Exiequiae Seraphicae | Problema |
AMICITIA
Ephorinvs, Ioannes
- ep. Saepenumero mecum admirari soleo, quem deum in consilium adhibuerit natura, quum in omni rerum genere misceret amicitias et inimicitias quasdam arcanas nec ullis causis evidentibus probabiles, nisi quod hoc spectaculo videtur fuisse delectata, quemadmodum
nos ex commissis gallis et coturnicibus voluptatem capimus.
- io. Nondum satis percipio quid velis dicere.
- ep. Dicam igitur, si vis, crassiore Minerva. Scis serpentium genus esse inimicum homini.
- io. Scio vetus inter illos et nos esse dissidium et irreconciliabile, futurumque donec meminerimus illius inauspicati pomi.
- ep. Nosti lacertam?
- io. Quid ni?
- ep. Italia magnas habet et virides. Hoc animal natura et homini amicum est et serpentibus inimicum.
- io. Unde hoc deprehenditur?
- ep. Vbicunque prospicit homo, ibi congregantur lacertae, obliquato capite diu contemplantes hominis faciem; si expuas, elambunt sputum ore redditum; vidi et puerorum mictum exorbentes. Quin et puerorum manibus tractantur impune atque etiam laeduntur, et admotae ori gaudent salivam lambere. Caeterum si comprehensae inter se committantur, dictu mirum, quam in sese saeviant; nec appetunt committentem. Si quis in agris ambulet per viam cavam, nunc hinc, nunc illuc strepitu dimoti rubi admonent hominem; insuetus crederet serpentem esse; ubi dispexeris, lacertae sunt obliquato capite contemplantes, donec consistas, si pergas, sequentes. Rursus aliud agentem admonent. Diceres eas ludere vehementerque delectari hominis aspectu.
- io. Mira narras.
- ep. Quodam die vidi praegrandem et mire viridem in ostio cavi decertantem cum serpente. Primum mirabamur, quid esset. Italus admonebat in antro esse hostem, paulo post venit ad nos lacerta velut ostendens sua vulnera ac remedium flagitans, ac se tantum non tangi patiebatur; quoties autem restabamus, restabat et illa nos contemplans. Serpens alterum latus perte totum eroserat et ex viridi rubrum fecerat.
- io. Mihi si adfuissem, libuisset ulcisci lacertae vicem.
- ep. At ille iam se in profundum antrum abdiderat: post aliquot tamen dies pavimus oculos nostros vindicta.
- io. Gaudeo profecto. Sed quo pacto?
- ep. Forte inambulabamus per eundem locum. Serpens e fonte vicino biberat, erat enim aestus prodigiosus, adeo ut nos quoque aquae inopia periclitaremur. Commodum occurrit ex agris puer natus annos tredecim, eius domus filius, in qua tum metu pestilentiae rusticabamur, gestans rastrum, quo foenum demessum converrunt agricolae; simul ut serpentem vidit, exclamat.
- io. Metu fortasse.
- ep. Nequaquam, imo gaudio; velut insultans deprehenso hosti ferit rastro, serpens se contrahit, ille non facit feriendi finem, donec contrito capite serpens in longum porrigitur. Nam hoc non faciunt, nisi mortui. Inde est, quem frequenter audisti apologus de cancro,[1] qui serpentem hospitem occidit; ubi porrectum videt, sic, inquit, vivum incedere oportuit.
- io. O factum bene. Quid tum?
- ep. Puer arreptum rastro suspendit e frutice supra antrum. Ibi diebus aliquot vidimus frondes sanie tinctas. Eius ruris agricolae pro comperto nobis aliud quiddam mirabile referebant. Agricolae nonnunquam fessi obdormiunt in agro, nonnunquam habent urceum lactis, in cibi simul et potus usum. Serpentes summopere lacte capiuntur. Itaque non raro fit, ut in vas illabantur. Ei malo paratum habent remedium.
- io. Quod, obsecro?
- ep. Summum testae os allio circumlinunt. Is odor deterret serpentes.
