Copiae compendium | Apotheosis Capnionis |
Convivium religiosum.
Eusebius, Timotheus, Theophilus, Chrysoglottus, Uranius.
- eu. Quum omnia nunc vernent et rideant in agris, demiror esse, qui fumosis urbibus delectentur.
- ti. Non omnes capiuntur aspectu florum, aut pratorum vernantium, aut fontium amniumve: aut, si capiuntur, est aliud, quod magis iuvet. Ita voluptas voluptate, veluti clavus clavo, pellitur.
- eu. Tu mihi fortasse foeneratores narras, aut his simillimos negotiatores avaros.
- ti. Istos quidem, sed non solos, o bone, imo cum his innumeros alios, usque ad ipsos sacerdotes ac monachos, qui fere quaestus gratia malunt in urbibus, iisque frequentissimis, versari, dogma sequuti, non Pythagoricum aut Platonicum, sed caeci cuiusdam mendici, cui dulce erat, premi turbis hominum, quod diceret, illic esse quaestum, ubi esset populus.
- eu. Valeant caeci cum suo quaestu: nos philosophi sumus.
- ti. Et Socrates philosophus urbes praeferebat agris, quod esset discendi cupidus, et urbes haberent, unde disceret. In agris esse quidem arbores et hortos, fontes et amnes, qui pascerent oculos, ceterum nihil loquerentur, ac proinde nihil docerent.
- eu. Est nonnihil, quod dixit Socrates, si solus obambules in agris. Quamquam mea sententia non est muta rerum natura, sed undiquaque loquax est, multaque docet contemplantem, si nacta fuerit hominem attentum ac docilem. Quid aliud clamitat illa tam amoena naturae vernantis facies, quam opificis Dei sapientiam bonitati parem? Sed Socrates in eo secessu quam multa docet Phaedrum suum, ac vicissim ab eo discit!
- ti. Si tales adessent aliquot, nihil esse possit amoenius rusticatione.
- eu. Libet igitur huius rei periculum facere? Est mihi praediolum suburbanum, non amplum, sed nitide cultum; eo vos in crastinum diem ad prandium voco.
- ti. Plures sumus; exederemus totum praedium tuum.
- eu. Imo totum convivium apponetur herbaceum, ex dapibus, ut inquit Flaccus, inemptis apparatum. Vinum ipse locus suppeditat; pepones, melones, ficos, pira, mala, nuces ipsae pene arbores porrigunt, quemadmodum fit in insulis Fortunatis, si Luciano credimus. Accedet fortassis e corte gallina.
- ti. Age, non recusamus.
- eu. At suam quisque umbram secum adducat, quam volet. Ita quum sitis quatuor, aequabimus numerum Musarum.
- ti. Fiet.
- eu. Unum illud vos praemonitos volo, sibi quisque condimentum suum adferet. Ego cibos duntaxat apponam.
- ti. Quod condimentum narras? piper an saccharum?
- eu. Imo aliud vilius, sed suavius.
- ti. Quodnam?
- eu. Famem. Eam dabit hodie coena tenuis; cras acuet stomachum ambulatiuncula. Et hoc quoque commodi rusculo meo debebitur. Verum ad quam horam libet prandere?
- ti. Ad decimam, priusquam invalescat aestus solis.
- eu. Curabitur.
- PUER. Here, adsunt convivae pro foribus.
- eu. Bonae fidei est, quod venistis; sed bis gratum est, quod venistis mature una cum umbris vestris longe gratissimis. Sunt enim quidam inciviliter civiles, qui convivatorem mora sua torquent.
- ti. Eo maturius venimus, ut esset otium lustrandi visendique regiam istam tuam, quam audimus undique miris deliciis variam, nusquam non testari domini sui ingenium.
- eu. Regiam spectabitis tali dignam rege. Mihi certe nidulus est quavis regia gratior. Et si regnat, qui libere vivit ex animi sui sententia, hic plane regno. Sed praestat, opinor interim, dum culinae praefecta parat holusculum, et adhuc moderatus est solis calor, visere hortos nostros.
- ti. Est alius praeter hunc? Nam hic sane mire cultus blandissimo aspectu statim ingredientes salutat et comiter excipit.
- eu. Hinc igitur decerpat sibi quisque flosculos ac frondes aliquot, ne quid offendat domus paedor. Non idem odor aeque gratus omnibus. Quare sibi quisque deligat. Ne parcite. Nam quicquid hic nascitur, pene publicum esse patior. Neque enim unquam clauditur ostium huius vestibuli, nisi noctu.
- ti. En tibi in ostio Petrus.
- eu. Hunc ego malo ianitorem, quam Mercurios, Centauros, aliaque portenta, quae quidam pingunt in foribus suis.
- ti. Isthuc homine Christiano dignius est.
- eu. Nec mutum habeo ianitorem; tribus linguis alloquitur ingredientem.
- ti. Quid loquitur?
- eu. Quin ipse legis?
- ti. Intervallum aliquanto longius est, quam ut prospectus oculorum assequatur.
- eu. En tibi perspicillum, quod te vel Lynceum reddet.
- ti. Latina video. SI VIS AD VITAM INGREDI, SERVA MANDATA. Matthaei cap. 19.
- eu. Nunc lege Graeca.
- ti. Graeca video quidem; at illa non vident me: quare lampadem hanc trado Theophilo, qui nunquam non cantillat Graeca.
- th. Μετανοήσατε καὶ ἐπιστρέψατε. Πράξεων τῷ τρίτῳ.
- ch. Hebraea mihi sumam: וְצַדִּיק בֶאֱמוּנָתוֹ יִחְיֶה
- eu. An vobis videtur incomis ianitor, qui statim monet, ut avertamur a vitiis, et convertamus nos ad studium pietatis? Deinde vitam non contingere ex operibus Mosaicis, sed per fidem evangelicam? Postremo servandis evangelicis praeceptis iter esse ad immortalem vitam?
- ti. Et ecce mox ad dextram ingressus ostendit sacellum perquam elegans. In altari Iesus Christus, suspiciens in coelum ad Patrem et Spiritum sanctum illinc prospicientes, atque eodem dextram porrigens, laeva velut invitat et allectat praetereuntem.
- eu. Nec is elinguis nos excipit: vides Latina? Ego sum via, veritas et vita. Graeca: Ἐγώ εἰμι τὸ ἄλφα καὶ τὀ ὠμέγα. Hebraica: לְכוּ בְנים שְּׁמְעוּ לִי יִרְאַת יְהֹוָה אֲלַמֶּדְכֶם
- ti. Laeto nimirum omine nos salutavit Dominus Iesus.
- eu. Sed ne videamur inciviles, fortassis par est, ut illum resalutemus precemurque, ut, quando ex nobis ipsi nihil possumus, ille sua inaestimabili bonitate non sinat nos unquam aberrare a via salutis, sed, abiectis umbris Iudaicis et huius mundi praestigiis, per veritatem evangelicam perducat nos ad vitam aeternam: hoc est, ipse per se trahat nos ad se.
- ti. Aequissimum est, et ipsa loci species invitat ad precandum.
- eu. Multos hospites allicit huius horti amoenitas: sed ita fere apud omnes invaluit consuetudo, ut nemo praetereat Iesum insalutatum. Hunc ego, vice foedissimi Priapi, custodem posui, non solum horti mei, sed omnium, quae possideo, denique corporis pariter atque animi. Adest, ut videtis, fonticulus saluberrimis aquis non inamoene scatens, utcunque repraesentans unicum illum fontem, qui coelesti latice refocillat omnes laborantes et oneratos, et ad quem anhelat anima delassata malis huius mundi, non aliter quam iuxta Psalmistam, cervus aestuans siti, gustatis serpentium carnibus. Hunc gratis haurire licet, quisquis sitit. Nonnulli et religionis gratia sese aspergunt. Quidam etiam bibunt, non sitis, sed religionis causa. Video, vos invitos avelli ab hoc loco. Sed interim hora monet, ut visamus hunc cultiorem hortum, quem in quadrum cingunt muri regiae meae. Si quid erit visendum intus, a prandio spectabitis, quum solis aestus nos, veluti cochleas, domi cohibebit horis aliquot.
- ti. Papae! Epicureos hortos mihi videre videor.
- eu. Totus hic locus voluptati dicatus est, sed honestae, pascendis oculis, recreandis naribus, reficiendis animis. Nihil hic nascitur praeter odoratas herbas, nec eas quaslibet, sed eximias duntaxat. Unumquodque genus suas habet areas.
- ti. Nec herbae mutae sunt apud te, quantum video.
- eu. Probe dicis: alii domus habent opulentas, ego loquacissimam habeo, ne quando solus videri possim: id magis etiam dices, ubi totam videris. Ut herbae sunt velut in turmas digestae, ita singulae turmae singula habent vexilla cum inscriptione. Velut amaracus hic: Abstine, inquit, sus; non tibi spiro. Quum enim sit suavissimae fragrantiae, sues tamen hoc odore vehementer offenduntur. Itidem singula genera habent suos titulos, aliquid indicantes, quod ad peculiarem eius herbae vim pertinet.
- ti. Nihil adhuc vidi hoc fonticulo festivius, qui medius velut arridet herbis omnibus ac refrigerium illis pollicetur adversus aestum. Sed alveolus hic, qui tanta gratia totam aquam ostendit oculis hominum, hinc atque hinc aequis spatiis hortum dirimens, in quo sese utrinque herbae velut in speculo contemplari gestiunt, num marmoreus est?
- eu. Bona verba; unde huc marmor? E contusis cementis factitium marmor est: coloris candor additus est incrustamento.
- ti. Quo tandem sese condit tam amabilis rivus?
- eu. Vide incivilitatem humanam. Posteaquam hic satis exhilaravit oculos nostros, proluit culinam, eiusque sordes secum defert in cloacam.
- ti. Crudele, ita me Deus bene amet.
