Collectio decretalium/XXIV

This is the stable version, checked on 19 Septembris 2021. Template changes await review.
 XXIII XXV 

EPISTOLA IGINII PAPAE AD ATHENIENSES

Papa IGINIUS Atheniensibus salutem.

Multa mihi fiducia est apud vos, fratres, et multa gloriatio pro vobis. Repletus sum consolatione, superabundo gaudio in omni tribulatione nostra. Tribulor enim quando de vobis audio quod non oportet. Consolor vero quoties ea inter vos fieri cognovero quae bonos christianos decet implere. « Nolite, fratres, jugum ducere cum infidelibus, » unde doctor gentium loquitur dicens: « Quae participatio justitiae cum iniquitate? quis autem consensus templo Dei cum idolis? vos enim estis templum Dei vivi, sicut dicit Dominus. Quoniam inhabitabo in illis, et inambulabo, et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus (II Cor. VI, 14, 16). » Si enim Deus angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit, in judicio cruciandos reservari, et originali mundo non pepercit, sed octavum Noe justitiae praeconem custodivit, diluvium mundo impiorum inducens, et civitates Sodomorum et Gomorrhaeorum in cinerem redigens, eversione damnavit, exemplum eorum qui impie acturi sunt ponens, quid putatis iniquis et impiis perseverantibus in nequitia eorum erit? Justum vero Lot oppressum a nefandorum injuria conversatione eruit, aspectu enim et auditu justus erat, habitans apud eos qui de die in diem animam justam iniquis operibus cruciabant. Novit Deus pios de tentatione eripere, iniquos vero in diem judicii cruciandos reservare, magis autem eos qui post carnem in concupiscentiam immunditiae ambulant, damnationemque contemnunt, audaces, sibi placentes sectas non metuunt facere, blasphemantes. Unde alieni erroris socium a sui propositi tramite non recedentem, aut apostolicae sedis jussionibus inobedientem suscipere non possumus, quia inter fideles credentes vel sanctorum Patrum jussionibus obtemperantes permittimus, quia inter fideles magna debet esse discretio et infideles. Si Deus, fratres, justis non pepercit, quid de nobis peccatoribus fieri putatis? Custodite vos ab omni inquinamento carnis et corporis, ut salvi sitis in die adventus Domini, unum autem hoc non lateat vos, ut ait Apostolus: Charissimi, quia unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni, sicut unus dies. Non tardat Dominus promissis, sed patienter exspectat propter vos, nolens aliquos perire, sed omnes ad poenitentiam reverti. Adveniet autem dies Domini ut fur, in qua coeli magno impetu transient, clementa vero calore solventur. Cum haec ergo omnia dissolvenda sint, quales oportet vos esse in sanctis conversationibus et pietatibus, exspectantes et properantes in adventum diei Dei, per quem coeli ardentes solventur, et elementa ignis calore tabescent. Nos vero coelos novos et terram novam et promissa ipsius exspectamus, in quibus justitia inhabitat. Deus autem omnis gratiae qui vocavit vos in aeternam suam gloriam, in Christo Jesu modicum passos ipse perficiet, confirmabit, et consolidabit. Ipsi gloria et imperium in saecula saeculorum, Amen. Data X Kalend. Martii, Magno et Camerino consulibus.