- io. Quid igitur sensit Horatius, quum scriberet allium venenum cicutis nocentius;[2] quum sit remedium?
- ep. Sed audi, quod est durius; interdum clanculum adrepentes in os patens dormientis coniiciunt sese et in stomachum sese convolvunt.
- io. An non protinus exanimatur homo talem nactus hospitem?
- ep. Non, sed afflictissime vivit, nec est ullum mali levamen, nisi ut lacte aliisque gratissimis serpenti cibis alant hospitem.
- io. Nihil remedii adversus tantum malum?
- ep. Comesum affatim allium.
- io. Non mirum igitur, si messores gaudent allio.[3]
- ep. Et alias medetur delassatis labore et aestu. Verum in hoc discrimine non raro lacerta, quamvis pusilla, servat hominem.
- io. Qui potest?
- ep. Vbi sensit serpentem insidiari, circumcursat per collum et faciem hominis, nec finem facit, donec pruritu pedum excitetur. Porro qui expergiscitur, conspecta in propinquo lacerta, mox intelligit hostem alicubi esse in insidiis ac circumspiciens deprehendit.
- io. Mira naturae vis.
- ep. Iam nullum est animal inimicius homini, quam crocodilus, qui saepenumero totos homines devorat et arte maliciam adiuvat, hausta aqua lubricans semitas, quibus descendant ad Nilum aquam hausturi, quo collapsos devoret. Neque te fugit delphinum etiam in diverso elemento natum φιλάνθρωπον esse.
- io. Audivi fabulam de adamato puero celebrem, celebriorem[4] autem de Arione.
- ep. Quin et in venatu mugilum piscatores delphinorum ministerio vice canum utuntur, qui accepta praedae portiuncula recedunt. In mari vero frequenter navigantibus apparent, gaudio gestientes et in summis undis lusitantes. Interdum adnantes ad navim, nonnunquam et tensa vela transilientes. Adeo delectatur hominum consuetudine. Verum ut hominum est studiosus delphinus, ita crocodilo capitalis est hostis. Egreditur mare et in Nilum, in quo regnat crocodius, audet venire congressurus cum dentibus, unguibus et squamis ferro etiam impenetrabilibus armata belua, ipse nec ad morsum satis instructus, quippe os habens ad pectus vergens. Sed impetu fertur in hostem, ac iam illi proximus repente submittit sese, erectisque in tergo pinnis, mollia ventris perscindit, alias invulnerabili.
- io. Mirum est quodque animal statim agnoscere hostem suum, etiam nunquam antea visum, scireque et quur impetatur, et qua laedi aut sese tueri possit, quum hoc homini sit negatum, qui ne regulum[5] quidem horreret, nisi et admonitus malove doctus.
- ep. Aspis homini venenum est immedicabile, cum hac belligeratur ichneumon.[6] Idem exitialis hostis crocodilo. Similis affectus est elephantis erga hominem, nam et viatorem simpliciter errantem clementer reducunt in viam, et agnoscunt amantque doctorem suum. Feruntur et exempla devoti amoris erga certos homines. Siquidem unus adamavit in Aegypto mulierculam corollas vendentem, Aristophani grammatico charam; alius Menandrum Syracusanum adolescentem sic amavit, ut desiderium illius quoties non videret inedia testatus sit. Sed ne haec quae plurima commemorantur referre pergamus, cum Bochus rex in triginta quosdam saevire decrevisset, eos totidem elephantis obiecit, stipibus alligatos. Quumque immissi essent qui inter elephantos procursantes eos lacesserent, nunquam efficere potuerunt, ut se regiae crudelitatis ministros praeberent. Atque huic animanti φιλανθρώπῳ bellum exitale est cum draconibus Indicis, qui feruntur esse maximi, ut frequenter in pugna pereat uterque. Porro draco inimicus est homini, etiam non lacessitus. Simile dissidium est aquilae cum draconibus minoribus, quum homini sit innoxia, imo quum feratur etiam amatorios ignes sentire erga certas puellas.