses: hi Guilhelmitas, illi Iacobitas, quasi vero parum sit, dici Christianos. Horum magna pars in tantum suis nititur cerimoniis, et hominum traditiunculis, ut putet unum coelum parum dignum esse tantis praemium, haud cogitantes futurum, ut Christus contemtis his omnibus, suum illud sit exacturus praeceptum, nempe caritatis. Alius ostentabit aqualiculum, omni piscium genere distentum. Alius Psalmorum centum effundet modios. Alius ieiuniorum myriadas adnumerabit, et toties unico prandio pene disruptam imputabit alvum. Alius tantum cerimoniarum acervum proferet, quantum vix septem onerariis navibus vehi possit. Alius gloriabitur sexaginta annos numquam attactam pecuniam, nisi digitis duplici chirotheca munitis. Alius cucullam ingeret adeo sordidam et crassam, ut nullus nauta suo dignetur corpore. Commemorabit alius se plus quam undecim lustris spongiae vitam egisse, semper eidem affixum loco: Alius raucam assiduo cantu vocem adducet: Alius lethargum solitudine contractum: alius linguam iugi silentio torpentem. At Christus interpellatis, numquam alioqui finiendis gloriis, undenam hoc, inquiet, novum Iudaeorum genus? Unicam ego legem vere meam agnosco, de qua sola nihil audio. Et olim palam nulloque parabolarum utens involucro, paternam haereditatem pollicitus sum, non cucullis, preculis, aut inediis, sed charitatis[128] officiis. Nec eos agnosco, qui sua facta nimis agnoscunt, isti qui me quoque sanctiores videri volunt, Abraxasiorum[129] coelos, si libet, occupent, aut ab his sibi novum exstrui coelum iubeant, quorum traditiunculas meis praeceptis anteposuerunt. Cum haec audient, et videbunt nautas et aurigas sibi praeferri, quibus, putatis, vultibus sese mutuo contuebuntur? Sed interim spe sua felices sunt, non absque meo beneficio. Atque hos quidem, quamquam a republica semotos, nemo tamen audet contemnere, praecipue mendicantes, propterea quod omnia omnium arcana teneant, ex confessionibus, quas vocant. Quae tamen prodere nefas habent, nisi si quando poti, fabulis amoenioribus delectare se volunt, sed coniecturis modo rem indicant, tacitis interim nominibus. Quod si quis hos crabrones irritarit, tum in popularibus concionibus probe ulciscuntur sese, et obliquis dictis hostem notant, adeo tecte, ut nemo non intelligat, nisi qui nihil intelligit. Nec prius oblatrandi finem faciunt, quam in os offam obieceris. Age vero quem tu mihi comoedum, quem circulatorem spectare malis, quam istos in concionibus suis rhetoricantes omnino ridicule, sed tamen suavissime imitantes ea quae rhetores de dicendi ratione tradiderunt? Deum immortalem ! ut gesticulantur, ut apte commutant vocem, ut cantillant, ut iactant sese, ut subinde alios vultus induunt, ut omnia clamoribus miscent. Atque hanc orandi artem ceu rem arcanam fraterculus fraterculo, per manus tradit: eam tametsi mihi non est fas scire, tamen utcumque coniecturis sequar. Primo loco invocant, id quod a poetis mutuo sumserunt: deinde dicturi de caritate, a Nilo Aegypti fluvio sumunt exordium, aut crucis mysterium enarraturi, a Babylonio dracone Bel feliciter auspicantur: aut de ieiunio disputaturi, a duodecim zodiaci signis principium faciunt, aut de fide verba facturi, diu de quadratura circuli praeloquuntur. Audivi ipsa quemdam eximie stultum, erravi, doctum volebam dicere, qui in concione celeberrima, divinae Triadis mysterium explicaturus, quo et doctrinam suam non vulgarem ostentaret, et Theologicis satisfaceret auribus, nova prorsus ingressus est via, nimirum a litteris, syllabis, et oratione, tum a concordia nominis et verbi, adiectivi nominis et substantivi, mirantibus iam plerisque, ac nonnullis Horatianum illud apud se mussitantibus: 'Quorsum haec tam putida tendunt?' Tandem huc rem deduxit, ut in Grammaticorum rudimentis sic expressum ostenderet totius Triadis simulacrum, ut nemo Mathematicorum in pulvere posset evidentius depingere. Atque in hac oratione θεολογότατος ille totos octo menses ita desudarat, ut hodie quoque magis caecutiat quam talpae, nimirum, tota luminum acie ad ingenii cuspidem avocata. Verum haud poenitet hominem caecitatis, ac parvo quoque putat emptam eam gloriam. Auditus est a nobis alius quidam octogenarius, adeo Theologus, ut in hoc Scotum ipsum renatum putes. Is explicaturus mysterium nominis Iesu, mira subtilitate demonstravit in ipsis litteris latere, quidquid de illo dici possit. Etenim quod tribus dumtaxat inflectitur casibus, id manifestum esse simulacrum divini ternionis. Deinde quod prima vox Iesus, desinat in s, secunda Iesum in m, tertia Iesu in u, in hoc ἄῤῥητον subesse mysterium: nempe tribus litterulis indicantibus eum esse summum, medium, et ultimum. Restabat mysterium his quoque retrusius, Mathematica ratione. Iesus sic in duas aequales diffidit portiones, ut scilicet penthemimeres[130] in medio resideret. Deinde docuit eam litteram apud Hebraeos esse ש, quam illi Syn appellent: porro syn Scotorum, opinor, lingua, peccatum sonat: atque hinc palam declarari, Iesum esse qui peccata tolleret mundi. Hoc tam novum exordium sic inhiantes admirati sunt omnes, praecipue Theologi, ut parum abfuerit, quin illis acciderit, quod olim Niobae, cum mihi propemodum evenerit, quod ficulno illi Priapo,[131] qui magno suo malo, Canidiae Saganaeque nocturna sacra spectavit. Nec iniuria profecto: nam quando similem ἔφοδον,[132] commentus est Demosthenes ille Graius, aut Cicero Latinus? Illis vitiosum habebatur proemium, quod a re foret alienius: quasi vero non ad istum modum exordiantur et subulci, natura videlicet magistra. At hi docti praeambulum suum, (sic enim vocant,) ita demum eximie Rhetoricum fore ducunt, si nusquam quidquam habeat cum reliquo argumento confine, ut auditor interim admirans, illud secum murmuret: quo nunc se proripit ille?[133] Tertio loco ceu narrationis vice nonnihil ex Euangelio, sed cursim ac velut obiter interpretantur, cum id solum fuerit agendum. Quarto loco iam nova sumpta persona, quaestionem movent theologalem, aliquoties οὔτε γῆς, οὔτε οὐρανοῦ ἁπτόμενον,[134] atque id quoque ad artem arbitrantur pertinere. Hic demum Theologicum attollunt supercilium, Doctores solennes, Doctores subtiles, Doctores subtilissimos, Doctores seraphicos, [doctores cherubicos],[135] Doctores sanctos, Doctores irrefragabiles, magnifica nomina auribus inculcantes. Tum syllogismos maiores, minores, conclusiones, corollaria, suppositiones frigidissimas ac plus quam scholasticas nugas apud imperitum vulgus iactitant. Superest iam quintus actus, in quo summum artificem praestare convenit. Hic mihi stultam aliquam et indoctam fabulam, ex speculo, opinor, historiali, aut gestis Romanorum in medium adferunt, et eamdem interpretantur allegorice, tropologice, et anagogice. Atque ad hunc quidem modum Chimaeram suam absolvunt, qualem nec Horatius umquam adsequi potuit cum scriberet: Humano capiti etc. Sed audierunt a nescio, quibus, ingressum orationis sedatum, minimeque clamosum esse oportere. Itaque principio sic exordiuntur, ut nec ipsi vocem propriam exaudiant, quasi referat dici, quod nullus intelligat. Audierunt nonnumquam ad concitandos adfectus, exclamationibus utendem esse. Proinde presse alioqui loquentes, subinde repente vocem tollunt furioso plane clamore, etiam cum nihil opus. Iures elleboro homini opus esse, perinde quasi nihil referat, ut clames. Praeterea quoniam audierunt oportere sermonem in progressu fervescere, in singulis partibus principiis utcumque sane recitatis, mox mira vocis contentione utuntur, etiam si res sit frigidissima, atque ita denique desinunt, ut spiritu defectos credas. Postremo didicerunt, apud rhetores de risu fieri mentionem, eoque student et ipsi iocos quosdam adspergere, ὦ φίλη Ἀφροδίτη! quam plenos gratiarum, quamque in loco, ut plane ὄνον πρὸς τὴν λύραν esse dicas. Mordent quoque nonnumquam, sed ita, ut titillent magis quam vulnerent. Nec umquam verius adulantur, quam cum maxime παῤῥησιάζεσθαι videri student. Denique tota actio est eiusmodi, ut iures eos a fori circulatoribus didicisse a quibus longe vincuntur. Quamquam utrique alteris usque adeo sunt similes, ut nemo dubitet, quin aut hi ab illis, aut illi ab his rhetoricen suam didicerint. Et tamen inveniunt hi quoque, mea nimirum opera, qui cum hos audiunt, Demosthenes meros, ac Cicerones audire se putant. Quod genus sunt praecipue mercatores ac mulierculae: quorum auribus unice placere student, quod illi nonnullam praedae portiunculam de rebus male partis soleant impertiri, si commode fuerint palpati. Illae cum aliis multis de causis huic ordini favent, tum praecipue, quod in horum sinus soleant effundere, si quid in maritos stomachantur. Videtis, opinor, quantopere mihi debeat hoc hominum genus, cum cerimoniolis, et nugis deridiculis, clamoribusque tyrannidem quamdam inter mortales exerceant, et Paulos atque Antonios sese credant.[136]

