I | II |
Incipiunt canones ID EST REGULAE ECCLESIASTICAE A sanctis Patribus constitutae, et ab ISIDORO in unius codicis corpus collectae 1 ORDO DE CELEBRANDO CONCILIO.
Hora diei prima, ante solis ortum, ejiciantur omnes ab ecclesia, obseratisque foribus cunctis ad unam januam per quam sacerdotes ingredi oportet, ostiarii stabunt. Et convenientes omnes episcopi pariter introibunt, et secundum ordinationis suae tempus residebunt. Post ingressum episcoporum omnium atque consessum, vocentur deinde presbyteri, quos causa probaverit introire, nullusque se inter eos ingerat diaconorum. Post hos ingrediantur diacones probabiles, quos ordo poposcerit interesse. Et corona facta de sedibus episcoporum, presbyteri a tergo eorum resideant, quos tamen sessuros secum metropolitanus elegerit, qui utique et cum eo judicare aliquid, et definire possunt. Diaconi in conspectu episcoporum stent, deinde ingrediantur laici, qui electione concilii interesse meruerunt. Ingrediantur quoque notarii, quos ad recitandum vel excipiendum ordo requirit. Obseratisque januis, et sedentibus in diuturno silentio sacerdotibus, atque cor totum habentibus ad Dominum, dicturus est archidiaconus, Orate, statimque in terram omnes prosternentur, tam episcopi quem presbyteri, et orantes diutius, tacite cum fletibus atque gemitibus, unus ex episcopis senioribus surgens, orationem palam fundat ad Dominum, cunctis adhuc in terra jacentibus, dicens hanc orationem:
Oratio.
Adsumus, domine sancte Spiritus, adsumus peccati quidem immanitate detenti, sed in nomine tuo specialiter aggregati; veni ad nos, et esto nobiscum, dignare illabi cordibus nostris, doce nos quid agamus, quo gradiamur, et ostende quid efficere debeamus, ut, te auxiliante, tibi in omnibus placere valeamus. Esto salus, et suggestor, et effector judiciorum nostrorum, qui solus cum Deo Patre, et ejus Filio nomen possides gloriosum. Non nos patiaris perturbatores esse justitiae, qui summam diligis aequitatem, ut in sinistrum nos non ignorantia trahat, non favor inflectat, non acceptio muneris vel personae corrumpat; sed junge nos tibi efficaciter solius tuae gratiae dono, ut simus in te unum, et in nullo deviemus a vero, qualiter in nomine tuo collecti, sic in cunctis teneamus cum moderamine pietatis justitiam, ut et hic a te in nullo dissentiat sententia nostra, et in futuro pro bene gestis consequamur praemia sempiterna.
In qua oratione Pater noster non dicatur, nec benedictio, sed ipsa solummodo oratio confirmetur. Finita autem oratione, et responso ab omnibus Amen, rursus dicat archidiaconus: Erigite vos. Confestim omnes surgant et cum omni timore Dei et disciplina tam episcopi quem presbyteri sedeant; sicque omnibus in suis locis, in silentio consedentibus, diaconus alba indutus, codicem canonum in medio proferens, capitula de conciliis agendis pronuntiet, id est, de concilio Toletano tertio, aera XVIII. Item, ex concilio Toletano quarto, aera III. Item, ex capitulis Orientalium partium, quae Martinus episcopus de Graeco in Latinum vertit, aera XVIII, de Synodo facienda. Item, ex concilio Chalcedonensi, aera XVIII. Item, ex concilio Agathensi, aera XXV, vel XXVI, vel aliud de canonibus, quod metropolitano aptius visum fuerit, ut legatur. Finitisque titulis, metropolitanus episcopus, concilium alloquatur exhortatione, ita dicens: Ecce, sanctissimi sacerdotes, praemissis Deo precibus, fraternitatem vestram cum pia exhortatione convenio, et per divinum nomen obtestor ut ea, quae a nobis de Deo, et de sacris ordinibus, vel sanctis moribus vobis fuerint dicta, cum omni pietate suscipiatis et cum summa reverentia perficere intendatis. Quod si forsitan aliquis vestrum aliter quam dicta fuerint senserit, sine aliquo scrupulo contentionis in nostrorum omnium copulatione, ea ipsa, de quibus dubitaverit, conferenda reducat, qualiter, Deo auxiliante, aut doceri possit, aut doceat. Deinde simili vos obtestatione convenio, et obsecro, ut nullus vestrum in judicando, aut personam accipiat, aut quolibet favore, aut munere pulsatus, a justo judicio scienter avertatur, aut discedat; sed cum tota pietate, quidquid coetui nostro se judicandum intulerit retractate, ut nec discordans contentio ad subversionem justitiae inter nos locum inveniat, nec item in perquirenda aequitate vigor nostri ordinis vel sollicitudo tepescat.
