Collectio decretalium/LXXV

This is the stable version, checked on 8 Septembris 2021. Template changes await review.
Sine Nomine
LXXV. Collectio decretalium

 LXXIII LXXVI 

INCIPIUNT CAPITULA CONCILII CONSTANTINOPOLITANI.

1. Custodiendum esse fidem Patrum trecentorum decem et octo. 2. Ut episcopi suam dioecesim gubernent nec ad alias accedant. 3. Non invitatos episcopos ultra dioecesim propriam accedere non debere. 4. De Ecclesiis in barbaricis compositis. 5. De honore Constantinopolitani episcopi. 6. De Maximo cynico philosopho. 7. De fide symboli apud Constantinopolim constituti. INCIPIT

CONCILIUM CONSTANTINOPOLITANUM Habitum ab CL episcopis sub Theodosio majore, Siagrio et Eucherio consulibus, aera CCCCXIX, adversus Macedonium.

Hae regulae sive diffinitiones sunt expositae ab episcopis CL, qui in unum Constantinopolim convenerunt, quando beatus Nectarius episcopus ordinatus est, damnato Maximo cynico, quorum nomina et provinciae continentur in Graeco.

Cap. I. Non spernendam esse fidem Patrum trecentorum decem et octo, qui in Nicaea Bithyniae convenerunt, sed manere eam ratam oportet, et anathematizare omnem haeresim, specialiter autem Eunomianorum, imo Anomianorum, qui Latine sine lege dicuntur, et Arianorum sive Eudoxianorum semina Arianorum, necnon Pneumatomachorum, id est, qui contra Spiritum sanctum pugnant, et Sabellianorum et Marcellianorum et Fotinianorum et Apollinaristarum.

II. Episcopi qui extra dioecesim sunt, ad ecclesias quae extra terminos eorum sunt, non accedant, neque confundant et permisceant ecclesias secundum regulas constitutas, Alexandriae quidem episcopi solius Orientis curam gerant, servatis honoribus primatus Ecclesiae Antiochenae, qui in regulis Nicaenae synodi continentur. Sed et Asianae dioecesis episcopi ea quae sunt in Asia, et quae ad Asianam tantummodo dioecesim pertinent, gubernent. Ponti autem episcopi Ponticae tantum dioecesis habeant curam, Thraciae vero ipsius tantummodo Thraciae.

III. Non invitati episcopi ultra dioecesim accedere non debent super ordinandis aliquibus, vel quibuscunque disponendis ecclesiasticis causis, servata regula quae supra scripta est, de unaquaque dioecesi, manifestum namque est quod per singulas quasque provincias provincialis synodus administrare et gubernare omnia debeat, secundum ea quae sunt in Nicaea definita. IV. Ecclesias autem Dei quae sunt in Barbaricis gentibus constitutae, regere atque administrare oportet secundum consuetudinem quae a Patribus obtinuisse dignoscitur. V. Constantinopolitanae civitatis episcopum habere oportet primatus honorem post Romanum episcopum, propter quod sit nova Roma. VI. Propter totius indisciplinationis ejus doctrinam quae Constantinopoli orta est, ut neque maximus fuisse aut esse etiam putetur episcopus statutum est, neque hi qui ab eo sunt ordinati qualemcunque gradum clericatus obtineant, omnibus scilicet quae circa eum vel ab eo gesta sunt in irritum revocatis. Symbolum ejusdem concilii Constantinopolitani.