Verum ego istos histriones tam ingratos beneficiorum meorum dissimulatores, quam improbos simulatores pietatis libenter relinquo. Iamdudum enim iuvat de regibus ac principibus aulicis a quibus simplicissime color, et, ut dignum est, ingenuis, ingenue nonnihil attingere. Qui quidem si vel semiunciam sani cordis haberent, quid esset horum vita tristius aut aeque fugiendum? Neque enim existimabit vel periurio parricidioque parandum imperium, quisquis secum perpenderit, quam ingens onus sustineat humeris, qui vere principem agere velit. Eum quirerum gubernacula susceperit, publicum non privatum negotium gerere, nihil nisi de commodis publicis oportere cogitare: a legibus, quarum ipse et auctor et exactor est, nec latum digitum discedere: officialium omnium et magistratuum integritatem sibi praestandam esse: sese esse unum omnium oculis expositum, qui vel ceu sidus salutare, morum innocentia, maximam rebus humanis salutem possit adferre, vel veluti cometa lethalis summam perniciem invehere. Aliorum vitia neque perinde sentiri, neque tam late manare. Principem eo loco esse, ut si quid vel leviter ab honesto deflexerit, gravis protinus ad quamplurimos homines vitae pestis serpat. Tum quod multa secum adferat principum fortuna, quae soleant a recto deducere, quod genus, delitiae, libertas, adulatio, luxus, hoc acrius enitendum ac sollicitius advigilandum, necubi vel deceptus cesset in officio. Postremo, ut insidias, odia, caeteraque vel pericula, vel metus omittam capiti imminere verum illum regem, qui paulo post ab eo sit etiam de minimo quoque commisso rationem exacturus, idque tanto severius, quanto praestantius gessit imperium. Haec, inquam, atque huiusmodi plurima, si princeps secum perpenderet, perpenderet autem si saperet, is nec somnum, nec cibum, opinor, iucunde capere posset. At nunc, meo munere, has omneis curas Diis permittunt, ipsi sese molliter curant, neque quemquam ad aurem admittunt, nisi qui iucunda loqui norit, ne quid animo sollicitudinis oboriatur. Se probe principis partes omneis implesse credunt, si venentur assidue, si bellos alant caballos, si suo commodo vendiderint magistratus ac praefecturas, si quotidie novae rationes excogitentur, quibus civium opes attenuent et in suum converrant fiscum. Verum id apposite, repertis titulis, ut etiam si sit iniquissimum, aliquam tamen aequitatis speciem prae se ferat. Addunt data opera nonnihil adulationis, quo populares animos, utcumque sibi devinciant. Fingite mihi nunc quales sunt nonnumquam, hominem legum ignarum, publicorum commodorum pene hostem, privatis intentum commoditatibus, addictum voluptatibus, osorem eruditionis, osorem libertatis ac veri, nihil minus quam de reipublicae salute cogitantem, sed omnia sua libidine, suisque utilitatibus metientem. Deinde addite huic torquem auream, omnium virtutum cohaerentium consensum indicantem, tum coronam gemmis insignitam, quae quidem admoneat eum heroicis omnibus virtutibus oportere caeteris antecellere. Praeterea sceptrum, iustitiae et undecumque incorrupti pectoris symbolum. Postremo purpuram eximiae cuiusdam in rempublicam caritatis indicium. Haec gestamina si princeps cum sua vita conferret, equidem futurum arbitror, ut plane pudescat ornatus sui, vereaturque ne quis nasutus interpres, totum hunc tragicum cultum, in risum, iocumque vertat.

Iam quid de proceribus aulicis commemorem? quorum plerisque cum nihil sit addictius, servilius, insulsius, abiectius, tamen omnium rerum primos sese videri volunt. Hac una in re tamen modestissimi, quod contenti, aurum, gemmas, purpuram, reliquaque virtutum ac sapientiae insignia corpore circumferre, rerum ipsarum studium omne concedunt aliis. Hoc abunde felices sibi videntur, quod regem herum vocare liceat, quod tribus verbis salutare didicerint, quod norint civiles titulos subinde inculcare, serenitatem, dominationem, et magnificentiam. Quod egregie perfricuerint faciem, quod festiviter adulentur. Nam hae sunt artes, quae vere nobilem et aulicum deceant. Ceterum si vitae rationem omnem propius inspicias, nimirum meros Phaeacas invenies, sponsos Penelopes, reliquum carmen[137] agnoscitis, quod Echo vobis melius referet quam ego. Dormitur in medios dies, ibi Sacrificulus mercenarius ad lectum paratus, qui propemodum cubantibus adhuc sacrum expedite peragat. Mox ad ientaculum, quo vix peracto, iam interpellat prandium. Sub id alea, laterunculi, sortes, scurrae, moriones, scorta, lusus, inficetiae. Interim una aut altera merenda. Rursum coena, post hanc repotia, non una per Iovem. Atque ad hunc modum, citra ullum vitae taedium elabuntur horae, dies, menses, anni, saecula. Ipsa nonnumquam saginatior abeo, si quando viderim illos μεγαλοῤῥοῦντας, dum inter Nymphas unaquaeque hoc sibi videtur Diis propior, quo caudam longiorem trahit, dum procerum alius alium cubito protrudit, quo Iovi vicinior esse videatur, dum sibi quisque hoc magis placet, quo graviorem catenam collo baiulat, ut robur etiam, non opes tantum ostentent.[138]

Ac principum quidem institutum, Summi Pontifices, Cardinales, et Episcopi, iam pridem gnaviter aemulantur, ac prope superant. Porro si quis perpendat, quid linea vestis admoneat, niveo candore insignis, nempe vitam undiquaque inculpatam. Quid sibi velit mitra bicornis, utrumque fastigium eodem cohibente nodo, puta Novi pariter et Veteris Instrumenti absolutam scientiam. Quid manus chirothecis communitae, puram et ab omni rerum humanarum contagio immunem sacramentorum administrationem. Quid pedum, nimirum, crediti gregis vigilantissimam curam. Quid praelata crux, videlicet, omnium humanorum affectuum victoriam. Haec, inquam, atque id genus multa,[139] si quis perpendat, nonne tristem ac sollicitam vitam egerit? At nunc belle faciunt, cum sese pascunt. Caeterum ovium curam aut ipsi Christo mandant, aut in Fratres, quos vocant, ac vicarios reiiciunt. Neque vel nominis sui recordantur, quid sonet Episcopi vocabulum, nempe laborem, curam, sollicitudinem. Verum in irretiendis pecuniis, plane Episcopos agunt, οὐδ' ἀλαοσκοπίη.[140]

Ad eumdem modum Cardinales si cogitent sese in Apostolorum locum successisse, eadem ab ipsis requiri, quae illi praestiterunt. Deinde non dominos esse, sed administratores spiritalium dotium, de quibus omnibus sint paullo post exactissime reddituri rationem. Imo si vel in cultu paulisper philosophentur, atque ita secum cogitent, quid sibi vult hic vestitus candor? Nonne summam et eximiam vitae innocentiam? Quid interior purpura? Nonne flagrantissimum in Deum amorem? Quid rursus exterior sinuosa capacitate diffluens, ac totam reverendissimi complectens mulam, quamquam una vel camelo contegendo suffecerit? Nonne caritatem latissime sese pandentem ad subveniendum omnibus, hoc est, ad docendum, exhortandum, increpandum, admonendum, componenda bella, resistendum improbis principibus, et vel sanguinem libenter impendendum gregi Christiano, non solum opes. Quamquam quorsum omnino opes, pauperum Apostolorum vicem gerentibus? Haec si perpenderent, inquam, nec eum locum ambirent, et libenter relinquerent, aut certe vitam plane laboriosam, atque sollicitam agerent, cuiusmodi veteres illi vixerunt Apostoli.

