Colloquia familiaria/Convivium fabulosum


This is the stable version, checked on 22 Maii 2020. Template changes await review.
 Irides et Misoponus Puerpera 
CONVIVIUM FABULOSUM.
Polymythus, Gelasinus, Eutrapelus, Asteus, Philytlus, Philogelos, Euglottus, Lerochares, Adolesches.
po. Ut non decet civitatem bene institutam esse sine legibus ac principe, ita nec convivium oportet ἄναρχον esse καὶ ἄνομον.
ge. Istuc vero perplacet; ut unus totius populi nomine respondeam.
po. Heus puer, adfer huc talos; horum suffragiis decernetur regnum, cuicunque faverit Iupiter. Euge, Eutrapelo favit Iupiter. Non fuere sortes caecae; non poterat magis idoneus eligi, etiamsi per singulas tribus viritim collecta fuissent puncta[1]. Vulgo iactatur proverbium non tam vanum, quam parum Latinum: novus rex, nova lex. Νομοθέτει γοῦν, ὦ βασιλεῦ.
eu. Quod felix faustumque sit huic convivio: Primum edico, ne quis heic proferto praeter ridiculas fabulas. Cui deerit fabula, drachma multator; ea pecunia in vinum insumitor. Atque in legitimis fabulis etiam ex tempore conficta habentor, modo servetur τὸ πιθανὸν καὶ τὸ πρέπον. Si nulli defuerit fabula, duo, quorum alter lepidissimam, alter frigidissimam fabulam dixerit, vini pretium pendunto. Convivator a vini sumptu immunis esto; ciborum sumptum unus suppeditato: huius rei si quid inciderit controversiae, Gelasinus arbiter ac iudex esto. Haec si vos sciveritis, rata sunto. Qui legi parere noluerit, abito: sic tamen ut postridie ad compotationem redire ius fasque sit.
ge. Legem a rege latam nostris suffragiis ratam esse volumus. Sed unde proficiscetur fabularum circulus?
eu. Unde, nisi a convivatore?
as. Licetne, rex, dicere tria verba?
eu. An tu credis nefastum esse convivium?
as. Iureconsulti negant legem esse, quae non sit aequa.
eu. Assentior.
as. At tua lex aequat optimam fabulam pessimae.
eu. Ubi voluptas quaeritur, ibi non minus laudis promeretur qui pessime dixit, quam qui optime, eo quod non minus delectet. Velut inter cantores nemo voluptati est, nisi qui aut insigniter bene cecinerit, aut egregie male. Nonne plures rident audito coccyce, quam audita luscinia? Heic mediocritas laudem non habet.
as. At cur plectuntur, qui laudem auferunt?
eu. Ne nimia felicitas provocet illis Nemesim aliquam, si simul et laudem auferrent et immunitatem.
as. Per Bromium, Minos ipse nunquam tulit legem aequiorem.
phily. Nullam feres legem de modo bibendi?
eu. Dispecta re, sequar exemplum Agesilai Lacedaemoniorum regis.
phily. Quid is fecit?
eu. Is quum tempore quodam symposiarchus talorum arbitrio delectus esset, rogante architriclino, quantum cuique vini iuberet apponi: Si largior, inquit, vini copia parata est, dato cuique quantum poposcerit: si malignior, omnibus ex aequo distribuito.
phily. Quid sibi voluit Lacon ille, quum haec diceret?
eu. Hoc agebat, ut neque temulentum, neque rursum querulum esset convivium.
phily. Qui sic?
eu. Quia sunt qui gaudent largius bibere, sunt qui gaudent parcius: reperiuntur et abstemii, qualis dicitur fuisse Romulus. Itaque si nulli datur vinum nisi poscenti, primum nemo compellitur ad bibendum; et tamen nihil desiderant, quibus grata est largior potatio. Ita fit ut nemo tristis sit in convivio. Rursus, si parcior copia vini distribuitur aequis portionibus in singulos, satis habent qui bibunt moderatius: neque quisquam in aequalitate potest obmurmurare, quando, qui largius erat hausturus, aequo animo componit sese ad temperantiam. Hoc exemplum si placet, utar. Volumus enim hoc convivium fabulosum esse, non vinosum.
phily. Quid igitur bibebat Romulus?
eu. Idem quod bibunt canes.
phily. An non istud indignum rege?