VII. Credimus in unum Deum, Patrem omnipotentem, factorem coeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium conditorem, et in unum Dominum Jesum Christum Filium Dei unigenitum ex Patre natum ante omnia saecula, Deum ex Deo, lumen ex lumine, Deum verum ex Deo vero, natum, non factum, omousion Patri, hoc est ejusdem cum Patre substantiae, per quem omnia facta sunt quae in coelo et quae in terra; qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de coelis, et incarnatus est de Spiritu sancto, ex Maria Virgine homo factus, passus est sub Pontio Pilato, ac sepultus, et tertia die resurrexit, ascendit in coelos, sedet ad dexteram Patris, inde venturus est cum gloria judicare vivos et mortuos, cujus regni non erit finis. Credimus in Spiritum sanctum, Dominum et vivificatorem, ex Patre procedentem, cum Patre et Filio adorandum et conglorificandum, qui locutus est per prophetas; unam catholicam atque apostolicam Ecclesiam; confitemur unum baptisma in remissionem peccatorum; exspectamus resurrectionem mortuorum, et vitam futuri saeculi, Amen. Nomina CL. Sectarius Constantinopolitanus. Timotheus Alexandriae, Dorotheus a Corintho, Cyrillus Hierosolymitanus, Calasius Caesariensis, Macer Hiericontius, Dionysius, Diospolitanus, Priscianus Nicopolitanus, Saturninus, Sebastienus, Auxentius Ascholonitanus, Elianus Raniensis, Zenon Tyrius, Paulus Sydoniensis. Deisbus a Ptolomaida, Philippus Damascenus. Varachus Peneaclensis, Timotheus, Basilides, Abbibo, Mochinius Aracleensis, et caeteri. Finis.

INCIPIT SYNODUS EPHESINA. INCIPIT SYNODUS EPHESINA PRIMA ducentorum episcoporum, habita adversus Nestorium Constantinopolitanum episcopum, qui purum hominem ex sancta Virgine Maria natum asseruit, ut aliam personam carnis, aliam faceret deitatis, nec unum Christum in Verbo Dei et carne sentiret, sed separatim atque sejunctim alterum Filium Dei, alterum hominis praedicaret. Convenit autem haec synodus Theodosio juniore tertio decimo et Valentiniano tertio consulibus, aera CCCCLXVIII. Cui synodo praesedit beatissimus quondam Cyrillus Alexandriae episcopus, qui cum omni concilio ad eumdem Nestorium haec synodalia decreta transmisit.

EPISTOLA EPHESINI CONCILII AD NESTORIUM.

Religioso et Deo amabili consacerdoti NESTORIO CYRILLUS, vel quicunque sunt apud Ephesi synodum.

Cum Salvator noster aperte pronuntiet: Qui diligit patrem aut matrem super me non est me dignus, et qui diligit filium aut filiam super me non est me dignus (Matth. X, 37), quid nos patiemur qui deposcimur a tua religione ut te super Christum Salvatorem omnium diligamus? Quid enim nobis in die judicii proderit, aut quam satisfactionem reperire poterimus propter tam diuturnum silentium de prolatis a te contra eum blasphemiis? Et si quidem te tantummodo laederes, docens ista vel sentiens, sollicitudo nobis minor existeret. Cum vero totam scandalizaveris Ecclesiam, et fermentum insolitae pravitatis et novae haeresis miscueris in populis, nec tantum ibidem positis, sed ubique consistentibus. Nam tuarum expositionum libri per cuncta vulgati sunt, pro nostro silentio quae ratio ultra vel excusationis sermo sufficiat? Aut quando non necesse sit meminisse Christi Domini sic dicentis: « Non putetis quod venerim pacem mittere in terram, non veni pacem mittere, sed gladium, veni enim separare hominem adversus patrem suum, et filiam adversus matrem suam (Ibid., 34.) » Nam cum laeditur fides, parentum reverentia velut inutilis et periculosa despicitur, et amor erga filios fratresque vitatur, ad postremum etiam super ipsam vitam mors potius a piis viris eligitur, ut meliorem resurrectionem, sicut scriptum est, consequantur (Hebr. II, 35). Ecce itaque te simul cum sancta synodo, quae apud amplam urbem Romam congregata est, praesidente sanctissimo et reverendissimo Patre et consacerdote nostro Coelestino episcopo, his scriptis synodicis te etiam tertio convenimus, consilium dantes ut a tam pravis abstineas dogmatibus quae et sentire cognosceris et docere. Recipias vero fidem rectam Ecclesiis per beatissimos apostolos et evangelistas ab initio traditam, qui et oculis inspexerunt et ministri Verbi fuisse monstrantur. Quod si hoc religio tua facere distulerit, juxta dilationem litteris praefinitam sanctissimi et reverendissimi consacerdotis nostri Romanae praesulis Ecclesiae Coelestini, scias te nullam sortem habere nobiscum, nec locum aut convivium cum Dei sacerdotibus et episcopis obtinere. Non enim fas est conteri non solum Ecclesias ita turbatas et scandalizatas populis, fidemque rectissimam violatam dissipatamque, quin etiam gregem quem custodire debueras, siquidem juxta nos amator recti dogmatis exstitisses, sanctorum Patrum vestigia pia consectans.

