LXXXIX | XCI |
INCIPIUNT DECRETA FELICIS PAPAE.
Epistola Aegyptiorum pontificum ad eumdem de infestationibus Arianorum. Domino beatissimo et honorabili sancto patri FELICI sanctae Sedis apostolicae urbis Romae papae, ATHANASIUS, et universi Aegyptiorum, Thebaidorum et Libiorum episcopi in sancta Alexandrina synodo, gratia Dei congregati.
Vestro sancto suggerimus apostolatui, ut nostri more solito sollicitudinem gerere dignemini, juxta vestram prudentissimam sapientiam quae omnibus luce clarius manifesta est; quia apostolicis vestra beatitudo visceribus commota per tribulationem nostram nos omnes hortata est ad tuitionem catholicae et apostolicae Ecclesiae in unum convenire, et de nostra canonice oppressione, et unanimiter tractare dum constat nos una cum beato Paulo apostolo eadem compassibiliter dicere? « Quis infirmatur, et ego non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror? » (II Cor, XI, 29.) satagentes ne aliqua de eis quae nobis creditae sunt rationabilibus ovibus a bestiis capiatur. Ideo, pater beatissime, quia semper antecessores nostri, et nos a vestra apostolica sancta sede auxilium hausimus, et nostri vos curam habere agnovimus, praefatam apostolicam, et summam expetimus, juxta canonum decreta, sedem, ut inde auxilium capiamus, unde praedecessores nostri ordinationes, et dogmata atque sublevationes ceperunt; ad eam quoque quasi ad matrem recurrimus, ut ejus uberibus nutriamur, quoniam non potest mater oblivisci infantem suum, sic et vos nolite oblivisci nos vobis commissos quoniam non levibus nos inimici nostri implicaverunt, et quotidie facere moliuntur afflictionibus et apprehendere, aut ferro nos constringi minantur, nisi eorum consentiamus erroribus; quod nequaquam vobis inconsultis agere praesumimus, canonibus quippe jubentibus absque Romano nos de majoribus causis nihil debere decernere pontifice; ideoque ad propositum recurrentes et ad bravium properantes, vestrae apostolicae sedis imploramus auxilium, quia, ut credimus, non despexit Deus preces cum lacrymis sibi oblatas servorum suorum, sed ob id vos praedecessoresque vestros apostolicos videlicet praesules in summitatis arce constituit, omniumque ecclesiarum eis curam habere praecepit, ut nobis succurratis, nosque tuentes, cui omne episcoporum judicium est commissum, liberare ab hostibus nostris non negligatis; nam scimus in Nicaena magna synodo trecentorum decem et octo episcoporum ab omnibus concorditer esse roboratum, non debere absque Romani pontificis sententia concilia celebrare, nec episcopos damnare, licet haec et alia quam plura necessaria ab haereticis, qui nos quotidie infestant et perdere nituntur, ut facilius nos capere possint, sint synodica capitula incensa nobisque sublata. Qua de re hac inventa occasione indifferenter omni canonica et apostolica postposita auctoritate, nos, vi a propriis vobis inconsultis, illicite expellunt sedibus; ovesque nobis a Christo Domino apostolica commissas gratia invadunt gradibus privant, et quod pessimum est, et omnibus Christianis legibus inimicum perficere decertant. Vos ergo, ut semper vestrae sedi sanctae consuetudo fuit, periclitantibus subvenite, oppressos roborate, tribulantibus manum porrigite, taliaque prohibete, et leges imponite, ut apostolica doctrina quae in Deo est, cito ad victoriam judicium perducere valeat nostrum nosque apostolorum principe suffragante Petro ab imminentibus periculis liberare. Novimus namque in jam praefata Nicaena synodo generaliter esse decretum, ut nullus passim vageque episcopos aut praesumptive lacerare, aut accusare; et qui non sunt rectae fidei vel bonae vitae vel clarae conversationis aut infamare praesumat; sed prius si erga episcopos vel auctores Ecclesiae quisquam causam habuerit, eos cum charitate mansuete conveniat, ut ab eis vulnus unde agitur recte sanet, aut ipse si secus egerit accusator excommunicetur. Quod si ab eis nihil valuerit recte percipere, tunc primo summos adeat primates, et ipsi tempore congruo canonice eos convocare debebunt; qui si aut suis rebus exspoliati, aut a propriis sedibus ejecti, aut exsulantes, vel oppressi, aut inique tractati fuerint, primo eruantur, et canonice restituantur, atque omnia sibi sublata, integerrime eis legibus reddantur; quoniam priusquam haec fiant, ut in praedicto constitutum est concilio, nec canonice convocari, nec distringi a quoquo possunt, quoniam nec saeculi leges haec fieri permittunt, quanto magis ecclesiasticae? Similiter et a supradictis Patribus est definitum consonanter, ut si quisquam episcoporum, aut metropolitanum, aut comprovinciales, vel judices suspectos habuerit, vestram sanctam Romanam interpellet sedem, cui ab ipso Domino potestas ligandi ac solvendi speciali est privilegio super alios concessa. Ipsa enim firmamentum a Deo fixum et immobile praecepit, quoniam ipsam formam universorum titulorum lucidissimam Dominus Jesus Christus vestram apostolicam constituit sedem, ipsa est enim sacer vertex in quo omnes vertuntur, sustentantur, relevantur, et sicut in Christo Christiani, et in petra, id est, Christo, Petrus, renovantur Ecclesiae. Tu es (sicut divinum veraciter testatur eloquium) Petrus, et super fundamentum tuum Ecclesiae columnae, id est, episcopi qui Ecclesiam sustinere, et propriis humeris portare debent, tibi sunt confirmatae, tibique claves regni coelorum commisit, atque