- eu. Crudele, ni et in hunc usum parasset aeterni numinis benignitas. Tum crudeles sumus, quum fontem divinae scripturae longe hoc amoeniorem, recreandis simul ac purgandis animis nostris datum, conspurcamus vitiis nostris pravisque cupiditatibus, abutentes tam ineffabili dono Dei. Nam hac aqua non abutimur, si partimur in varios usus, in quos illam dedit is, qui nihil non affatim suppeditat usibus humanis.
- ti. Verissima sunt, quae narras: sed cur tibi virent etiam horti septa manu facta?
- eu. Ne quid hic non vireat. Quidam rubra malunt, quod is color additus virentibus gratiam adiungat. Hic mihi magis arridet, ut est sua cuique sententia, etiam in hortis.
- ti. Sed horti per se amoenissimi iucunditatem propemodum obscurant ambulacra tria.
- eu. In his vel studeo, vel obambulo, solus, aut cum amiculo confabulans, vel cibum capio, si videtur.
- ti. Columnae paribus intervallis sustinentes aedificium innitens, miraque colorum varietate blandientes suntne marmoreae?
- eu. Ex eodem marmore, quo factus est hic alveus.
- ti. Lepida profecto impostura. Vel deierassem, esse marmor.
- eu. Quare cave, ne vel credas, vel deieres quicquam temere. Non raro fallit species. Quod opibus deest, arte sarcimus.
- ti. Non tibi sat erat hortus tam nitidus, tam excultus, nisi pingeres insuper alios hortos?
- eu. Non capiebat omnes herbarum species unus hortus. Praeterea bis delectamur, quum pictum florem cum vivo decertantem videmus; et in altero miramur artificium naturae, in altero pictoris ingenium: in utroque benignitatem Dei, qui in usum nostrum largitur haec omnia, nulla in re non mirabilis pariter et amabilis. Postremo non semper viret hortus, non semper vivunt flosculi. Hic hortus etiam media bruma viret et adblanditur.
- ti. At non spirat.
- eu. Sed rursum non eget cultura.
- ti. Tantum pascit oculos.
- eu. Verum; sed hoc perpetuo facit.
- ti. Habet suum et pictura senium.
- eu. Habet; nobis tamen est vivacior, et illi fere gratiam addit aetas, quam nobis detrahit.
- ti. Utinam hic vanus esses.
- eu. In hoc ambulacro, quod spectat occidentem, sole fruor oriente; in hoc, quod spectat orientem, apricor interdum: in hoc, quod spectat austrum sed patet ad septentrionem, recreor ab aestu solis. Obambulabimus; si videtur, quo spectetis propius. En vernat ipsum etiam solum: habent enim et tessellae colorum gratiam, et flosculis pictis adblandiuntur. Hoc nemus, quod videtis hoc toto pariete depictum, exhibet mihi varium spectaculum. Primum quot videtis arbores, tot videtis arborum genera, singulis ad nativam imaginem non pessime expressis. Quot cernitis aves, tot videtis avium species, praecipue si quae sint rariores, et insigni re quapiam nobiles. Nam anseres, gallinas et anates quid attinet pingere? Inferne sunt quadrupedum species, aut earum avium, quae vivunt humi, more quadrupedum.
- ti. Mira varietas, nec quicquam est otiosum. Nihil est, quod non aut agat, aut loquatur aliquid. Quid nobis narrat noctua, pene latitans sub frondibus?
- eu. Attice loquitur Attica: σωφρόνει, inquit, οὐ πᾶσιν ἴπτημι[1] Iubet nos consulto agere, quod non omnibus feliciter cedat temeritas. Hic aquila discerpit leporem, frustra obtestante scarabeo. Adstat scarabeo trochilus, et ipse capitalis inimicus aquilae.
- ti. Haec hirundo quid gerit ore?
- eu. Herbam chelidoniam. Nam hac restituit pullis exoculatis visum. Agnoscitis herbae figuram?
- ti. Quodnam hoc novum lacertae genus!
- eu. Non est lacerta, sed chamaeleon.
- ti. Est hic ille longo nomine celebratus chamaeleon? Belluam esse credidi leone maiorem, quem vincit etiam vocabulo.
- eu. Hic ille est semper hians, et semper ieiunus chamaeleon. Haec arbor est caprifìcus, apud quam solam saevit, alias innoxius. Nam venenum habet; ne contemnas hiantem bestiolam.
- ti. At non mutat colorem.
- eu. Verum; quia non mutat locum: ubi mutarit locum, videbis et colorem alium.
- ti. Quid hic sibi vult tibicen?
- eu. Nonne vides in proximo camelum saltantem?
- ti. Video novum spectaculum; camelus cinaedus est, et simius choraules.
- eu. Sed his singulatim ac per otium contemplandis alias dabitur vel totum triduum; nunc satis erit veluti per transennam vidisse. In hac regione depictum est ad nativam effigiem, quicquid est insignium herbarum quodque iure miremini, hic venena quantumvis praesentanea tuto non solum spectantur, verum etiam contrectantur.
- ti. En scorpius, rarum in hisce regionibus malum, sed frequens Italiae. Quamquam color mihi parum respondere videtur in pictura.
- eu. Qui sic?
- ti. Quia magis nigrent apud Italos, iste pallidior est.
- eu. An non agnoscis herbam, in cuius folium incidit?
- ti. Non satis.
- eu. Nec mirum. Nec enim nascitur in hortis nostratibus. Aconitum est. Ei veneno tanta vis est, ut scorpius ad huius contactum stupescat pallescatque, seseque vinci patiatur. Sed offensus veneno, a veneno petet remedium. Videtis in propinquo utrumque genus hellebori. Si scorpius sese potuerit explicare a folio aconiti, et album helleborum contingere, recipiet pristinum vigorem, diversi veneni contactu solvente torporem.
- ti. Actum est igitur de isto scorpio: nam is se nunquam explicabit ab aconiti folio. Etiam loquuntur hic scorpii?
- eu. Et quidem graece.
- ti. Quid ait?
- eu. Εὗρε Θεὸς τὸν ἀλιτρόν. Hic praeter herbas videtis omne serpentium genus. En vobis basiliscus, oculis igneis, ipsis etiam nocentissimis venenis formidabilis.
- ti. Et is loquitur aliquid.
- eu. Oderint, inquit, dum metuant.
- ti. Plane regia vox.
- eu. Imo nihil minus regium, sed tyrannica vox est. Hic pugnat lacerta cum vipera. Hic dipsas insidiatur, tecta putamine ovi struthiocameli. Hic videtis politiam totam formicarum, ad quarum imitationem nos vocat Hebraeus ille sapiens, atque etiam Flaccus noster. Hic videtis formicas Indicas, quae aurum egerunt ac servant.
- ti. Deum immortalem, cui possit obrepere taedium in hoc theatro versanti?
- eu. Alias, inquam, licebit vel ad satietatem usque spectare. Nunc procul tantum spectate tertium parietem. Is habet lacus, amnes et maria, et in his quicquid est insignium piscium. Hic est Nilus, in quo delphinum illum videtis, hominum amatorem, cum crocodilo depugnantem, quo non alius hostis homini capitalior. In ripis ac littoribus videtis ea, quae sunt ἀμφιβία, ut cancri, phocae, fiber. Hic est polypus captator, captus a concha.
- ti. Quid loquitur? Αἱρῶν αἱροῦμαι. Mire pictor fecit aquam pellucidam.
- eu. Aut hoc erat illi faciendum, aut nobis opus erat aliis oculis. In proximo est alter polypus, summa aequoris aqua velificans, liburnicarum gaudens imagine. Videtis torpedinem prostratam in arena concolori, quam hic tuto vel manu contigeris. Sed alio properandum est. Haec pascunt oculos, at ventrem non explent: properemus ad reliqua.
- ti. Etiamne amplius?
- eu. Mox videbitis, quid nobis praebeat posticum. Hic videtis hortum satis spatiosum, in duas divisum partes: in altera est, quicquid est herbarum esculentarum, in qua regnant uxor et famula mea: in altera, quicquid est medicarum, praesertim insignium. Ad laevam est pratum liberum, praeter virorem graminum nihil habens: septum est sepe perpetua, e spinis implexis, sed vivis, contexta; illic nonnunquam vel ambulo, vel lusito cum sodalibus. Ad dexteram est pomarium, in quo, quum erit otium, videbitis plurimas arbores peregrinas, quas paulatim doceo nostro coelo assuescere.
- ti. Papae; nae tu vincis vel ipsum Alcinoum.
- eu. Hic aviarium est in confinio adhaerens ambulacro superiori, quod videbitis a prandio: videbitis formas varias, variasque linguas audietis. Nec minus varia sunt ingenia. Inter quasdam cognatio est, et mutuus amor; inter nonnullas simultas irreconciliabilis. Sunt autem omnes adeo cicures et mansuetae, ut, si quando coeno illic aperta fenestra, devolent in mensam, cibumque vel e manibus capiant. Si quando ingredior in ponticulo pensili, quem videtis, fabulans cum amico, assident, auscultant, insident humeris, aut brachiis, adeo dedidicerunt timere, quia sentiunt neminem laedere. In extremo pomario apum regnum est. Nec illud sane spectaculum inamoenum. In praesentia non sinam vos amplius contemplari, quo sit, quod nos posthac revocet tanquam ad novum spectaculum. A prandio cetera vobis ostendam.
- PUER. Uxor et famula clamitant, corrumpi prandium.
- eu. Iubeto illas esse aequanimes; nos iam accurremus. Lavemus, amici, ut puris manibus et animis ad mensam accedamus. Etenim si ethnicis quoque religiosa erat mensa, quanto magis oportet esse sacram Christianis, quibus habet imaginem quandam illius sacrosancti convivii, quod Dominus Iesus postremum egit cum suis discipulis. Et ob id receptum est, abluere manus, ut, si quid odii, livoris aut turpitudinis alicui forsitan resideat in animo, id eiiciat ante, quam accedat ad cibum capiendum. Sic enim opinor et corpori salubriores esse cibos, si sumantur animo defecato.
- ti. Istud verissimum esse credimus.