Omnes itaque quos propter fidem tua religio a communione removit, aut ab ordine suo deposuit laicos et clericos in nostram communionem recipimus, non enim justum est eos tuis decretis opprimi qui noverunt recta sentire. Qui etiam benefacientes tibi prudentissime restiterunt, hoc idem namque in epistola quam misisti ad praesulem amplae Romae, sanctum et coepiscopum nostrum Coelestinum, significare curasti. Non autem sufficit vel tuae religioni tantummodo fidei symbolum confiteri quod expositum est per idem tempus, Spiritu sancto largiente, et venerando et magno concilio apud Nicaeam congregato.

Hoc enim non intellexisti nec recte interpretatus es, quinimo perverse, licet sono vocis eadem verba praetuleris. Sed consequens est etiam jurejurando fateri te quod anathematizes quidem tua polluta et profana dogmata, sentias autem et doceas quae nos universi, per Orientem seu per Occidentem episcopi et magistri, praesulesque populorum credimus, et docemus. Epistolis autem ab Alexandrina tuae religioni directis Ecclesia consensum praebuit, tam ea quae apud urbem Romanam convenit sancta synodus, quam etiam nos omnes velut recte irreprehensibiliterque conscriptis; subdidimus autem his nostris quae sentire oporteat et docere, et a quibus abstinere conveniat. Haec est enim fides catholicae Ecclesiae, cui cuncti consentiunt orthodoxi per Orientem Occidentemque pontifices.

Credimus in unum Deum Patrem, omnipotentem, omnium visibilium et invisibilium conditorem; et in unum Dominum nostrum Jesum Christum Filium Dei natum de Patre unigenitum, hoc est ex substantia Patris, Deum ex Deo, lumen de lumine, Deum verum ex Deo vero, natum non factum, omousion Patris, hoc est unius cum Patre substantiae; per quem omnia facta sunt in coelo et in terra, qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de coelis. Et incarnatus est, et, homo factus, passus est, et resurgens tertia die, ascendit in coelos, inde venturus judicare vivos et mortuos; et in Spiritum sanctum. Eos autem qui dicunt: Erat tempus quando non erat, et antequam nasceretur non erat, et quia ex nullis existentibus factus est, aut ex alia substantia vel essentia esse dicunt, aut convertibilem vel commutabilem Dei Filium, anathematizat catholica et apostolica Ecclesia. Sequentes itaque omnium sanctorum Patrum confessiones, quas loquente in eis sancto Spiritu protulerunt, et intentioni quae est in eorum intellectibus aequis vestigiis inhaerentes, atque iter ambulantes regium, profitemur quod ipsum unigenitum Dei Verbum natum ex ipsa Patris essentia, de Deo vero Deus verus, lumen de lumine, per quem omnia facta sunt, sive in coelis sive in terra, salutis nostrae causa, descendens ad exinanitionem sese dignatus est inclinare, natus autem et homo factus, id est carnem de Virgine sancta suscipiens, eamque propriam faciens nativitatem nostram ex vulva sustinuit, homo de muliere procedens, nec quod erat abjiciens. Nam licet factus sit in assumptione carnis et sanguinis, tamen etiam quod erat Deus natura scilicet et veritate persistens. Nec carnem itaque dicimus in naturam deitatis esse conversam, nec in substantiam carnis inseparabilem Dei Verbi essentiam comitantem.