[7] Eidem avi bellum internecinum est cum cyminde,[8] id est nocturno accipitre. Elephantus odit etiam murem, animal homini quoque molestum, eoque abhorret a pabulo in quo murem conspexerit. Nec causa liquet quur oderit. Nam hirudinem merito horrent, quod ea in potu hausta gravissime discrucientur. Iam vix ullum animal amicius homini quam canis, nec inimicius quam lupus, ut quod aspectu quoque vocem adimat. Et inter haec summa discordia est, quemadmodum ovium generi lupus infestissimus, quod totum pendet a providentia hominum, quorum praecipua cura est tueri animal innoxium et alendo homini natum; in lupum vero velut in publicum humani generis hostem armantur omnes, praecipue canum commilitio, quae res etiam proverbio fecit locum: Non magis parcemus quam lupis. Lepus marinus immedicabile est homini venenum, si quis imprudens gustaverit;[9] at rursus hominis contactus mors est lepori. Panthera saeva est in hominem, et tamen adeo terretur ab hyena, ut ne congredi quidem sustineat.[10] Hinc narrant, si quis quid secum gestet de corio hyenae, a panthera non appeti, tam sagax est naturae sensus. Addunt et illud, si pelles utriusque beluae suspendas invicem ex adverso, panthericae pilos defluere. Araneus homini domesticum est animal, exitiale veto serpenti,[11] adeo ut forte conspicatus sub arbore serpentem apricantem filo se libret et aculeum mediae infigat fronti tam acri vulnere, ut serpens dolore rotans sese in gyrum tandem emoriatur. Accepi ab iis qui spectarunt simile dissidium esse araneo cum buffonibus, sed buffonem ictum sibi plantagine admorsa mederi. Audies fabulam Britannicam. Scis illic conclavium solum consterna scirpis virentibus. Monachus quidam fasciculos alioquot scirporum in cubiculum congesserat, sparsurus quum esset commodum. Is quum a prandio supinus dormiret, buffo ingens erepsit, et os dormientis obsedit, infixis superno atque inferno labro quatuor pedibus. Detrahere buffonem certa mors erat, non amoveri quiddam erat morte crudelius. Quidam suaserunt, ut monachus ad fenestram deferretur supinus, in qua ingens araneus habebat telam. Mox araneus, hoste conspecto, filo se librat et buffoni spiculum infigit ac filo se recepit in telam. Intumuit buffo, sed non est avulsus. Repetitur ab araneo, magis intumuit, sed vixit. Tertio ictus abduxit pedes ac mortuus decidit. Hanc gratiam araneus retulit hospiti suo.
- io. Mira narras.
- ep. Addam quod non legi, sed his oculis conspexi. Simius supra modum horret testudinem. Huius rei quidam dedit nobis specimen Romae. Puero suo in verticem imposuit testudinem et pileo contexit. Dein produxit ad simium. Ilico simius gaudens insiliit in humeros pueri venaturus pediculos, sublato pileo reperit testudinem. Mirum erat spectaculum quanto cum horrore resilierit bestia, quam expaverit, quam timide respexerit an sequeretur testudo. Additum est aliud specimen: alligavimus testudinem catenae a qua revinctus erat simius, ut effugere non posset, quin saltem aspiceret; incredibile dictu quantopere fuerit discruciatus, tantum non metu exanimabatur, interdum aversus posterioribus pedibus depellere tentavit haerentem bestiam. Tandem quicquid erat in alvo aut vesica oneris reiecit. Sequuta est ex pavore febris, ut nobis fuerit solvendus a catena et aqua vino temperata refocillandus.
- io. Atqui nihil est, quod sibi a testudine metuat simius.
- ep. Fortassis aliquid est quod nos fugit, naturae cognitum. Nam quur acanthis oderit asinum causa in promptu est, quod ille se affricat spinis, in quibus nidulatur avicula, et flores eius depascitur.
- io. Sed qua tandem in re acanthis laedit asinum?