ligare et solvere, potestative quae in terra et quae in coelis sunt, promulgavit. Tamen profanarum haeresium, et impetitorum atque omnium infestantium depositor, ut princeps et doctor, caputque omnium orthodoxae doctrinae immaculatae fidei existis. Igitur ne despicias, pater, tuorum patrum pietatem, bonamque intentionem, et sicut illi patres et praedecessores nostros a multis liberaverunt oppressionibus et angustiis, ita nos liberare digneris. Nam fuit semper vestrae sanctae et apostolicae sedi licentia injuste damnatos, velex communicatos, potestative sua auctoritate restituere, et sua eis omnia reddere, et illos qui eos condemnaverunt, aut excommunicaverunt, apostolico punire privilegio, sicut etiam nostris et anterioribus cognovimus actum temporibus. Porro et ipsi primates qui episcoporum et summorum ecclesiasticorum negotiorum causas suscipere debent in praefixa Nicaena synodo sunt dinumerati, ne in posterum contentio ex hoc oriretur. O sanctissime pater, patrum abscinde blasphemias, et jactantiam vaniloquorum, et insidiantium infestationes, nos et fratres nostros opprimentium atque perdere volentium, qui ad vos quasi ad caput confugimus, ut vestro suffulti auxilio liberemur, et vobis nobisque commissas Christi oves a luporum ore, Domino adminiculante, antequam deglutiantur, eripiamus. Nec enim fas est supplicum apostolicae sedis scripto, aut sine scripto preces oblatas despicere, sed ut condecet et privilegium vestrae sedis est, et nos et illi canonicaliter convocemur, et ante vos de nostris objectionibus canonice cum omni probitate concertemus, sicut praedecessores nostri penes vestros fecerunt antecessores, et sicut canonica in praedicta sancta synodo docent instituta, et veluti paleati verbi per ventilabrum canonicae examinationis plenam purgationem in communi consistentes auditorio de maturis, et nutrientibus catholicae Ecclesiae dogmatibus quae confirmant cor hominis, participationem paternarum consequamur institutionum. Antiquis enim regulis censitum est, ut quidquid, quamvis in remotis, aut longinquis positis provinciis super episcoporum querelis, aut accusationibus ageretur, non prius tractandum vel accipiendum esset, quam ad notitiam almae sedis vestrae fuisset pronuntiatio prolata, quae infirmaret, aut firmaret, indeque sumerent normam, unde Ecclesiae sumpsere praedicationis exordium, ne passim ab insidiatoribus columnae everterentur Ecclesiae. Certum est enim eidem sanctae sedi vestrae in honorem beatissimi Petri patrum decreta peculiarem decrevisse reverentiam Dei pro rebus inquirendis atque determinandis quas sollicite decet justeque ab ipso praesulum examinare vertice apostolico, cujus sollicitudo semper fuit et est tam mala damnare, quam probare laudanda. Quocirca humillimum vestro apostolico culmini persolventes obsequium, ut ipse Dominus praecepit, et sanctorum decreta patrum statuerunt, cum lacrymis suggerimus quod sine gemitu cordis reticere non valemus. Nam in tantum a persecutoribus sanctae Dei Ecclesiae, nostrisque inimicis persequimur, ut magis nos taedeat vivere quam mori. Unde prae omnibus fatemur in tantum cor esse nostrum vulneratum, ut propheticum illum planctum exoptemus, dicentes: « Quis dabit capiti nostro aquam, aut oculis nostris fontem lacrymarum, ut sedentes ploremus die ac nocte (Jer. IX, 1)? » Ecce enim Ecclesia Dei non leviter perturbatur, columnaeque ejus nimis infestantur, atque a pravis amoveri hominibus nituntur, Christianorum vero voces ac gemitus episcoporum longe lateque resonant, novitates insurgunt, calumniae crescunt, persecutio grassatur, perditio fit populorum; vestrum est enim nobis manum porrigere, quia vobis commissi sumus; vestrum est nos defendere atque liberare, nostrumque est a vobis auxilium expetere, vestris parere jussionibus. Prae nimio ergo dolore et gemitu omnia quae nobis instant, et nos infestant, necessario recordari, vobisque significare nequimus. Ideo almum vestrum exoramus apostolatum, ut superius legem quae in memorata Nicaena synodo est promulgata, licet praedictorum insidiatorum et aliorum malorum hominum, ut facilius episcopos Deique ministros valeant illaqueare depravatione, sit suffocata reparetis, et quae necessaria fore cognoscitis vestrae sanctae sedis auctoritate nos cunctosque fratres informetis, ut malorum insidias hominum vestrae fulti auctoritate illaesi, Domino opitulante, evadere valeamus, quia non est insidias luporum praevidere ovium, sed pastorum. Scimus enim ut semper vestrae sedis praesules primo apostoli, deinde successores eorum fecerunt vos universalis Ecclesiae, et maxime episcoporum qui oculi propter contemplationem et speculationem vocantur Domini curam gerere, ac de revelatione, et lege nostra assidue cogitare debere, sicut scriptum est: « Beatus vir qui meditatur in lege Domini die ac nocte (Psal. I, 2); » quae meditatio non lectione per figuram litterarum tantum conspecta, sed exuberante in vobis Christi gratia in vestra cognoscitur conscientia immobiliter insita et nullatenus de vestro corde recedente lege Christi Dei Domini sacrosancta, sicut in psalmo dicit propheta: « Os justi meditabitur sapientiam, et lingua ejus loquetur judicium, lex Dei ejus in corde ipsius (Psal. XXXVI, 30), » non atramento, sed spiritu Dei vivi vestra in arcana mente conscripta neque in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus, sicut