- eu. Quoniam hoc exemplum nobis ab ipso Christo traditum est, ut ab hymno cibum auspicaremur (nam id arbitror, quod frequenter in Evangelio legimus, illum benedixisse, aut gratias egisse patri priusquam cibum frangeret) et rursum hymno finiremus: si videtur, recitabo vobis hymnum, quem divus Chrysostomus miris laudibus praedicat in homilia quadam, dignatus etiam interpretrari.
- ti. Imo, ut velis, rogamus.
- eu. Benedictus Deus, qui me pascis a iuventute mea, qui cibum praebes omni carni; reple laetitia et gaudio corda nostra, ut affatim, quod satis est, habentes abundemus in omne opus bonum, in Christo Iesu Domino nostro; cum quo tibi gloria, honor et imperium, cum Sancto Spiritu in omne aevum.
- ti. Amen.
- eu. Nunc accumbite, ac suam quisque umbram sibi adiungat. Caniciei tuae debetur primus locus, Timothee.
- ti. Verbo dignitatem universam meam complexus es. Hoc solo nomine sum ceteris anteponendus.
- eu. Ceterarum dotium aestimator est Deus; nos ea sequimur, quae videmus. Sophroni, adhaere corpori tuo. Tu Theophile et Eulali, dextrum mensae latus occupate. Chrysoglottus et Theodidactus occupabunt laevum. Uranius et Nephalius, quod superest. Ego hunc angulum tuebor.
- ti. Non patiemur: hospiti debetur primus locus.
- eu. Tota domus haec mea est, simulque vestra: quod si mihi permittitur ius in regno meo, is locus debetur hospiti, quemcunque sibi delegerit. Nunc utinam Christus, ille exhilarator omnium, et sine quo nihil vere suave est, dignetur huic nostro interesse convivio, suaque praesentia exhilarare animos nostros.
- ti. Spero, dignabitur. Sed ubi sedebit, iam omnibus locis occupatis?
- eu. Utinam ille se misceat omnibus et patinis, et poculis, ut nihil illum non sapiat; sed potissimum illabatur animis nostris. Id quo magis dignetur et nos tanti hospitis reddamur capaciores, si molestum non est, auscultabitis paululum e sacra lectione, sed ita, ut interim nihilo secius admoveatis manus ovis et lactucis, si libet.
- ti. Id faciemus libenter, sed auscultabimus libentius.
- eu. Is mos mihi multis nominibus videtur amplectendus, quod hac ratione vitentur inanes fabulae, praebeaturque materia confabulationis frugiferae. Multum enim ab illis dissentio, qui putant, non esse laetum convivium, nisi quod scateat ineptis ac lascivis fabulis, quod perstrepat obscoenis cantiunculis. Vera hilaritas nascitur e pura sinceraque conscientia: atque hi sermones vere laeti sunt, quos semper et dixisse iuvet aut audisse, et semper delectet meminisse: non quorum mox pudeat, quique conscientiam poenitudine discrucient.
- ti. Utinam ista tam perpenderemus omnes, quam sunt vera.
- eu. Haec praeterquam quod certam et insignem habent utilitatem, etiam iucunda fiunt, ubi vel mensem unum assueveris.
- ti. Nihil igitur consultius, quam optimis assuescere.
- eu. Recita, puer, distincte et clare.
- PUER. Sicut divisiones aquarum, ita cor regis in manu Domini; quocunque voluerit, inclinabit illud. Omnis via viri recta sibi videtur; appendit autem corda Dominus. Facere misericordiam et iudicium, magis placet Domino, quam victimae.[2]
- eu. Sit hoc satis. Praestat enim pauca avide discere, quam multa cum taedio devorare.
- ti. Praestat sane, sed non hic tantum. Plinius scripsit, Officia Ciceronis nunquam de manibus deponenda; et sunt sane digna, quae quum ab omnibus, tum praecipue ab his, qui
peccatum suum: Tibi soli peccavi, et malum coram te feci. Non quod reges non peccent ingenti populi malo, sed quod non habeant hominem, cuius auctoritate condemnentur, quum Dei iudicium nemo, quamlibet potens, possit effugere.
- ti. Non displicet interpretatio. Sed quid sibi volunt divisiones aquarum?
- eu. Adhibita est similitudo, quae rem explanet. Violenta res et impotens est regis animus concitatus, nec huc aut illuc duci potest, sed impetu suo fertur, velut oestro divino percitus, quemadmodum mare sese spargit in terras, ac subinde cursum mutat, contemptis agris, aedificiis, et quicquid obstat; alicubi se condit sub terras: cuius impetum si coneris inhibere, aut alio deflectere, nihil agas. Idem accidit in magnis fluminibus, veluti fabulae quoque narrant de Acheloo. Minus autem mali capitur, si commode obsecundes, quam si violenter repugnes.
- ti. Nihil igitur remedii adversus malorum regum impotentiam?
- eu. Fortasse primum fuerit, leonem in civitatem non recipere: proximum, sic auctoritate senatus, magistratuum ac civium moderari potentiam illius, ut non facile erumpat in tyrannidem. Sed omnium potissimum, dum adhuc puer est, et se principem esse nescit, sanctis praeceptis formare pectus illius. Prosunt et preces, ac monita, sed blanda ac tempestiva. Extrema ancora est, votis fatigare Deum, ut regis animum inclinet ad ea, quae Christiano rege digna sunt.
- ti. Quid ais, idiota? Si baccalaureus essem Theologiae, minime puderet istius interpretationis.
- eu. An vera sit, nescio; mihi satis est, quod sensus non sit impius, aut haereticus. Morem gessi voluntati vestrae. Nunc, ut decet in conviviis, vicissim audire cupio.
- ti. Si quid defertis his quoque canis, mihi videtur hoc dictum et ad abstrusiorem sententiam accommodari posse.
- eu. Credo, et audire cupio.
- ti. Rex intelligi potest vir perfectus, qui domitis carnis affectibus, solo divini spiritus impetu ducitur. Porro qui sit huiusmodi, hunc non convenit fortassis humanis legibus in ordinem cogere, sed suo domino, cuius spiritu agitur, relinquendus est, nec iudicandus est ex hisce rebus, quibus imbecillitas imperfectorum utcunque provehitur ad veram pietatem: sed si quid secus facit, dicendum est cum Paulo: Dominus assumpsit illum: domino suo stat, aut cadit. Idem illud: Spiritualis homo omnia diiudicat; ipse vero a nemine iudicatur. Talibus igitur nemo praescribat, sed Dominus, qui praescripsit terminos mari et amnibus, habet cor sui regis in manu sua, et quocunque voluerit, inflectit illud. Quid enim opus est praescribere illi, qui suapte sponte praestat meliora, quam exigunt humanae leges? Aut quae temeritas sit, illum hominem constitutionibus adstringere, quem certis argumentis constat divini spiritus afflatu gubernari?
- eu. Tu vero, Timothee, non solum canos habes capillos, sed pectus etiam habes eruditionis canitie venerabile. Atque utinam inter Christianos, quos omnes oportebat esse reges huiusmodi, plures reperirentur hoc digni cognomine. Sed iam satis est ovatum, et oleribus praelusum: iubete haec tolli, et apponi, quod superest.
- ti. Nobis affatim satisfactum est hac ovatione, etiam si nihil praeterea successerit vel supplicationis, vel triumphi.
- eu. Verum quoniam, aspirante Christo, sicut opinor, successit res in prima sententia, velim, ut umbra tua nobis enarret alteram, quae mihi videtur aliquanto obscurior.
- Sophronius. Si boni voletis consulere, quicquid dixero: sedulo dicam, quod mihi videtur. Alioqui qui fieri potest, ut rebus obscuris lucem adferat umbra?
- eu. Equidem recipio futurum omnium nomine; et tales umbrae lucem suam habent aptiorem oculis nostris.
- Sophronius. Idem docere videtur, quod Paulus: Diversis vitae rationibus contenditur ad pietatem. Alii placet sacerdotium, alii caelibatus, alii coniugium, alii secessus, alii respublica, pro varietate corporum et ingeniorum. Rursus alius vescitur quibuslibet, alius distinguit inter cibum et cibum, alius iudicat inter diem et diem, alius iudicat omnem diem. In his Paulus vult, unumquemque suo frui affectu citra contumeliam alterius. Nec oportet quemquam ex huiusmodi iudicare, sed iudicium deferre Deo, qui expendit corda. Fit enim saepenumero, ut vescens gratior sit Deo, quam non vescens, et diem festum violans acceptior sit Deo, quam is, qui videtur observare: et matrimonium huius gratius sit oculis Dei, quam multorum caelibatus. Dixi umbra.
- eu. Utinam mihi saepe contingat cum talibus umbris colloqui. Rem, ni fallor, non acu, quod aiunt, sed lingua tetigisti. Sed adest qui caelebs vixit, non de numero beatorum, qui se castraverunt propter regnum Dei: sed hic castratus est vi, quo magis placeret ventri, donec et hunc et escas destruxerit Deus. Capus est ex corte nostra. Elixis magis delector. Ius est non inelegans: quod in eo natat, lactucae sunt selectissimae. Sumat sibi quisque, quod gratum est animo. Sed ne quid vos fallam, succedit huic assi nonnihil, mox bellaria, deinde fabulae catastrophe.
- ti. Sed interim excludimus uxorem e convivio.
- eu. Ubi vos venietis comitati vestris, accumbet et mea. Nunc quid aliud esset, quam muta persona? et illa suavius garrit mulier inter mulieres, et nos liberius philosophamur. Alioqui periculum sit, ne nobis accidat, quod accidit Socrati, cui quum essent convivae philosophi, quibus magis placent huiusmodi fabulae, quam cibus, et in longum proferretur disputatio, Xantippe commota mensam subvertit.
- ti. Nihil minus a tua metuendum arbitror. Est enim mulier moribus placidissimis.
- eu. Mihi certe talis, ut commutare non cupiam, etiamsi liceat: atque hoc nomine mihi vel praecipue videor fortunatus. Nec enim mihi placet eorum sententia, qui fortunatum putant, uxorem habuisse nunquam: magis arridet, quod ait sapiens Hebraeus, ei bonam sortem obtigisse, cui obtigit uxor bona.