- ep. Rostro fodit illius hulcera, fustibus et oneribus facta, pungit et mollia narium. Potest item aliquid causae divinari, quur inter vulpes et milvios mutua sit simultas, quod avis rapax alterius catulis insidietur. Fortasse vulpes vicissim illius pullis, quae causa dissidii est inter sorices et ardeolas. Eadem fere ratio est inter aesalona, parvam aviculam, et vulpem. Nam aesalon ova corvorum frangit. Eadem infestatur a vulpibus et vicissim illas infeste, catulos earum vellicans. Quod ubi viderint corvi, vulpibus velut adversus communem hostem suppetias ferunt. At vix divinare liceat, quam ob causam inter se oderint olores et aquilae, corvus et chlorio, cornix et noctua, aquila et trochilus, nisi hoc male habet aquilam, quod ille rex avium vocetur. Cur male convenit cum noctua caeteris minoribus avibus, mustelae cum cornice, turturi cum pyrali, ichneumonibus vespis cum phalangiis araneis,[12] cum anatibus et gaviis, harpae cum triorchye accipitre,[13] thoibus cum leonibus?[14] Praeterea quur sorices formicosam horreant arborem? Unde tam irreconciliabile bellum inter scarabeum et aquilam? nam apologus[15] ex ipsa animantium natura confictus est. Unde est quod iuxta Olynthum[16] in certo terrae spatio non vivant scarabei, si inferantur? Et inter aquatilia quam ob caussam mugil et lupus mutuo odio flagrant, sicut conger et murena, caudas inter se praerodentes? Polypum in tantum horret locusta piscis, ut si eum iuxta viderit, metu emoriatur. Sic quaedam animantia mire iungit arcanus quidam benevolentiae affectus, veluti pavones columbis, turtures cum psittacis, merulas cum turdis, cornices cum ardeolis, qui sibi vicissim auxiliantur adversus vulpium genus, harpam et milvium adversus triorchyn, communem hostem. Balenis musculus piscis exiguus praenatans monstrat viam, nec apparet quamobrem illi velit inservire. Nam quod crocodilus fauces porrigit trochilo aviculae, amicitia dici non potest, quum utrumque animal suo ducatus commodo. Crocodilus gaudet sibi purgari dentes et scabendi voluptatem amplectitur: avicula cibum quaerit, vescens piscium reliquiis inter dentes haerentibus. Consimili ratione corvus inequitat dorsu suis. Inter florum autem et aegithum[17] tam pertinax est odium, ut negent sanguinem illorum posse misceri. Quemadmodum narrant aliarum avium pennas absumi, si aquilinis misceantur. Accipiter est infestus columbino generi, sed has defendit tinnunculus avicula, cuius conspectum et vocem mirum in modum horret accipiter. Nec hoc latet columbas. Vbicunque tinnunculus reconditus est, ab ea sede non migrant, fiducia protectoris. Quis causam coniiciat, quur aut bene velit generi columbino tinnunculus, aut quur tinnunculum horreat accipiter? Atque ut interdum animalculum minimum praesidio est ingenti beluae, ita contra a minutissimis exitium est maximis. Est pisciculus scorpii effigie, magnitudine aranei piscis. Is sub pinna affigit sese aculeo thynnis interdum magnitudinem delphini superantibus, tanto dolore, ut nonnunquam in naves insiliant; idem facit mugilibus. Quid est quur leo, animal cunctis tremendum, expavescat galli gallinacei cantum?[18]
- io. Ne sim in hoc convivio prorsus asymbolus, referam quod olim his oculis vidi in aedibus Thomae Mori,[19] nunc eius regni Cancellarii, hoc est iudicis primarii. Alebat domi simium praegrandem; tum forte, quo revalesceret a vulnere, solutus obambulare sinebatur. In extremo horti erant inclusi cuniculi, quibus insidiabatur mustela. Id simius quietus et ociosus spectabat, donec videret cuniculis nihil esse periculi. Caeterum postea quam mustela labefactasset caveam a muro revulsam iamque periculum esset, ne cuniculi a tergo nudati praedae essent hosti, accurrit et conscensa trabe quadam, caveam retraxit in locum pristinum tanta arte, ut homo non posset dexterius. Ex quo perspicuum hoc animantium genus simiis esse charum. Ipsi cuniculi non intelligebant suum periculum, sed hostem suum per cancellos osculabantur. Simius opitulatus est periclitanti simplicitati.