Inconvertibilis est enim et incommutabilis idemque ipse juxta Scripturas jugiter permanens. Visus est autem et parvulus, positusque in cunabilis et sinibus genitricis Virginis constitutus universam creaturam replebat ut Deus genitori suo indivisus existeret. Quod divinum est enim sine quantitate et sine mole cognoscitur, nec ullis terminis continetur. Verbum Dei secundum subsistentiam confitentes, unum adoramus Filium et Dominum Jesum Christum non seorsum ponentes, et determinantes hominem Deum velut invicem sibi dignitatis et auctoritatis unitati conjunctum, hoc enim novitas vocis est et nihil aliud, nec item Christum specialiter nominantes Dei Verbum quod ex Deo est, nec alterum similiter Christum specialiter qui de muliere natus est, sed unum solummodo Christum Dei Patris Verbum cum propria carne cognoscimus. Tunc enim etiam juxta nos unctus est, quamvis Spiritum dignis ipse contulerit et non ad mensuram, sicut beatus Joannes evangelista asseruit. Sed nec illud dicimus quod Dei Verbum velut hominem communem qui de sancta Virgine natus est habitaverit, nec Deum homo Christus habitatorem possidere credatur. Quamvis enim Verbum habitaverit in nobis 70 et dictum sit in Christo habitare omnem plenitudinem deitatis corporaliter, attamen intelligimus Verbum quod caro factum est, non sicut in sanctis habitare dicitur, nec talem in ipso habitationem factam diffinire tentabimus, sed unus juxta naturam nec in carnem penitus commutatus talem sibi fecit habitationem qualem et anima hominis habere creditur, ad proprium corpus. Unus igitur est Christus et Dominus non velut conjunctione qualibet in unitate dignitatis, et auctoritatis hominis habentis ad Deum. Non enim potest unire naturam sola dignitatis aequalitas. Denique Petrus et Joannes aequalis sunt ad alterutrum dignitatis, propter quod apostoli et sancti discipuli esse monstrantur, verumtamen uterque non unus est. Nec juxta collationem vel connexionem modum conjunctionis advertimus, hoc enim ad unitatem non sufficit naturalem, nec secundum participationis effectum; nos etiam sicut adhaerentes Domino unus cum eo spiritus sumus, imo potius conjunctionis nomen evitamus tanquam non existens idoneum quod significat unitatis arcanum.

Sed neque Deum aut Dominum Christi Verbum Dei Patris asserimus, ne iterum manifestius in duo dividamus, unum Christum Filium et Dominum, et in crimen sacrilegii recidamus, Deum illi seipsum facientes et Dominum. Unitus quippe, sicut superius diximus, Deus Verbum carni secundum substantiam Deus quidem est omnium et dominator universitatis. Verumtamen nec servus est sibi ipsi nec Dominus, quoniam ineptum est vel potius impium hoc sentire vel dicere. Quamvis enim dicat Deum suum Patrem, cum sit Deus et de substantia ejus, tamen nullatenus ignoramus quod manens Deus, homo quoque factus est, qui sub Deo debitam legem naturae humanitatis assumeret, ipse vero sibi quomodo vel Deus poterit esse vel Dominus, ergo sicut homo quantum decenter exinanitionis mensurae congruit sub Deo esse nobiscum esse decrevit. Hoc etiam quomodo sub lege factus est quamvis ipse promulgaverit legem et legislator ut Deus existeret, cavemus de Christo dicere. Propter assumentem veneror assumptum. Et propter invisibilem adoro visibilem. Horrendum vero super hoc est etiam illud dicere: Is qui susceptus est cum eo qui suscipit nuncupatur Deus. Qui enim haec dicit dividit iterum in duos Christos eum qui unus est, hominem seorsum in parte, et Deum similiter in parte constituens. Evidenter enim denegat unitatem, secundum quam non alter cum altero coadoratur, aut nuncupatur Deus, sed unus intelligitur Christus Jesus, Filius Dei unigenitus, una servitute cum propria carne venerandus.

Confitemur etiam quod idem ipse qui ex Deo Patre natus est Filius unigenitus Deus, licet juxta naturam suam expers passionis exstiterit, pro nobis tamen secundum Scripturas carne percussus vel perpessus sit, et erat in crucifixo corpore propriae carnis impassibiliter ad se referens passionem. Gratia vero Dei pro omnibus gustavit mortem, tradens et proprium corpus quamvis et naturaliter ipse vita sit, et resurrectio mortuorum. Nam ut mortem ineffabili potentia proculcaret ac prius in sua carne primogenitus, Deus, licet juxta naturam suam, mortis expers ex mortuis fieret « primitiae dormientium (I Cor. XV, 20), » viamque faceret humanae naturae ad incorruptionis recursum, gratia Dei, sicut supra dictum est, pro hominibus gustavit mortem, et, tertia die resurgens, exspoliavit infernum. Idcirco quamvis dicatur quod per hominem facta sit resurrectio mortuorum, tamen intelligimus hominem factum Verbum quod ex Deo est, et per ipsum mortis imperium fuisse destructum.

