CVII | CIX |
INCIPIUNT DECRETA JOANNIS PAPAE.
JOANNES urbis Romae episcopus ZACHARIAE archiepiscopo salutem.
Exigit dilectio tua, frater charissime, praeceptum apostolicae sedis, in quo Patrum decreta consentiunt, quod nec tibi, nec ulli recte viventium, et credentium sacerdotum negare fas esse credimus. Et licet tibi pro merito et honore sacerdotii quo plurimum polles vivendi, et docendi ecclesiasticae regulae nota sint omnia, tamen quia Romanae Ecclesiae normam atque auctoritatem magnopere postulasti scriptis tuis breviter respondere curavimus. De occultis enim cordis alieni temere judicare iniquum est: etenim cujus non videntur opera nisi bona peccatorum est ex suspicione reprehendere. Oves ergo quae pastori suo commissae fuerunt, eum nec reprehendere nisi a recta fide exorbitaverit, debent, et nullatenus accusare possunt; quia facta pastorum oris gladio ferienda non sunt, quanquam recte reprehendenda videantur. Ideo ista dicimus, quia in scriptis vestris reperimus quosdam episcopos vestris in partibus a propriis ovibus accusatos, aliquos videlicet ex suspicione, et aliquos ex certa ratione: et idcirco quosdam suis esse rebus exspoliatos, quosdam vero a propria sede pulsos. Quos scias nec ad synodum comprovincialem, nec ad generalem posse convocare, nec aliquid judicare antequam cuncta quae eis ablata sunt legibus potestati eorum reintegrentur. Prius ergo oportet omnia illa legibus reintegrari, et ecclesias quae sibi sublatae sunt, cum omni privilegio suo restitui; et postmodum non sub angusti temporis spatio, sed tantum temporis spatium eis indulgeatur quantum exspoliati vel expulsi esse videntur, antequam ad synodum convocentur, et ab omnibus quisque suae provinciae episcopis audiatur. Nam nec convocari ad causam, nec dijudicari potest exspoliatus vel expulsus, quia non est privilegium quo exspoliari possit nudatus; unde et antiquitus decretum est omnes possessiones, et omnia sibi sublata atque fructus cunctos ante litem contestatam, praeceptor vel primas possessori restituat. Et alibi scriptum habetur: Ille qui violentiam pertulit universa in statu quo fuerant, recipiat, et quae possedit securus teneat. Et alibi in synodalibus Patrum decretis, et regum edictis legitur statutum: Reintegranda sunt omnia exspoliatis vel ejectis episcopis, praesentialiter ordinatione pontificum, et in eorum unde abscesserunt potestatem funditus revocanda, quacunque conditione temporis, aut dolo, aut captivitate, aut virtute majorum, aut per quascunque injustas causas, res Ecclesiae vel proprias, aut substantias suas perdidisse noscuntur, ante accusationem, aut regularem ad synodum vocationem eorum, et reliqua. Est etiam in antiquis Ecclesiae statutis decretum, ut qui aliena invadit, non exeat impunitus, sed cum multiplicatione omnia restituat; unde et in Evangelio scriptum est: « Quod si aliquid defraudavi, reddo quadruplum (Luc. XIX, 8). » Et in legibus saeculi cautum habetur: Qui rem subripit alienam, illi cujus res direpta est, in undecuplum quae sublata sunt, restituat. Et in lege divina legitur: « Maledictus omnis qui transfert terminos proximi sui. Et dicet pupulus, Amen (Deut. XXVII, 17). » Talia ergo non praesumantur absque ultione, nec exerceantur absque sua damnatione. Tu vero, frater charissime, haec vide ne transgrediaris, et reliquos episcopos tam tuae curae commissos, et alios firmiter tenere doceto, quia transgredi apostolica statuta absque transgressoris gradus periculo nullatenus possunt. Inimicis vero accusatoribus, vel de inimici domo prodeuntibus, seu qui cum inimicis morantur non credatur, ne irati nocere cupiant, ne laesi se velint ulcisci hi quoque rejiciendi sunt, non approbandi. Haec, charissime, tene, et prohibita semper cave. Illud adimplere stude, quod bene ad Jesum filium Syrach dictum est: Usque ad mortem certa pro veritate, et semper Dominus Deus tuus pugnabit pro te. Hujus ergo rei gratia vobis et nobis sancta commissa est Ecclesia, ut pro omnibus laboribus et cunctis opem ferre