- ep. Omnibus catulis minoribus delectantur simii gaudentque fovere sinu et complecti. Sed pius ille simius dignus erat aliquo pietatis praemio.
- io. Habuit.
- ep. Quod?
- io. Repperit illic frustum panis a pueris, ut opinor, proiectum. Id arreptum comedit.
- ep. Verum mihi videtur mirabilius hoc genus sympathias et antipathias, sic enim Graeci vocant amicitiae et inimicitiae naturales affectus, etiam in rebus anima aut certe sensu carentibus deprehendi. Omitto iam dicere de fraxino, cuius nec umbram quamvis in longum porrectam ferunt serpentes, adeo ut si locum in gyrum circundas igni, serpens citius in flammam eat quam ad arborem fugiat.[20] Nam huius generis exempla sunt innumera. Erucae, cum membranis inclusae occulto naturae opificio transfigurantur in papiliones, mortuis simillimae videntur nec ad contactum quidem sese movent, nisi transeunte araneo.[21] Hominis prementis digitum non sentiunt et sentiunt levissimi animantis leviter incedentis pedes. Ibi demum vivit.
- io. Sentit hostem capitalem. Isti non omnino dissimile est, quod narrant de ferro caesis, ad quos si caeteri accedant, nihil accidere novi; sin is qui necavit, continuo profluere sanguinem, velut ex recenti vulnere; atque hoc indicio ferunt frequenter proditum caedis authorem.
- ep. Nec est vanum quod audisti. Sed ne persequamur fabulas Democriticas,[22] nonne comperimus experimentis tantum esse dissensionis inter quercum et oleam, ut utraque in alterius scrobe posita emoriatur? Quercui autem tam male convenire cum iuglande, ut in propinquo posita extinguatur, tametsi iuglans cunctis fere satis et arboribus noxia est. Rursus quum vitis claviculis suis omnia complecti soleat, solam brassicam refugit et, perinde quasi sentie, in diversam partem sese vertit. Quis admonet vitem hostem esse in propinquo? Est enim brassicae succus vino contrarius, eoque solet edi adversus ebrietatem. Nec deest brassicae suus hostis. Siquidem opposita cyclamino et origano exarescit. Similis affectus est inter cicutam et vinum, cicuta homini venenum est, cicutae vinum. Oleum soli calci miscetur, quum utraque res pariter oderit aquam. Pix attrahit oleum, quum utrumque sit pingue. Argento vivo innatant omnia, excepto auro. Id solum ad se trahit et complectitur. Quis ille naturae sensus, ut adamas, quamlibet duris resistens, sanguine hircino mollescat? Sed harum rerum quae sunt innumerae consideratio ad rei medicae professores pertinet. Quae nam est illa vis vel amicitiae vel dissidii inter chalybem et magnetem, ut materia natura gravis ad lapidem currat et inhaereat, velut osculo, et ab eodem citra contactum refugiat? Iam quum aqua se facile misceat rebus omnibus, maxime sibi, tamen sunt quae velut odio mutuo mixturam refugiunt, velut amnis qui in Fucinum lacum invectus supermeat, in Larium Addua, in Verbanum Ticinus, in Benacum Mincius, in Seuinum Ollius, in Lemanum Rhodanus, e quibus nonnulli multorum milium transitu, hospitales suas aquas tantum, nec largiores quam intulere, evehunt. Tigris influit in lacum Arethusam ac per eum velut hospes fertur sic, ut nec color nec pisces nec aquarum natura misceatur. Ad haec quum caetera fere flumina properent in mare procurrere, quaedam tamen velut exosa mare priusquam eo perveniant, abdunt sese in terram. Simile quiddam videmus et in ventis. Auster homini pestilens est, huic contrarius boreas salubris. Alter nubes contrahit, alter dissipat. Iam si qua fides astrologis, sunt et syderibus quidam amicitiae et inimicitiae affectus. Quaedam amica homini, quaedam infesta. Rursus sunt quae homini adversus nocentium vim opitulantur. Adeo nihil est in ulla naturae parte, quod non per haec dissidia concordiasque et noxam et remedium homini suppeditet.