beatissimi apostoli Pauli ad Corinthios missa nos docet epistola. Quibus praemissis significamus Deo, placitae paternitati vestrae, die VII Kalendarum Augustarum indictionis quartae nostram humilitatem divina gratia suo, ut praecepit, munere praeveniente vestris sanctis ac Deo dignis precibus in sancta Romana Ecclesia pontificalis honoris accepisse consecrationem et stolam, in quo dignitatis fastigio, ut a De omnipotente regamur altissimo et a malis omnibus liberemur, ut non sacerdotale nomen tantum, sed Christi Domini Dei nostri protegente auxilio, et meritum habeamus, vestris sanctis ac Deo acceptabilibus nos commendantes orationibus poscimus, quatenus et vestris deprecationibus pro nobis ad Deum effusis muniti, et eruditionibus bonis instructi, digni efficiamur cum omni nobis populo Christiano commisso illaesi protegi valamento divino. Ad salutationem ergo vestrae sanctae et honorandae paternitatis vice nostra benedictum humilem nostrum fratrem, vestrum episcopum, et Alexandrum presbyterum, Crispinum quoque diaconem vestros 158 famulos destinavimus, quos postulamus celerius nobis a vestra beatitudine persolvi, ut vestris cohortationibus roborati et vestris regulis informati, inimicis videlicet compressis, ad proprias prudenter consolati valeamus ecclesias ante hiemem Deo propitio remeare. Vestrum est quippe, pater sanctissime, canonica districtione sollicite ecclesiasticae regulae adversantibus et fratrum insidiatoribus obviare, nec permittere noviter dici quod patrum venerabilium auctoritas omnino non censuit. Nos enim humiles corde quae recta sunt, adjuvante Domino, sapientes, uno vinculo charitatis vobiscum sumus constricti, veram fidem ac religionem catholicam in omnibus fortiter defensantes. Studiosius itaque a catholicis improbis probe resistere innitendum est, ne torpentes desidia oppressi culpae taciturnitatis teneamur obnoxii, et quasi favorem impendentes judicemur, dum adversa catholicae fidei propulsare negligimus, unde dictum est: Negligere quippe, dum possis conturbare, perversos nihil aliud est quam fovere, nec caret scrupulo societatis occultae qui manifesto facinori desinit obviare, liquet, doctor sanctissime, venenosa serpentium sine simplicitate astutia dum manifesta est dolosa inimicorum fallacia. Succurrite, quaesumus, oppressis, liberate nos de manu persequentium, ut cum beato Job cantetis: « Benedictio perituri super me veniebat, et cor viduae consolatus sum; justitia indutus fui et vestivi me sicut vestimento et diademate judicio meo; oculus fui caeco et pes claudo, pater eram pauperum, et causam quam nesciebam diligentissime investigabam. Conterebam molas iniqui et de dentibus earum auferebam praedam (Job XXIX, 13-17), » et reliqua. Nos enim quos tua maxima exspectat cura, id est, omnes episcopi praecipue tuum mereri debemus judicium, et non ab aliis devorari. Merito ergo nos Domini causa respicit sacerdotes, si silentio faveamus errori. Siquidem corripiantur hujusmodi nec sit liberum eis pro voluntate facere judicium, desinat novitas lacessere vetustatem, desinat ecclesiarum quietem inquietudo turbare, nam ut omnes metropolitani vel reliqui episcopi sua odia, aut vindictas in reliquos episcopos exercere non valeant, ideo nominatim in Nicaena synodo expressi sunt primates, qui reliquos episcopos audire et judicare debeant, ne ulla fraus in judicio episcoporum possit irruere. Vos ergo qui in summo speculo gratia Dei estis positi, attendere eos et opprimere oportet qui in fratres seditiones et scandala excitant, ideoque exoramus, ut minime despiciatis humilitatis nostrae et omnium orientalium orthodoxorum sacerdotum et populorum afflictiones et deprecationes cum lacrymis oblatas; sed sicut luminaria universo mundo verbum vitae retinentes, introductas exstinguite tenebras nefandissi morum insidiatorum, temporibus etiam nostris procaciter germinatas, quatenus funditus exstincta hujusmodi caligine Lucifer nobis resplendeat per vos, sanctissime pater, et dogmata definitio omnes laetificans, quam gloriosi Ecclesiae sancti patres per propria piissime dogmata in aeternae vitae firmam haereditatem praedicasse noscuntur, et subscriptio. Incolumem te et beneplacitum Deo, sanctissime pater patrum, orantem pro nobis Dominus custodiat in aevum. Amen.
Rescriptum Felicis papae ad eosdem. Reverendissimis atque dilectissimis fratribus ATHANASIO et universis Aegyptiorum, Thebaidorum, Lybiorum episcopis in sancta Alexandrina synodo congregatis, FELIX almae Romanae urbis et universalis Ecclesiae episcopus, et sancta synodus quae in urbem Romam convenit in Domino, salutem. Sacram vestram synodicam epistolam per gratiam sancti Spiritus et Deo placitum studium conscriptam vestrae a Deo honorandae sanctitatis gratia libenter suscepimus, atque instanter in synodo recitare per singula jussimus et omnes intente ejus colligere verba jussimus, super quae dum laetari sperabamus et cupiebamus, versa est in luctum cithara nostra, de cantatio in prolationem, et omne totius synodi gaudium in moerorem translatum est, quia non decuerat ut hi qui corpus Christi quotidie proprio conficiunt ore, tantam paterentur persecutionem, quoniam Deus noster salutem providens generis humani mandavit persecutiones non fieri, neque fluctuationes inferri, nec invidere laborantibus in agro Dominico, neque dispensatores magni regis vexari aut