non negligamus; quoniam dum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt omnia quae possidet. Ideoque tanta urgente necessitate summopere vestra apostolicaque auctoritate, et reliquos episcopos oportet reprimere infestos, relevare oppressos, ut absque gravi Domino auxiliante difficultate, ipsi gratanter omni tempore sacrificare mereamur illaesi. Ad vos quoque me reverti cogit propositi operis amica conditio, qui melioribus hactenus opera volui novare sermonibus, dum talem rationem exigit toxicata necessitas, mandati coelestis habitatio nos aut miscet, aut separat; nec interest quae intervalla nos segregent, si una in supernae mansionis clave retinentur; nec vobis tales nocere maluerint, si invicem adjutorium facere non distuleritis: inauditum enim genus sacrilegii est quod mentitae religionis honorem praefixi aemuli colorant. Dehonestat enim venerandi reverentiam nominis qui adjutorem se in his quae in Deum jactat, commissa pollicetur. Contumeliae genus est quasi in solatio esse sublimi juxta Apostolum: « Tu qui es qui judicas alienum servum? » Quid auribus imperitis illudunt et graviorem vindictae speciem faciunt esse quam culpae? Si odium habent, excessibus emendent. Cur ergo liberius condemnant scelera quam vitent? Sui profecto impugnator est omnis qui Patres insequitur, aut detrahere non formidat. Nihil est enim inimicorum in quo tela Domino opem ferente non superare valeatis, si juxta veritatis vocem talem qualem Dominus praecepit, habueritis dilectionem ad invicem. Data XV Kalendas Novembris, Maximo et Olibrio IV consulibus.
Ad episcopos Italiae de Theodorico rege.
Joannes episcopus omnibus per provincias Italiae constitutis episcopis in Domino salutem.
Saepissime multo jam experimento didici sanctum pietatis vestrae studium circa religionem Christianam gloriosis crescere, et dilatari augmentis; et fides recta quae non solum me, sed omnes Domini sacerdotes consolatur et roborat, vestris in mentibus et operibus per sacerdotale agnoscitur opus, et dilatatur. Quapropter, fratres, hortor vos, et moneo contra Arianam perfidiam quae olim non semel, sed saepe damnata est, et modo in quibusdam reviviscit armari gladio Spiritus sancti, ut eam adminiculante divina gratia, opprimere et exstirpare valeamus, ut nec radix ejus in posterum inveniatur. Ecclesias vero Arianorum ubicunque inveneritis catholicas eas divinis precibus et operibus absque ulla mora consecrate, quia et nos quando fuimus Constantinopoli tam religione catholica quam et regis Theodorici causa suadente atque hortante Arianosque exstirpante piissimo atque Christianissimo justissimo Justino orthodoxo imperatore, quascunque in partibus Ecclesias reperire potuimus catholicas, eas Domino opem ferente consecravimus. Et quanquam praedictus Theodoricus rex eorum peste tactus intrinsecus et obvolutus, extrinsecus nos et omnem regionem nostram perdere et gladio et igne consumere minetur. Nolite tamen propterea deficere, sed viriliter in agro Dominico elaborare studete, et, juxta Veritatis vocem, « nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere, sed potius eum timete qui potest animam et corpus mittere in gehennam (Matth. X, 28), » et egregius gentium Apostolus inquit: Non enim nosmetipsos praedicamus, sed Jesum Christum Dominum nostrum: nos autem servos vestros per Jesum, quoniam Deus qui dixit de tenebris lumen splendescere, illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiae claritatis Dei in faciem Christi Jesu. Habemus autem thesaurum istum, in vasis fictilibus ut sublimitas sit virtutis Dei, et non ex nobis. In omnibus tribulationem patimur, sed non angustiamur, adorimur, et non destituimur. Persecutionem patimur, et non derelinquimur. Dejicimur, et non perimus. Semper mortificationem Jesu in corpore nostro circumferentes ut et vita Jesu in corporibus nostris manifestetur. Semper enim nos qui vivimus in mortem tradimur propter Jesum, ut et vita Jesu manifestetur in carne nostra mortali. Ergo mors in nobis