- ti. Saepe nostro vitio malae sunt uxores, vel quia tales deligimus, vel quia tales reddimus, vel quia non, ut oportet, formamus et instituimus.
- eu. Vera praedicas: sed interim exspecto tertiae sententiae enarrationem, et iam mihi dicturire videtur θεόπνευστος Theophilus.
- Theophilus. Imo mihi animus erat in patinis: dicam tamen, quando licet impune.
- eu. Etiam cum gratia licebit errare; vel sic praebebis occasionem inveniendi.
- Theophilus. Mihi videtur eadem sententia, quam protulit Dominus apud Osee Prophetam cap. 6. Misericordiam volui, et non sacrificium et scientiam Dei plus quam holocausta. Cuius vivus et efficax interpres est Dominus Iesus in Evangelio Matthaei cap. 9. Quum enim convivium agitaret in domo Leui, qui erat publicanus, isque multos sui ordinis suique quaestus homines invitasset ad convivium; Pharisaei, qui tumebant religione Legis, quum ea praecepta negligerent, unde tota Lex pendebat et prophetae, quo discipulorum animos alienarent a Iesu, rogabant illos, cur dominus admisceret se convivio peccatorum, a quorum consortio abstinebant Iudaei, qui volebant haberi sanctiores, et si quando contigisset cum eiusmodi congredi, reversi domum abluebant corpus. Quumque discipuli rudes adhuc non haberent, quod responderent; Dominus et pro se et pro discipulis respondit: Non est opus, inquit, medico valentibus, sed male habentibus. Euntes autem discite, quid est: Misericordiam volo, et non sacrificium. Non enim veni vocare iustos, sed peccatores.
- eu. Pulchre tu quidem collatione locorum rem explicas, id quod in divinis literis praecipuum est: sed discere velim, quid appellet sacrificium, quid misericordiam. Nam qui consistit, ut aversetur sacrificia Deus, quae sibi tot praeceptis iusserat exhiberi?
- Theophilus. Quomodo Deus aversetur sacrificia, docet ipse nos apud Esaiam cap. 1. Sunt enim quaedam praescripta Iudaeis in lege, quae significant magis sanctimoniam, quam praestant: quod genus sunt, dies festi, sabbatismi, ieiunia, sacrificia. Et sunt, quae semper praestanda sint, quae suapte natura bona sunt, non quia iussa. Iudaeos autem aversatur Deus, non quod observarent legis ritus, sed quod his stulte tumidi, negligerent ea, quae Deus maxime vult praestari a nobis: ac madentes avaritia, superbia, rapinis, odio, livore, ceterisque vitiis, existimabant Deum ipsis multum debere, quod diebus festis versarentur in templo, quod immolarent victimas, quod abstinerent a cibis vetitis, quod illi nonnunquam ieiunarent: umbras amplectebantur, rem negligebant. Quod autem ait: Misericordiam volo, et non sacrificium; opinor ex idiomate sermonis Hebraei dictum, pro eo, quod erat, misericordiam volo potius quam sacrificium, quemadmodum illud interpretatur Salomon, quum ait: Facere misericordiam et iudicium, magis placet Domino quam victimae. Porro, omne officium, quod impenditur sublevando proximo, scriptura misericordiam vocat et eleemosynam, quae et ipsa nomen duxit a miserendo. Victimas appellari puto, quicquid pertinet ad ceremonias corporales, et aliquid habet affine cum Iudaismo: quod genus sunt delectus ciborum, vestitus praescriptus, ieiunium, sacrificium, preces veluti pensum absolutae, quies diei festi. Haec enim ut pro tempore non sunt omnino negligenda, ita Deo sunt ingrata, si quis observationibus huiusmodi confisus, negligat misericordiam, quoties fratris necessitas exigit officium charitatis. Habet speciem sanctimoniae etiam, colloquia vitare malorum. Sed hoc cessare debet, quoties aliud suadet charitas proximi. Obedientia est, quiescere diebus festis; sed impium sit, ob religionem diei sinere fratrem perire. Itaque servare diem dominicum victima est, ut ita loquar: reconciliari fratri, misericordia est. Porro iudicium, quamquam potest ad potentes referri, qui frequenter vi opprimunt imbecilles, tamen mihi videtur non absurdum, si respondeat illi, quod est apud Osee: Et scientiam Dei plus quam holocausta. Non servat legem, qui non servat iuxta mentem Dei. Iudaei sublevabant asinum in foveam collapsum sabbatis: et Christum calumniabantur, qui servaret totum hominem in sabbato. Hic erat praeposterum iudicium, et aberat scientia Dei: nesciebant enim, quod ista propter hominem essent instituta, non homo propter illa. Sed haec impudenter dicere viderer, nisi vestro iussu dicerem. Malim ex aliis rectiora discere.
- eu. Ista mihi videntur adeo dicta impudenter ut existimem Dominum Iesum loqui per organum oris tui. Sed interim dum largiter pascimus animos nostros, ne negligantur collegae.
- Theophilus. Quinam?
- eu. Corpora nostra, nonne collegae sunt animorum? Hoc enim malim, quam instrumenta, vel domicilia vel sepulchra.
- ti. Hoc nimirum est affatim refici, ubi totus homo reficitur.
- eu. Video vos segniter attingere: quare, si videtur, iubebo proferri assa, ne pro lauto convivio longum praebeam. Videtis huius prandioli summam. Armus est ovillus, sed exquisitus, capus, et perdices quatuor. Has solas a mercatu sumpsi, reliqua suppeditat hoc praediolum.
- ti. Epicureum prandium video, ne dicam Sybariticum.
- eu. Imo vix Carmeliticum. Sed qualequale est, boni consuletis. Animus certe purus est; si parum lautum est convivium.
- ti. Adeo non est muta tua domus, ut non solum parietes, sed et cyathus loquatur aliquid.
- eu. Quid tibi loquitur?
- ti. Nemo, nisi a seipso, laeditur.
- eu. Cyathus patrocinatur vino. Nam vulgus febrim, aut capitis gravedinem e potu contractam, imputare solet vino, quum ipsi sibi malum accersierint immodice bibendo.
- Soph. Meus Graece loquitur: ἐν ὄινῳ ἀλήθεια.
- eu. Admonet non esse tutum sacerdotibus aut regum famulis indulgere vino, quod vinum fere transferat in linguam, quicquid latebat in corde.
- Soph. Apud Aegyptios olim nefas erat sacerdotibus bibere vinum, quum nondum illis mortales sua committerent arcana.
- eu. Nunc licet quidem omnibus bibere vinum; an expediat, nescio. Eulali, quid libelli profers e crumena? perquam elegans videtur; nam foris etiam totus aureus est.
- Eulalius. Sed idem intus plus quam gemmeus est. Sunt epistolae Paulinae, quas ut unicas delicias meas semper mecum circumfero: quas ideo profero, quod ex occasione sermonis tui venit in mentem locus quidam, qui me nuper diu torsit, nec adhuc satis sibi facit animus. Is est in epistolae prioris ad Corinthios cap. 6. Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt. Omnia mihi licent, sed ego sub nullius redigar potestatem. Primum, si Stoicis credimus, nihil est utile, quod non idem honestum. Quomodo igitur Paulus distinguit id, quod licet, ab eo, quod expedit? Certe scortari aut inebriari non licet, quomodo igitur licent omnia? Quod si Paulus de certo genere rerum loquitur, quarum omnium vult esse licentiam, non possum satis ex ipso loci tenore divinare, quodnam sit illud genus. Ex iis, quae mox huic loco subiiciuntur, coniicere licet, eum loqui de ciborum delectu. Quidam enim abstinebant ab idolothytis, quidam a cibis per Mosen interdictis. Et de idolothytis agit cap. 8. Rursus cap. 10. velut explicans huius loci sententiam, ait: Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt: omnia mihi licent, sed non omnia aedificant. Nemo, quod suum est, quaerat, sed quod alterius. Omne, quod in macello venit, manducate. Hoc quod hic subiicit Paulus, congruere videtur cum eo, quod supra dixerat: Esca ventri, et uenter escis, et hunc et has destruet Deus. Quod autem respexit hic etiam ad Iudaicum ciborum delectum, indicat clausula 10. cap. Sine offensione estote Iudaeis et gentibus et ecclesiae Dei, sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quaerens, quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant. Nam quod ait: gentibus, pertinere videtur ad idolothytum; quod ait: Iudaeis, referre videtur ad delectum ciborum; quod ait: ecclesiae Dei, pertinet ad infirmos ex utroque genere collectos. Licebat igitur vesci quibuslibet cibis, et omnia munda mundis. Verum incidit casus, ut non expediat. Quod omnia licebant, libertatis erat Evangelicae: sed charitas ubique spectat, quid conducat ad salutem proximi, eoque frequenter abstinet et a licitis, malens obsecundare commodo proximi, quam sua uti libertate. Sed hic mihi geminus obstrepit scrupulus: primum, quod in sermonis contextu nihil praecedat, aut sequatur, quod cum hoc sensu cohaereat. Nam obiurgarat Corinthios, quod essent seditiosi, quod scortationibus, adulteriis, atque etiam incestis impuri, quod litigarent apud iudices impios. Cum his qui cohaeret, omnia mihi licent, sed non omnia expediunt? Et in his quae sequuntur, redit ad causam impudicitiae, quam repetierat et ante, intermisso negotio litium. Corpus autem, inquit, non fornicationi, sed Domino, et Dominus corpori. Verum hunc quoque scrupulum possum utcunque discutere, quod paulo superius in catalogo vitiorum meminisset et idololatriae: Nolite errare, neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri. Porro esus idolothytorum vergebat ad speciem idololatriae. Et ideo mox subdit, Esca ventri, et venter escis; significans pro necessitate corporis, pro tempore licere vesci quibuslibet, nisi aliud suaserit charitas proximi, sed impudicitiam semper et ubique detestandam esse. Quod vescimur, necessitatis est, quae tolletur in resurrectione mortuorum. Quod libidinamur, malitiae est. Sed alterum scrupulum non queo dissolvere, quomodo ad haec quadret illud: Sed ego sub nullius redigar potestatem. Ait enim, sibi potestatem esse omnium, se tamen in nullius potestate fore. Si is dicitur esse in potestate aliena, qui, ne offendat, abstinet, idem capite nono de se praedicat: Quum liber essem ab omnibus, omnium me servum feci, ut omnes lucrifacerem. Hoc, opinor, offensus scrupulo sanctus Ambrosius, putat, hunc esse germanum Apostoli sensum, ut viam praestruat illi, quod ait cap. 9. sibi quoque potestatem esse faciendi, quod ceteri faciebant, vel Apostoli, vel pseudapostoli, sumendi victum ab his, quibus praedicabat Evangelium. Sed ab hoc, tametsi licebat, temperabat, quod sic expediret Corinthiis, quos de tam multis et insignibus vitiis obiurgabat. Porro quisquis accipit, fit quodammodo obnoxius ei, a quo accipit, et aliquid decedit de vigore auctoritatis. Siquidem, qui accipit, minus libere obiurgat: et qui dedit, non perinde fert obiurgari ab eo, cui benefecit. In hoc igitur Paulus abstinuit ab iis, quae licebant, ut consuleret apostolicae libertati, quam in hoc volebat nulli esse obnoxiam, ut liberius, ac maiore cum auctoritate reprehenderet illorum vitia. Mihi sane non displicet Ambrosiana sententia. Attamen si quis mallet hunc locum ad cibos accommodare; mea sententia, quod ait Paulus: Sed ego sub nullius redigar potestatem, sic accipi posset: Tametsi nonnunquam abstineam a cibis immolatitiis, aut lege Mosaica vetitis, ut consulam saluti proximi ac profectui evangelico; tamen animus meus liber est, qui scit, sibi licere vesci cibis quibuslibet, pro necessitate corpusculi. At pseudapostoli conabantur hoc persuadere, quosdam cibos per se impuros esse, nec abstinendum per occasionem, sed semper ab his temperandum, tanquam natura malis, nec aliter quam abstinemus ab homicidio et adulterio. Hoc quibus erat persuasum, redacti erant sub alienam potestatem, et exciderant ab evangelica libertate. Solus, quod quidem meminerim, Theophylactus sententiam inducit ab his omnibus diversam: Licet vesci quibuslibet cibis, sed non expedit immodice. Nam ex luxu nascitur impudicitia. Hic sensus, quanquam impius non est, tamen mihi non videtur huius loci germanus esse. Ostendi, quae me torqueant: vestrae charitatis erit, me ex his scrupulis eximere.