expelli. Quiescite, inquit sancta magna Nicaena synodus, et nolite persequi eos qui Deo perfecte ministrant et sincera voluntate Dei superni mandata custodiunt, et nostris legibus subjugantur, quia nec decet, nec ordo patitur ut iniqui et carnales spirituales persequantur; omnis enim qui resistit alicui nunc vertendo, nunc celando veritatem, mentitur adversus eum contra quem litigat, et qui infestus est alicui omnia sicut hostis agit, et insuper loqui contendit. Vos enim monemus, fratres, in speculis esse debere, ut inquantum potestis et Dominus auxilium dederit, talibus nostra apostolica vestraque auctoritate resistatis, nec quisquam vestrum a fratris auxilio se subtrahat, sed pro viribus praestet adminiculum. Quoniam licet pauci sitis, si unanimes fueritis, nullatenus justitia suffragante, Domino quoque opem ferente, superabimini, quia funiculus triplex difficile rumpitur. Nam si officiis saecularibus humana lex subvenit, quanto magis ecclesiasticis et Domini sacerdotibus maximeque divina atque catholica lex suffragari debeat? Ait enim divinum de episcopis eloquium, « Qui vos tangit, tangit pupillam oculi mei (Zach. II, 8). » Et si saeculares humana multipliciter explorantur homines lege et requisitiones atque induciae eis multorum mensium conceduntur ne injuste damnentur, quanto magis episcopis qui proximiores sunt Deo, et super hos constituti positique in coelesti militia quae impensius ponderanda est, tempora sunt concedenda multo ampliora, ne a quibusdam graventur aut opprimantur, vel subito damnentur. Incipiamus ergo, adjuvante Deo et sancto Petro apostolo, per quem apostolatus et episcopatus in Christo coepit exordium, quoniam plures saepe emerserunt causae quae in quibusdam non erant causae, sed crimina, quia magis ut comperimus iniquitate quam charitate fratribus sunt impositae. Et ut de caetero sollicitudo sit, ne talia deveniant, capitula quaedam a sanctis patribus, tam in Nicaena synodo quam et in hac sede constituta ponamus, quibus fratres et coepiscopi nostri fulti, insidias inimicorum auxiliante Domino valeant evadere, et prout Dominus posse dederit, paucioribus tantorum malorum verbis imitemur compendium, et strictim quae in volumine litterarum vestrarum comperimus, retractemus, et alia nonnulla instantis temporis necessaria, prout petitis, ponamus. Est namque synodicis decretum institutis, ut nemo episcopum penes saeculares arbitros accuset, sed apud summos primates. Si quis adversus episcopum causam habuerit, non prius alios episcopos adeat ut eum accuset, quam familiariter ei suam indicet querelam, et ab eo aut justam emendationem aut rationabilem percipiat excusationem, et ipsa nos instruente Veritate: « Si peccaverit in te frater tuus, vade et corripe eum inter te et ipsum solum; si te non audierit, adhibe duos vel tres tecum, et si non vos audierit, dic Ecclesiae (Matth. XVIII, 15-17), » id est, accusa eum publice et non prius, et reliqua. Si quis episcopum post haec elegerit accusare, summis primatibus episcoporum suam indicet causam, et non saecularibus, qui magis ad pacem quam ad judicium eos revocent, ut charitas in omnibus et ab omnibus custodiatur. Si primates accusatores episcoporum cum eis pacificare familiariter minime potuerint, tunc tempore legitimo eos ad synodum canonice convocatam non infra angusta tempora canonice convocent, et non prius quam eis per scripta significent, quod eis opponitur ut ad responsionem praeparati adveniant. Nam si aut vi aut timore ejecti, aut suis rebus exspoliati fuerint, nec canonice evocari ad synodum possunt, nec respondere aemulis debent antequam canonice restituantur, et sua eis omnia legaliter reddantur. Si quis episcoporum fuerit suis rebus exspoliatus, aut a sua ecclesia vi aut timore expulsus, quod omni Christiano nomini est inimicum, oportet et decet episcoporum propositum semper prima fronte cedere, ut omnia quae ablata sunt potestati ejus legaliter reddantur, et praesul prius restituatur, et postea non statim, sed diu, et per spatiosa tempora suis potestative dispositis, et ad suam necessitatem praeparatis, ad tempus veniat ad causam, et, si juste visum fuerit, accusatoribus respondeat suis. Nulli infami atque sacrilego de quocunque liceat negotio adversus religiosum Christianum quamvis humilis servilisque persona sit, testimonium dicere, nec de qualibet re, inscriptione, actione aut Christianum impetere. Si episcopus legitime accusatus, et supradicto ordine ad concilium canonice convocatus fuerit, absque ulla trepidatione ire debebit, et si ire non potuerit, per se legatum ad synodum mittat. Nullae causae a judicibus ecclesiasticis audiantur quae legibus non continentur, vel quae prohibitae esse noscuntur. Si quis aliter non acquieverit, nisi ut episcopum accuset supra taxato hoc tenore agere debebit, quia aliter rata non potest accusatio existere: tunc primo accusati causam accusator apud primates canonice deferat, nec a communione prohibeatur accusatus, nisi ad electorum judicium canonice convocatus infra tres aut sex vel plures menses, pro suis rationem redditurus venire distulerit; quod si probare potuerit quod non noluerit, sed non potuerit venire, nihil ei nocebit. Ille vero qui vi aut timore a sede pulsus, aut suis rebus exspoliatus fuerit, nisi prius vocetur ad synodum quam ei omnia legibus redintegrentur, et tamdiu in sede propria pacifice