eu. Nihilo magis quam quod reges spirant aere cum canibus communi: nisi quod illud interest: rex non bibit eandem aquam, quam biberet canis: sed aërem quem efflavit rex, haurit canis; et vicissim quem efflavit canis, haurit rex. Plus gloriae tulisset Alexander ille magnus, si cum canibus bibisset. Nihil enim peius regi, qui tot hominum millibus vigilat, quam vinolentia. Ceterum Romulum abstemium fuisse, declarat apophthegma non infestiviter ab illo dictum. Etenim quum quidam, videns illum abstinere a vino, dixisset, vinum vile futurum, si omnes biberent quemadmodum ille; Imo, inquit, tum arbitror fore carissimum, si biberent omnes vinum quemadmodum ego; bibo enim quantum libet.
ge. Utinam heic adesset noster Ioannes Botzemus canonicus Constantiensis, qui nobis Romulum quendam referret! nam et is abstemius non minus est, quam dicitur, alioqui comis ac festivus conviva.
po. Age, si simul potestis, non dicam sorbere et flare, quod Plautus ait esse difficile, sed edere et audire, quod est perfacile, bonis avibus auspicabor fabulandi munus. Si parum erit lepida fabula, scitote Batavam esse. Opinor, aliquot vestrum auditum Macci nomen.
ge. Non ita diu est, quod periit.
po. Is quum venisset in civitatem quae dicitur Leydis, ac vellet novus hospes innotescere ioco quopiam, (nam is erat homini mos;) ingressus est officinam calcearii: salutat. Ille cupiens extrudere merces suas, rogat, numquid vellet. Macco coniiciente oculos in ocreas ibi pensiles, rogat sutor, num vellet ocreas. Annuente Macco, quaerit aptas tibiis illius; inventas alacriter protulit, et, ut solent, inducit illi. Ubi iam Maccus esset eleganter ocreatus, Quam belle, inquit, congrueret his ocreis par calceorum duplicatis soleis. Rogatus an et calceos vellet, annuit. Reperti sunt, et additi pedibus. Maccus laudabat ocreas, laudabat calceos. Calcearius tacite gaudens, succinebat illi laudanti, sperans pretium aequius, posteaquam emptori tantopere placeret merx. Et iam erat nonnulla contracta familiaritas. Heic Maccus: Dic mihi, inquit, bona fide, nunquamne usu venit tibi, ut, quem sic ocreis et calceis ad cursum armasses, quemadmodum nunc armasti me, abierit non numerato pretio? Nunquam, ait ille. Atqui si forte, inquit, veniat usu, quid tu tum faceres? Consequerer, inquit calcearius, fugientem. Tum Maccus, Serione ista dicis, an ioco? Plane serio, inquit alter, loquor; et serio facerem. Experiar, ait Maccus. En pro calceis praecurro, tu cursu sequere. Simulque cum dicto coniecit se in pedes. Calcearius e vestigio consequtus est, quantum poterat; clamitans, Tenete furem, tenete furem. Ad hanc vocem quum cives undique prosiliissent ex aedibus, hoc commento cohibuit illos Maccus, ne quis manum iniiceret; ridens ac vultu placido, Ne quis, inquit, remoretur cursum nostrum; certamen est de cupa cerevisiae. Itaque iam omnes praebere sese certaminis spectatores. Suspicabantur autem, calcearium dolo clamorem eum fingere, ut hac occasione anteverteret. Tandem calcearius cursu victus, sudans et anhelus domum rediit. Maccus tulit brabeum.
ge. Maccus iste effugit quidem calcearium, at non effugit furem.
po. Quam ob rem?
ge. Quia furem ferebat secum.
po. Forte tum non erat ad manum pecunia, quam postea resolvit.
ge. Verum erat actio furti.
po. Ea quidem post intentata est. Sed iam magistratibus aliquot innotuerat Maccus.
ge. Quid attulit Maccus?
po. Quid attulit? rogas? in caussa tam vincibili? Magis periclitatus est actor quam reus.
ge. Qui sic?
po. Quia gravabat illum actione calumniae, et intendebat legem Rhemiam, quae dictat, ut, qui crimen intenderit, quod probare non possit, poenam ferat, quam laturus erat reus, si convictus fuisset. Negabat se contrectasse rem alienam invito domino, sed ultro deferente, nec ullam pretii mentionem intercessisse. Se provocasse calcearium ad certamen cursus; illum accepisse conditionem; nec habere quod queratur, quum esset cursu superatus.
