Collectio decretalium/XLIX

This is the stable version, checked on 6 Septembris 2021. Template changes await review.
XLIX. Collectio decretalium
264

 XLVIII L 

INCIPIUNT DECRETA SIXTI PAPAE SECUNDI. (Anno Domini 264, Deciano et Valeriano imperatoribus. Episcopus SIXTUS GRATO coepiscopo salutem.

Laetari et gaudere me plurimum in Christo Jesu Domino nostro dilectionis tuae scripta fecerunt, quibus evidenter ostenditur quantum catholicam diligis fidem, et quantum pravorum hominum detestaris errorem, omnis enim haeresis nimis est impia, et Evangelicae veritatis inimica, quae non portionem aliquam laedere, sed ipsa Christianae religionis conatur fundamenta convellere. Memor enim sum me sub illius nomine Ecclesiae praesidere, cujus a Domino Jesu Christo est glorificata confessio, et cujus fides nullum unquam fallit, sed omnes quidem haereses destruit. Intelligo autem mihi aliter non licere quam ut omnes conatus meos ei causae in qua universalis Ecclesiae salus infestatur impendam. Agnosce, fili charissime, non ex tempore neque post tempora Filium Dei natum, sed ante omnia tempora de paterno utero inenarrabiliter generatum, ipso Deo Patre per prophetam dicente: « In splendoribus sanctorum ex utero ante luciferum genui te (Psal. CIX. 3). » Quam sententiam et Isaias propheta dubiis atque incredulis evidenter expressit, dum non aliunde Filium quam de Patre natum ineffabiliter ostendit: « In humilitate, inquit, judicium ejus sublatum est, nativitatem ejus quis enarrabit? » (Isai. LIII, 8.) Et in libro Job: « Sapientiam Dei, ait, unde invenies? Latet enim ab oculis hominum, et a volucribus coeli absconsa est (Job XXVIII, 12). » Expergiscere paululum, et si lumen scientiae in teipsum aliquantum habes, invenies, cujus nativitas a propheta non potuit enarrari ex tempore vel ut astruere ipse conaris, non potuit generari. « In principio, inquit Joannes Evangelista, erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 1-3). » Et iterum: « Erat lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Ibid., 9). » In isto igitur quod dicitur erat, si tempus quaerere volueris, non invenies, quoniam ex quo Pater, ex illo et Filius, et quod Pater est, id est etiam Filius, Salomone dicente: « Ego ex ore Altissimi prodii, primogenita ante omnem creaturam. Ego feci ut in coelo oriretur lumen indeficiens et sicut nebula texi omnem terram. Ego in altissimis habito, et thronus meus in columna nubis. Gyrum coeli circuivi sola, et profundum abyssi penetravi. In omnem terram steti, et populo primatum habui (Eccli. XXIV, 7-10). « Item ibi: » Cum pararet coelum aderam illi: et cum sedem suam secerneret. Quando super ventos fortes faciebat in summo nubes, et cum certos ponebat fontes sub coelo, cum fortia faciebat fundamenta terrae, ego eram cum illo componens, et ego eram cui adgaudebat cum laetaretur orbe perfecto (Proverb. VIII, 27-30). » Et in psalmo centesimo primo: « Tu, Domine, in principio terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt coeli. Ipsi peribunt, tu autem permanes, et sicut opertorium mutabis eos et mutabuntur; tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient (Psal. CI, 26, 29). » Non enim erat aetas, aut aliquod tempus antequam de Patre Filius nasceretur, quoniam qui tempora universa propria potestate constituit, ex tempore vel post tempora nasci non potuit. His paucis sententiis breviter consultis tuis respondi, frater charissime.

De caetero tuam moneo dilectionem, ut cunctos quos errare cognoveris, ad catholicam fidem et ad unitatem recte credentium convertere studeas, et tu nunquam ab apostolico tramite recedas. Si autem te non audierint et errantes, quod absit, permanserint, nobis eos manifestare quam citius poteris non tardes, ut apostolica auctoritate aut cito ad Ecclesiam convertantur, aut ab Ecclesia separentur. Audivimus etiam quod quidam erronei et consentientes eis te et reliquos infestent episcopos, et episcopos aliquos comprovinciales ad vestram infamationem atque damnationem secum trahant; quapropter in hac sancta sede dudum a multis episcopis constitutum erat, et modo ad vestrum et caeterorum fratrum auxilium est denuo roboratum, ut omnes episcopi qui in quibusdam gravioribus pulsantur, vel criminantur causis, quoties necesse fuerit, libere apostolicam appellent sedem, atque ad eam quasi ad matrem confugiant, ut ab ea, sicut semper fuit, pie fulciantur, defendantur et liberentur. Cujus dispositioni omnes majores ecclesiasticas causas et episcoporum judicia antiqua apostolorum eorumque successorum atque canonum auctoritas reservavit, quoniam culpantur episcopi, qui aliter erga fratres egerint quam ejusdem sedis papae fieri placuerit. Unde placuit ut accusatus vel judicatus a comprovincialibus in aliqua causa episcopus licenter appellet et adeat apostolicae sedis pontificem, qui aut per se aut per vicarios suos ejus tractari negotium procuret; et dum iterato judicio pontifex causam suam agit, nullus alius in ejus loco ponatur, aut ordinetur episcopus, quoniam quanquam a comprovincialibus episcopis accusati causam pontificis scrutari liceat, non tamen diffiniri, inconsulto Romano pontifice, permissum est, cum beato Petro apostolo non ab alio quam ab ipso dictum sit a Domino: « Quaecunque ligaveris super terram, erunt ligata et in coelo. Et quaecunque solveris super terram, erunt soluta et in coelo (Matth. XVIII, 10). » Et si quis putaverit se a proprio metropolitano gravari, apud primatem dioeceseos aut penes universalis apostolicae Ecclesiae papam judicetur. Ait enim Jacobus apostolus: « Judicium sine misericordia illi fiet qui non fecit misericordiam. Superextollit autem misericordiam judicio (Jac. II, 13). » In omnibus ergo, fili dilectissime, cor custodi, sicut scriptum est: « Omni custodia custodi cor tuum, quia ex ipso vita procedit (Prov. IV, 23). » Haec breviter pro commemoratione rescripsi, sed peto ut pro me orare debeas, quatenus omnipotens Deus et a malignis me spiritibus et a perversis hominibus custodire dignetur, quia in hac vitae meae peregrinatone mala me simul et multa circumdant, ita ut cum Psalmista jure dicam: « In me transierunt irae tuae, et terrores tui conturbaverunt me. Circumdederunt me sicut aquae tota die, circumdederunt me simul (Psal. LXXXVII, 17, 18). » Coelestis gratia et nos in urbibus, et vos ubique protegat, quia antiquus hostis terrarum locis a tentatione non excluditur, quia si in paradiso hominem stravit, quis locus extra paradisum esse potest in quo mentes hominum penetrare non valeat? Antiqui enim hostis cujus invidia mors introivit in orbem terrarum) sunt semper oculi vigiles ad animas hominum illaqueandum, multosque sua pravitate secum in perditionem trahere cupit qui suapte malitia a gloria lapsus est in miseriam. In sola ergo Creatoris nostri protectione fidendum est, cui ex intimo corde clamemus: Esto mihi in Deum pretectorem, et in locum munitum, ut salvum me facias. Data Kalend. Septembris Valeriano et Decimo IV cc. consul.