et potestative cuncta disponens resideat, quamdiu expulsus vel exspoliatus carere visus est rebus. Cum autem ad judicium venerit, si voluerit et necesse fuerit, induciae ei et petenti a patribus constitutae absque impedimento concedantur, et judices a se electi tribuantur, ut in loco unde est ille qui accusatur, aut si alibi alicujus temerariae multitudinis vim metuerit, locum sibi congruum eligat, quo absque timore suos, si necessitas exposcerit, testes habere et absque impedimento suam canonice sententiam finire valeat, quia multa per subreptionem venire solent. Ut testificandi vel accusandi licentia denegetur qui Christianae religionis et nominis dignitatem, et suae legis, vel sui propositi normam, aut regulariter prohibita neglexerint. Multum derogatio praevalet quando derogator creditur, ideo variis detrectationibus atque accusationibus non decet labefactari primatem, sed magis patrum regulis roborari, nec facile aut indifferenter suscipere accusationes praesumat, dicente Domino: Non suscipias vocem mendacii; sed prius probare debet suspicionem et causam aut quo animo hoc faciat, et postmodum suscipere, quia veritatis professionem propinquitatis, inimicitiae, timoris, amoris, odii et cupiditatis intentio impedire et adversa fratribus irrogare solet. Personae accusantium tales esse debent quarum fides et conversatio et vita probabilius et absque reprehensione sit, et quae omni careant suspicione, quia et hoc te praesente, ut bene nosti, in Nicaena synodo propter malorum hominum infestationem ab omnibus definitum est, licet pravorum hominum insidiis sint haec alia quamplura deleta Primates illi et non alii sint quam in Nicaena synodo sunt constituti. Reliqui vero qui metropolis tenent sedes, archiepiscopi vocantur, et non primates, salva in omnibus apostolicae sedis dignitate, quae ei ab ipso Domino est concessa, et postea a sanctis prioribus roborata. Primo semper in omni episcoporum accusatione vita, persona et conversatio accusantium enucleatim inquirantur, et postmodum ea quae objiciuntur fideliter pertractentur, quoniam nihil aliter fieri debet, nisi impetitorum prius requiratur fides. Personae vita et actus discutiantur, quia non debet pravorum aut insidiantium hominum pernicie vita lacerari innocentium. Sane saepissime boni a malis disperguntur qui non cessant suis calamitatibus aliis derogare. Ideo summopere providendum est, ne haec fiant. Nullus servus, nullus libertus, nullus infidus, nullus criminibus irretitus, nullus calumniator, nullus qui inimicitiis studet, nullus qui frequenter litigat, et ad accusandum vel detrahendum est facilis, nulla infamis persona, vel omnes quos ad accusanda crimina publica leges publicae non admittunt, permittantur episcopos accusare, quoniam accusatores et accusationes quas leges saeculi non recipiunt, qua ratione sacerdotalis eas recipere debet ordo, invenire nequeo, cum haec 159 et in Nicaena synodo prohibita sint, et illi magis ab istis, non isti ab illis judicari debeant, et Apostolus dicat: Spiritualis judicat omnia, ipse vero a nemine judicatur. Haeretici a quibus nimium opprimimur excommunicatique homicidae, malefici, fures, sacrilegi, raptores, venefici, adulteri, et qui raptum fecerint vel falsum testimonium dixerint, seu qui ad sortilegos magosque concurrerint, nullatenus ad accusationem vel ad testimonium erunt admittendi, nec ita in ecclesiasticis agendum est negotiis sicut in saecularibus. Nam in saecularibus postquam legibus vocatus venerit, et in foro decertare coeperit aliquis, non licet ante peractam causam recedere; in ecclesiasticis vero dicta causa recedere licet, si necesse fuerit aut si praegravari viderit. Quoties episcopus super certis accusatur criminibus, si tales fuerint accusatores qui juste et canonice recipi debeant, legitima in synodo suo in tempore congregata ab omnibus canonice audiantur qui sunt in provinciis episcopis; quod si legitimi non fuerint accusatores non fatigetur episcopus, quia sacerdotes ad sacrificandum vacare debent, non ad litigandum, nec illi qui throni Dei vocantur pravorum hominum insidiis turbari debent, sed libere Christo Domino famulari, quanquam comprovincialibus episcopis una cum eorum metropolitano, suae provinciae causas episcoporum liceat concorditer agitare, non tamen sicut in praedicta re praesente constitutum est synodo licet definire absque Romani pontificis auctoritate; quod si secus a quibusdam praesumptum fuerit, ipsi qui hoc egerint suae praesumptionis suscipiant damnum, et illi qui ab eis perperam excommunicati aut damnati fuerint, auctoritate hujus sanctae Sedis et beati praeceptoris nostri clavigeri Petri potestate solvantur, atque restituantur. Ipse enim ait Dominus: « Quaecunque solveris super terram, erunt soluta in terra et in coelis (Matth. XVI, 19). » Quoties episcopi se a suis comprovincialibus, vel a metropolitano putaverint praegravari, aut eos suspectos habuerint, mox Romanam appellent Sedem, ad quam eos absque ulla detentione, aut suarum rerum ablatione, libere ire liceat, et dum praedictam Romanam matrem appellaverint ecclesiam, aut ab ea se audiri exposcerint, nullus eos aut excommunicare, aut eorum sedes subripere, aut eorum res auferre, aut aliquam eis vim inferre praesumat, antequam eorum causa Romani pontificis auctoritate finiatur. Quod si aliter a quoquam praesumptum fuerit, nihil