- eu. Nae tu probe tuo respondes nomini. Qui sic novit proponere quaestiones, non opus habet alio, qui dissolvat. Sic enim proposuisti dubitationem tuam, ut ego dubitare desierim. Tametsi Paulus in ea epistola, quoniam multa simul decrevit agere, saepe ab uno argumento in aliud devolvitur, et rursum, quod intermiserat, repetit.
- ch. Nisi vererer, ne vos mea loquacitate avocem a capiendo cibo, et si crederem fas esse tam sacris colloquiis admiscere quicquam ex profanis auctoribus, proponerem et ipse quiddam, quod hodie legentem me non torsit, sed unice delectavit.
- eu. Imo profanum dici non debet, quicquid pium est, et ad bonos mores conducens. Sacris quidem literis ubique prima debetur auctoritas; sed tamen ego nonnunquam offendo quaedam vel dicta a veteribus, vel scripta ab ethnicis, etiam poetis, tam caste, tam sancte, tam divinitus, ut mihi non possim persuadere, quin pectus illorum, quum illa scriberent, numen aliquod bonum agitaverit. Et fortasse latius se fundit spiritus Christi, quam nos interpretamur. Et multi sunt in consortio sanctorum, qui non sunt apud nos in catalogo. Fateor affectum meum apud amicos: non possum legere librum Ciceronis de Senectute, de Amicitia, de Officiis, de Tusculanis quaestionibus, quin aliquoties exosculer codicem, ac venerer sanctum illud pectus, afflatum coelesti numine. Contra quum hos quosdam recentiores lego de republica, oeconomica aut ethica praecipientes, Deum immortalem! quam frigent prae illis, imo quam non videntur sentire quod scribunt, ut ego citius patiar perire totum Scotum cum aliquot sui similibus, quam libros unius Ciceronis, aut Plutarchi: non quod illos in totum damnem, sed quod ex his sentiam me reddi meliorem, quum ex illorum lectione surgam, nescio quomodo, frigidius affectus erga veram virtutem, sed irritatior ad contentionem. Quare ne verere, quicquid istuc est, proponere.
- ch. Quum plerique libri M. Tullii, quos scripsit de philosophia, divinitatis quiddam spirare videntur, tum ille, quem senex scripsit de Senectute, plane mihi videtur κύκνειον ᾆσμα, quemadmodum Graecis est in proverbio. Eum hodie relegi, atque haec verba, quoniam prae ceteris arridebant, edidici: Quod si quis Deus mihi largiatur, ut ex hac aetate repuerascam, et in cunis vagiam, valde recusem: nec vero velim quasi decurso spatio a calce ad carceres revocari. Quid enim habet haec vita commodi? quid non potius laboris? Sed non habeat sane: habet certe tamen aut satietatem, aut molestiam. Non libet enim mihi deplorare vitam, quod multi, et hi docti, saepe fecerunt. Nec me vixisse poenitet, quoniam ita vixi, ut frustra me natum non existimem. Et ex vita ista discedo, tanquam ex hospitio, non tanquam e domo. Commorandi enim natura diversorium nobis, non habitandi, dedit. O praeclarum illum diem, quum ad illud animorum concilium coetumque proficiscar, et quum ex hac turba et colluvione discedam! Hactenus Cato. Quid ab homine Christiano dici potuit sanctius? Utinam talia essent colloquia monachorum omnium, vel cum sacris virginibus, quale fuit illud ethnici senis colloquium cum ethnicis adolescentibus.
- eu. Iam aliquis causabitur, colloquium esse confictum a Cicerone.
- ch. Isthuc mea non magni refert, sive hoc laudis tribuatur Catoni, qui talia senserit dixeritque: sive Ciceroni, cuius animus sententias tam divinas cogitatione complexus sit, cuius calamus res egregias pari facundia depinxerit. Quanquam equidem arbitror, et Catonem, etiamsi non dixit eadem, tamen similia dicere solitum in colloquiis. Nec enim tam impudens erat M. Tullius, ut alium Catonem finxerit, quam fuerit: et in dialogo parum meminerit decori, quod in primis spectandum est in hoc scripti genere, praesertim quum eius viri memoria recens adhuc haereret animis eius aetatis hominum.
- Theophilus. Vehementer probabile est quod narras: sed dicam, quid mihi venerit in mentem, te recitante. Saepenumero mecum admiratus sum, quum omnes optent longaevitatem, et mortem exhorreant, tamen vix quenquam comperiri tam felicem, non dico senem, sed provectioris aetatis hominem, qui rogatus, an, si detur, velit repuerascere, usurus per omnia iisdem bonis ac malis, quae illi iam contigissent in vita, responderit idem quod Cato dicit: praesertim si recolat animo, quicquid annis retroactis seu triste, seu laetum obtigisset. Nam frequenter et suavium rerum recordatio vel cum pudore vel cum conscientiae molestia coniuncta est, ut animus ab his etiam recolendis non minus abhorreat, quam a tristibus. Id opinor nobis indicarunt sapientissimi poetae, qui scribunt, tum demum animas capi desiderio corporum relictorum, posteaquam ex amne Lethaeo longa biberint oblivia.
- ur. Est isthuc profecto dignum admiratione, et mihi quoque compertum in nonnullis. Verum illud quam mihi blandiebatur: Nec me vixisse poenitet! At quotusquisque Christianorum sic moderatur vitam suam, ut huius senis vocem sibi possit usurpare? Vulgus hominum existimat, se non frustra vixisse, si per fas nefasque congestas divitias relinquant morientes. At Cato ideo non putat se frustra natum, quod integrum et sanctum civem praestiterit reipublicae, quod incorruptum magistratum, quod posteritati quoque virtutis et industriae suae monumenta reliquerit. Iam illo quid dici potuit divinius? Discedo tanquam ex hospitio, non tanquam e domo. Hospitio tantisper uti licet, donec hospes iubeat exire. E domo sua nullus facile pellitur. Et tamen hinc quoque saepenumero propellit vel ruina, vel incendium, vel alius casus quispiam. Ut horum nihil accidat, tamen senio collabens aedificium admonet esse demigrandum.
- nephalius. Non minus elegans est, quod apud Platonem loquitur Socrates, Animam humanam in hoc corpore velut in praesidio positam esse, unde fas non sit discedere iniussu imperatoris, nec diutius in eo immorari, quam visum sit ei qui collocavit. Illud significantius est in Platone, quod pro domo dixerit praesidium: siquidem in domo tantum commoramur, in praesidio destinati sumus functioni, quam nobis delegavit imperator noster: non abludens a nostris literis, quae vitam hominis nunc militiam, nunc certamen esse dicunt.
- ur. At mihi quidem oratio Catonis pulchre congruere videtur cum oratione Pauli, qui scribens Corinthiis, coelestem mansionem, quam exspectamus post hanc vitam, οἰκίαν vocat, et οἰκητήριον, hoc est domum, sive domicilium. Ceterum hoc corpusculum appellat tabernaculum, Graece σκῆνος. Nam et qui sumus, inquit, in hoc tabernaculo, ingemiscimus gravati.
- neph. Nec abludit a sermone Petri: Iustum autem, inquit, arbitror, quamdiu sum in hoc tabernaculo, suscitare vos in commonitione; certus, quod velox est depositio tabernaculi mei. Quid autem aliud clamat nobis Christus, quam ut sic vivamus ac vigilemus, tanquam illico morituri? sic incumbamus honestis rebus, tanquam semper victuri? Iam illud quum audimus, O praeclarum diem! nonne videmur audire Paulum ipsum loquentem, Cupio dissolvi, et esse cum Christo?