ge. Haec actio non multum abest ab umbra asini. Quid tandem?
po. Ubi satis risum est, quidam e iudicibus vocavit Maccum ad coenam, et numeravit calceario pretium. Simile quiddam accidit Daventriae me puero. Erat tempus illud, quo regnant piscatores, frigent lanii. Quidam adstabat ad fenestram fructuariae, sive Graece mavultis, oporapolidis, foeminae vehementer obesae, oculis intentis in ea, quae proposita venum erant; illa ex more invitavit, si quid vellet: et quum videret hominem intentum ficis: Vis, ait, ficos? sunt perquam elegantes. Quum ille annuisset, rogat quot libras vellet: Vis, inquit, quinque libras? Annuenti, tantum ficorum effudit in gremium. Dum illa reponit lances, ille se subducit, non cursu, sed placide. Ubi prodisset acceptura pecuniam, vidit emptorem abire: insequitur maiore voce, quam cursu. Ille dissimulans pergit quo coepit ire; tandem multis ad foeminae vocem concurrentibus, restitit. Ibi in populi corona agitur caussa: risus oboritur: emptor negabat se emisse, sed quod ultro delatum fuisset accepisse: si vellet experiri apud iudices, se compariturum.
ge. Age, narrabo fabulam tuae non admodum dissimilem, fortasse nec inferiorem, nisi quod haec non habet auctorem perinde celebrem atque est Maccus. Pythagoras totum mercatum dividebat in tria hominum genera: quorum alii prodiissent ut venderent, alii ut emerent: hoc utrumque genus aiebat sollicitum esse, proinde nec felix: alios non ob aliud venire in forum, quam ut spectent quid illic proferatur, aut quid agatur: hos solos esse felices, quod vacui curis gratuita voluptate fruerentur. Atque ad hunc modum dicebat philosophum versari in hoc mundo, quemadmodum illi versarentur in mercatu. Verum in nostris emporiis quartum hominum genus obambulare solet, qui nec emunt, nec vendunt, nec otiosi contemplantur, sed observant solicite, si quid possint involare. Atque in hoc genere reperiuntur quidam mire dextri; dicas esse Mercurio favente natos. Convivator dedit fabulam cum coronide; ego dabo cum prooemio. Nunc accipite, quod nuper accidit Antverpiae. Sacrificus quidam receperat illic mediocrem summam pecuniae, sed argenteae. Id impostor quidam animadverterat. Adiit sacrificum, qui gestabat in zona crumenam nummis turgidam: salutat civiliter; narrat, sibi datum negotium a suis, ut vici sui parocho mercaretur novum pallium sacrum, quae summa vestis est sacerdoti rem divinam peragenti. Rogat, hac in re commodaret sibi tantillum operae, ut secum iret ad eos, qui vendunt huiusmodi pallia, quo videlicet ex modo corporis ipsius sumeret maius aut minus; nam sibi videri staturam ipsius cum parochi magnitudine vehementer congruere. Hoc officium, quum leve videretur, facile pollicitus est sacrificus. Adeunt aedes cuiusdam. Prolatum est pallium, sacrificus induit, venditor affirmat mire congruere. Impostor quum nunc a fronte, nunc a tergo contemplatus esset sacrificum, satis probavit pallium; sed caussatus est, a fronte brevius quam par esse. Ibi venditor, ne non procederet contractus, negat id esse pallii vitium, sed crumenam turgidam efficere, ut ea parte offenderet brevitas. Quid multa? Sacrificus deponit crumenam: denuo contemplantur. Ibi impostor averso sacrifico crumenam arripit, ac semet in pedes coniicit. Sacerdos cursu insequitur ut erat palliatus, et sacrificum venditor. Sacrificus clamat, Tenete furem: venditor clamat, Tenete sacrificum: impostor clamat: Cohibete sacrificum furentem; et creditum est, quum viderent illum sic ornatum in publico currere. Itaque dum alter alteri in mora est, impostor effugit.
eu. Dignus qui non simplici suspendio pereat, tantus artifex.
ge. Nisi iam pendet.
eu. Utinam non solus, sed una cum illo qui talibus portentis favent in perniciem reipublicae.
ge. Non favent gratis. Catena est, quae demissa in terras pertingit ad Iovem.
eu. Ad fabulas redeundum.
as. Ad te redit ordo, si fas est regem in ordinem cogere.