erit, sed viribus carebit. Nam nec hoc perperam praesumimus, sed et ipsum in Nicaena synodo constitutum et antecessores nostros egisse bene, Athanasi, nosti, quoniam quando tu et Paulus Constantinopolitanus, Asclipius Gazae et Lucianus Adriopolites ab orientalibus episcopis, inconsulto sanctae memoriae Julio praedecessore nostro, damnati estis, et ad eum quasi ad totius orbis caput (ut semper huic Sedi sanctae licitum fuit) confugistis, cognita eorum nequitia et vestra justitia, vos in communionem suscepit, et omnium vestrum curam gerens, propter Sedis propriae dignitatem suas singulis reddens ecclesias orientalibus scripsit, culpans eos quod non recte tractassent, viros inculpabiles de suis ecclesiis expellentes et constituta Nicaeni concilii minime conservantes. De quibus ad certum diem nonnullos sibimet adesse praecepit, ut de talibus praesumptionibus certam redderent rationem, et coram eis ostenderet justum se super eis protulisse decretum. Interminatus est etiam non talia deinceps fratres esse passuros, et nisi ab hujusmodi praesumptionibus cessarent, a propriis esse gradibus eos recessuros. Tali enim hujus sanctae Sedis privilegio tu et fratres tui proprias recepistis ecclesias cum omnibus sibi pertinentibus. His enim et aliis quamplurimis documentis manifestum est nullum damnari, aut suis exspoliari rebus debere episcopum qui hanc sanctam Sedem interpellaverit, aut sibi defensatricem asciverit, donec judicium de eo nostrae apostolicae auctoritatis, hoc est principis apostolorum Petri, agnoscat, quia solummodo Christus Jesus huic sanctae Sedi, id est apostolicae hoc facere commisit, utpote quoniam solus atque pro omnibus praefatus princeps apostolorum creditus est, atque percipere meruit a rege regum Christo Deo claves regni coelorum. De induciis vero episcoporum super quibus consuluistis, diversas a patribus regulas invenimus institutas, quidam enim ad repellenda imperitorum machinamenta et suas praeparandas responsiones et testes confirmandos, et concilia episcoporum atque amicorum quaerenda, annum aut sex mandaverunt menses concedi; quidam autem annum in quo plurimi concordant, minus vero quam sex menses non reperi, quia et laicis haec indulta sunt, quanto magis Domini sacerdotibus. Nam et nostris antecessoribus atque reliquis sanctis patribus multoties inhibitum est, ne quis Domini sacerdotibus detractiones irroget: quanto magis accusationes non ex radice charitatis prolatas. Quiescite, inquiunt, et nolite persequi eos qui perfecte Deo ministrant, quorum orationibus et terrena bella sedantur et recedentium a Deo angelorum pelluntur incursus, quique omnes daemones qui corrupti sunt precum assiduitate confundunt. Induciae namque non sub angusto tempore, sed sub longo spatio concedendae sunt, ut accusati se praeparare et universos communicatores in provinciis positos convenire, et testes praeparare, atque contra insidiatores se pleniter armare valeant. Judices enim et accusatores tales esse debent, qui omni careant suspicione et ex radice charitatis suam desiderent promere sententiam. His ergo tam legaliter quam et canonice prolatis, etiam omnium Christianorum reverentiam congaudere deposcimus, spirituali intercedente dilectione et timore Dominico per quem humana removetur offensio, et ecclesiarum aedificatio proponitur universis, ut magis universi ad aedificationem fratrum laborent quam ad damnationem, quum ait Dominus: « In hoc cognoscent omnes quia mei estis discipuli si dilectionem habueritis adinvicem (Joan. XIII, 31). » Jam enim formam dedimus et a praedecessoribus nostris datam esse cognovimus, ut si quis se esse agnoverit Christianum, illud servet quod ab apostolis noscitur esse contradictum, dicente apostolo Paulo: « Si quis vobis annuntiaverit praeter quod accepistis, anathema sit (Gal. I, 9); » Christus enim Dei Filius Dominus noster humano generi propria passione salutem plenissimam condonavit, ut nos liberaret. Et si Deus intantum nos dilexit, ut etiam proprio Filio non parceret, sed pro nobis omnibus illum traderet, ut nos liberaret, ut quid nos non diligimus fratres, aut eos temere judicamus, cum praedictus dicat Apostolus, « Nolite judicare invicem, sed hoc magis judicate, ne ponatis offendiculum fratri vel scandalum? » (Rom. XIV, 13.) Nam si illi qui fratres diligunt, ex Deo nati sunt et vident Deum, quid ergo erunt illi qui eos persequuntur, et eos detrahendo, machinando, accusando, infestando damnate moliuntur? Si illi filii Dei, procul dubio hi filii sunt diaboli, qui semper « sicut leo rugiens circuit quaerens quem devoret (I Petr. V, 8), » ita fratres insequuntur, ut perdant: qui vero adjuvare fratres refugiunt majus peccatorum onus acquirunt, et fraternitatis solatio rei existunt; « vae, inquit propheta, qui potum dat amico suo, mittens fel suum (Habac. II, 15). » Et iterum sapientissimus Salomon ait, « Quoniam qui loquitur iniqua, non potest latere, ne praeteriet illum corripiens judicium (Sap. I, 8). » In cogitationibus ergo impii interrogatio erit, sermonum autem illius ad Deum perveniet auditio ad correptionem iniquitatum illius, quoniam auris zeli audit omnia, et tumultus murmurantium non abscondetur; haec enim si amplecti voluissent, proprio et sano sensu ad reprobum sensum minime laberentur, sed per Dei timorem sermonum suorum praecaventes custodiam, piam sanctorum Patrum definitionem