Iam Summi Pontifices, qui Christi vices gerunt, si conentur eiusdem vitam aemulari, nempe paupertatem, labores, doctrinam, crucem, vitae contemptum, si vel Papae, id est patris nomen vel Sanctissimi cognomen cogitent, quid erit in terris afflictius? aut quis eum locum omnibus emat facultatibus: emptum, gladio, veneno, omnique vi tueatur? Quantum his abstulerit commoditatum, si semel incessiverit sapientia? Sapientia dixi? Imo vel mica salis illius, cuius meminit Christus. Tantum opum, tantum honorum, tantum ditionis,[141] tantum victoriarum, tot officia, tot dispensationes, tot vectigalia, tot indulgentias, tantum equorum, mulorum, satellitum, tantum voluptatum. Videtis, quantas nundinas, quantam messem, quantum bonorum pelagus paucis sim complexa. In quorum locum inducet vigilias, ieiunia, lacrymas, orationes, conciones, studia, suspiria, milleque id genus miseros labores. Neque vero negligendum, illud futurum, ut tot scriptores, tot copistae, tot notarii, tot advocati, tot promotores, tot secretarii, tot mulotribae, tot equisones, tot mensarii, tot lenones, pene mollius quiddam addideram, sed vereor ne durius sit auribus. In summa, tam ingens hominum turba, quae Romanam sedem onerat, lapsa sum, honorat sentiebam, ad famem adigetur. Inhumanum quidem hoc, et abominandum facinus, at multo magis detestandum, ipsos etiam summos Ecclesiae Principes ac vera mundi lumina, ad peram et baculum revocari. At nunc fere, si quid laboris est, id Petro et Paulo relinquitur, quibus abunde satis est otii. Porro si quid splendoris, aut voluptatis, id sibi sumunt. Atque ita fit, mea quidem opera, ut nullum paene hominum genus vivat mollius, minusque sollicitum, ut qui abunde Christo satisfactum existiment, si mystico ac paene scenico ornatu, cerimoniis, beatitudinum, reverentiarum, sanctitatum titulis, et benedictionibus ac maledictionibus, Episcopos agant. Priscum et obsoletum, nec horum omnino temporum, miracula edere: docere populum, laboriosum: sacras interpretari litteras, scholasticum: orare, otiosum: lacrymas fundere, miserum ac muliebre: egere, sordidum: vinci, turpe, parumque dignum eo, qui vix reges etiam summos, ad pedum beatorum admittit oscula: denique mori, inamabile: tolli in crucem, infame. Restant sola haec arma ac benedictiones dulces, quarum meminit Paulus, atque harum quidem sunt sane quam benigni, interdictiones, suspensiones, aggravationes, anathematizationes, ultrices picturae,[142] ac fulmen illud terrificum, quo solo nutu mortalium animas vel ultra tartara mittunt. Quod ipsum tamen sanctissimi in Christo patres, et Christi vicarii, in nullos torquent acrius, quam in eos qui instigante Diabolo, patrimonia Petri minuere atque arrodere conantur. Cuius cum haec vox sit in Euangelio: Reliquimus omnia, et sequuti sumus te, tamen huius patrimonium appellant agros, oppida, vectigalia, portitoria, ditiones. Pro quibus dum zelo Christi accensi, ferro ignique dimicant, non absque plurimo Christiani sanguinis dispendio, tum demum Ecclesiam Christi sponsam sese credunt apostolice defendere, fortiter profligatis, ut vocant, hostibus. Quasi vero ulli sint hostes Ecclesiae perniciosiores, quam impii pontifices, qui et silentio Christum sinunt abolescere, et quaestuariis legibus alligant et coactis interpretationibus adulterant, et pestilente vita iugulant. Porro cum Christiana Ecclesia sanguine sit condita, sanguine confirmata, sanguine aucta, nunc perinde quasi Christus perierit, qui more suo tueatur suos, ita ferro rem gerunt. Cumque bellum res sit adeo immanis, ut feras non homines deceat, adeo insana, ut poetae quoque fingant a Furiis immitti, adeo pestilens, ut universam morum luem simul invehat, adeo iniusta, ut a pessimis latronibus optime soleat administrari, adeo impia, ut nihil cohaereat cum Christo, tamen omnibus omissis, hoc tantum agunt. Hic videas etiam decrepitos senes, iuvenilis animi robur praestare, nec offendi sumptibus, nec fatigari laboribus, nec deterreri quidquam si leges, si religionem, si pacem, si res humanas omneis sursum ac deorsum misceant. Neque desunt adulatores eruditi, qui istam manifestariam insaniam, zelum, pietatem, fortitudinem appellent, excogitata via, qua fieri potest,[143] ut quis lethale ferrum stringat, adigatque in fratris sui viscera, manente nihilominus caritate illa summa, quam ex Christi praecepto debet proximo Christianus.

Equidem incerta sum adhuc, utrum his rebus exemplum dederint, an potius hinc sumpserint episcopi quidam Germanorum, qui simplicius, etiam omisso cultu, omissis benedictionibus, aliisque id genus cerimoniis, plane satrapas agunt, adeo ut propemodum ignavum, parumque decorum episcopo putent, alibi, quam in acie, fortem animam Deo reddere. Iam vero vulgus Sacerdotum, nefas esse ducens, a praesulum suorum sanctimonia degenerare, euge, quam militariter pro iure decimarum, ensibus, iaculis, saxis, omnique armorum vi belligerantur: quam hic oculati, si quid ex veterum litteris possint elicere, quo plebeculam territent, et plus quam decimas deberi convincant. At interim non venit in mentem, quam multa passim legantur de officio, quod illi vicissim praestare populo debeant. Nec saltem admonet eos vertex rasus, sacerdotem omnibus huius mundi cupiditatibus liberum esse oportere, neque quidquam nisi coelestia meditari. Sed homines suaves, se suo officio probe perfunctos aiunt, si preculas illas suas, utcumque permurmurarint, quas, mehercule, demiror, si quis Deus vel audiat, vel intelligat, cum ipsi fere nec audiant, nec intelligant, tum cum eas ore perstrepunt. Verum hoc quidem sacerdotibus est cum profanis commune, ut ad emolumenti messem vigilent omnes, neque quisquam ibi leges ignoret. Caeterum si quid sarcinae, id prudenter in alienos humeros reiiciunt, et aliis alii tamquam pilam per manus tradant. Siquidem laici quoque Principes, quemadmodum partes administrandi regni vicariis delegant, et vicarius item vicario tradit, ita pietatis studium omne plebi modestiae causa relinquunt. Plebs in eos reiicit, quos Ecclesiasticos vocant, perinde quasi ipsis cum Ecclesia nihil omnino sit commercii, quasi Baptismi votis nihil prorsus sit actum. Rursum Sacerdotes, qui sese vocant Seculares, quasi mundo initiati non Christo, in regulares onus hoc devolvunt: regulares in monachos: monachi laxiores in arctiores: Omnes simul in mendicantes: mendicantes in Carthusienses, apud quos solos sepulta latet pietas, et adeo latet ut vix umquam liceat conspicere. Itidem pontifices in messe pecuniaria diligentissimi, labores illos nimium apostolicos, in episcopos relegant, episcopi in pastores, pastores in vicarios, vicarii in fratres mendicantes. Hi rursum in eos retrudunt, a quibus ovium lana tondetur. Verum non est huius instituti, pontificum ac sacerdotum vitam excutere, ne cui videar satyram texere, non encomium recitare, neve quis existimet bonos principes a me taxari, dum malos laudo. Sed haec ideo paucis attigi, quo palam fieret, nullum esse mortalem, qui suaviter vivere possit, nisi meis initiatus sit sacris, meque propitiam habeat.

Nam id quo pacto fieri queat, cum ipsa etiam Rhamnusia, rerum humanarum fortunatrix , mecum adeo consentiat, ut sapientibus istis semper fuerit inimicissima? contra stultis etiam dormientibus omnia commoda adduxerit? Agnoscitis Timotheum illum,[144] cui hinc etiam cognomen, et proverbium ἡ εὕδοντος κύρτος αἱρεῖ.[145] Rursum aliud γλαῦξ ἵπταται. Contra in sapientes quadrant illa, ἐν τετράδι γεννηθέντες,[146] et equum habet Seianum,[147] et aurum Tolosanum.[148] Sed desino παροιμιάζεσθαι, ne videar Erasmi mei commentaria suppilasse. Ergo ut ad rem: Amat Fortuna parum cordatos, amat audaciores, et quibus illud placet:πᾶς ἐῤῥίφθω κύβος.[149] At Sapientia timidulos reddit, ideoque vulgo videtis sapientibus istis cum paupertate, cum fame, cum fumo rem esse, neglectos, inglorios, invisos vivere: Stultos affluere nummis, admoveri reipublicae gubernaculis, breviter, florere modis omnibus. Etenim si quis beatum existimet principibus placuisse viris, et inter meos[150] illos, ac gemmeos Deos versari, quid inutilius sapientia, imo quid apud hoc hominum genus damnatius? Si divitiae parandae sunt, quid tandem lucri facturus est negotiator, si sapientiam secutus: periurio offendetur, si in mendacio deprehensus erubescet, si anxios illos de furtis, atque usuris sapientum scrupulos, vel tantuli faciet. Porro si quis honores, atque opes ambiat Ecclesiasticas, ad eas vel asinus, vel bubalus citius penetrabit quam sapiens. Si voluptate ducaris, puellae, maxima huius fabulae pars, stultis toto pectore sunt addictae, sapientem haud secus ac scorpium horrent fugiuntque. Denique quicumque paulo festivius ac laetius vivere parant, sapientem inprimis excludunt, ac quodvis animal potius admittunt. Breviter quoquo te vertas, apud pontifices, principes, iudices, magistratus, amicos, hostes, maximos, minimos, omnia praesentibus nummis parantur: quos uti contemnit sapiens, ita illum sedulo fugere consueverunt. Sed cum laudum mearum nullus sit modus, neque finis, tamen oratio aliquando finem habeat, necesse est. Itaque desinam dicere, sed si prius ostendero paucis, non deesse magnos auctores, qui me litteris suis pariter ac factis illustrarint, ne cui forte stulte mihi soli videar placere, neve legulei calumnientur, me nihil allegare. Ad ipsorum igitur exemplum allegabimus, hoc est, οὐδὲν πρὸς ἔπος.[151]

Principio illud omnibus vel notissimo proverbio persuasum est: Ubi res abest, ibi simulationem esse optimam. Eoque recte statim traditur hic versus pueris: Stultitiam simulare loco, sapientia summa est. Vos iam ipsi coniicite, quam ingens sit bonum Stultitia, cuius etiam fallax umbra, et imitatio sola tantum laudis meretur a doctis. Sed multo candidius pinguis ille ac nitidus Epicuri de grege porcus miscere stultitiam consiliis iubet,[152] tametsi brevem non admodum scite addidit. Item alibi:[153] Dulce est desipere in loco. Rursum alio in loco, mavult delirus, inersque videri, quam sapere, et ringi.[154] Iam apud Homerum Telemachus, quem modis omnibus laudat poeta subinde νήπιος appellatur, atque eodem praenomine tamquam felicis ominis libenter pueros et adolescentes vocare solent tragici. Quid autem sacrum Iliadis carmen, nisi stultorum regum et populorum continet iras?[155] Porro quam absoluta laus illa Ciceronis: Stultorum sunt plena omnia![156] Quis enim ignorat, unumquodque bonum, quo latius patet, hoc esse praestantius?