eu. Non cogar; imo volens veniam in ordinem; alioqui tyrannus essem, non rex, si leges, quas aliis praescribo, recusem.
as. Veruntamen aiunt, principem esse supra leges.
eu. Istuc non omnino falso dictum est, si principem accipias summum illum principem, quem tum vocabant Caesarem; deinde si sic accipias, superiorem legibus, quod alii coacti utcunque servant, illum suapte sponte multo cumulatius praestare. Quod enim animus est corpori, hoc est bonus princeps reipublicae. Quid opus erat addere, bonus, quando malus princeps non est princeps: quemadmodum spiritus impurus, qui invasit corpus hominis, non est animus. Sed ad fabulam; et arbitror convenire, ut rex regiam fabulam adferam. Ludovicus, Galliarum rex, eius nominis undecimus, quum rebus domi turbatis peregrinaretur apud Burgundiones, occasione venationis nactus est familiaritatem cum Conone quodam homine rustico, sed animi simplicis ac sinceri. Nam hoc genus hominibus delectantur monarchae. Ad huius aedes frequenter diverterat rex ex venatu; et, ut plebeiis rebus nonnunquam delectantur magni principes, apud eum magna cum voluptate vescebatur rapis. Mox ubi Ludovicus restitutus iam rerum potiretur apud Gallos, submonuit Cononem uxor, ut regem veteris hospitii commonefaceret; adiret illum, et rapas aliquot insignes illi dono adferret. Tergiversatus est Conon, se lusurum operam: principes enim non meminisse talium officiorum. Sed vicit uxor. Deligit Conon rapas aliquot insignes; accingitur itineri. Verum ipse per viam captus illecebra cibi, paullatim devoravit omnes, una dumtaxat excepta insigniter magna. Ubi Conon prorepsisset in aulam, qua rex erat iturus, statim agnitus est a rege, et accersitus. Ille magna cum alacritate detulit munus; rex maiore cum alacritate accepit, mandans cuidam e proximis, ut diligenter reponeretur inter ea, quae haberet carissima. Cononem iubet secum prandere: a prandio egit Cononi gratias; et cupienti repetere rus suum iussit pro rapa numerari mille coronatos aureos. Huius rei fama quum, ut fit, per omne regis famulitium esset pervagata, quidam ex aulicis dono dedit regi equum non inelegantem. Rex intelligens, illum, provocatum benignitate quam praestiterat Cononi, captare praedam, vultu maiorem in modum alacri accepit munus, et convocatis primoribus consultare coepit, quo munere pensaret equum tam bellum, tamque pretiosum. Interim, qui donarat equum, spes opimas animo concipiebat, sic cogitans: Si sic pensavit rapam donatam a rustico, quanto munificentius pensaturus est equum talem oblatum ab aulico? Quum regi veluti de re magna consultanti alius aliud responderet, diuque vana spe lactatus esset captator; tandem rex: Venit, inquit, in mentem, quod illi donem: et accersito ex proceribus quopiam, dixit in aurem, ut adferat id, quod reperiret in cubiculo (simulque locum designat) serico diligenter obvolutum. Adfertur rapa: eam, ut erat obvoluta, rex sua manu donat aulico, addens, sibi videri bene pensatum equum cimelio, quod sibi constitisset mille coronatis. Digressus aulicus dum tollit linteum, pro thesauro reperit, non carbones, quod aiunt, sed rapam iam subaridam. Ita captator ille captus, risui fuit omnibus.
as. Iam si permittis, rex, ut plebeius loquar regalia, referam quod ex tua fabula venit in mentem de eodem Ludovico. Nam ut ansa ansam, ita fabula trahit fabulam. Quidam famulus, quum vidisset pediculum repentem in veste regia, flexis genibus, ac sublata manu, significat, se nescio quid officii praestare velle. Ludovico praebente se, sustulit pediculum, et clam abiecit. Rogante rege, quid esset, puduit fateri. Quum instaret rex, fassus est, fuisse pediculum. Laetum, inquit, omen est; declarat enim me esse hominem, quod hoc genus vermiculorum peculiariter infestet hominem, praesertim in adolescentia. Iussitque pro officio numerari coronatos quadraginta. Post dies aliquammultos alter quidam, qui viderat illi feliciter cessisse tam humile officium, nec animadvertens, plurimum interesse, ex animo facias quid, an arte, simili gestu aggressus est regem, ac rursus illo se praebente, simulabat, se tollere quiddam e veste regia, quod mox abiiceret. Quum urgeret rex tergiversantem, ut diceret quid esset, mire simulato pudore, tandem respondit esse pulicem. Rex intellecto fuco, Quid, inquit, an tu me facies canem? Iussit tolli hominem, ac pro captatis quadraginta coronatis infligi quadraginta plagas.