sine quadam nocumenti praesumptione utique conservarent, quoniam dicit sacrum eloquium: Concilium bonum conservabit te et mens bona custodiet te. Non enim de fontibus salutiferis spiritualiter ad inquisitionem aeternae vitae procedunt tales accusationes et detractiones, atque ideo competenter nos beatus Paulus admonens ait, « Non debere plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem (Rom. XII, 3). » In definitione pietatis perdurantes: qui enim hanc praetereunt non tantum laesi sunt decidentes a corroboratione sua, sed insipientiae suae dereliquerunt hominibus memoriam, ut his in quibus peccaverunt, minime latere potuissent, gloria enim et contumelia in loquela et in lingua hominis casus illius est; ideoque conveniens est hanc quidem ostensionem reprehensioni illorum nostris actibus inseri ne ulterius jam talia patiamini, seminantibus illis zizania et scandala, sed laetari in officiis et dogmatibus vestris mereamini. Igitur erubescant, talia et hujusmodi blasphema subtrahere festinent, si noluerint a sacerdotali nostro collegio segregari, et a totius Christiani populi societate divelli: licet namque de his plura et pernecessaria quae in decretis Sedis apostolicae et ab apostolis eorumque successoribus nostris, videlicet praedecessoribus statuta inveniuntur, dicere et conscribere potuissemus, tamen melius nobis visum est ut epistolam oratione claudamus. Deus omnipotens et unus unigenitus Filius et Salvator noster Jesus Christus hoc vobis tribuat incitamentum, ut omnibus fratribus et coepiscopis nostris quibuscunque tribulationibus laborantibus totis succurratis viribus et cum eis compatientes crucem ejusdem Domini Salvatoris portetis, ut veri ipsius discipuli coram omnibus appareatis, ut et vos et qui vobiscum sunt hic et in futuro possideatis meliora, « quae oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt, quae praeparavit Deus diligentibus se (I Cor, II, 9); » per Dominum nostrum Jesum Christum, per quem et cum quo omnipotenti Deo Patri gloria in saecula saeculorum. Amen. Valere vos opto, fratres charissimi. Data Idus Februarii, Agario et Juliano viris clarissimis consulibus.
==7 ==
De oppressione Arianorum. FELIX sanctae universalis Ecclesiae papa, atque per gratiam Dei catholicae et apostolicae Ecclesiae urbis Romae episcopus, una cum sancto concilio nostro reverendissimorum sacerdotum huc nobiscum convenientium in confirmatione piissimorum catholicae Ecclesiae dogmatum et relevatione oppressorum fratrum coepiscoporum videlicet nostrorum qui rectam Nicaeni concilii tenent fidem, et fratres non infestent, universis spiritualibus fratribus nostris et reliquis in sacerdotali collegio Domino consecratis, atque omni plenitudini Ecclesiae catholicae gratia vobis et pax multiplicetur in confortatione et sancti Spiritus communione, quatenus in eo proficientes a gloria in gloriam « virtutes annuntiemus ejus qui de tenebris nos vocavit in admirabile lumen suum (I Petr. II, 9) » « apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio (Jac. I, 17). » Portate, fratres, hortamur persecutiones et tribulationes patienter ut ejus inveniamini filii quem quotidie patrem vocatis Deum in coelis, et in eo vincatis omnia, qui propter nos vicit omnia; « qui etiam proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum (Rom. VIII, 32). » Imitatores quoque Dei convenit in omni verbo et opere imitari Deum, ideoque illud oportet nos dicere quod ipse de se perhibuit Dominus, « veniet princeps hujus mundi et in me nihil inveniet (Joan. XIV, 30), » venerunt et illi qui vos et nos persequuntur, quia vos sine nobis persequi non possunt, quia unius Dei membra sumus, et unum illius sacerdotium per ejus sanctificationem retinemus, et in nobis de suis nihil invenerunt, quia quidquid sumus gratia Dei sumus, licet propterea calumniari nos irrationabiliter studuerint quod facere solent inimici, suam ex hoc cooperire dementiam properantes, quatenus per mendacium veritatem valeant obumbrare. Scripsi enim vobis, inquit Apostolus, per multas lacrymas ut non contristemini, sed ut sciatis quam charitatem abundantius habeo in vobis; etenim detrahentibus detrahere non est bonum, ut non ad ea quae scripta sunt commoti injuriae certamen deficiamus. Non debemus omnino timere opprobrium hominum, neque eorum exprobrationibus vinci, quoniam hoc nobis Dominus jubet per Isaiam prophetam dicens: « Audite me qui scitis judicium, populus meus, in quorum cordibus lex mea est, nolite timere opprobrium hominum et blasphemias eorum ne timeatis (Isa. LI, 7). » Considerantes etiam quod in psalmo scriptum est: « Nonne Deus requiret ista! Ipse enim novit abscondita cordis (Psal. XLIII, 22), et cogitationes talium hominum, quoniam vanae sunt: vana autem locutus est unusquisque ad proximum suum, et labia dolosa in corde, et corde locuti sunt mala, sed disperdet Dominus universa labia dolosa 160 et linguam magniloquam. Qui dixerunt: Labia nostra a nobis sunt, quis noster Dominus est? (Psal. XI, 3-5.) » Nam si haec in memoria retinerent minime ad tantam prosilirent iniquitatem; non enim probabili et paterna doctrina hoc faciunt, sed ut suam exerceant in servos Dei vindictam, scriptum namque est: Via stulti recta in oculis ejus, et sunt viae quae videntur homini justae, novissima autem eorum deducunt ad mortem. Nos enim, qui hoc patimur, judici reservare debemus qui