LXVII | LXIX |
INCIPIUNT CAPITULA CONCILII ANCYRANI.
1. De presbyteris lapsis in persecutione.
- 2. De diaconibus qui immolaverunt.
- 3. De clericis sive laicis quorum manus alii cum injuria super idolorum sacrificia posuerunt.
- 4. De his qui in templis idolorum coenaverunt, de quibus supra. 5. De his qui timore ritus gentilium peregerunt. 6. De his qui in locis idolorum manducaverunt. 7. De his qui frequenter idolis immolaverunt. 8. De his qui coacti uti idolis immolaverunt. 9. De his qui aliis sacrificandi causam attulerunt. 10. De diaconibus. 11. De desponsatis puellis et ab aliis corruptis. 12. De his qui ante baptismum sacrificaverunt idolis. 13. De coepiscopis. 14. De presbyteris a carne se abstinentibus. 15. Non debere presbyteros ecclesiastica jura vendere. 16. De his qui irrationabiliter vixerunt. 17. De his qui sicut muta animalia vixerunt. 18. De episcopis qui ordinati non suscipiuntur. 19. De his qui virginitatem profitentur. 20. De adulteris. 21. De mulieribus quae fornicatae partus suos necant. 22. De his qui volentes homicidium fecerunt. 23. De his qui more gentilium vivunt. 24. De eo qui sororem sponsae suae vitiavit.
INCIPIT CONCILIUM ANCYRANUM. (Anno Domini 600.) Isti quidem canones, seu regulae, priores sunt Nicaenis, sed ideo Nicaeni canones priores scribuntur, propter auctoritatem magni et sancti concilii apud Nicaeam habiti.
Convenerunt autem in synodum memoratam, Ancyram civitatem, hi, qui infra scripti sunt, Marcellus Ancyranus, Agricolaus Caesariensis, Lupus Tharsensis, Vitalio Antiochensis, Basilius Amasenus, Philadelphus Juliopolitanus, Testulus Nicomedensis, Heraclius Zolonensis, Petrus Iconiensis, Munecius Laodicensis, Pergianus Antiochaenus Phisidiae, Narcissus Nerodiensis. CAP. I. Presbyteros, qui immolaverunt et postea iterum certamen inierunt, si hoc ipsum ex fide, et non aliquo argumento sibimet praeparantes egerunt, ut iterum teneri viderentur, aut tormentis subjici putentur tanquam inviti, si ex fide ergo luctati sunt et non ex compacto, ad ostentationem, ut offerrent ipsi fecerunt, hos placuit honorem quidem sedis propriae retinere, offerre autem illis et sermonem ad populum facere, aut aliquibus sacerdotalibus officiis fungi non liceat.
II. Diacones similiter, qui immolaverunt, postea autem iterum reluctati sunt, illos quidem honore carere oportet cessare vero debere ab omni sacro ministerio, ita ut nec panem nec calicem offerant, nec pronuntient, nisi forte aliqui episcoporum conscii sint laboris eorum et humilitatis, et mansuetudinis, et voluerint eis aliquid amplius tribuere vel adimere, penes ipsos ergo de his erit potestas. III. Qui fugientes timore persecutionis, comprehensi sunt, vel a familiaribus seu a domesticis traditi, et vel bona propria amiserunt, vel sustinuerunt tormenta, vel etiam carceribus inclusi sunt. Et tamen proclamaverunt se esse Christianos, quin etiam, perseverante violentia, ad id usque perducti sunt ut manus eorum apprehensas, et violenter attractas super sacrificia imponerent, illis scilicet perseverantibus in fide, et Christianos se esse vociferantibus, hoc ergo quod eis invitis et aliis cogentibus contigit, si luctu et moerore animi acerbe se ferre demonstrant, ipsique humili per bonam conversationem habitu incedentes dolere se quod inviti coacti sunt doceant, hos tanquam inculpatos a communione non vetari. Si autem jam prohibiti sunt ab aliquibus a communione majoris diligentiae inquisitionis causa, aut per aliquorum ignorantiam statim recipi oportere, hoc autem observari oportet, et de clericis et de laicis omnibus. Laicos sane qui in similem necessitatis causam inciderunt, tanquam si nihil peccaverint, maxime si eos probabilis vita commendet, ad ordinationem recipi placuit. IV. De his, qui sacrificare coacti sunt, insuper in templis idolorum coenaverunt, si qui eorum cum habitu cultiore ad templa producti sunt, atque ibi pretiosiori veste adhuc mutata coenae participes facti sunt, idolorum indifferenter sumentes omnia qui fuerant apposita, placuit inter audientes uno anno constitui, tribus autem aliis annis agere poenitentiam, sed ex ipso triennio per biennium tantummodo orationi communicare, tertio autem anno reconciliare sacramentis. V. Quotquot autem ascenderunt