phily. Non tutum est, ut audio, cum regibus facetiis ludere. Quemadmodum enim leones se nonnunquam placide praebent fricanti, iidem, ubi lubitum est, leones sunt, et iacet collusor; itidem favent principes. Sed adferam tuae fabulae fabulam non dissimilem, ne recedamus interim a Ludovico, cui pro delectamento erat, corvos hiantes fallere. Dono acceperat alicunde decem milia coronatorum. Quoties autem principibus obtigit nova pecunia, venantur omnes officiarii, et captant aliquam praedae partem; id non fugiebat Ludovicum. Quum igitur ea pecunia exprompta esset in mensa, quo magis irritaret spem omnium, sic loquutus est circumstantibus. Quid? an non videor vobis rex opulentus? Ubi collocabimus tantam pecuniae vim? Donaticia est, donari vicissim convenit. Ubi nunc sunt amici, quibus pro suis in me officiis debeo? Adsint nunc, priusquam effluat hic thesaurus. Ad hanc vocem accurrere permulti: nemo non sibi sperabat aliquid. Rex quum vidisset aliquem maxime inhiantem, et iam oculis devorantem pecuniam; ad eum conversus, Amice, inquit, quid tu narras? Ille commemorabat, se diu aluisse falcones regios, summa fide, nec sine gravibus impendiis: alius aliud adferebat; suum quisque officium verbis quantum poterat exaggerabat, idque non sine mendaciis. Rex omnes benigne audiebat, et singulorum orationem comprobabat. Haec consultatio dilata est in longum tempus, quo diutius spe metuque torqueret omnes. Adstabat inter hos primus Cancellarius; nam et hunc iusserat acciri. Is ceteris prudentior, non praedicabat officia sua, sed agebat spectatorem fabulae. Ad hunc tandem conversus rex: Quid, inquit, narrat meus Cancellarius? Solus ille nihil petit, nec praedicat officia sua. Ego, inquit Cancellarius, plus accepi a benignitate regia, quam promeruerim: nec ulla de re magis sollicitus sum, quam ut regiae in me munificentiae respondeam; tantum abest ut velim flagitare plura. Tum rex: Unus igitur, inquit, omnium non eges pecunia? Ne egerem, inquit alter, iam tua praestitit benignitas. Ibi rex versus ad alios: Nae ego sum, inquit, regum omnium magnificentissimus, qui tam opulentum habeam Cancellarium. Heic magis accensa spes est omnibus, futurum, ut pecunia ceteris distribueretur, quandoquidem ille nihil ambiebat. Ad hunc modum ubi satis diu lusisset rex, coëgit Cancellarium, ut totam eam summam domum auferret. Moxque versus ad ceteros iam moestos, Vobis, inquit, erit alia exspectanda occasio.
philo. Fortasse frigidius videbitur, quod narraturus sum; proinde deprecor doli mali suspicionem furtive, ne videar de industria ambisse immunitatem. Adiit eundem Ludovicum quidam, petens ut munus, quod forte vacabat in eo pago in quo habitabat, iuberet in ipsum transferri. Rex audita petitione expedite respondit, Nihil efficies: videlicet amputans omnem spem impetrandi quod petebatur. Petitor item, mox actis regi gratiis, discessit. Rex in ipsa fronte colligens, hominem esse non omnino sinistri ingenii, suspicansque, illum non intellexisse, quid respondisset, iubet eum revocari. Redit. Tum rex, Intellexeras, inquit, quid tibi responderim? Intellexi. Quid igitur dixi? Me nihil effecturum. Cur igitur agebas gratias? Quoniam, inquit, est domi quod agam: proinde magno meo incommodo persequuturus eram heic spem ancipitem: nunc beneficium interpretor, cito negasse beneficium; meque lucratum quidquid eram perditurus, si vana spe lactatus fuissem. Ex eo responso rex coniectans hominem minime segnem, ubi pauca percunctatus esset, Habebis, inquit, quod petis, quo mihi bis agas gratias; simulque versus ad officiarios, Expediantur, inquit, huic sine mora diplomata, ne heic diu suo damno haereat.
