II | 11 |
Praefatio.
recensereAD HONORATUM EPISCOPUM ET EUCHERIUM. Cum virtutem perfectionis vestrae, qua velut magna quaedam luminaria in hoc mundo admirabili claritate fulgetis, multi sanctorum qui vestro erudiuntur exemplo vix queant aemulari, tamen vos, o sancti fratres, Honorate et Eucheri, tanta illorum sublimium virorum, a quibus prima anachoreseos instituta suscepimus, laude flammamini, ut unus quidem vestrum ingenti fratrum coenobio praesidens, congregationem suam, quae quotidiano sanctae conversationis vestrae docetur intuitu, illorum quoque Patrum praeceptis optet institui; alter vero ut etiam corporali eorumdem aedificaretur aspectu, Aegyptum penetrare voluerit, ut hanc quasi frigoris Gallicani rigore torpentem provinciam derelinquens, ad illas quas sol justitiae proximius respicit terras, maturis virtutum fructibus redundantes, velut turtur castissimus transvolaret. Necessario hoc mihi virtus charitatis extorsit, ut unius desiderio, alterius etiam labori consulens, tam abruptum scribendi periculum non vitarem, dummodo et priori apud filios adderetur auctoritas, et secundo tam periculosae navigationis necessitas demeretur. Proinde quia fidei vestrae atque fervori, nec illa Instituta coenobiorum quae duodecim libellis ad beatae memoriae episcopum Castorem quo potuimus sermone conscripsimus, nec decem collationes in Scythica eremo commorantium Patrum, quas praecipientibus sanctis Elladio et Leontio episcopis, utcumque digessimus, satisfacere potuerunt, nunc etiam ut itineris nostri ratio et ordo cognoscatur, trium in alia eremo consistentium, quos primos vidimus, Patrum septem collationes, pari conscriptas stylo, vobis credidi consecrandas, quibus ea quae de perfectione in praeteritis nostris opusculis obscurius forsitan comprehensa vel praetermissa sunt, suppleantur. Si vero sanctam studii vestri sitim etiam haec satiare non quiverint, septem alias collationes, quae ad sanctos qui in Stoechadibus consistunt insulis emittendae sunt fratres, desiderium, ut arbitror, vestri ardoris explebunt.