templa cum veste lugubri, et recumbentes inter alios manducaverint flentes, si compleverint poenitentiam triennii temporis, sine oblatione suscipientur ad communionem, id est ut ipsi oblationem non offerant. Si autem perducti ad templa non manducaverint, biennio maneant in poenitentia. Tertio vero communicent, sed sine oblatione, ut dictum est, in quarto jam anno perfectionem suam recipiant. Episcopum autem hanc habere licentiam oportet, ut pro his peccata singulorum consideret, et prout viderit conversationem, normam, regulamque conversationis attribuat, id est, ut humanius agens secundum vitae modum tempus alicui breviare, aut etiam prolixius quod correctionis necessarium viderit, addere. Discutiatur autem omnium horum, et praecedens vita, et posterior, et ita circa eos sacerdotalis humanitas moderetur. VI. De his qui minis tantum cesserint, aut bonorum oblatione, aut transportationis poena deterriti sacrificaverunt, et nunc usque non poenituerunt neque conversi sunt, modo autem, id est, tempore hujus synodi, se obtulerunt conversionis suae consilium capientes, placuit eos usque ad magnum diem inter audientes suscipi, poenitentiam autem agere triennio, et post duos alios annos sine oblatione communicare, et ita demum sex annis completis ad perfectum pervenire. Quod si aliqui ante hoc concilium suscepti sunt ad poenitentiam, ex illo tempore imputabitur eis initium sexennii constituti. Quod si alicui horum quodlibet mortis periculum aut ex aegritudine aut ex aliqua causa acciderit, his communionem propter viaticum suum non negari. VII. De his qui festis diebus paganorum in remotis eorum locis conviviis interfuerunt, et suas nihilominus epulas ibidem portaverunt et comederunt, placuit ut post biennii poenitentiam suscipiantur ita tamen utrum aut cum oblatione recipiendi sint, an ad solam communionem admitti debeant unusquisque episcoporum examinet vitam eorum, et praeterita ac praesentia habita consideratione perpendat. VIII. Hi autem qui secundo vel tertio sacrificaverunt vi coacti, quatuor annis sese ad poenitentiam submittant, duobus autem aliis sine oblatione communicent, septimo anno perfectionem recepturi communionis. IX. Quotquot autem non solum a fide Dominica deviarunt, sed etiam insurrexerunt in alios, et fratribus persuaserunt, et rei facti sunt persuasionis, hi per triennium quidem inter catechumenos habeantur, per aliud autem sexennium poenitentiae recipiant locum, alio vero anno, id est decimo, communionem sine oblatione recipiant ut completo decennio perfectione fruantur. Ideo autem ipso tempore, etiam vita eorum et conversatio consideranda est. X. De diaconis, quicunque cum ordinantur, si in ipsa ordinatione protestati sunt, dicentes velle se habere uxores, nec posse se continere, hi postea, si ad nuptias venerint, maneant in ministerio, propterea quod his episcopus licentiam dederit. Quicunque sane tacuerunt, et susceperunt manus impositionem, professi continentiam, si postea ad nuptias convenerint, a ministerio cessare debebunt. XI. Desponsatas puellas, et postea ab aliis corruptas, placuit erui, et his reddi quibus fuerant desponsatae, etiam si eas a raptoribus florem pudoris amisisse constiterit. XII. Eos, qui ante baptismum sacrificaverunt idolis, et postea baptismum consecuti sunt, placuit ad ordinem promoveri, tanquam ab omni crimine lavacri salutaris sanctificatione purgatos. XIII. Vicariis episcoporum (quos Graeci coepiscopos vocant) non licere, vel presbyteros, vel diaconos ordinare. Sed nec presbyteris civitatis sine episcopi praecepto aliquid imperare, nec sine auctoritate litterarum ejus in unaquaque parochia aliquid agere. XIV. De his qui in clero sunt presbyteri vel diaconi, et abstinent se a carnibus, hoc placuit statui, ut non eas tanquam immundas contemnant, sed contingant. A quibus quidem, qui se abstinere volunt, habeant potestatem, ita tamen, ut si quando cum oleribus coquuntur, eadem tanquam carnibus polluta non judicent, sed ex his cibum assumant, quamvis a carnibus se abstineant. Quod si in tantum eas immundas et abominabiles judicaverint, ut nec olera quae cum carnibus coquuntur aestiment comedenda, tanquam non consentientes huic regulae, cessare eos oportet et a ministerio et ordine suo. Si quis