eug. Non deest quod referam de Ludovico, sed malo de nostro Maximiliano. Qui ut nequaquam solitus est defodere pecuniam, ita clementissimus erat in eos, qui decoxerant, modo nobilitatis titulo commendarentur. Ex hoc hominum genere quum cuidam iuveni vellet opitulari, mandavit illi legationem, ut a civitate quadam, titulo nescio quo, peteret centum milia florenorum. Talis autem erat titulus, ut si quid impetratum esset dexteritate legati, pro lucro duci posset. Legatus extorsit millia quinquaginta; Caesari reddidit triginta. Caesar laetus insperata praeda, dimisit hominem, praeterea nihil inquirens. Interea quaestores et rationales olfecerant, plus acceptum fuisse quam exhibitum. Interpellant Caesarem, ut accerseret hominem. Accitus est: venit illico. Tum Maximilianus: Audio, inquit, te accepisse millia quinquaginta. Fassus est. Non exhibuisti nisi triginta millia. Fassus est et hoc. Reddenda est, inquit, ratio. Promisit se facturum, ac discessit. Rursum quum nihil esset actum, interpellantibus officiariis, revocatus est. Tum Caesar, Nuper, inquit, iussus es reddere rationem. Memini, inquit ille; et in hoc sum. Caesar suspicans, illi rationem nondum satis esse subductam, passus est illum sic abire. Quum sic eluderet, officiarii vehementer instabant; clamitantes, non esse ferendum, ut ille tam palam illuderet Caesari. Persuaserunt, ut accersitus iuberetur inibi praesentibus ipsis exhibere rationem. Annuit Caesar. Accitus venit illico, nihil tergiversatus. Tum Caesar, Nonne, inquit, pollicitus es rationem? Pollicitus, respondit ille. Iam, inquit, opus est: en adsunt qui excipient; nec est diutius tergiversandi locus. Assidebant officiarii, paratis ad id codicillis. Ibi iuvenis sat dextre, Non detrecto, inquit, rationem, invictissime Caesar; verum huiusmodi rationum non sum admodum peritus, ut qui nunquam reddiderim: isti qui assident, talium rationum sunt peritissimi; si vel semel videro, quemadmodum illi tractent huiusmodi rationes, ego facile imitabor. Rogo iubeas illos vel exemplum edere; videbunt me docilem. Caesar sensit dictum hominis, quod non intelligebant hi, in quos dicebatur; ac subridens, Verum, inquit, narras; et aequum postulas. Ita iuvenem dimisit. Subindicabat enim, sic illos Caesari solere reddere rationem, quemadmodum ipse reddiderat; nimirum, ut bona pecuniae portio penes ipsos remaneret.
le. Nunc tempus est, ut ab equis, quod aiunt, ad asinos descendat fabula; a regibus ad Antonium sacrificum Lovaniensem, qui Philippo cognomento Bono fuit in deliciis.[2] Huius viri feruntur multa vel iucunde dicta, vel iocose facta, sed pleraque sordidiora. Nam plerosque lusus suos condire solitus est unguento quodam, quod non admodum eleganter sonat, sed peius olet. Deligam unum ex mundioribus. Invitarat unum atque alterum bellum homunculum forte obvios in via. Quum redisset domum, reperit culinam frigidam, nec erat nummus in loculis; quod illi nequaquam erat insolens. Heic opus erat celeri consilio. Subduxit se tacitus: et ingressus culinam foeneratoris, quicum erat illi familiaritas, quod frequenter ageret cum illo, digressa famula, subduxit unam ex ollis aeneis una cum carnibus iam coctis, ac veste tectam deferebat domum: dat coquae: iubet protinus effundi carnes et ius in aliam ollam fictilem, simulque foeneratoris ollam defricari donec niteret. Eo facto mittit puerum ad foeneratorem, qui deposito pignore drachmas duas a foeneratore sumat mutuo; sed accipiat chirographum, quod testaretur, talem ollam missam ad ipsum. Foenerator non agnoscens ollam, utpote defrictam ac nitentem, recipit pignus, dat chirographum, et numerat pecuniam; ea pecunia puer emit vinum. Ita prospectum est convivio. Tandem quum appararetur prandium foeneratori, desiderata est olla. Heic iurgium adversus coquam. Ea quum gravaretur, constanter affirmavit, neminem eo die fuisse in culina praeter Antonium. Improbum videbatur hoc suspicari de sacrifico. Tandem itum est ad illum: exploratum an apud illum esset olla: ne musca quidem olla reperta.[3] Quid multis? Serio flagitata est ab illo olla, quod solus ingressus esset culinam, quo tempore desiderata est. Ille fassus est sumpsisse commodato ollam quandam, sed quam remisisset illi, unde sumpserat. Id quum illi pernegarent, et incaluisset contentio, Antonius adhibitis aliquot testibus, Videte, inquit, quam periculosum est cum horum temporum hominibus agere sine chirographo: intenderetur mihi propemodum actio furti, ni manum haberem foeneratoris. Et protulit syngrapham. Intellectus est dolus: fabula magno cum risu per totam regionem dissipata est, ollam oppignoratam ipsi cuius erat. Huiusmodi dolis libentius favent homines, si commissi sunt in personas odiosas, praesertim eos, qui solent aliis imponere.