63. Atqui fortassis apud Christianos horum levis est auctoritas. Proinde Sacrarum quoque Litterarum testimoniis, si videtur, laudes nostras fulciamus, sive ut docti solent, fundemus, principio veniam a Theologis praefatae, ut nobis fas esse velint, deinde quoniam arduam rem aggredimur, et fortassis improbum fuerit denuo Musas ex Helicone, ad tantum itineris revocare, praesertim cum res sit alienior, fortasse magis conveniet optare, ut interim dum Theologum ago, perque has spinas ingredior, Scoti anima paulisper ex sua Sorbona in meum pectus demigret, quovis hystrice atque erinaceo spinosior, moxque remigret quo lubebit, vel ἐς κόρακας. Utinam et vultum alium liceat sumere, et ornatus adsit Theologicus. Verum illud interim vereor, ne quis me furti ream agat, quasi clanculum Magistrorum Nostrorum scrinia compilaverim, quae tantum rei Theologicae teneam. Sed non adeo mirum videri debet, si tam diutina, quae mihi arctissima est, cum Theologis consuetudine, nonnihil arripui, cum ficulnus etiam ille Deus Priapus, nonnullas Graecas voces, legente domino, subnotarit tenueritque.[157] Et gallus Lucianicus longo hominum convictu sermonem humanum expedite calluerit. Sed iam ad rem bonis avibus. Scripsit Ecclesiastes capite primo: Stultorum infinitus est numerus. Cum numerum praedicat infinitum, nonne mortaleis universos complecti videtur, praeter pauculos aliquot, quos, haud scio, an cuiquam videre contigerit? Sed magis ingenue confitetur hoc Ieremias cap. 10. Stultus, inquiens, factus est omnls homo a sapientia sua. Soli Deo tribuit sapientiam, universis hominibus stultitiam relinquens. Ac rursum paulo superius: Ne glorietur homo in sapientia sua. Cur non vis hominem in sua sapientia gloriari, optime Ieremia? Nimirum, inquiet, ob id, quia non habet sapientiam. Sed ad Ecclesiasten redeo. Hunc, cum exclamat: Vanitas vanitatum et omnia vanitas, quid aliud sensisse creditis, nisi, quemadmodum diximus, vitam humanam nihil aliud quam Stultitiae ludicrum esse? nimirum Ciceronianae laudi album addentem[158] calculum, cuius optimo iure celebratur illud, quod modo retulimus: stultorum plena sunt omnia. Rursum sapiens ille Ecclesiasticus, qui dixit: Stultus mutatur ut Luna, sapiens permanet ut Sol, quid aliud innuit, nisi mortale genus omne stultum esse, soli Deo, sapientis nomen competere? Siquidem Lunam humanam naturam interpretantur, Solem omnis luminis fontem, Deum. Huic adstipulatur quod ipse Christus in Euangelio negat, quemquam appellandum bonum, nisi Deum unum. Porro si stultus est, quisquis sapiens non est, et quisquis bonus, idem sapiens, auctoribus Stoicis, nimirum mortales omneis Stultitia complectatur necessum esse. Iterum Salomon cap. 15 Stultitia, inquit, gaudium stulto, videlicet, manifeste confitens, sine stultitia nihil in vita suave esse. Eodem pertinet illud quoque: 'Qui apponit scientiam, apponit dolorem, et in multo sensu, multa indignatio.' An non idem palam confitetur egregius ille concionator cap. 7: 'Cor sapientum, ubi tristitia est: et cor stultorum, ubi laetitia'. Eoque non satis habuit sapientiam perdiscere, nisi nostri quoque cognitionem addidisset. Quod si mihi parum habetur fidei, ipsius accipite verba, quae scripsit cap. 1: 'Dedique cor meum, ut scirem prudentiam atque doctrinam, erroresque et stultitiam.' Quo quidem loco illud animadvertendum, ad Stultitiae laudem pertinere, quod eam posteriore posuit loco. Ecclesiastes scripsit, et hunc scitis esse ordinem Ecclesiasticum, ut qui dignitate primus sit, is locum obtineat extremum vel hic certe memor Euangelici praecepti. Sed Stultitiam praestantiorem esse Sapientia, et Ecclesiasticus ille quisquis fuit, liquido testatur cap. 44. cuius mehercle verba non prius proferam, quam εἰσαγωγήν meam commoda responsione adiuveritis, ut faciunt apud Platonem hi, qui cum Socrate disputant. Utra magis convenit recondere, quae rara sunt et pretiosa, an quae vulgaria viliaque? Quid tacetis? Etiam si vos dissimuletis, proverbium illud Graecorum pro vobis respondet, τὴν ἐπὶ θύραις ὑδρίαν, quod ne quis impie reiiciat, refert Aristoteles[159] magistrorum nostrorum Deus. An quisquam vestrum tam stultus est, ut gemmas et aurum in via relinquat? non, hercle, opinor. In abditissimis penetralibus, nec id satis, in munitissimorum scriniorum secretissimis angulis ista reponitis, coenum in propatulo relinquitis. Ergo si quod pretiosius est reconditur, quod vilius exponitur, nonne palam est, sapientiam quam vetat abscondi, viliorem esse stultitia quam recondi iubet? Iam ipsius testimonii verba accipite: Melior est homo qui abscondit stultitiam suam, quam homo qui abscondit sapientiam suam. Quid quod animi quoque canordem Divinae litterae stulto tribuunt, cum sapiens interim neminem sui similem putet. Sic enim intelligo, id quod scribit Ecclesiastes, cap. 10. Sed et in via stultus ambulans, cum ipse insipiens sit, omneis, stultos existimat. An non istud eximii cuiusdam candoris est, omnes aequare tibi ipsi, cumque nemo non magnifice de se sentiat, omnibus tamen tuas communicare laudes? Proinde nec puduit tantum regem huius cognominis, cum ait cap. 30. Stultissimus sum virorum. Neque Paulus ille gentium doctor, Corinthiis scribens, stulti cognomen illibenter agnoscit: Ut insipiens, inquit, dico, plus ego, perinde quasi turpe sit vinci stultitia. Sed interim obstrepunt mihi Graeculi quidam, qui tot huius temporis Theologorum, ceu cornicum oculos student configere,[160] dum annotationes suas, veluti fumos quosdam aliis offundunt, cuius gregis si non Alpha, certe Beta meus est Erasmus, quem ego saepius honoris causa nomino. O vere stultam, inquiunt, et ipsa dignam MORIA citationem. Longe diversa mens Apostoli quam tu somnias ! Nec enim hoc agit his verbis, ut caeteris stultior haberetur, verum eum dixisse, ministri Christi sunt; et ego, seque veluti iactabundus in hac quoque parte aequasset caeteris, per correctionem adiecit, plus ego, sentiens, se non modo parem reliquis Apostolis in Euangelii ministerio, verum etiam aliquanto superiorem. Idque cum ita verum videri vellet, ne tamen ut arrogantius dictum offenderet aures, praemuniit stultitiae praetextu: ut minus sapiens dico, propterea quod diceret esse stultorum privilegium, ut soli, verum citra offensam, proloquantur. Verum quid Paulus senserit cum haec scriberet, ipsis disputandum relinquo. Ego magnos, pingues, crassos, et vulgo probatissimos Theologos sequor, cum quibus magna pars doctorum errare, νὴ τὸν Δία, malit, quam cum istis trilinguibus[161] bene sentire. Neque quisquam illorum Graeculos istos pluris facit quam graculos: praesertim cum quidam gloriosus Theologus, cuius ego nomen prudens supprimo, ne graculi nostri continuo Graecum in illum scomma iaciant ὄνος λύρας: Magistraliter et Theologaliter hunc passum enarrans, ab hoc loco. Ut minus sapiens dico, plus ego, novum facit caput, et quod absque summa Dialectica non poterat, novam addit sectionem,[162] ad hunc interpretans modum: Adducam enim ipsius verba non solum in forma, verum etiam in materia. Ut minus sapiens dico, id est, si videor vobis insipiens, me Pseudapostolis adaequando, adhuc videbor vobis minus sapiens, me eis praeferendo. Quamquam idem paulo post, velut oblitus sui alio delabitur.