Veniet autem temporibus praefinitis sicut est unus Filius et Dominus in gloria Patris « ut judicet orbem terrarum in aequitate (Psal. IX, 9), » sicut Scriptura testatur.

Necessarie igitur et hoc adjicimus. Annuntiantes enim sicut secundum carnem mortem unigeniti Filii Dei, id est, Jesu Christi et resurrectionem ejus, et in coelis ascensionem pariter confitentes, incruentam celebramus in ecclesiis sacrificii servitutem. Sic etiam ad mysticas benedictiones accedimus et sanctificamur participes sancti corporis et pretiosi sanguinis Christi omnium nostrum Redemptoris effecti, non ut communem carnem percipientes; quod absit, nec ut viri sanctificati et Verbo conjuncti secundum dignitatis unitatem aut sicut divinam possidentes habitationem, sed vere vivificatricem et ipsius Verbi propriam factam. Vita enim naturaliter ut Deus existens, quia proprie carne unitus est, vivificatricem eam esse professus est. Et ideo quamvis dicat ad nos: « Amen, amen dico vobis, nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis ejus sanguinem (Joan. VI, 54), » non tamen eam ut hominis unius ex nobis existimare debemus, quomodo enim juxta naturam suam vivificatrix esse caro poterit hominis? sed ut vere proprium ejus factam qui propter nos filius hominis est factus et vocatus. Eas autem voces quas Salvator in Evangeliis protulit, non in duabus substantiis aut personis omnino partimur. Non enim duplex est unus Christus et Deus solus, quamvis ex duabus diversisque rebus ad unitatem cognoscitur individuam convenisse, sicut homo quoque ex anima constat et corpore non duplex unus, sed potius est ex utroque.

Humanas ergo et divinas insuper voces ab uno Christo dictas animadvertentes recte sentimus. Cum enim de duobus dignissime loquitur de seipso: « Qui me videt, videt et Patrem (Joan. XIV, 9) » et: « Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30), » divinam ejus intelligimus ineffabilemque naturam, secundum quam unus est cum Patre suo propter unam eamdemque substantiam, « imago et character splendor gloriae ejus existens (Hebr. I, 3). » Cum vero humanae naturae mensuram nullatenus ignorans Judaeos alloquitur, nunc « me quaeritis occidere (Joan. VII, 20), » hominem qui veritatem locutus sum vobis, item non minus eum qui in similitudinem et aequalitatem Patris est Deum verum etiam in mensuris humanitatis ejus agnoscimus. Si autem necessario creditur quod natura Deus existens factus sit caro, imo potius homo animatus anima rationali, quae causa est ut in ejus quilibet vocibus erubescat, si eas homine dignas effatus est? Quod si sermones homini congruentes abjicit, juxta nos hominem fieri quid coegit? Cum vero se propter nos ad exinanitionem spontaneam misericorditer inclinaverit, quam ob causam dignos examinatione sermonis effugerit? Uni igitur personae cuncta ejus in Evangelio ascribimus, uni substantiae Verbi, id est, incarnati, quia unus est Dominus Jesus Christus, ut scriptum est: Appellatum vero ab Apostolo « Pontificem confessionis nostrae (Hebr. III, 1) » tanquam sacrificantem Deo et Patri fidei nostrae confessionem, quae a nobisipsis ipsi Deo Patri incessanter offertur; iterum ipsum esse dicimus ex Deo secundum naturam Filium unigenitum, nec homini praeter eum alteri sacerdotii nomen et officium deputamus, factus est enim « mediator Dei et hominum (Tim. II, 5), » et reconciliator ad pacem semetipsum Deo et Patri pro nobis offerens « in odorem suavitatis (Eph. V, 2). » Ideoque dicebat: « Sacrificium et oblationem noluisti, holocausta pro peccato non tibi placuerunt, corpus autem perfecisti mihi, tunc dixi: Ecce venio. In capite libri scriptum est de me, ut facerem, Deus, voluntatem tuam (Hebr. X, 5 et seq). » Obtulit enim proprium corpus non pro se, sed pro nobis in odorem suavitatis. Nam qua pro se vel oblatione vel sacrificio indigeret, omni peccato liber, ut Deus, existens? Quod si omnes peccaverint, et egent gloria Dei (Rom. III, 23). Secundum hoc quod sumus ad mutabilitatis excessum proniores effecti peccatis aegrotavit humana natura. Ipse vero non ita. Ideoque nos gloria ejus egemus. Cur erit ultra jam dubium, quod Agnus verus pro nobis sit immolatus. Qui autem dicit, quia seipsum tam pro se quam pro nobis obtulerit, nullatenus impietatis crimen effugiet, cum nihil prorsus iste deliquerit, nec ullum fecerit omnino peccatum. Qua igitur egeret oblatione nullo suo existente facinore? Pro quo, si esset satis ad modum convenienter offerret?