philo. Nae tu nobis mare fabularum aperuisti, nominato Antonio: sed unam dumtaxat, eamque brevem referam, quam audivi nuperrime. Agitabant simul convivium aliquot belli, ut dicunt, homunculi, quibus nihil prius in vita, quam ridere. Inter hos erat Antonius, atque alter item, et ipse celebris hoc genere laudis, ac velut aemulus Antonii. Porro quemadmodum inter philosophos, si quando conveniunt, proponi solent quaestiunculae de rebus naturae, ita heic statim nata est quaestio, quaenam esset hominis pars honestissima. Alius divinabat oculos, alius cor, alius cerebrum, alius item aliud: et suae quisque divinationis rationem adferebat. Antonius iussus dicere sententiam, dixit, os sibi videri partem omnium honestissimam; et addidit caussam nescio quam. Tum alter ille, ne quid ipsi conveniret cum Antonio, respondit, eam partem qua sedemus, sibi videri honestissimam. Quum id videretur omnibus absurdum, attulit hanc caussam, quod is diceretur vulgo honoratissimus, qui primus consideret: hoc honoris competere parti, quam dixisset. Applausum est huic sententiae, et risum est affatim. Placuit homo sibi de hoc dicto; visusque est in eo certamine victus Antonius. Dissimulavit Antonius, qui non ob aliud detulerat ori primam honestatis laudem, nisi quod sciret, illum velut aemulum suae gloriae diversam partem nominaturum. Post dies aliquot quum rursus uterque vocatus esset ad idem convivium, ingressus Antonius offendit aemulum cum aliis aliquot confabulantem, dum adornatur coena: et aversus emisit clarum ventris crepitum ante faciem alterius. Ille indignatus, Abi, inquit, scurra; ubinam didicisti mores istos? Tum Antonius, Etiam indignaris? inquit. Si te salutassem ore, resalutasses: nunc te saluto parte corporis, vel te iudice, omnium honestissima, et scurra vocor. Sic recuperavit prius amissam gloriam Antonius. Diximus omnes; nunc superest ut pronuntiet iudex.
ge. Id faciam, sed non prius quam suum quisque cyathum ebiberit. En auspicor. Sed lupus in fabula.
po. Haud laevum omen adfert Levinus Panagathus.
levinus. Quid actum est inter tam lepidos congerrones?
po. Quid aliud? Certatum est fabulis, donec lupus intervenires.
le. Huc igitur adsum, ut perficiam fabulam, volo vos omnes cras apud me prandere prandium theologicum.
ge. Scythicum promittis convivium.[4]
le. Ἀυτὸ δείξει. Nisi fatebimini hoc fuisse vobis quovis fabuloso convivio iucundius, non recuso dare poenas in coena. Nihil iucundius, quam quum serio tractantur nugae.

 Irides et Misoponus Puerpera 
  1. Puncta colligi dicuntur pro more Romanorum, qui primum per multos annos suffragium tulerunt viva voce, dein vero punctis in tabellis. Hinc illud Horatii: omne tulit punctum, et Cicero in Orat. pro L. Murena: recordor quantum hae quaestiones in senatu habitae punctorum nobis detraxerint.
  2. Philippus cognomento bonus, Burgundiae dux, obiit Brugis 1467, aetat. 73.
  3. Hoc est, nulla omnino olla. Plautina phrasis, ex. Trucul II, 2, 29.
  4. Hoc est triste, severum.