operatur, vita autem in vobis, habentes autem eumdem spiritum fidei, sicut scriptum est: « Credidi propter quod locutus sum, » et nos credimus propter quod et loquimur, scientes, quoniam qui suscitavit Jesum et nos cum Jesu suscitabit et constituet vobiscum. Omnia enim propter vos ut gratia abundans per multas gratiarum actiones, abundet in gloriam 263 Dei. Propter quod non deficimus, sed licet is qui foris est, noster homo corrumpat, tamen is, qui intus est, renovatur de die in diem, id enim quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur in nobis, non contemplantibus quae videntur, sed quae non videntur. Quae videntur enim, temporalia sunt: quae autem non videntur, aeterna sunt (II Cor. IV, 1-18). » « Scimus enim quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod ex Deo aedificationem habemus, domum non manufactam aeternam in coelis. Nam et in hoc ingemiscimus habitationem nostram, quae de coelo est, superindui cupientes: si tamen vestiti et non nudi inveniamur. Nam et qui sumus in hoc tabernaculo, ingemiscimus gravati, eo quod nolumus spoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur quod mortale est, a vita. Qui autem efficit nos in hoc ipsum Deus, qui dedit nobis pignus spiritus. Audentes igitur semper et scientes, quoniam dum sumus in hoc corpore peregrinamur a Domino. Per fidem enim ambulamus, et non per speciem. Audemus autem et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore, et praesentes esse ad Deum; et ideo contendimus, sive absentes, sive praesentes placere ei. Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis prout gessit, sive bonum, sive malum. Scientes ergo timorem Domini hominibus suademus, Deo autem manifesti sumus Spero autem et in conscientiis vestris manifestos nos esse. Non iterum nos commendamus vobis, sed occasionem damus vobis gloriandi pro nobis, ut habeatis ad eos qui in facie gloriantur, et non in corde; sive enim mente excedimus, Deo, sive sobrii sumus, vobis. Charitas enim Christi urget nos, aestimantes hoc, quoniam si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt, ut et qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est, et resurrexit. Itaque nos ex hoc neminem jam novimus secundum carnem, et si agnovimus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus. Si qua ergo in Christo nova creatura, vetera transierunt, ecce facta sunt omnia vera. Omnia autem ex Deo qui reconciliavit nos sibi per Christum, et dedit nobis ministerium reconciliationis quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, non reputans illis delicta ipsorum, et posuit in nobis verbum reconciliationis. Pro Christo ergo legatione fungimur, tanquam Deo exhortante per nos. Obsecramus pro Christo reconciliamini Deo. Eum qui non noverat peccatum pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur justitia Dei in ipso (II Cor. V, 1-21). » « Adjuvantes autem exhortamur ne in vacuum gratiam Dei recipiatis. Ait enim: Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adjuvi te. Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. Nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum, sed in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis, in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in jejuniis, in castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in Spiritu sancto, in charitate non ficta, in verbo veritatis, in virtute Dei; per arma justitiae a dextris et a sinistris, per gratiam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam, ut seductores et veraces, sicut ignoti et cogniti, quasi morientes, et ecce vivimus, ut castigati, et non mortificati, quasi tristes, semper autem gaudentes, sicut egentes, multos autem locupletantes, tanquam nihil habentes, et omnia possidentes (II Cor. VI, 1-10). » « De caetero, fratres, gaudete, perfecti estote, exhortamini, pacem habete, ut Deus pacis et dilectionis sit semper vobiscum (II Cor. XIII, 11). » Amen. Data III Idus Junii, Maximo et Olibrio viris clarissimis consulibus.