Sed cur anxie me unius exemplo tueor? cum hoc publicum ius sit Theologorum, coelum, hoc est, Divinam Scripturam, ceu pellem extendere: cum apud divum Paulum pugnent Divinae Scripturae verba, quae suo loco non pugnant, si qua fides illi πενταγλώττῳ[163] Hieronymo, cum Athenis forte conspectum arae titulum torqueret in argumentum fidei Christianae, ac caeteris omissis, quae causae fuerant offectura, duo tantum extrema verba decerpserit, nempe haec, ignoto Deo, atque haec quoque nonnihil immutata, siquidem integer titulus sic habebat: diis Asiae, Europae, et Africae, diis ignotis, et peregrinis. Ad huius, opinor, exemplum passim iam οἱ τῶν θεολόγων παῖδες,[164] hinc atque hinc revulsa, quatuor aut quinque verbula, et si quid opus est, etiam depravata ad suam accommodant utilitatem, licet ea quae praecedunt et consequuntur, aut nihil omnino faciant ad rem, aut reclament quoque. Quod quidem faciunt tam felici impudentia, ut saepenumero theologis invideant iureconsulti. Quid enim illis iam non succedat, posteaquam magnus ille, paene nomen effutiveram,[165] sed rursus metuo Graecum proverbium, ex Lucae verbis sententiam expresserit, tam consentaneam animo Christi quam igni cum aqua convenit. Etenim cum immineret extremum periculum, quo tempore solent boni clientes maxime suis adesse patronis, et quanta valent ope συμμαχεῖν, Christus hoc agens, ut omnem huiusmodi praesidiorum fiduciam eximeret ex animis suorum, percontatus est eos, numquid rei defuisset usquam, cum illos emisisset, adeo non instructos viatico, ut nec calceis muniret adversus spinarum et saxorum iniuriam, nec peram adderet, adversus famem. Ubi negassent defuisse quidquam, adiecit: Sed nunc, inquit, qui habet sacculum tollat, similiter et peram: et qui non habet, vendat tunicam suam, et emat gladium. Cum tota Christi doctrina, nihil aliud inculcet, quam mansuetudinem, tolerantiam, vitae contemptum, cui non perspicuum sit, quid hoc loco sentiat? nempe, ut magis etiam exarmet suos legatos, ut non tantum calceos negligant et peram, verum et tunicam insuper abiiciant, nudique et prorsus expediti, munus evangelicum aggrediantur, nihil sibi parent, nisi gladium, non istum quo grassantur latrones, et parricidae, sed gladium spiritus, in intimos quoque pectoris sinus penetrantem, qui semel affectus omneis sic amputat, ut nihil iam illis cordi sit, praeter pietatem. At videte, quaeso, quorsum haec torqueat celebris ille theologus. Gladium interpretatur defensionem adversus persecutionem, sacculum sufficientem commeatus provisionem, perinde quasi Christus commutata in diversum sententia, quod oratores suos parum βασιλικῶς instructos emisisse videretur, superioris institutionis palinodiam canat. Aut velut oblitus quod dixerat beatos fore, cum probris, contumeliis et suppliciis affligerentur, prohibens ne quando resisterent malo, mites enim beatos esse, non feroces, oblitus quod illos ad passerum, et liliorum exemplum vocarit, nunc adeo noluerit eos absque gladio proficisci, ut eum vel tunica divendita iubeat emi, malitque nudos ire, quam non accinctos ferro. Ad haec quemadmodum gladii nomine contineri putat, quidquid ad depellendam vim pertinet, ita marsupii titulo complectitur, quidquid ad vitae pertinet necessitatem. Atque ita Divinae mentis interpres Apostolos lanceis, ballistis, fundis et bombardis instructos educit ad praedicationem crucifixi. Loculis item, vidulis, et sarcinis onerat, ne forte non liceat illis e diversorio discedere, nisi impransis. Nec vel illud commovit hominem, quod ensem, quem tantopere iusserat emi, mox idem obiurgans iubeat recondi, quodque numquam fando sit auditum, Apostolos ensibus aut clypeis usos adversus vim Ethnicorum, utique usuros, si Christus hoc sensisset, quod hic interpretatur. Est alius, quem honoris causa non nomino,[166] haud quaquam postremi nominis, qui e tentoriis, quorum meminit Habacuc, turbabuntur pelles terrae Madian, pellem fecerit Bartholomaei excoriati. Ipsa nuper interfui dissertationi Theologicae (nam id facio frequenter). Ibi cum quispiam exigeret, quae tandem esset Divinarum Litterarum auctoritas, quae iuberet haereticos incendio vinci magis quam disputatione revinci: senex quidam severus, et, vel supercilio teste, theologus, magno stomacho respondit, hanc legem tulisse Paulum Apostolum, qui dixerit: Haereticum hominem post unam et alteram correptionem devita.[167] Cumque ea verba idemtidem intonaret, et plerique demirarentur quid accidisset homini, tandem explanavit, de vita tollendum haereticum. Risere quidam, nec deerant tamen quibus hoc commentum plane theologicum videretur. Caeterum, reclamantibus etiamnum nonnullis successit Τενέδιος,[168] quod aiunt, συνήγορος et auctor irrefragabilis. Accipite rem, inquit: Scriptum est: Maleficum ne patiaris vivere; omnis haereticus maleficus; ergo etc. Mirari quotquot aderant, hominis ingenium, et in eam sententiam itum est pedibus, et quidem peronatis. Neque cuiquam venit in mentem, legem eam ad sortilegos et incantatores, ac magos attinere, quos Hebraei sua lingua vocant מכשפים;[169] alioqui fornicationem et ebrietatem capite punire oportuit.

Verum haec stulte persequor, tam innumera, ut nec Chrysippi, nec Didymi voluminibus omnia comprehendi possint. Illud dumtaxat admonitos volebam, cum haec divinis illis magistris licuerint, mihi quoque plane συκίνῃ θεολόγῳ[170] par est dare veniam, si minus omnia ad amussim citavero. Nunc tandem ad Paulum redeo: Libenter, inquit, fertis insipientes, de sese loquens. Et rursum velut insipientem accipite me. Et: Non loquor secundum Deum, sed quasi in insipientia. Rursum alibi: Nos, inquit, stulti propter Christum. Audistis a quanto auctore quanta stultitiae praeconia. Quid, quod idem palam Stultitiam praecipit, ut rem in primis necessariam et oppido salutarem. Qui videtur esse sapiens inter vos, stultus fiat, ut sit sapiens. Et apud Lucam, duos discipulos, quibus se iunxerat in via Iesus, stultos appellat. Illud haud scio, an mirum videatur, cum Deo quoque nonnihil stultitiae tribuit divinus ille Paulus: Quod stultum est, inquit, Dei, sapientius est hominibus. Porro Origenes interpres obsistit, quo minus hanc stultitiam ad hominum opinionem possis referre: quod genus est illud: Verbum crucis pereuntibus quidem stultitiam. Sed quid ego frustra anxia, tot testimoniis haec docere pergo, cum in psalmis mysticis palam ipse Christus loquatur Patri: Tu scis insipientiam meam? Neque vero temere est, quod Deo stulti tam impense placuerunt: opinor propterea, quod quemadmodum summi principes nimium cordatos suspectos habent, et invisos, ut Iulius Brutum et Cassium, cum ebrium Antonium nihil metueret, utque Nero Senecam, Dionysius Platonem: contra crassioribus, ac simplicioribus ingeniis delectantur. Itidem Christus σοφοὺς istos, suaque nitentes prudentia semper detestatur, ac damnat. Testatur id Paulus haud quaquam obscure, cum ait: Quae stulta sunt mundi elegit Deus, cumque ait, Deo visum esse, ut per stultitiam servaret mundum, quandoquidem per sapientiam restitui non poterat. Quin ipse idem satis indicat, clamans per os Prophetae: Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo.[171] Rursum cum agit gratias, quod salutis mysterium celasset sapientes, parvulis autem, hoc est, stultis, aperuisset. Nam Graece pro parvulis, est νηπίοις, quos opposuit σοφοῖς. Huc pertinet quod passim in Evangelio, Pharisaeos et scribas ac legum doctores incessit, vulgus indoctum sedulo tuetur. Quid enim aliud est, vae vobis, scribae et pharisaei, quam, vae vobis sapientes? At parvulis, mulieribus, ac piscatoribus potissimum delectatus esse videtur. Quin et ex animantium brutorum genere ea potissimum placent Christo, quae a vulpina prudentia quam longissime absunt. Eoque asino maluit insidere, cum ille, si libuisset, vel leonis tergum impune potuisset premere. Ac Spiritus ille sacer in columbae specie delapsus est, non aquilae aut milvii. Praeterea cervorum hinnulorum, agnorum, crebra passim in Divinis Litteris mentio. Adde, quod suos ad immortalem vitam destinatos, oves appellat. Quo quidem animante non est aliud insipientius, vel Aristotelico proverbio teste, προβάτων ἦθος[172] quod quidem admonet, ab eius pecudis stoliditate sumptum in stupidos et bardos, convitii loco dici solere. Atqui huius gregis Christus sese pastorem profitetur, quin etiam ipse agni nomine delectatus est, indicante eum Ioanne, ecce agnus Dei: cuius multa fit et in Apocalypsi mentio. Haec quid aliud clamitant, nisi mortaleis stultos esse, etiam pios? ipsum quoque Christum, quo stultitiae mortalium subveniret, cum esset sapientia Patris, tamen quodammodo stultum esse factum, cum hominis assumpta natura, habitu inventus est ut homo? quemadmodum et peccatum factus est, ut peccatis mederetur. Neque alia ratione mederi voluit quam per stultitiam crucis, per Apostolos idiotas, ac pingues: quibus sedulo stultitiam praecipit, a sapientia deterrens, cum eos ad puerorum, liliorum, sinapis, et passerculorum exemplum provocat, rerum stupidarum ac sensu carentium, soloque naturae ductu, nulla arte, nulla sollicitudine, vitam agentium. Praeterea cum vetat esse sollicitos, qua essent apud praesides oratione usuri, cumque interdicit, ne scrutentur tempora vel momenta temporum, videlicet, ne quid fiderent suae prudentiae, sed totis animis ex se penderent. Eodem pertinet, quod Deus ille orbis architectus interminatur ne quid de arbore scientiae degustarent, perinde quasi scientia felicitatis sit venenum. Quamquam Paulus aperte scientiam, veluti inflantem et perniciosam improbat.[173] Quem divus Bernardus, opinor, sequutus, montem eum in quo Lucifer sedem statuerat, scientiae montem interpretatur. Fortasse nec illud omittendum videatur argumentum, gratiosam esse apud superos stultitiam, quod huic solidatur erratorum venia, sapienti non ignoscitur, unde veniam orant, etiam si prudentes peccaverint, tamen stultitiae praetextu patrocinioque utuntur. Nam sic Aaron uxoris poenam deprecatur in Numerorum, si satis commemini, libris: Obsecro, domine mi, ne imponas nobis hoc peccatum, quod stulte commisimus.[174] Sic et Saul apud David culpam deprecatur: Apparet enim, inquiens, quod stulte egerim.[175] Rursum ipse David ita blanditur Domino: Sed precor, Domine, ut transferas iniquitatem servi tui, quia stulte egimus:[176] perinde quasi non impetraturus veniam, nisi stultitiam et inscitiam obtenderet. Sed illud acrius urget, quod Christus in cruce, cum oraret pro suis inimicis. Pater ignosce illis: non aliam praetexuit excusationem, quam imprudentiae, quia nesciunt, inquit, quid faciunt. Ad eumdem modum, Paulus scribens ad Timotheum: Sed ideo misericordiam Dei consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate. Quid est, ignorans feci, nisi per stultitiam feci, non malitiam? Quid est, ideo misericordiam consecutus sum, nisi non consecuturus, ni stultitiae patrocinio commendatus? Pro nobis facit et mysticus ille Psalmographus, qui suo loco non veniebat in mentem: Delicta iuventutis meae, et ignorantias meas ne memineris.[177] Audistis quae duo praetexat, nimirum aetatem, cui semper comes esse soleo, et ignorantias, idque numero multitudinis, ut ingentem Stultitiae vim intelligeremus.