- io. Fortasse et ultra coelos quiddam deprehendere liceat. Etenim si magis credimus, unumquemque mortalium duo comitantur genii, alter amicus, alter malevolus.
- ep. Nobis, amice, satis est ad coelum usque pervenisse, etiam si non hoc quoque septum transiliamus. Redeamus ad boves et equos.
- io. Nae tu praeclarum facis saltum.
- ep. Illud nobis magis admirandum est, quod in eadem prorsus animantium specie deprehendamus amoris et odii vestigia, nulla evidente causa. Sic enim nobis persuadere conantur equisones et bubulci: in iisdem pascuis aut eodem in stabulo bos bovem, equus equum gaudet habere vicinum, qui alium non ferat. Equidem arbitror similes affectus esse in omni animantium genere praeter sexus favorem. Sed in nullo genere evidentius quam in homine. Siquidem in plurimis manifestum est, quod de suo in Volusium affectu profitetur Catullus : Non amo te, Volusi, nec possum dicere quare. Hoc tantum possum dicere, non amo te.[23] Verum in adultis fortasse divinet alius aliam causam; in pueris, qui solo naturae sensu ducuntur, quid est illud, quod sic hunc illi tanto amore conciliat, rursus alium ab hoc tanto dissidio separet. Ipse quum puer essem natus annos plus minus octo, incidi in quendam meae aetatis aut fortassis anno maiorem, prodigiosae vanitatis, adeo ut ad omnem occasionem ex tempore monstrosa quaedam confingeret. Occurrebat mulier. Vides, inquit, hanc? Video. Cum hac decies concubui. Transibamus ponticulum angustum iuxta molam. Vbi vidit me horrescentem ad conspectum aquae ob profunditatem nigrantis: In hanc, inquit, aquam aliquando prolapsus sum. Quid ais? Illic repperi cadaver hominis, accinctum crumena, in ea erant annuli tres. Quum nullus esset mentiendi finis, sic puer horrui puerum, ut viperam minus, nulla certe ratione, cum talibus mendaciis alii delectarentur, sed tantum arcano naturae sensu. Neque vero id fuit temporarium, imo et hodie sic horreo natura vanos, ut conspectis illis sentiam totum corporis habitum commoveri. Tale quiddam in Achille notat Homerus,[24] quum profitetur mendaces sibi aquae odiosos, atque ipsas inferorum portas. Hoc ingenio quum natus sim, tamen hoc contra fato natus videor, ut per omnem vitam mihi cum mendacibus et impostoribus fuerit res.
- io. At nondum video scopum, quo totus hic sermo confertur.
- ep. Expediam paucis. Sunt qui felicitatem petant a magicis artibus, sunt qui ab astris, ego nullam certiorem ad felicitatem viam arbitror inveniri posse, quam si quisque abstineat ab eo vitae genere a quo naturae sensu tacito abhorret, ad id se conferat quo propensus est, excludo turpia. Item ab eorum consuetudine se subducat cum quorum geniis sentit suo genio non convenire, et his se copulet ad quos arcano naturae fertur affectu.
- io. Id si fiat, inter paucos erit amicitia.
- ep. Christiana charitas se dilatat ad universos, familiaritas autem cum paucis habenda est. Et qui nullum quamvis malum laedit, gavisurus etiam si resipiscat, satis opinor Christiane diligit omnes.