Post hanc exhortationem introibunt omnes, quicunque fuerint presbyteri, diacones, vel religiosi universi ad audiendum doctrinam. Sicque archidiaconus lecturus est canonem Toletani concilii undecimi, aera prima, ne tumultu concilium agitetur. Quo canone perlecto, concilium Ephesinum ex ordine perlegatur. Deinde collatio pariter et instructio de mysterio sanctae Trinitatis habeatur, simulque et de officiorum ordinibus, si in omnium sedibus ejusdem celebritatis unitas teneatur. Pro his quoque causis, prout spatium diei permiserit, et epistolae papae Leonis ad Flavianum episcopum de erroribus Eutychetis, et mysterio Trinitatis, legendae sunt. Canones quoque de unitate officiorum, nec ad aliud aliquid antea transeatur, quam ista omnia explicentur, ita tamen ut in totos tres dies litaniarum nihil aliud agatur nec tractetur, nisi sola collatio de mysterio sanctae Trinitatis, et de ordinibus vel sacris, vel officiorum institutis, ita ut haec tota partiantur per totos illos tres dies, ut nihil aliud (sicut dictum est), nisi sola quaestio de his quae praedicta sunt, habeatur, ita ut lectio semper congruens ordini, et causae quae quaerenda est, antecedat. Post haec, in quarto die reliquae per ordinem admittendae sunt, sicque omnes qui de religiosis in retroactis diebus pro spirituali instructione interfuerant in concilio, foris egrediantur, residentibus aliquibus presbyteris in concilio, quos metropolitanus probaverit honorandos. Per singulos tamen illos tres dies rogationum litaniarum, episcopi vel presbyteri cum admonitore primum orationibus se prosternant. Sicque collecta a metropolitano oratione consurgant et de divinis tantum (ut dictum est) rebus collationem habeant, in reliquis autem diebus, cunctis astantibus oratio colligenda est, et sic considentes causarum negotia, juste et religiose colligant. Nullus tamen tumultus, aut inter confidentes, aut inter astantes habeatur. Eodem tamen modo, eodemque ordine ad concilium omnes per singulos dies ingrediantur, quo superius jam praemissum est. Nam etsi presbyteri reliqui aut diaconi, clerici sive laici de his qui foris steterunt, concilium pro qualibet re crediderint appellandum, Ecclesiae metropolitanae archidiacono causam suam intiment, et ille concilio denuntiet. Tunc illis et introeundi singulatim et proponendi licentia concedatur. Nullus autem episcoporum a coetu communi secedat, antequam hora generalis secessionis adveniat.
Concilium quoque nullus solvere audeat, nisi fuerint cuncta determinata, ita ut quaecunque deliberatione communi finiuntur episcoporum singulorum manibus subscribantur, ita tamen ut ante duos vel tres dies quam solvant concilium omnes constitutiones a se editas diligenti consideratione retractent, ne in aliquo offendissent. Item, in die quo concilium absolvendum est, canones qui in sancta synodo constituti sunt, coram ecclesia in publico relegantur. Quibus explicitis, respondeatur in choro: Amen. Deinde ad locum redeuntes, ubi in concilio resederunt, canones ipsos subscribant. Admonendi quoque a metropolitano sunt de Pascha venturo, quo veniat die. Admonendi etiam sunt quo tempore supervenienti anno ad faciendum concilium veniant. Eligendi etiam sunt de episcopis, qui cum metropolitano dies festos Natalis Domini et sanctum Pascha debeant celebrare. Post haec, dicente archidiacono: Orate, omnes simul in terra pariter se prosternant, ubi diutissime orantes, hanc unus ex majoribus orationem dicat:
Oratio
Nulla est, Domine, humanae conscientiae virtus, quae inoffense possit tuae voluntatis judicia expedire, et ideo quia imperfectum nostrum viderunt oculi tui, perfectioni deputa, quaesumus, quae perfecto aequitatis fine concludere peroptamus. Te in nostris principiis occursorem poposcimus, te quoque in hoc fine judiciorum nostrorum excessibus adesse precamur, scilicet, ut ignorantiae parcas, ut errori indulgeas, ut perfectis votis perfectam operis efficaciam largiaris. Et quia conscientia remordente tabescimus, ne aut ignorantia nos traxerit in errorem, aut praeceps forsitan voluntas impulerit justitiam declinare, ob hoc te poscimus, te rogamus, ut si quid offensionis in hac concilii celebritate attraximus, condonare ac remissibile facere digneris, ut in eo quod soluturi sumus aggregatum concilium, a cunctis primum absolvamur nostrorum nexibus delictorum, qualiter et transgressores venia, et confitentes tibi subsequatur remuneratio sempiterna.
Huic orationi oratio Pater noster adjungatur, et cunctis adhuc jacentibus, haec benedictio explicetur.
Benedictio.
Christus Dei Filius, qui est initium et finis, complementum vobis tribuat charitatis. Amen. Et qui vos ad expletionem hujus fecit pervenire concilii absolutos vos efficiat ab omni contagione delicti. Amen. Et ab omni reatu liberiores effecti, absoluti etiam per donum Spiritus sancti, felici reditu vestrarum sedium cubilia repetatis illaesi. Amen. Quod ipse praestare dignetur, cujus regnum et imperium permanet in saecula saeculorum. Amen.
Quibus expletis, cum dictum fuerit ab archidiacono: In nomine Domini nostri Jesu Christi, eamus cum pace, omnes illico pariter exsurgentes, residente metropolitano ab ipso primum incipiente, osculum sibi invicem omnes pariter dabunt. Sicque data sibi invicem pace, conventus concilii absolvatur.
Oratio diei secundae.
Nostrorum tibi, Domine, curvantes genua cordium, quaesumus, ut bonum quod nobis a te requiritur exsequamur, ut prompta semper sollicitudine gradientes, discretionis arduae subtile judicium faciamus, ac misericordiam diligentes clareamus studiis tibi placitae actionis.
Oratio diei tertiae.
Ad te, Domine, interni clamoris vocibus proclamantes, unanimiter postulamus, ut respectu gratiae tuae solidati, praecones virtutis tuae efficiamur intrepidi, tuumque valeamus verbum cum omni fiducia loqui.