Collectio decretalium/LXXVIII

This is the stable version, checked on 7 Septembris 2021. Template changes await review.
Sine Nomine
LXXVIII. Collectio decretalium

 LXXVII LXXIX 

ATTICUS EPISCOPUS, QUALITER FORMATA EPISTOLA FIAT.

Graeca elementa litterarum numeros etiam exprimere nullus qui vel tenuiter Graeci sermonis notitiam habet, ignorat. Ne igitur in faciendis epistolis canonicis, quas mos Latinus formatas appellat, aliqua fraus falsitatis temere praesumeretur, hoc a Patribus trecentis decem et octo Nicaea congregatis saluberrime inventum est et constitutum, ut formatae epistolae hanc calculationis seu supputationis habeant rationem, id est. ut assumantur in supputationem prima Graeca elementa, Patris et Filii et Spiritus sancti, hoc est, Π, Υ, Α. Quae elementa et octogenarium et quadringentesimum et primum significant numerum. Petri quoque apostoli prima littera, id est, qui numerum 80 significat, ejus quoque qui scripsit epistolam prima littera, cui scribitur secunda littera, accipientis tertia littera, civitatis quoque de qua scribitur quarta, et indictionis quaecunque est temporis, idem qui fuit numerus assumatur: atque ita his omnibus Graecis litteris quae, ut diximus, numeros exprimunt in unum ductis, unam quaecunque fuerit collecta, summam epistolam teneat, hanc qui suscipit, omni cum cautela requirat expresse, addat praeterea separatim in epistola nonagenarium et novum numerum qui secundum Graeca elementa significant. Valete in Domino.

Hucusque Concilia Graecorum.