Ac ne quae sunt infinita persequar, utque summatim dicam, videtur omnino Christiana religio quamdam habere cum aliqua stultitia cognationem, minimeque cum sapientia convenire. Cuius rei si desideratis argumenta primum illud animadvertite, pueros, senes, mulieres, ac fatuos sacris ac religiosis rebus praeter caeteros gaudere, eoque semper altaribus esse proximos, solo, nimirum, naturae impulsu. Praeterea videtis primos illos religionis auctores, mire simplicitatem amplexos, acerrimos litterarum hostes fuisse. Postremo nulli moriones magis desipere videntur, quam hi, quos Christianae pietatis ardor semel totos[178] arripuit: adeo sua profundunt, iniurias negligunt, falli sese patiuntur, inter amicos et inimicos nullum discrimen, voluptatem horrent, inedia, vigilia, lacrymis, laboribus, contumeliis saginantur, vitam fastidiunt, mortem unice optant, breviter, ad omnem sensum communem prorsus obstupuisse videntur, perinde quasi alibi vivat animus, non in suo corpore. Quod quidem quid aliud est, quam insanire? quo minus mirum videri debet, si Apostoli musto temulenti sunt visi, si Paulus iudici Festo visus est insanire. Sed posteaquam semel τὴν λεοντήν induimus, age doceamus et illud, felicitatem Christianorum, quam tot laboribus expetunt, nihil aliud esse, quam insaniae stultitiaeque genus quoddam, absit invidia verbis, rem ipsam potius expendite. Iam primum illud propemodum Christianis convenit cum Platonicis, animum immersum illigatumque esse corporeis vinculis, huiusque crassitudine praepediri, quo minus ea, quae vere sunt, contemplari, fruique possit. Proinde Philosophiam definit[179] esse mortis meditationem, quod ea mentem a rebus visibilibus, ac corporeis abducat, quod idem utique mors facit. Itaque quam diu animus corporis organis probe utitur, tam diu sanus appellatur, verum ubi ruptis iam vinculis, conatur in libertatem asserere sese, quasique fugam ex eo carcere meditatur, tum insaniam vocant. Id si forte contingit morbo, vitioque organorum, prorsus omnium consensu, insania est. Et tamen hoc quoque genus hominum videmus futura praedicere, scire linguas ac litteras, quas antea numquam didicerant, et omnino divinum quiddam prae se ferre. Neque dubium est id inde accidere quod mens a contagio corporis paulo liberior incipit nativam sui vim exserere. Idem arbitror esse in causa, cur laborantibus vicina morte, simile quiddam soleat accidere, ut tamquam afflati prodigiosa quaedam loquantur. Rursum si id eveniat studio pietatis, fortasse non est idem insaniae genus, sed tamen adeo confine, ut magna pars hominum meram insaniam esse iudicet, praesertim cum pauculi homunciones ab universo mortalium coetu, tota vita dissentiant. Itaque solet iis usu venire, quod iuxta Platonicum figmentum,[180] opinor, accidere iis, qui in specu vincti rerum umbras mirantur, et fugitivo illi, qui reversus in antrum, veras res vidisse se praedicat, illos longe falli, qui praeter miseras umbras nihil aliud esse credant. Etenim sapiens hic commiseratur, ac deplorat illorum insaniam, qui tanto errore teneantur. Illi vicissim illum veluti delirantem rident, atque eiiciunt. Itidem vulgus hominum ea quae maxime corporea sunt, maxime miratur, eaque prope sola putat esse. Contra pii, quo quidquam propius accedit ad corpus, hoc magis negligunt, totique ad invisibilium rerum contemplationem rapiuntur. Nam isti primas partes tribuunt divitiis, proximas corporis commodis, postremas animo relinquunt: quem tamen plerique nec esse credunt, quia non cernatur oculis. E diverso illi primum in ipsum Deum, rerum omnium simplicissimum, toti nituntur: secundum hunc, et tamen in hoc, quod ad illum quam proxime accedit, nempe animum: corporis curam negligunt, pecunias ceu putamina prorsus aspernantur, ac fugitant. Aut si quid huiusmodi rerum tractare coguntur, gravatim, ac fastidienter id faciunt, habent tamquam non habentes, possident tamquam non possidentes. Sunt et in singulis rebus, gradus multum inter istos diversi. Principio sensus tametsi omnes cum corpore cognationem habeant, tamen quidam sunt ex his crassiores, ut tactus, auditus, visus, olfactus, gustus. Quidam magis a corpore semoti, veluti memoria, intellectus, voluntas. Igitur ubi se intenderit animus, ibi valet. Pii quoniam omnis animi vis ad ea contendit, quae sunt a crassioribus sensibus alienissima, in his velut obbrutescunt, atque obstupescunt. Contra vulgus in his plurimum valet, in illis quam minimum. Inde est, quod audimus nonnullis divinis viris accidisse, ut oleum vini loco biberint.[181] Rursum in affectibus animi, quidam plus habent cum pingui corpore commercii, veluti libido, cibi somnique appetentia, iracundia, superbia, invidia: cum his irreconciliabile bellum piis, contra vulgus sine his vitam esse non putat. Deinde sunt quidam affectus medii, quasique naturales, ut amor patris,[182] caritas in liberos, in parentes, in amicos: His vulgus nonnihil tribuit. At illi hos quoque student ex animo revellere, nisi quatenus ad summam illam animi partem adsurgant, ut iam parentem ament, non tamquam parentem, quid enim ille genuit, nisi corpus? quamquam hoc ipsum Deo parenti debetur, sed tamquam virum bonum, et in quo luceat imago summae illius mentis, quam unam summum bonum vocant, et extra quam nihil nec amandum nec expetendum esse praedicant. Hac eadem regula reliqua item omnia vitae officia metiuntur, ut ubique id quod visibile est, si non est omnino contemnendum, tamen longe minoris faciant, quam ea quae videri nequeunt. Aiunt autem et in Sacramentis, atque ipsis pietatis officiis, corpus et spiritum inveniri. Velut in ieiunio non magni ducunt, si quis tantum a carnibus, coenaque abstineat, id quod vulgus absolutum esse ieiunium existimat, nisi simul et affectibus aliquid adimat, ut minus permittat irae quam soleat, minus superbiae: utque ceu minus iam onustus mole corporea, spiritus ad coelestium bonorum gustum, fruitionemque enitatur. Similiter et in synaxi,[183] tametsi non est aspernandum, inquiunt, quod cerimoniis geritur, tamen id per se, aut parum est conducibile, aut etiam perniciosum, nisi id quod est spiritale accesserit, nempe hoc quod signis illis visibilibus repraesentatur. Repraesentatur autem mors Christi, quam domitis, exstinctis, quasique sepultis corporis affectibus, exprimere Mortales oportet, ut in novitatem vitae resurgant, utque unum cum illo, unum item inter sese fieri queant. Haec igitur agit, haec meditatur ille pius. Contra, vulgus sacrificium nihil aliud esse credit, quam adesse altaribus, idque proxime, audire vocum strepitum, aliasque id genus cerimoniolas spectare. Nec in his tantum, quae dumtaxat exempli gratia proposuimus, sed simpliciter in omni vita refugit pius ab his quae corpori cognata sunt, ad aeterna, ad invisibilia, ad spiritalia[184] rapitur. Proinde cum summa sit inter hos et illos omnibus de rebus dissensio, fit ut utrique alteris insanire videantur. Quamquam id vocaibuli rectius in pios competit quam in vulgus, mea quidem sententia.