reddet unicuique secundum opera sua, qui etiam per ministros suos intonuit dicens, « Mihi vindictam, ego retribuam (Rom. XII, 19). » Vos enim in recta fide et pura ac bona succurrite voluntate vicissim, nec aliquis a supplemento fratris subtrahat manum, quoniam in hoc ait Dominus « Cognoscent omnes quia mei estis discipuli, si dilectionem habueritis adinvicem (Joan. XIII, 35). » Unde ipse per prophetam loquitur dicens: « Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum (Psal. CXXXII, 1). » Spirituali dico habitaculo et concordia quae in Deo est, et unitate fidei hujus delectabilis, secundum veritatem inhabitaculi quae videlicet in Aaron magis decorabatur atque sacerdotalem induentibus dignitatem, sicut unguentum super caput, principalem intellectum irrigans, et usque ad ipsam extremam scientiam deducens in hoc habitaculo benedictionem et aeternam vitam promisit Dominus. Hujus ergo propheticae vaticinationis meritum amplectentes, fraternam praesentem syllabam exposuimus nostra propter charitatem minime quaerentes aut quaesituri. Non enim detrahentibus bonum est detrahere, aut palo secundum vulgarem fabulam excutere palum: absit. Non sunt nostra ista, quapropter hoc avertat Divinitas. Non sunt edocti habitus nostri ita vincere, sed in patientia longanimitatis et spiritu humilitatis, quia sicut per duritiam minime (ut prophetice dicamus) purgatur nigella, ita nec pacis soporatus fructus intelligentiae per asperitatem exprimitur; propter hoc enim verborum supportavimus colaphos ut aut paulati valeamus eum imitari, qui propter nos se humiliare dignatus est, et extremae illius ultionis per hanc plagam verba declinemus. Audiamus ergo et consentiamus Ecclesiae oratori qui per linguam Spiritus clara voce exclamat dicens: « Omnia vobis in charitate fiant (I Cor. XVI, 14). » Ergo sive quaerimus, sive tantummodo dicimus, et tantummodo audimur charitas intercedat, ars aliqua existat ad compositiones concordiae boni et conjunctiones. Oportet enim de Deo quaerentibus nobis spiritum rectitudinis mentis nostrae dinumerantes intentiones templum pacifice inhabitare in eum propter Deum, qui per prophetam locutus est: « Quaerens quaere et apud me habita (Isa. XXI, 12). » Speculum enim dedit nos Deus populo suo, et oportet eos qui a Deo sunt deputati sacerdotium adipisci, ita in humilitate gressus mentis adinvicem tendere, ut in melius aedificentur hi qui ad nos respiciunt, quam (quod dicere piget) per nostram discordiam semitam pedum eorum concutere. Ad concordiam judicemus nos ipsos, et unum in charitate sapiamus, humilitatem veneremur, per quam apprehendi solet altitudo spiritus. Si enim verborum amplius usque nunc taciturnitatem quam garrulitatem dilexerimus, hoc quidem bene habere arbitrati sumus, ne scriptis vestris reciproce respondentibus injurie fomitem excitemus, et pusillanimitate dijudicemur ab eo qui omnia ad charitatem dirigere promulgavit. « Oravimus vero et tunc ostium circumstantiae labiis nostris (Psal. CXL, 3) » imponi verbum in sonitum concipere potius quam verbum sonabile, et hoc tamen mihi donum est a Domino, « et factus sum sicut homo non audiens et non habens in ore suo redargutiones (Psal. XXXVII, 15). » Sed quia tempus est loquendi et tempus tacendi, operio verbum, et claudo ostium per taciturnitatem competenter exorans: « Domine, labia mea aperies (Psal. L, 17), » « et respondeam exprobrantibus mihi verbum (Psal. CXVIII, 42), » licet enim tacuissemus, non semper tacebimus aperiente nobis Domino claves verbi. Igitur directis in praesenti beatitudini fraternitatis vestrae apocrisiariis qui post multas factas inter nos de ecclesiastica requisitione dissonantes sermocinationes, in fine ad hoc pervenerunt, admonentes nos atque hortantes interpretari unius veri Dei nostri voluntatis intellectum atque hujusmodi interpretationem destinare vestrae sacratissimae venerationi. Nos acceptam habentes bonae conscientiae praedictorum venerabilium virorum admonitionem, cognoscentes autem et quae principatus apostolorum summitas docet paratos esse ad satisfactionem omni poscenti verbum de spe quae in nobis est secundum Dei timorem, mansuetudinemque ad bonam scientiam temperantes, super tali tantummodo requisitione mentem nostram per has syllabas exponimus, superfluas exercitationes et altercationes verborum propter satietatem et praesentis temporis incongruitatem declinantes ac praecaventes, nihil omnino aliud intelligentes ac proferentes licet dicentes quam quod audivimus et cognovimus a sanctis universalibus magnis apostolis eorumque successoribus, et patres nostri enarraverunt nobis, et audientem praedicavimus ad supernam tendentes vocationes. Nostrum est studium ubi pacis constitutio manet, his qui in stadio pietatis sunt bene unica gloria, intercessori tribuitur et corona, Deo manifestati sumus qui judicat omnia et comprobat. Non jurgialiter stamus, non ad contradictiones respicimus, nec favorem inanem amplectimur, sed in verbo Dei propositi hujusmodi requisitionis resolutiones fecisse dignoscimur, confitentes quoniam pacis Dominus Deus, ad alterum nostrorum unitatem et dilectiones conservavit in gloria ejus benignissimae majestatis. Omnem cum vestra beatitudine in Christo existentem fraternitatem tam nos quam qui nobiscum sunt multum salutavimus. Data XIII Kal. Novembris, Philemone et Attico viris clarissimis consulibus.