De Spiritu quoque, cum dicit: « Ille me clarificabit (Joan. XVI, 14), » hoc rectissime sentientes, unum Christum Dominum et Filium, non velut alterius egentem gloria confitemur, a Spiritu sancto gloriam consecutum, quia ejus Spiritus, nec melior, nec superior ipso est. Sed quia humana opera faciens, ad demonstrationem suae deitatis virtute proprii Spiritus utebatur, ab ipso glorificari dicitur, quod virtus sua vel disciplina quaelibet unumquemque clarificet. Quamvis enim in sua sit substantia Spiritus ejus, et intelligatur in persona proprietas juxta id quod Spiritus est et non Filius, attamen alienus ab illo non est. Nam Spiritus appellatus est veritatis, et veritas Christus est; unde et ab isto similiter sicut ex Deo Patre procedit. Denique hic et ipse Spiritus etiam per sanctorum manus apostolorum miracula gloriosa perficiens Dominum glorificavit Jesum Christum, postquam ascendit in coelum. Nam creditus est Christus natura Deus existens per suum Spiritum virtutes efficiens, ideoque dicebat: De meo accipiet, et annuntiabit vobis (Ibid.). Nequaquam vero participatione alterius idem Spiritus sapiens aut potens dicitur, quia per omnia perfectus est, et nullo prorsus indigens bono. Nam paternae virtutis et sapientiae, id est, Filii Spiritus creditur, et ideo ipse re et subsistente virtute virtus et sapientia comprobatur. Igitur quia Deum carne unitum juxta subsistentiam sancta Virgo corporaliter peperit, idcirco eam Dei Genitricem esse profitemur, non quod Verbi natura existendi principium de carne sortita sit: « Erat enim in principio Verbum, et Deus erat Verbum, et Verbum erat apud Deum (Joan. I, 1), » et ipse conditor saeculorum Patri coaeternus et universitatis conditor, sed, quod superius diximus, juxta subsistentiam sibimet uniens humanam naturam nativitatem sustineret ex ipsa vulva corporea. Non quod eguerit necessario propter suam naturam nativitate quae est in extremis saeculi facta temporibus, sed ut ipsas benediceret substantiae nostrae primitias. Et dum Deum carne unitum muliere edidisset, illa quae adversus omne genus humanum maledictio fuerat prolata desineret, nec jam morti nostra corpora destinaret. Illud quoque quod dictum est: « In tristitia paries filios (Gen. III, 16) » ipse dissolvens, verum esse monstraret quod prophetae voce praedixerat: « Absorpta est mors in victoria (I Cor. XV, 34). » Et iterum: « Abstulit Deus omnem lacrymam ab omni facie (Apoc. VII, 17). » Propter hanc enim causam dicimus eum dispensatorie, et ipsis tunc benedixisse nuptiis cum in Cana Galilaeae cum sanctis vocatus fuit apostolis (Joan. II, 1). Haec sapere edocti sumus tam a sanctis apostolis quam evangelistis, et ab omni Scriptura divinitus inspirata, nec non et a beatis Patrum confessionibus veritate subnixis. His omnibus etiam religionem tuam concordare, et praeter aliquem dolum consentire convenit. Quae vero huic religioni tuae anathematizare necesse est huic epistolae nostrae subjecta sunt.

Cap. I. Si quis non confitetur Deum esse veraciter Emmanuel, et propterea non Dei genitricem sanctam Virginem; peperit enim secundum carnem, carnem Dei factum Verbum, secundum quod scriptum est; « Verbum caro factum est, » anathema sit.