- ch. Quam felices sunt, qui tali animo mortem exspectant! Sed in oratione Catonis, quanquam praeclara est, tamen fiduciam aliquis taxare posset, ut ab arrogantia profectam, quam multum oportet abesse ab homine Christiano. Proinde mihi nihil unquam legisse videor apud ethnicos, quod aptius quadret in hominem vere Christianum, quam quod Socrates, paulo post bibiturus cicutam, dixit Critoni: An opera, inquit, nostra sit probaturus Deus, nescio: certe sedulo conati sumus ut illi placeremus. Est mihi tamen bona spes, quod ille conatus nostros sit boni consulturus: vir ille sic diffidit factis suis, ut tamen ob animi propensam voluntatem obtemperandi voluntati divinae, bonam spem conceperit, fore ut Deus pro sua bonitate boni consulturus esset, quod studuisset bene vivere.
- neph. Profecto mirandus animus in eo, qui Christum ac sacras literas non noverat. Proinde quum huiusmodi quaedam lego de talibus viris, vix mihi tempero, quin dicam, Sancte Socrates, ora pro nobis.
- ch. At ipse mihi saepenumero non tempero, quin bene ominer sanctae animae Maronis et Flacci.
- neph. At ego quot vidi Christianos, quam frigide morientes! Quidam fidunt in his rebus, quibus non est fidendum: quidam ob conscientiam scelerum et scrupulos, quibus indocti quidam obstrepunt morituro, pene desperantes exhalant animam.
- ch. Nec mirum, eos sic mori, qui per omnem vitam tantum philosophati sunt in ceremoniis.
- neph. Quid isthuc verbi est?
- ch. Dicam, sed illud etiam atque etiam praefatus, me non damnare, imo vehementer probare sacramenta et ritus ecclesiae; sed quosdam vel improbos vel superstitiosos, vel, ut mollissime dicam, simplices et indoctos, qui docent populum hisce rebus fidere, praetermissis his, quae nos vere reddunt Christianos.
- neph. Nondum satis intelligo, quorsum eas.
- ch. Faxo ut intelligas. Si vulgus Christianorum spectes, nonne prora et puppis vitae illis in ceremoniis est? In baptismo quanta religione repraesentantur prisci ritus Ecclesiae! Commoratur infans extra fores templi, peragitur exorcismus, peragitur catechismus, suscipiuntur uota, abiuratur satanas cum pompis et voluptatibus suis: tandem ungitur, consignatur, salitur, tingitur: datur negotium susceptoribus, ut puerum curent instituendum. Illi dato nummo redimunt libertatem. Et iam puer Christianus dicitur, et est aliquo modo. Mox rursus ungitur, tandem discit confiteri, sumit eucharistiam, consuescit quiescere diebus festis, audire sacrum, ieiunare nonnunquam, abstinere a carnibus. Et haec si servat, habetur absolute Christianus. Ducit uxorem, accedit aliud sacramentum: initiatur sacris, rursus ungitur et consecratur, mutatur vestis, dicuntur preces. Atque haec quidem omnia quod fiunt, probo: sed quod haec fiunt magis ex consuetudine, quam ex animo, non probo: quod nihil aliud adhibetur ad Christianismum, vehementer improbo. Siquidem magna pars hominum, dum his fidit, nihilo secius interim per fas nefasque congerit opes, servit irae, servit libidini, servit livori, servit ambitioni: sic tandem venitur ad mortem. Hic rursus ceremoniae paratae. Adhibetur confessio semel atque iterum, additur unctio, datur Eucharistia, adsunt cerei sacri, adest crux, adest aqua sacra, adhibentur indulgentiae; expromitur, aut illic etiam emitur, morienti diploma Pontificis; ordinantur parentalia magnifice celebranda, fit rursus stipulatio solennis, adest qui clamet ad aurem morientis, imo nonnunquam occidit ante tempus, si contingat, ut saepe fit, vocalior, aut bene potus. Haec ut recte adhibentur, praesertim quae nobis tradidit Ecclesiastica consuetudo, ita sunt alia quaedam reconditiora, quae nobis hoc praestant, ut cum alacritate spiritus, ut cum Christiana fiducia migremus hinc.
- eu. Pie tu quidem ista vereque concionaris, sed interim nullus admovet manum cibis. Caveat quisque, ne se fallat. Ego praedixi, nihil exspectandum praeter secundas mensas, easque rusticanas, ne quis sibi promittat Phasides aves aut attagenas, aut Attica bellaria. Haec amoveto, puer, et quod restat, apponito. Videtis non copiae sed inopiae nostrae cornu. Hic est proventus hortulorum, quos vidistis. Ne parcite, si quid arridet.
- ti. Tanta varietas est, ut vel ipso recreemur aspectu.
- eu. Atqui ne plane contemnatis frugalitatem meam, haec patina exhilarasset Hilarionem monachum Evangelicum, comitatum vel centum monachis illius secoli. Paulo vero atque Antonio vel menstruus commeatus esse potuisset.
- ti. Imo nec Petrus ille princeps Apostolorum fastidisset, opinor, quum apud Simonem coriarium diversaretur.
- eu. Imo nec Paulus, opinor, quum coactus egestate sutoriam nocturnis horis exerceret.
- eu. Debemus benignitati divinae. Sed ego malim esurire cum Petro ac Paulo, modo quod deesset corporis alimoniae, abundaret in delicias animi.
- Theophilus. Imo discamus a Paulo, et abundare et penuriam pati. Quum deerit, gratias agamus Iesu Christo, qui nobis suppeditet et frugalitatis et patientiae materiam. Quum supererit, gratias agamus illius munificentiae, qui nos sua liberalitate invitet ac provocet ad amorem sui; ac modice parceque fruentes iis, quae largiter praebuit divina benignitas, pauperum memores simus, quibus Deus deesse voluit, quod nobis superest, ut utrisque per alteros sit occasio virtutis. Siquidem nobis largitur, unde subvenientes egestati fraternae, misericordiam ipsius promereamur: et illi nostra liberalitate recreati, gratias agunt Deo pro bona mente nostra, nosque precibus suis illi commendant. Et recte venit in mentem. Heus, puer; dic uxori, ut ex assis, quae superant, mittat Gudulae nostrae. Est vicina quaedam gravida, tenui fortuna, sed animo beatissima. Maritus nuper decessit, homo profusus et ignavus, qui nihil uxori reliquit praeter liberorum gregem.
- ti. Christus iussit dare omni petenti: id si facerem, intra mensem ipsi mihi mendicandum esset.
- eu. Opinor, Christum sentire de his, qui petant necessaria. Nam qui petunt, imo qui flagitant vel extorquent potius magnas summas, quibus exstruant coenationes Lucullianas, aut, quod peius est, quibus alant luxum ac libidinem suam, iis negare, quod petunt, eleemosyna est: imo rapina est largiri male usuris, quod debebatur praesenti necessitati proximorum. Unde mihi videntur vix excusari posse a peccato capitali, qui sumptibus immodicis aut exstruunt, aut ornant monasteria, seu templa, quum interim tot viva Christi templa, fame periclitentur, nuditate horreant, rerumque necessariarum inopia discrucientur. Quum essem apud Britannos, vidi tumbam divi Thomae gemmis innumeris summique pretiii onustam, praeter alia miracula divitiarum. Ego malim ista, quae superflua sunt, elargiri in usus pauperum, quam servare satrapis aliquando semel omnia direpturis; ac tumbam ornare frondibus ac flosculis: id opinor gratius esset illi sanctissimo viro. Quum essem apud Insubres, vidi monasterium quoddam ordinis Carthusiani, non ita procul a Papia: in eo templum est, intus ac foris, ab imo usque ad summum, candido marmore constructum, et fere quicquid inest rerum, marmoreum est, velut altaria, columnae, tumbae. Quorsum autem attinebat tantum pecuniarum effundere, ut pauci monachi solitarii canerent in templo marmoreo? quibus ipsis templum hoc oneri est, non usui, quod frequenter infestentur ab hospitibus, qui non ob aliud eo se conferunt, nisi ut spectent templum illud marmoreum. Atque illic cognovi, quod stultius est, illis legata in singulos annos tria millia ducatorum in structuram monasterii. Et sunt, qui putent esse nefas, eam pecuniam in pios usus avertere praeter mentem testatoris: maluntque demoliri, quod instaurent, quam non aedificare. Haec quoniam insignia sunt, visum est commemorare: quamquam sunt passim in templis nostris exempla permulta similia. Haec mihi videtur ambitio, non eleemosyna. Divites ambiunt sibi monumentum in templis, in quibus olim nec divis locus erat. Curant se sculpendos ac pingendos, additis etiam nominibus, ac beneficii titulo: atque hisce rebus bonam templi partem occupant, olim opinor postulaturi, ut ipsorum cadavera in ipsis reponantur altaribus. Dicet aliquis; an horum munificentiam existimas reiiciendam? Nequaquam, si templo Dei dignum sit, quod offerunt. Sed ego si sacerdos aut episcopus essem, hortarer crassos illos aulicos, aut negotiatores, ut, si vellent sua peccata redimere apud Deum, ista clanculum effunderent in subsidium eorum, qui vere pauperes sunt. Isti putant perire pecuniam, quae sic frustulatim et clanculum in praesentem egestatem tenuium sublevandam dissipatur, cuius nullum exstet apud posteros monumentum. Ego puto nullam melius collocari ea, quam ipse Christus sibi vult imputari certissimus debitor.
- ti. An non putas recte collocari, quod datur monasteriis?
- eu. Et his darem nonnihil, si dives essem, sed darem ad necessitatem, non ad luxum: tum his, inter quos sentirem vigere studium verae religionis.
- ti. Multi iudicant non admodum belle collocari, quod datur istis mendicis publicis.
- eu. Et istis nonnihil dandum est aliquando, sed cum delectu. At mihi consultum videatur, si singulae civitates suos alerent, nec ferrentur errones huc et illuc circumcursitantes, praesertim validi, quibus opus suppeditandum sentio potius, quam pecuniam.