autem hujus regulae monitis non obedierit, sed carnes (ut dictum est) immundas et abominandas existimaverit, cessare debet ab ordine suo. XV. Si qua de rebus ecclesiae, cum episcopus non est, presbyteri vendiderint, placuit rescisso contractu ad jus ecclesiasticum revocari. In judicio autem erit episcopi, si constitutum pretium debet recipi necne, propter quod saepe contingit distractarum rerum redditus ampliorem summam pro accepto pretio reddi. XVI. In hoc titulo verba Graeca haec sunt; Περι τῶν ἀλογῶς διαγόντῶν καὶ διαγόνται, quae nos Latine possumus dicere de his qui irrationabiliter versati sunt sive versantur. Sensus autem, in hac sententia duplex esse potest, qui ex subjectis conjicitur, aut de his qui cum pecoribus coitu misti sunt, aut more pecudum incesta cum propinquis sanguinum commiscuerunt. Quotquot igitur ante vigesimum aetatis suae annum tale crimen admiserint, quindecim annis in poenitentia peractis, orationi tantum incipiant communicare. Et quinquennium alterum in communione orationis solius perdurantes. Post vigesimum cum oblatione ad communionem suscipiantur, discutiatur autem et vita eorum qualis fuerit tempore poenitentiae. Et juxta hanc humanitatem consequantur. Quod si quis perseverantius abusus fuerit, hoc crimine prolixius tempus, id est viginti annorum poenitentiam suscipiat. Qui vero, exacta viginti annorum aetate, et uxores habentes in hoc crimen inciderint, post viginti et quinque annos poenitentia acta ad communionem orationum admittantur, in qua communione orationum altero quinquennio perdurantes plenam communionem cum oratione recipiant. Quod si aliqui et uxores habentes, et excedentes quinquagesimum aetatis suae annum in hoc prolapsi sunt scelere ad exitum tantum vitae communionem moereantur. XVII. Hos eosdem, sane non solum leprosos crimine hujuscemodi factos, sed et alios isto morbo replentes, placuit inter eos orare qui tempestate jactantur, qui a nobis energumeni intelliguntur. XVIII. Si qui episcopi suscepti non sunt a sua dioecesi in qua fuerant denominati, compellantur ad eamdem judicis edicto redire. Quod si voluerint alias Ecclesias occupare, et vim facere aliis episcopis quos ibi invenerint, seditiones excitando adversus eos, hos segregare oportet. Quod si volunt in presbyterio in ecclesia ubi prius fuerant tanquam presbyteri residere, non repellantur a propria dignitate. Quod si etiam ibi seditiones concitare probantur, episcopis ibidem constitutis, segregari eos necesse est, et nihilominus presbyterii dignitate privari. XIX. Quotquot virginitatem pollicitam praevaricatae sunt, professione contempta, inter bigamos, id est qui ad secundas nuptias transierunt, haberi debebunt. Virgines autem puellas 62 quae tanquam sorores cum nonnullis viris habitare volunt, ab eorum consortio prohibemus. XX. Si quis adulterium commiserit, septem annis in poenitentia completis, perfectioni reddatur secundum pristinos gradus. XXI. De mulieribus quae fornicantur, et partus suos necant, sed et de his quae agunt secum ut utero conceptus excutiatur, antiqua quidem definitio usque ad exitum vitae eas ab ecclesia removet, humanis nunc definimus, ut eis decem annorum tempus poenitentiae tribuatur. XXII. Qui voluntarie homicidium fecerint, ad poenitentiam quidem jugiter se submittant. Circa autem exitum vitae, communione digni habeantur. Eos vero qui non voluntate, sed casu homicidium fecerint, prior regula post septem annorum poenitentiam, communioni sociavit secundum gradus constitutos. Haec vero humanior definitio quinquennii tempus tribuit. XXIII. Qui auguria vel auspicia sive somnia vel divinationes quaslibet secundum morem gentilium observant, aut in domos suas hujusmodi homines introducunt in exquirendis aliquibus arte malefica, aut domus lustrant, confessi, quinquennio poenitentiam agant secundum antiquas regulas constitutas. XXIV. Si quis sponsam habens, sorori ejus forsitan intulerit vitium, eique inhaeserit tanquam suae et sibi expetendam esse conjunctionem, hac autem decepta, postea uxorem duxerit desponsatam. Illa vero quae vitium passa est, si forte necem sibi intulerit, omnes hi qui hujus facti sunt conscii, decem annis in poenitentiam redigantur secundum canones constitutos. Explicit concilium Ancyranum.