II. Si quis non confitetur carni secundum substantiam unitum Dei Patris Verbum, unumque esse Christum cum propria carne eumdem, scilicet, Deum simul et hominem, anathema sit. III. Si quis in uno Christo dividit substantias post unitatem, sola eas connexione conjungens ea quae secundum carnis dignitatem fit, vel etiam auctoritatem et potestatem ac non potius conventu qui per unitatem factus est naturalem, anathema sit. IV. Si quis personis duabus vel subsistentiis eas voces, quae in apostolicis scriptis continentur et evangelicis dividit, vel quae de Christo dicuntur a sanctis vel ab ipso, et aliquas quidem ex his velut homini qui praeter Dei Verbum specialiter intelligatur aptaverit, illas autem tanquam dignas Deo soli, Dei Patris Verbo, deputaverit, anathema sit. 71 V. Si quis audeat dicere hominem Christum theophoron, id est deiferum, ac non potius Deum esse veraciter dixerit, tanquam Filium per naturam secundum quod Verbum factum est caro, et communicavit similiter ut nos carni et sanguini, anathema sit. VI. Si quis dicit Deum esse vel Dominum Christi Dei Patris Verbum, et non magis eumdem ipsum confitetur Deum simul et hominem propterea quod Verbum caro factum est secundum Scripturas, anathema sit. VII. Si quis velut hominem Jesum, operante Deo Verbo, dicit adjutum et unigeniti gloriam tanquam propter ipsum existenti tribuit, anathema sit. VIII. Si quis audet dicere assumptum hominem coadorandum Deo Verbo et conglorificandum et connuncupandum Deum tanquam alterum cum altero, nam con syllaba superadjecta haec cogit intelligi, ac non potius una supplicatione veneratur Emmanuel unamque ei glorificationem dependit juxta quod Verbum caro factum est, anathema sit. IX. Si quis unum Dominum Jesum Christum glorificatum dicit a Spiritu sancto tanquam qui aliena virtute per eum usus fuerit, et ab eo acceperit efficaciam contra immundos spiritus, posse et coram hominibus divina signa perficere, ac non potius proprium fatetur ejus spiritum per quem divina signa explevit, anathema sit. X. Pontificem et Apostolum confessionis nostrae factum esse Christum divina Scriptura commemorat. Obtulit enim semetipsum pro nobis « in odorem suavitatis » Deo et Patri. Si quis ergo Pontificem et Apostolum nostrum dicit factum non ipsum Dei Verbum, quando caro factum est et homo, juxta nos homines, sed velut alterum praeter ipsum specialiter hominem ex muliere; aut qui dicit quod pro se obtulisset semetipsum oblationem et non potius pro nobis solis, non enim eguit oblatione qui peccatorum omnino nescivit, anathema sit. XI. Si quis non confitetur carnem Domini vivificatricem esse, et propriam ipsius Verbi Dei Patris, sed velut alterius praeter ipsum conjuncti eidem per dignitatem aut quasi divinam habentis habitationem ac non potius vivificatricem esse quia facta est propria Verbi vivificare valentis, anathema sit. XII. Si quis non confitetur Dei Verbum passum carne, et crucifixum carne, et mortem carne gustasse, factum primogenitum ex mortuis secundum quod vita est, et vivificator ut Deus, anathema sit. XIII. Ait igitur magna et sancta synodus ipsum qui est ex Deo Patre naturaliter natus Filium unigenitum Deum de Deo vero, lumen de lumine, per quem et cum quo omnia fecerit Pater, hunc descendisse, incarnatum esse, et hominem factum, passum esse, et resurrexisse tertia die, ascendisse rursus in coelos. Haec nos sequi verba debemus, his nos convenit obtemperare dogmatibus, considerantes quid sit incarnatum esse et hominem factum Dei Verbum. Non enim dicimus quod Dei natura conversa vel immutata sit, sed magis quod carnem animatam anima rationali sibi copulaverit, Verbumque substantialiter ineffabiliter et incomprehensibiliter factus sit homo, et nuncupatus sit etiam filius hominis non nuda tantummodo voluntate, sed nec assumptione sola personae, sed quod diversae quidem naturae in unum convenerunt, unus tamen ex ambobus Christus