- ti. Quibus igitur potissimum dandum censes, quantum, et quatenus?
- eu. Hoc mihi ad unguem describere difficillimum sit. Primum animum adesse oportet, qui cupiat omnibus subvenire. Deinde pro mea tenuitate, quod possum, impertio, quoties sese offert occasio: praesertim his, quorum et paupertas et integritas mihi nota est: hortor et alios ad beneficentiam, si me defecerint facultates.
- ti. Sed permittisne nobis hic in tuo regno libere loqui?
- eu. Imo liberius quam si domi vestrae sitis.
- ti. Non probas in templis sumptus immodicos; et has aedes multo minoris aedificare poteras.
- eu. Equidem arbitror, has intra mundiciem consistere, aut, si mavis, elegantiam: certe absunt a luxu, ni fallor. Aedificant magnificentius, qui mendicato vivunt. Et tamen hi ipsi horti mei qualesquales sunt, vectigal pendunt egenis: et quotidie sumptibus aliquid detraho, in me meosque frugalior, quo possim esse in pauperes munificentior.
- ti. Si istum animum obtinerent omnes, permulti melius haberent, quos nunc egestas gravat indignos: et ex adverso multi minus essent obesi, digni quos egestas doceat sobrietatem ac modestiam.
- eu. Fortasse sic res habet. Sed vultisne, ut haec insipida bellaria re quapiam suavi condiamus?
- ti. Plus satis est deliciarum.
- eu. At ego hinc depromam, quod ne saturi quidem fastidiatis.
- ti. Quid est?
- eu. Codex est Evangeliorum, ut, quod lautissimum habeo, vobis depromam in fine convivii. Recita, puer, ab eo loco, ubi proxime destitisti.
- puer: Nemo potest duobus dominis servire: aut enim unum odio habebit, et alterum diliget: aut unum sustinebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire, et mammonae. Ideo dico vobis, ne solliciti sitis animae vestrae, quid manducetis, neque corpori quid induamini. Nonne anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum?
- eu. Redde codicem. In hoc loco mihi Iesus Christus videtur bis idem dixisse. Etenim pro eo quod prius dixit, odio habebit, mox ponit, contemntet: et pro eo quod prius posuerat, diliget, mox vertit, sustinebit: commutatis personis existit eadem sententia.
- ti. Non satis assequor quid velis.
- eu. Demonstremus igitur ratione mathematica, si videtur. In priore parte pro uno pone A, pro altero B: rursus in posteriore pro uno pone B, pro altero A, verso ordine. Aut enim A odio habebit, et B diliget: aut B sustinebit et A contemnet. Nonne hic palam est, A bis odio haberi, et B bis diligi?
- ti. Perspicuum est.
- eu. Atqui haec coniunctio, aut, praesertim repetita, habet emphasim sententiae contrariae, aut certe diversae. Alioqui nonne absurde diceretur, Aut Petrus me vincet, et ego cedam, aut ego cedam, et Petrus me vincet.
- ti. Lepidum, ita me Deus amet, sophisma.
- eu. At tum demum mihi videbitur lepidum, si hoc ex vobis didicero.
- Theophilus. Animus somniat ac parturit mihi nescio quid: si iubetis, quicquid est, proferam in medium, vos eritis vel oniropoli, vel obstetrices.
- eu. Quamquam vulgo mali ominis habetur somniorum meminisse in convivio, et parum sit verecundum, coram tot viris foetum eniti, tamen nos istud somnium, sive mavis partum animi tui, libenter excipiemus.
- Theophilus. Mihi videtur in hoc sermone res commutari potius, quam persona. Et hanc vocem, unum et unum, non referri ad A et B, sed utraque pars refertur ad utrumlibet, ut, utrumcunque delegeris, ei iam opponatur, quod significatur per alterum. Quasi dicas: aut excludes A, et admittes B: aut A admittes, et excludes B. Hic videtis, manente persona, rem esse translatam. Atque hoc ita dictum est de A, ut nihil referat, si idem enuncies de B, hoc pacto: aut B excludes, et admittes A: aut admittes B, et excludes A.
- eu. Sane argute tu quidem problema nobis explicuisti, neque quisquam mathematicus melius depinxisset in pulvere.
- Soph. Illud me magis movet, quod prohibet esse sollicitos de crastino, quum Paulus ipse laborarit manibus, victus parandi causa, atque idem acriter increpet otiosos, et ex alieno vivere gaudentes, admonens ut laborent, ac manibus operentur, quod bonum est, ut sit, unde tribuant aliquid necessitatem patienti. An non pii sanctique labores sunt, quibus maritus tenuis alit uxorem sibi charissimam, dulcesque liberos?
- ti. Ista quaestio, mea sententia, variis modis dissolvi potest. Primum, ut ad illa tempora potissimum pertineat: Apostolis ob Evangelii praedicationem late vagantibus eximenda erat sollicitudo victus undecunque suppeditandi, quibus non vacabat opera manuaria cibum quaerere, praesertim quum nullam artem scirent, praeter piscationem. Nunc alia ratio temporum est, et otium amplectimur omnes, laborem fugimus. Altera dissolvendi ratio est: Christus non interdixit industriam, sed sollicitudinem. Et sollicitudinem intelligit iuxta vulgarem hominum affectum, qui nulla de re magis anxii sunt, quam de parando victu, ut omnibus rebus omissis, hoc solum agant, huic uni curae sint addicti. Id propemodum iudicat ipse dominus, quum negat eundem duobus dominis servire posse. Servit enim, qui toto pectore addictus est. Praecipuam igitur curam vult esse Evangelii propagandi, non solam. Ait enim: Primum quaerite regnum Dei, et haec adiicientur vobis. Non dicit solum, quaerite, sed, primum quaerite. Ceterum in voce Crastini puto hyperbolen esse, quum significet, in longinquum; qui mos est avaris huius mundi, ut posteris etiam anxie parent et quaerant.
- eu. Accipimus tuam interpretationem: sed quid sibi vult, quod ait: Ne solliciti sitis animae vestrae, quid edatis. Corpus veste tegitur, at non edit anima.
- ti. Animam, ut opinor, hic vitam appellat. Ea periclitatur, si cibum subduxeris: non item, si vestem detraxeris, quae magis datur pudori, quam necessitati. Et si quem affligit nuditas, non statim occidit: at inedia certissima mors est.
- eu. Non satis video, quo modo cohaereat cum hac sententia, quod adiecit: Nonne anima plus est quam esca? et corpus plus est quam vestimentum? Nam si vita magni pretii est, tanto magis advigilandum ne pereat.
- ti. Hoc argumentum non adimit nobis sollicitudinem, sed auget.
- eu. At non hoc sentit Christus, quod interpretaris, sed hoc argumento nobis addit fiduciam de patre. Si pater benignus gratis et de suo dedit id quod carius est: etiam adiiciet id quod vilius est. Qui dedit animam, non negabit alimoniam: qui dedit corpus, adiiciet alicunde vestem. Illius igitur benignitate freti, non est, quod discruciemur sollicitudine curaque rerum infirmarum. Quid igitur superest, nisi ut utentes hoc mundo, tanquam non utamur, totam curam ac studium nostrum transferamus in amorem rerum coelestium, atque reiecto mammona, imo toto Satana cum omnibus suis praestigiis, uni Domino toto et alacri pectore serviamus, qui non destituet filios suos. Sed interim nullus attingit bellaria. His certe cum gaudio vesci licet, quae non magna cura nobis domi proveniunt.
- ti. Abunde satisfactum est corpusculo.
- eu. Vellem equidem et animo.
- ti. Atque uberius etiam animo.
- eu. Haec igitur tolle, puer, ac labrum appone. Lavemus, amici; ut si quid forte commissum est in hoc convivio, purgati canamus hymnum Deo. Perficiam, si videtur, quod coeperam ex Chrysostomo.
- ti. Rogamus.
- eu. Gloria tibi, domine; gloria tibi, sancte; gloria tibi, rex; quoniam dedisti nobis escas. Imple nos gaudio et laetitia in Spiritu sancto, ut inveniantur in conspectu tuo acceptabiles; nec pudefiamus, quando reddes unicuique secundum opera sua.
- puer: Amen.
- ti. Profecto pius et elegans est hymnus.
- eu. Hunc divus Chrysostomus non dedignatur etiam interpretari.
- ti. Quonam loco!
- eu. In Matthaeum, homilia LVI.
- ti. Non omittam quin hodie legam. Sed illud unum interim ex te cupio discere. Cur ter optamus Christo gloriam, idque triplici cognomine, domini, sancti, et regis?
- eu. Quoniam illi debetur omnis gloria. Sed nobis triplici nomine potissimum est glorificandus. Quod suo sacrosancto sanguine redemerit nos a tyrannide diaboli, sibique asseruerit; unde et dominum illum vocamus. Deinde, quod non contentus gratis condonasse nobis omnia peccata, per spiritum suum contulit nobis et iustitiam suam, ut sectemur ea, quae sunt sanctimoniae. Atque ob id sanctum eum vocamus, quod sit sanctificator omnium. Postremo, quod ab eodem speramus praemium regni coelestis, ubi ille iam sedet ad dextram Dei patris; et hinc nobis rex dicitur. Atque hanc totam felicitatem illius erga nos gratuitae bonitati debemus, quod pro domino, vel tyranno potius, diabolo, dominum habemus Iesum Christum: pro immunditia et sordibus peccatorum, innocentiam ac sanctimoniam: pro gehenna, gaudia vitae coelestis.
- ti. Pia profecto sententia.
- eu. Quoniam nunc primum vos hic accepi convivio, non dimittam vos absque xeniis, sed talibus, qualis fuit apparatus. Heus, puer; profer apophoreta nostra. Sive sortiri placet, sive sibi quisque malit deligere, minimum refert; eiusdem fere pretii sunt omnia, hoc est, nullius. Non enim sunt sortes Heliogabali, ut huic obveniant equi centum, illi totidem muscae. Sunt libelli quatuor, horologia duo, lucernula, et theca cum calamis Memphiticis. Haec arbitror magis convenire vobis, quam opobalsamum, aut dentifricium, aut speculum, si vos novi satis.
