Collectio decretalium/XXXI

This is the stable version, checked on 6 Septembris 2021. Template changes await review.
XXXI. Collectio decretalium
189

 XXX XXXII 

PL 130 0122C) INCIPIUNT DECRETA VICTORIS PAPAE. De Pascha et causis reliquis. (Anno Domini 189, tempore Helvii Pertinacis.)

(0121) (0121C) VICTOR Romanae ac universalis Ecclesiae archiepiscopus Theophilo episcopo et cunctis fratribus in Alexandria Domino famulantibus in Domino salutem.

(0121D) Multa mihi gratulatio, dilectissimi fratres, quod manifestato sicut optamus per gratiam Dei lumine evangelicae claritatis et ab Ecclesia iam magna ex parte perniciosi erroris nocte depulsa, creditae nobis dispensationis fructus crescit, et augmentatur in Domino. Celebritatem sancti Paschae die Dominica agi debere praedecessores nostri iam statuerunt, et nos illud eadem die celebrari solemniter mandamus, quia non decet ut membra a capite (0122C) discrepent, nec contraria gerant. A quarta decima vero luna primi mensis usque ad vicesimum primum eiusdem mensis diem eadem celebretur festivitas. Eodem vero tempore baptismus celebrandus est catholicus, (0122D) sed tamen si necesse fuerit, aut mortis periculum ingruerit gentiles ad fidem venientes quocunque loco, vel momento, ubicunque evenerit, sive in flumine, sive in mari, sive in fontibus, tamen, Christianae confessione credulitatis clarificata, baptizentur. Ipsis quoque quod in baptismo polliciti sunt summopere est attendendum, ne infideles, sed fideles inveniantur. Ipsi vero qui infidelitatis nota asperguntur, infames efficiuntur, atque inter fideles (0123A) minime reputantur. Haec vero statuta nulla debent improbitate convelli, nulla novitate mutari, quia alia ratio est causarum saecularium, alia est divinarum.

Audivimus namque apud vos vestrosque diversa iudicia fieri, et incerta iudicari. Incerta, charissimi, nullatenus iudicemus, quoadusque veniat Dominus, qui latentia producet in lucem, et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium, quia quamvis vera sint, non tamen credenda, nisi quae manifestis iudiciis comprobantur, nisi quae manifesto iudicio convincuntur, nisi quae iudiciario ordine publicantur. Similiter ea vos iudicare ad apostolicam delatum est sedem, quae praeter nostram vobis definire non licet auctoritatem episcoporum causas, unde ita constitutum liquet a tempore apostolorum (0123B) et deinceps placuit ut accusatus vel iudicatus a comprovincialibus in aliquam causam episcopus licenter appellet et adeat apostolicae sedis pontificem, qui aut per se, aut per vicarios suos eius retractari negotium procuret; et dum iterato iudicio pontifex causam suam agat, nullus alius in eius loco ponatur aut ordinetur episcopus, quoniam, quanquam comprovincialibus episcopis accusati causam pontificis scrutari liceat, non tamen diffinire inconsulto Romano pontifice permissum est, cum beato Petro apostolo non ab alio quam ab ipso dictum sit Domino: Quaecumque ligaveris super terram, erunt ligata et in coelo, et quaecunque solveris super terram, erunt soluta et in coelo. Et alibi in institutis legitur apostolicis: Si quis putaverit se a proprio metropolitano (0123C) gravari, apud patriarcham vel primatem dioeceseos, aut penes universalis apostolicae Ecclesiae iudicetur sedem. Nihil aliud est, fratres, talis praesumptio, nisi apostolorum suorumque successorum terminos transgredi, eorumque decreta violare. Culpantur enim, ut scriptum est, fratres, quia aliter circa episcopos iudicare praesumunt quam apostolicae sedis papae fieri placuerit. Et quis est qui iudicat eum quem Dominus sibi et huic sanctae sedi reservari voluit iudicandum? Ait namque Dominus per prophetam Isaiam: « Domine Deus auxiliator meus, ideo non sum confusus, ideo posui faciem meam ut petram durissimam, et scio quia non confundar, iuxta est qui iustificat me. Quis contradicit (0124A) mihi? stemus simul. Quis est adversarius meus? accedat ad me, ecce Dominus Deus meus, auxiliator meus. Quis est qui condemnet me? Ecce omnes quasi vestimentum conterentur, tinea comedet eos. Quis ex vobis timens Dominum, audiens vocem servi sui? Quis ambulavit in tenebris, et non est lumen ei? Speret in nomine Domini, et innitatur super Deum suum. Ecce vos omnes accendentes ignem, accincti flammis, ambulate in lumine ignis vestri, et in flammis quas succendistis. De manu mea factum est hoc vobis, in doloribus dormietis. Audite me qui sequimini quod iustum est, et quaeritis Dominum, attendite ad petram, unde excisi estis, et ad cavernam laci, de qua praecisi estis. Attendite ad Abraham patrem vestrum, et ad Saram quae peperit vos, quia unum (0124B) vocavi eum, et benedixi ei, et multiplicavi eum. Consolabitur ergo Dominus Sion, et consolabitur omnes ruinas eius. Et ponet desertum eius quasi delicias, et solitudinem eius quasi hortum Domini; gaudium et laetitia invenietur in ea, gratiarum actio et vox laudis. Attendite ad me, populus meus, et tribus mea, me audite. Quia lex a me exiet et iudicium meum in lucem populorum requiescet; prope est iustus meus, egressus est salvator meus, et brachium meum populos iudicabit; me insulae exspectabunt et brachium meum sustinebunt. Levate in coelum oculos vestros, et videte sub terra deorsum, quia coeli sicut fumus liquescent, et terra sicut vestimentum atteretur, et habitatores eius sicut haec interibunt. Salus autem mea in sempiternum (0124C) erit, et iustitia mea non deficiet. Audite me qui scitis iustum, populus meus, lex mea in corde eorum. Nolite timere opprobrium hominum et blasphemias eorum; sicut enim vestimentum, sic comedet eos vermis, et sicut lanam, sic devorabit eos tinea. Salus autem mea in sempiternum erit, et iustitia mea in generatione et generationem (Isa. L, 7, 21; LI, 1, 2). » Multis mundi huius illecebris, multis vanitatibus resistendum est, ut verae charitatis et continentiae obtineatur integritas. Dominus enim nullum vult perire, sed omnes salvos fieri. Certus autem sum vos ad haec emendanda vel defendenda Domino auxiliante proficere. Data XIII Kal. Augusti, Commodo et Gratiano IV consulibus.