et Filius non evacuata vel sublata diversitate naturarum per conjunctiones, sed quia simul nobis effecerunt, ut unum Deum et Christum et Filium, id est divinitas et humanitas per arcanam illam ineffabilemque copulationem ad humanitatem. Itaque is qui ante saecula omnia est natus ex Patre, etiam ex muliere carnaliter est procreatus. Non quia divina ipsius natura de sacra Virgine sumpsit exordium, nec propter seipsum opus habuit secundo nasci post illam nativitatem quam habebat ex Patre. Est enim ineptum et stultum hoc dicere, quod is qui ante omnia saecula est consempiternus Patri, secundae generationis eguerit ut esse inciperet, sed quia propter nostram salutem naturam sibi copulavit humanam, et processit ex muliere, idcirco dicitur esse natus carnaliter. Neque enim primum natus est homo communis de sancta Virgine et tunc demum inhabitavit in eo Verbum, sed in ipsa vulva uteroque virginali secum carnem conjunxit et sustinuit generationem carnalem carnis suae nativitatem faciens. Sic illum diximus passum esse et resurrexisse, non quia Deus Verbum in sua natura passus sit aut plagas, aut clavos, et transfixiones, aut alia vulnera susceperit, Deus namque incorporalis et extra passionem est, sed quia corpus illud quod ipsius proprium factum est hoc sustinuit. Ideo haec omnia pro nobis ipsis dicitur passus, inerat enim in eo corpore quid patiebatur Deus, qui pati non poterat. Simili modo et mortem ipsius intelligimus, immortale enim et incorruptibile esse naturaliter et vita et vivificans Deus Verbum; sed quia corpus ipsius proprium gratia Dei juxta Pauli vocem « pro omnibus mortem gustavit (Heb. II, 9), » idcirco ipse dicitur mortem passus pro nobis. Non quod ipse mortem esset expertus, quantum ad ipsius naturam pertinet (insania enim est hoc vel sentire, vel dicere), sed quod, ut diximus, vera caro ipsius mortem gustavit, ita et resurgente carne ipsius rursus resurrectionem dicimus, non quia in corruptionem ceciderat, quod absit, sed quia ejus resurrexit corpus; ita Christum unum et Dominum confitemur, tanquam hominem cum Verbo coadorantes ut divisionis quaedam species inducatur, sed unum jam et eumdem adorantes, quia non est alienum a Verbo corpus suum cum quo ipse etiam assidet Patri, nec hoc ita dicimus quasi duobus filiis assidentibus, sed una cum carne per unitatem, quia si talem copulationem factam per substantiam, aut quasi per passibilem, aut quasi parum decoram voluerimus accipere, in id incidemus, ut duos filios esse dicamus. Necesse est enim discernere, et dicere hominem separatim fuisse, sola Filii appellatione honoratum, et rursus Verbum quod est ex Deo in homine, in veritate Filium Dei. Sed discernere in duos filios non debemus unum Dominum Jesum Christum. Neque enim adjuvat rectam fidei rationem, licet nonnulli copulationem, nescio quam, perhibeant personarum. Non enim dicit Scriptura Verbum Dei personam sibi hominis assumpsisse, sed carnem factum esse, id autem est ostendere Dei Verbum similiter ac nos principium habuisse carnis et sanguinis, et corpus nostrum proprie suum fecisse, et hominem ex muliere processisse non abjecta vel deposita deitate, ut generationem illam amitteret, quam habebat ex Patre, sed mansisse etiam in assumptione carnis Deum quod erat. Hoc itaque rectae fidei ratio protestatur. In tali sensu sanctos Patres fuisse comperimus, ideoque illi non dubitaverunt sanctam Virginem dicere theotochon, non quia Verbi natura deitasque in sanctam Virginem sumpsit exordium, sed quod ex ea natum sit sacrum illud corpus animatum anima rationali cui substantialiter adunatum Dei Verbum carnaliter natum esse dicitur. Haec igitur pro charitate in Christo scribo tibi, quaerens tanquam fratrem et contestans coram Deo et electis ejus angelis, ut haec nobiscum sentias simul et doceas, ut Ecclesiarum pax salvetur, et concordiae charitatisque vinculum indissolubile maneat sacerdotibus.