- ti. Adeo bella sunt omnia, ut nobis difficilis sit electio: ipse magis pro tuo arbitratu distribuito; sic gratius etiam erit quicquid obtigerit.
- eu. Hic libellus in membranis habet proverbia Salomonis: sapientiam docet, et auro pictus est, quod aurum habeat sapientiae symbolum. Hoc dabitur cano nostro, ut, iuxta doctrinam evangelicam, habenti sapientiam detur sapientia, et exuberet.
- ti. Certe curabitur, ut minus egeam.
- eu. Sophronio congruet horologium, huc ex extrema Dalmatia profectum, ut vel sic commendem munusculum meum. Novi enim, quam ille sit parcus temporis, quam nullam omnino portionem rei pretiosissimae sinat abire sine fructu.
- soph. Imo pigrum admones diligentiae.
- eu. Hic libellus habet in membranis Evangelium secundum Matthaeum: gemma tegi merebatur, nisi nullum esset illi scrinium aut theca charior, quam pectus hominis. Illic igitur recondito, Theophile, quo magis hoc sis, quod diceris.
- th. Efficiam, ne prorsus male collocasse videaris tuum munus.
- eu. Hic sunt epistolas Pauli, quas tu libenter tecum circumfers, Eulali, qui Paulum semper habere soleas in ore: nec haberes in ore, nisi esset in pectore: posthac commodius erit etiam in manibus oculisque.
- eul. Isthuc non est dare munus, sed dare consilium. Porro bono consilio nullum est munus pretiosius.
- eu. Lucernula conveniet Chrysoglotto, anagnostae insatiabili, et, ut M. Tullius inquit, librorum helluoni maximo.
- ch. Bis habeo gratiam: primum pro munere non vulgariter eleganti: deinde quod somniculosum admones vigilantiae.
- eu. Theca calamaria debetur Theodidacto, felicissime πολυγράφω atque hos ego calamos felicissimos esse iudico, quibus celebrabitur gloria domini nostri Iesu Christi, tali praesertim artifice.
- th. Utinam et pectus suppeditare possis, quemadmodum suppeditas instrumenta.
- eu. Hic codex habet aliquot Plutarchi libellos de moribus, sed selectos, et a quodam Graecae literaturae peritissimo non inscite descriptos; in quibus tantum reperio sanctimoniae, ut mihi prodigii simile videatur, in pectus hominis ethnici tam evangelicas potuisse venire cogitationes. Hic dabitur Uranio iuveni, et φιλέλληνι. Superest horologium; id cedat nostro Nephalio, parcissimo temporis dispensatori.
- neph. Habemus gratiam, non solum pro munusculis, verum etiam pro testimoniis. Nam isthuc non tam est distribuere xenia, quam elogia.
- eu. Imo ego vobis habeo gratiam duplici nomine. Primum, quod nostram exilitatem boni consulitis. Deinde, quod eruditis iuxta ac piis sermonibus refecistis animum meum. Ego vos quomodo acceptos dimittam, nescio; certe vos relinquam melior ac doctior. Scio vobis non esse cordi fistulas, aut moriones, ac multo minus aleam. Quare si videtur fallemus horulam spectandis reliquis regiae meae miraculis.
- ti. Isthuc eramus abs te flagitaturi.
- eu. Apud bonae fidei promissorem non est opus flagitatore. Hanc aulam aestivam opinor vos iam satis contemplatos. Habet triplicem prospectum, et, quoquo versum deflectas oculos, occurrit viror hortorum gratissimus. Vitreis fenestris volubilibus, si videatur, licet excludere coelum, si nebulis aut ventis sit incommodius; licet et densis valvis, foris admotis, ac tenuibus intus, excludere solem, si quid offendat aestus. Hic quum prandeo, videor in horto prandere, non in domo. Nam et parietes virentes suos habent inspersos flosculos. Sunt et picturae non invenustae. Hic Christus supremam compotationem agitat cum electis discipulis. Hic natalitia celebrat Herodes funesto convivio. Hic Evangelicus ille dives epulatur splendide, mox descensurus ad inferos. Lazarus repellitur a foribus, mox excipiendus sinu Abrahae.
- ti. Hoc argumentum non satis agnoscimus.
- eu. Cleopatra est cum Antonio luxu decertans: iam unionem ebibit, alteri manum admovit detractura. Hic pugnant Lapithae. Hic Alexander Magnus hasta transverberat Clitum. Haec exempla nos admonent sobrietatis in convivio, et a crapula luxuque deterrent. Nunc adeamus bibliothecam, non illam quidem multis instructam libris, sed exquisitis.
- ti. Locus hic plane divinitatem quandam prae se fert, adeo nitent omnia.
- eu. Hic videtis praecipuam partem opum mearum. Nam in mensa nihil vidistis nisi vitreum ac stanneum; nec est in tota domo vas ullum argenteum, praeter unum poculum inauratum, quod ob amorem eius, qui dono dedit, religiose servo. Haec sphaera pensilis totum orbem ponit ob oculos. Hic in parietibus singulae regiones fusiore spatio depictae sunt. In reliquis parietibus videtis insignium auctorum imagines. Nam omnes depingere, fuerat infinitum. Christus primum habet locum, porrecta manu sedens in monte. Capiti imminet pater, dicens: Ipsum audite. Spiritus sanctus expansis alis multa luce complectitur illum.
- ti. Opus, ita me Deus bene amet, Apelle dignum.
- eu. Adiunctum est bibliothecae museion quoddam angustum, sed elegans, quod submota tabula ostendit foculum, si quid offenderit frigus. In aestate videtur solidus paries.
- ti. Hic mihi gemmea videntur omnia. Est et mira odoris gratia.
- eu. Hoc mihi praecipue studio est, ut niteat domus, et bene oleat. Utraque res minimo constat. Habet bibliotheca suum ambulacrum pensile, spectans in hortum; et huic adhaeret sacellum.
- ti. Locus numine dignus.
- eu. Nunc adeamus illa tria ambulacra, quae imminent iis, quae vidistis ad hortum domesticum spectantia. In his superioribus utroque prospectus est, sed per fenestras, quae possunt occludi, praesertim in his parietibus, qui non spectant hortum interiorem, quo domus sit tutior. Hic ad laevam, quia plus est lucis, et paries raris fenestris interruptus, ordine depicta est tota vita Iesu ex narratione quatuor Evangelistarum, usque ad missum Spiritum sanctum, et primam praedicationem Apostolorum ex Actis. Additae sunt et locis notae, ut agnoscat spectator, iuxta quod stagnum, aut in quo monte res gesta sit. Additi sunt tituli, paucis verbis subnotantes totum argumentum: velut illud, quod dicitur a Iesu, Volo, mundare. Ex adverso respondent figurae et vaticinia Veteris Testamenti, praesertim e Prophetis et Psalmis, qui nihil aliud habent, quam Christi vitam, et Apostolorum, aliter narratam. Hic nonnunquam obambulo mecum fabulans, et animo contemplans illud ineffabile consilium Dei, quo per filium suum restituere voluit genus humanum. Nonnunquam adest uxor comes, aut amicus quispiam, qui rebus piis delectetur.
- ti. In hac domo cui posset obrepere taedium?
- eu. Nulli, qui didicerit secum vivere. In summa ora picturae, velut extra ordinem, addita sunt capita Pontificum Romanorum cum suis titulis. Ex adverso capita Caesarum, ob memoriam historiae. In utroque cornu prominet pensile cubiculum, ubi liceat interquiescere, et unde spectare licet pomarium, et aviculas nostras. Hic in extremo angulo prati videtis aliud aedificiolum, ubi coenamus nonnunquam aestivis mensibus et ubi curatur, si quem forte e familiaribus corripuerit morbus ob contagium formidabilis.
- ti. Quidam negant huiusmodi morbos esse vitandos.
- th. Cur ergo vitant foveam, aut venenum? An hoc minus timent, quia non vident? Nec basilisci venenum videtur, quod afflat oculis. Ubi res poscat, non dubitem pro necessariis venire in vitae discrimen. Sine causa subire vitae periculum, temeritas est: alios in vitae periculum adducere, crudelitas. Sunt et alia quaedam non iniucunda spectatu: ea mandabo uxori, ut ostendat. Manete hic vel totum triduum, et hanc domum putate esse vestram. Pascite oculos, pascite animus. Nam me negotia quaedam alio vocant. Est equitandum in pagos aliquot vicinos.
- ti. Ob rem pecuniariam?
- eu. Ego tales amicos non relinquerem pecuniae gratia.
- ti. Fortassis venatio parata est alicubi.
- eu. Plane venatio est: sed aliud venor, quam apros aut cervos.
- ti. Quid igitur?
- eu. Dicam. In uno pago decumbit amicus quidam non sine pericolo vitae. Nam corpori metuit medicus, ego magis metuo animae illius; siquidem mihi videtur parum recte compositus ad emigrandum, sicut dignum est Christiano. Huic adero meis hortatibus, ut, sive moriatur, sive revalescat, bono ipsius fiat. In altero dissidium acre natum est inter duos, non malos quidem illos, sed tamen pervicacis ingenii viros. Quod si exasperetur, vereor ne plures secum trahat in consortium simultatis. Adnitar totis viribus, ut hos redigam in gratiam. Nam utrique sum veteri necessitudine iunctus. Haec sunt quae venor. Quod si venatio successerit ex animi sententia, simul hic celebrabimus ἐπινίκια.
- ti. Pia venatio. Precamur, ut tibi pro Delia Christus aspiret.
- eu. Hanc praedam ego malim, quam obvenire mihi haereditate bis mille ducatos.
- ti. Mox rediturus?
- eu. Non nisi tentatis omnibus: quare certum tempus non possum praescribere. Vos interim meis perinde ac vestris fruamini, et valete.
- ti. Dominus Iesus te feliciter deducat ac reducat.
Copiae compendium | Apotheosis Capnionis |
————————