Exiequiae Seraphicae | Problema |
- ↑ Fabula Aesopi haec est: Amicitiam iunxerant anguis et cancer, et una vivere statuerant. Sed cancer, animal simplex et probum, quum socii sui fraudulentia et calliditate admodum offenderetur, saepe hortatus fuit anguem, ut istos mores veteratorios exueret. Anguis non modo non obtemperare recto monenti, sed fieri etiam in dies deterior atque versutior. Quodam igitur tempore cancer sopitum invadit, et forcipo sua captum strangulat; qui quum mortuus iaceret in longum porrectus: Ita te, inquit cancer, viventem rectum ac simplicem esse oportebat, si ferri tuam consuetudinem a bonis postulabas.
- ↑ Horat. Epod. 3. Parentis olim si quis impia manu Senile guttur fregerit, Edat cicutis allium nocentius.
- ↑ Ut Horatius ait 1. 1. O dura messorum ilia!
- ↑ Non unam de pucris a Delphmis adamatis fabulam lege in Plinio, Nat. Hist. lib. 9. cap. 8.
- ↑ Regulus basiliscum etiam significat, ficto nomine ab etymologia Graeca.
- ↑ Plinius lib. 8. cap. 24.
- ↑ Plin. lib. 10. cap.5.
- ↑ Plin. lib. 10. cap. 9.
- ↑ Ita Plinius testatur lib. 9. cap. 48.
- ↑ Plin. lib. 8. cap. 30.
- ↑ Ita refert Plinius, lib. 10. cap. 74.
- ↑ Φαλάγγιον Graeci vocant aranei genus, longioribus crurum internodiis. Vide Plinium lib. 29. cap.4. et in plurimis aliis locis.
- ↑ Plinius, unde haec omnia desumpta sunt, lib. 10. cap. 8. triorchen de genere accipitrum esse refert, a numero testium nomen habentem, et Romanos eum buteonem appellare.
- ↑ Plin. lib. 10. cap. 74. Dissident thoes et leones. Et lib. 8. cap. 34. de thoibus: Luporum id genus est procerius longitudine, brevitate crurum dissimile, velox saltu, venatu vu vens, innocuum homini.
- ↑ I. e. fabula Aesopi.
- ↑ Quod est oppidum Thraciae
- ↑ Plin. lib. 10. cap. 74.
- ↑ Leones non posse intueri gallos credit Lucretius Poeta, qui et naturalem caussam indagat, lib. 4. secundum Epicuri do etrinam:
- Quin etiam gallum, nocte explaudentibut alis,
- Auroram clara consuetum voce vocare,
- Quem nequeunt rapidi contra constare leonet,
- Inque tueri: ita continuo meminere fugai.
- Nimirum quia sunt gallorum in corpore quaedam
- Semina, quae quum sunt oculis immissa leonum,
- Pupillas interfodiunt, acremque dolorem
- Praebent, ut nequeant contra durare feroces.
- ↑ Viri eruditionis pariter ac virtutis nomine clarissimi, Angliae tunc temporis Cancellarii, ut vocant, sub Henrico VIII Angliae rege, cuius iussu capite plexus est. Virtutes eius et vitia lege sis in Giiberti Burnet Historia Reformationis Anglicanae.
- ↑ Auctore Plinio, qui sese hoc expertum dicit, Natur. Hist. lib. 16. cap. 13.
- ↑ Ita refert Plinius lib. II. cap. 32.
- ↑ Democritus philosophus, magiam professus, mirabiles commentationes reliquerat, in quibus de naturae secretioribus fabulosissima quaevis narrabantur.
- ↑ Catulli epigramma est in Volusium, quod incipit. Annales Volusi, cacata charta. Sed de Sabidio ita loquitur Martialis, Epigr. 33. lib. 1. Non amo te, Sabidi, nec possum dicere quare: Hoc tantum possum dicere, non amo te.
- ↑ Ipse nimirum Achilles carpit eos, qui aliud loquantur, aliud sentiant, II IX, 312.