Quod quidem magis perspicuum fiet, si quemadmodum pollicita sum, paucis demonstraro, summum illud praemium nihil aliud esse, quam insaniam quamdam. Primum igitur existimate, Platonem tale quiddam iam tum somniasse, cum, amantium furorem omnium felicissimum esse scriberet.[185] Etenim qui vehementer amat iam non in se vivit, sed in eo quod amat, quoque longius a se ipso digreditur, et in illud demigrat, hoc magis ac magis gaudet. Atque cum animus a corpore peregrinari meditatur, neque probe suis utitur organis, istud haud dubie furorem recte dixeris. Alioqui quid sibi vult, quod vulgo etiam dicunt: Non est apud se, et, ad te redi, et, sibi redditus est? Porro quo amor est absolutior, hoc furor est maior, ac felicior. Ergo quaenam futura est illa coelitum vita, ad quam piae mentes tanto studio suspirant? Nempe spiritus absorbebit corpus, utpote victor ac fortior. Idque hoc faciet facilius, partim quod iam velut in suo regno est, partim quod iam olim in vita corpus, ad huiusmodi transformationem repurgarit, atque extenuarit. Deinde spiritus a mente illa summa mire absorbebitur, quippe infinitis partibus potentiore. Ita ut iam totus homo extra se futurus sit, nec alia ratione felix futurus, nisi quod extra sese positus, patietur quiddam ineffabile a summo illo bono, omnia in se rapiente. Iam haec felicitas quamquam tum demum perfecta contingit, cum animi receptis pristinis corporibus, immortalitate donabuntur: Tamen quoniam piorum vita nihil aliud est, quam illius vitae meditatio, ac velut umbra quaedam, fit ut praemii quoque illius aliquando gustum aut ardorem aliquem sentiant. Id tametsi minutissima quaedam stillula est, ad fontem illum aeternae felicitatis, tamen longe superat universas corporis voluptates, etiam si omnes omnium mortalium deliciae in unum conferantur. Usque adeo praestant spiritualia corporalibus, invisibilia visibilibus. Hoc nimirum est quod pollicetur Propheta: Oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis adscenderunt, quae praeparavit Deus diligentibus se. Atque, haec est Moriae pars, quae non aufertur commutatione vitae, sed perficitur. Hoc igitur quibus sentire licuit, contingit autem perpaucis, ii patiuntur quoddam dementiae simillimum, loquuntur quaedam non satis cohaerentia, nec humano more, sed dant sine mente sonum, deinde subinde totam oris speciem vertunt. Nunc alacres, nunc deiecti, nunc lacrymant, nunc rident, nunc suspirant; in summa, vere toti extra se sunt. Mox ubi ad sese redierint, negant se scire, ubi fuerint, utrum in corpore, an extra corpus, vigilantes an dormientes, quid audierint, quid viderint, quid dixerint, quid fecerint, non meminerunt, nisi tamquam per nebulam, ac somnium, tantum hoc sciunt se felicissimos fuisse, dum ita desiperent. Itaque plorant sese resipuisse, nihilque omnium malint, quam hoc insaniae genus perpetuo insanire. Atque haec est futurae felicitatis tenuis quaedam degustatiuncula.

Verum ego iam dudum oblita mei ὑπὲρ τὰ ἐσκαμμένα πηδῶ.[186] Quanquam si quid petulantius aut loquacius a me dictum videbitur, cogitate et Stultitiam, et mulierem dixisse. Sed interim tamen memineritis illius Graecanici proverbii πολλάκι τοι καὶ μωρὸς ἀνὴρ κατακαίριον εἶπεν,[187] nisi forte putatis hoc ad mulieres nihil attinere. Video vos epilogum exspectare, sed nimium desipitis, siquidem arbitramini, me, quid dixerim, etiamnum[188] meminisse, quum tantam verborum farraginem effuderim. Vetus illud, μισῶ μνάμονα συμπόταν.[189] Novum hoc, μισῶ μνάμονα ἀκροατήν. Quare valete, plaudite, vivite, bibite, Moriae celeberrimi Mystae.

 Coronis apologetica
  1. Al. omiserunt et ante suav.
  2. Ipse Morus similem quendam librum conscripsit, cuius titulus Utopia.
  3. In praefatione comment, in Iesaiam.
  4. Ita in Frobeniana huius encomii editione de anno 1522, quam ubique religiose hic sequuti sumus, annus adiectus legitur, quem alii omiserunt. - Pro gnaviter def. aliae editt. suaviter def.
  5. Herba quae vino infma laelitiam parit. Hom. Od. IV, 221
  6. Quem qui introierant, muti et tristes squalidique redibant.
  7. Al. 1. quum sol premum
  8. Est musicorum harmonin, quam vulgo duplicem octavam vocant. Maximum igitur significat intervallum.
  9. Phalaridis apologiam scripsit Lucianus. De reliquis vide prooemium.
  10. Locus ex Aeschylo, citante Platone.
  11. Al. 1. hirundinum. Hirudines bilinguos esse Plinius scribit
  12. Sensus: Nomen igitur meum iam tenetis, viri stultissimi.
  13. Cf. Lucian. de sacrificiis c. 10.
  14. Hom. Od. IX, 109. de Cyclopibus.
  15. Flores erant, in festo Adonidis eius imagini appositi.
  16. Plinii sunt verba in Hist. N. lib. II c. 5.
  17. Edd. al. 1. Is demum est.
  18. Τετρακτύς, quam Pythagorei putaverunt esse principius omnium rerum.
  19. Nam is Veneri rerum omnium gignendarum vim tribuit
  20. Aiace r. 554.
  21. Sic Erasmus, non singulatim.
  22. Senarius, citatus ab Apuleio in Apologia magiae II.
  23. Locus est in Mercatore II, 2, 33. Litterae a, m, et o.
  24. Versus est ex Odyss. ρ 218, verba Melanthei ad Ulyssem et Eumaeum.
  25. Et Brabanti enim et Hollandi in proverbio ab ipsis adeo usurpato stulti vocabantur
  26. Proverbium est Siculum, qua in insula Baccho cognomen fuit Morycho.
  27. Veluti Aristophanes in Ranis.
  28. Κόρδαξ saltationis genus in Comoediis.
  29. Ut habet Aristophanes Pluto, 290.
  30. Fabularum genus apud Romanos, ab Atella oppido nominatum.
  31. Harpocrates, filius Isidis, deus Silentii.
  32. h. e. speculator aliquis, quales erant incolae Coryci montis in Pamphylia, qui praedonibus mercatorum itinera et merces indicabant.
  33. Edd. habent: me hic sicut i. c. In Frobeniana tamen deest hic.
  34. Voluit et agit Frobeniana. Al. voluerit et egerit.
  35. Unguentum quo ungebantur athletae.
  36. Frob. induxerit, al. induerit
  37. Al. pingendi, fingedi v.
  38. Abest in Frob.
  39. Genus est sophismatis , quod dialectici fingunt crocodilum proposuisse mulieri cuius filium rapuerat. Si dixeris, inquit, quod sum facturus, reddam tibi filium. Illa respondit, non reddes; et petebat sibi reddi quia verum dixerat. Imo, inquit Crocodilus, si reddidero, non dixeris verum. De Sorite et Cornuto argumento seu dilemmate vide Logicos.
  40. Quae exempla adducuntur in Horatii Satyr. 1, 3. ubi etiam sequentia leguntur.
  41. Cf. Pers. Sat. IV, 24. et Phaedri Fab. IV, 9.
  42. Qui, ut Argus ille, centum oculis aliorum vitiis invigilant.
  43. Hemistichium est ex Theocr. Idyii. 6.
  44. Cf. Plauti Asinar. V, 2, 73. Trin. II, 1, 18.
  45. Quemadmodum et Cicero et Quintilianus docent in Rhetoricis.
  46. Hemistichium ex Martiali, X, 47, 12.
  47. Quos oraculum οὔτε τρίτους οὔτε τεταρτους, h e. nullo in numero este dixerat. Cf. schol. ad Theocr. p. 206. ed. Gaisf.
  48. Hemistichium ex Virgilio
  49. Qui carmine gloriatus erat, se aliquamdo vitae suae consuluisse parmula abiicienda; unde Lacedaemonii eum coegerunt ex finibus suis excedere.
  50. Qualia agentem Aristopbanes in Nubibus fecit. Ceterum pro miratur forte leg. rimatur. Sed illud etiam Freb. habet.
  51. Quemadmodum in eius vita legitur
  52. Aliae editt. in conc. protinus obm., perinde quasi repente lupo c. Post v. %Qui mil. an. in bello et Frob. et aliae habent signum interrog.
  53. Commodo imperatore, pessimis flagitiis cooperte.
  54. Ut est apud Martialem de Catone minore, I, 1.
  55. Proverbium est de subito silentio, in medio sermone oborto quasi viso lupo.
  56. Vulpecula haeserat in luto. Cui quum erinaceus vellet muscas abigere: noli istuc facere, inquit vulpes. Hae enim iam saturae sunt sanguinis; quas ubi abegeris, aliae famelicae in earum locum succedent. — Hoc apologo Themistocles populum a rebus novandis deterruit, fecitque, ut patienter magistratus ferrent.
  57. Sertorius cervam albam sibi oracula edere mentiebatur. V. Plut.
  58. De canibus Lycurgi Laconis evolve lib. Plutarchi de educatione.
  59. De cauda equina Sertorii v. Val. Max. Verba inclusa in Frob. desunt.
  60. Minos finxit, se nono quoque anno apud Lovem coenare. Numa Egeriam secum congredi
  61. Menelai verba ad Euphorbum, II. XVII, 32.
  62. In symposio Platonis Alcibiades Socratem comparat statuariorum Silenis, qui intus pleni essent pulchrarum imaginum.
  63. Damam Persius et Horatius vocant hominem obscurum ei ignobilem.
  64. Al. edd. atque ad.
  65. Qui nusquam sunt.
  66. Versus est ex Virg. Aen. VI.
  67. Al. edd. ut Iov. interdum p.
  68. Milesias virgines furor quidam incesserat, suspendio ?e necandi. A quo deterritae sunt decreto, ut nudae cum fune efferrerntur. V. Gellius XV, 10
  69. De Chirone cf. Lucian. in νεκρικοίς.
  70. Vide Carionem in Aristoph. Pluto, 266 et 267, ubi Plutum ipsum his praedicatis depingit.
  71. Quemadmodum exclamavit anus quaedam moriens.
  72. Cf Hor Sat, I, 1, 64.
  73. Qui artes docuit regem Aegypti Thamum, ut Plato habet in Phaedro. Cf. Diodor. S. I, 16.
  74. Dixit enim, eas officere memoriae
  75. Versus est ex Iliados λ, 514.
  76. Cf. Hor. Epist. I, 7, 23.
  77. Cf. Hor. Epist. I, 1, 9.
  78. Exstat dialogus Luciani, Galliis, in quo gallus loquitur cum domino suo, narratque se, tanquam Pythagoram, per varias migrasse formas, nec quidquam miserius vidisse homine.
  79. Spongia enim a quibusdam, ut Plinio, aninial credita est.
  80. Quem Plutarchus inducit cum Ulysse colloquentem.
  81. Versus est ex Persii satyra prima, 107.
  82. in Symposio: οἶνος ἄνευ τε παίδων καὶ μετὰ παίδων ἀληθής.
  83. Eur. Bacchis, v. 369.
  84. Edd. Finge iam mihi, quod.
  85. in Symposio
  86. Od. Lib. III. Od. 4, v. 5.
  87. Sibylla in Aeneid. libro VI.
  88. Verba sunt Horatii in Epist. II, 2, 130.
  89. Eam in editionibus deest.
  90. Pro tametsi edd. quamvis.
  91. Propertii versus.
  92. Pro talorum al. tesserarum.
  93. Malea fuit promontorium Laconiae praeternavigantibus periculosissimum
  94. Quem avari colere tolebant
  95. Minatus enim Bernardus, se integrum psalmorum librum quotidie lecturum, nisi indicaret, ut iudicaret compulit.
  96. Cf. Virg. Aen. 1. VI, 625.
  97. Cf. Iuvenal. Sat. VI. nimirum gallus.
  98. Quem summum cantorem Horatius vocat Sat. I, 2,3.
  99. Cf Senec. Epist. XXVII.
  100. h. e. sui similes, suos amatores sibi aptos inveniunti
  101. Sane illis temporibus multi huic studio inter nostrates erant dediti.
  102. in epist. ad Lollium , I, 18, 6.
  103. Vid. Platon. Reip. Lib. VII. Cf. Ernestius in Opusculis varii argrumenti p. 213.
  104. Lucianus in dialogo, Gallo, fingit, Mjcillum somniasse, se divitem factum.
  105. Cf. Horat. Epist. I, 15, 19.
  106. Cui decimae vovebantur. — Cf. Pers. sat. II, II.
  107. Al. habent: non commemorem
  108. Eo, qui in Elide provincia, ubi Pisa et Olympia urbes.
  109. Al. 1. incr. est dictu. Sed lectionem sit habet antiquia Frobenii
  110. quam — tumultus in edd. desunt.
  111. in dialogo Tcaromenippo acu Hypernephelo Lucianeo.
  112. Epigramma illud Palladae, qund iocatur Grammaticis esse πέντε γένη, πέντε πτώσεις καὶ πέντε κατάρας (ex Il. lib. I. v 1—5 , qui versus primum cuique discendi sunt,) ita habet:

    Ἀρχὴ γραμματικῆς πεντάστιχός ἐστι κατάρα·
    πρῶτος "μῆνιν" ἔχει, δεύτερος "οὐλομένην",
    καὶ μετὰ δ' "οὐλομένην" Δαναῶν πάλιν "ἄλγεα" πολλά·
    ὁ τρίτατος "ψυχὰς εἰς Ἀίδην" κατάγει·
    τοῦ δὲ τεταρταίου τὰ "ἑλώρια" καὶ "κύνες" ἀργοί,
    πέμπτου δ' "οἰωνοὶ" καὶ "χόλος" ἐστὶ "Διός".
    πῶς οὖν γραμματικὸς δύναται μετὰ πέντε κατάρας
    καὶ πέντε πτώσεις μὴ μέγα πένθος ἔχειν;

  113. Bubsequam bubulcum vocat Apuleius Met. l. VIII. Bovinator i. e. q. tergiversator, ut meminit Gellius; manticulator, qui clanculum suffuratur, ut habet Festus.
  114. Cf. praefationem Ciceronis in secundum librum de Finibus bon. et mal. — et Plin. H. N. prooem.
  115. Verba vel — prodit in edd. desunt.
  116. Versus est ex Virgilio, Aen. II, 93.
  117. Hae duae voces non leguntur in Frohenii cxemplo.
  118. Al. l. et inveniuntur homines fortunati, quibus haec quoque credant.
  119. Camarina, palus erat pestilens prope urbem eiusdem nominis, quam vetuerat Apollo siccari. Quod quum tamen fecissent incolae, hostes ab ea parte irruperunt. Cf. Servius.
  120. Anagyris herba est, quae contrectata, pessime olet, ut scribit Dioscorides libro III. Cf. Aristoph. Lysistr. v. 63.
  121. i. e. eucharistia.
  122. Al. l. relationibus, instantibus, quas n.
  123. Oxoniensium haec respiciunt tum tcmporis baccalaureorum rixas.
  124. i. e. sigillis Universitatis applicatis.
  125. i. e. nomen Ichovae.
  126. At vero monachus sign. solitare viventem.
  127. Ita semper scribit Erasmus pro cucullo.
  128. Al. l. sed fidei et char.
  129. Basilidianorum Hacreticorum, qui 360 finxerunt coelos.
  130. Dimidium quinque, i. e. duo et dimidium, a πέντε, ἥμισυ et μερος.
  131. Qui pepedit, ut est Hor. Sat. I, 8.
  132. i. e. insinuationem rhetoricam.
  133. Hemistichium ex Virgilio.
  134. Proverbium apud Lucianum de re vehementer aliena a proposito.
  135. Desunt in Frob. Contra in superioribus doctores subtiles in editionibus desiderantur.
  136. Al. l. qui quum cer. e. n. d. e. t. q. i. m. exerceant, Paulos. a. A. s. credunt.
  137. Hor. Epist. 1, 2, 27. ubi est: Sponsi Penelopne, nebulone Alcinoique etc.
  138. Al. ostentet
  139. Al. atque id genus alia multa.
  140. Cf. Hom. Il. X, 515. XIV, 135. Od. VIII, 285 Ceterum editiones habent nominativum, etiam Frob.
  141. V. tantum ditionis in edd. desunt.
  142. Quibus nimirum excommunicati Romae odiosa specie depieti exponebantur.
  143. Al. qua fieri possit
  144. sc. Atheniensem, cui depingebatur Fortuna dormienti oppida in rete cogere.
  145. i. e. dormientis rete capit. Sed κύρτος est masc.
  146. Quarta luna nati, i. e. aerumnosi, ut Hercules.
  147. Cf. A. Gellius. Proverbium est de admodum infelicibus.
  148. Quum Caepio Consul Tolosam diripuisset, quicunque attigerant aurum ex eo oppido, perierunt misere.
  149. i. e. omnis iacta sit alea.
  150. Pro meos edd. aureos habent; illud Froben.
  151. Nihil ad versum, h. e. ita ut nihil ad rem sit; quemadmodum saepe, qui nimium allegant.
  152. Horatius, Od. IV, 12, 27.
  153. Potius ibidem.
  154. cf. Hor. Epist. II, 2, 127.
  155. Pro iras edd. aestus.
  156. in Epistolis ad Familiares, IX, 22.
  157. Cf. in Priapeiis epigramma, cuius initium eit: Ruiticus indocte.
  158. Al. l. addit.
  159. in Rhetoricis. Sensus est: hydria, ut res vilis, ad ostium relinquitur.
  160. Cornicum oculos configere dicitur, qui novo quopiam invento efficit, ut priores nihil sapero videantur.
  161. h. e. qui tres linguas, Latinam, Graecam et Hebraicam callent.
  162. Al. l. lectionem, Sed in lectione nihil ille mutavit.
  163. Qui scivit Graece, Latine, Hebraice, Chaldaice et Dalmatice. Locus autem hic citatus, est in eius commentario in epist. Pauli ad Titum.
  164. i. e. theologi ipsi, ut apud Lucianum οἱ τῶν ἰατρῶν παῖδες, medici.
  165. Nicolaum de Lyra intelligit. Proverbium autem ὄνος πρὸς λύραν.
  166. Iordanum fuisse credit Listrius.
  167. cf. ep. Pauli ad Titum cap. 3.
  168. i. e. qui compendio caussam expedit, tamquam Tenedia bipenni, de qua vide supr. II, p. 32.
  169. Mechaschephim. Occurrit h. v. Ier. 27, 9. Deut. 18, 10. Mal. 3, 5.
  170. Ficulnae theologae, i. e. ineptae.
  171. cf. ep. ad Corinth. I. cap. 1.
  172. Historiae animalium lib. IX.
  173. cf. 1 ad Corinth. cap. 8.
  174. cf. Num.XII, 11.
  175. I Sam. cap. 26.
  176. II Sam. cap. 24.
  177. Psalmo vigesimo quinto
  178. Al.l. totus.
  179. sc. Pluto, in Phaedone.
  180. de Republica libro septimo.
  181. Quod divo Bernardo quondam accidisse narratur.
  182. Al. l. patriae.
  183. i. e. eucharistia.
  184. Sic scripsit Erasmus, non spiritualia.
  185. In Phaedro.
  186. i. e. ultra limites salio, tamquam in lusu qui transgrediuntur limitem.
  187. Versus legitur in Gellio hoc modo.
    Πολλάκι καὶ κηπουρὸς ἀνὴρ κατακαίριον εἶπεν.
  188. In Froben. est: etiamdum.
  189. Est apud Martialem I, 28. et refertur apud Plutarchum in quaestionibus convivalibus.