Collationes/6

This is the stable version, checked on 18 Octobris 2021. Template changes await review.
COLLATIO VI
Saeculo V

editio: Migne 1846
fons: Corpus Corporum
 5 7 

COLLATIO SEXTA,

recensere

Quae est Theodori abbatis. DE NECE SANCTORUM. CAPUT PRIMUM. In Palaestinae partibus juxta Thecue vicum qui Amos prophetam meruit procreare (Amos I), solitudo vastissima est usque ad Arabiam ac mare Mortuum, quo ingressa deficiunt fluenta Jordanis, et cineres Sodomorum amplissima extensione porrecta [ Al. porrecti]. In hac summae vitae ac sanctitatis monachi diutissime commorantes, repente sunt a discurrentibus Saracenorum latrunculis interempti. Quorum corpora, licet sciremus tam a pontificibus regionis illius quam ab universa plebe Arabum tanta veneratione praerepta, et inter reliquias martyrum condita, ut innumeri populi e duobus oppidis concurrentes gravissimum sibi certamen indixerint, et usque ad gladiorum conflictum pro sancta rapina sit eorum progressa contentio, dum pia inter se devotione decertant quinam justius eorum sepulturam ac reliquias possiderent, aliis scilicet de vicinia commorationis ipsorum, aliis de originis propinquitate gloriantibus; nos tamen, vel nostri vel quorumdam non mediocriter ex hac parte scandalizantium fratrum offensione parmoti, inquirentesque cur tanti meriti ac tantarum virtutum viri ita sint a latrunculis interfecti, tantumque Dominus passus fuerit erga suos famulos facinus perpetrari, ut viros cunctis mirabiles in manus traderet impiorum, moesti ad sanctum Theodorum singularem in conversatione actuali perreximus virum. Hic namque morabatur in Cellis, qui locus inter Nitriam ac Scythin situs, et a monasteriis quidem Nitriae quinque millibus distans, octoginta millium solitudine ab eremo Scythi, in qua commorabamur, interveniente, discernitur. Cui cum de praedictorum virorum nece querimoniam fudissemus, admirantes tantam Dei patientiam quod viros scilicet illius meriti taliter perimi permisisset, ut qui alios quoque suae sanctitatis pondere de hujusmodi liberare tentatione debuerint, ne se ipsos quidem praeripuerint de manibus impiorum, aut cur Deus admitti in servos suos tantum facinus concessisset.

CAPUT II. Responsio abbatis Theodori ad propositam quaestionem. Beatus Theodorus respondit: Haec quaestio solet animos permovere eorum qui parum fidei vel scientiae possidentes, merita sanctorum vel praemia quae non in praesenti redduntur, sed reposita sunt in futurum, arbitrantur in hujus temporalis vitae brevitate restitui. Caeterum nos qui non sumus in hac vita tantum sperantes in Christo, ne, secundum Apostolum miserabiliores simus omnibus hominibus (I Cor. XV), quia scilicet in hoc mundo nihil promissionum recipientes, etiam in futuro eas pro hac incredulitate perdimus, opinionibus eorum non debemus errare: ne ignorata verae definitionis sententia titubantes ac trepidi, tentationibus moveamur, cum eisdem nos quoque traditos viderimus, vel injustitiam scilicet, vel incuriam humanarum rerum Deo, quod dictu quoque nefas est, ascribentes, quia sanctos viros recteque viventes in tentatione non protegat, nec bonis ea quae bona sunt, nec mala malis retribuat in praesenti, et cum illis damnari mereamur, quos Sophonias propheta castigans: Qui dicunt, inquit, in cordibus suis, Non faciet Dominus bene, sed neque faciet male (Sophon. I); vel certe cum illis inveniamur, qui hujusmodi querimoniis Deum blasphemare dicuntur: Omnis qui facit malum, bonus est in conspectu Domini, et tales ei placent; aut certe, ubi est Deus justitiae (Malach. II)? illam quoque blasphemiam, quae in subsequentibus describitur, similiter adjungentes: Vanus est qui servit Deo; aut quod emolumentum quia custodivimus praecepta ejus, et quia ambulavimus tristes coram Domino? Ergo nunc beatos dicimus arrogantes, siquidem ditati sunt facientes impietatem, et tentaverunt Deum et salvi facti sunt (Malach. III). Quamobrem ut hanc ignorationem, quae pravissimi hujus erroris radix et causa est, possimus evadere, primum nosse debemus quid vere sit bonum, quid malum, et ita demum super his non falsum vulgi, sed veram Scripturarum definitionem tenentes, minime infidelium hominum decipiemur errore.

CAPUT III. De tribus quae in hoc mundo sunt, id est, bonis, et malis, et mediis. Tria sunt omnia quae in hoc mundo sunt, id est, bonum, malum, medium. Debemus itaque nosse quid proprie bonum, quid malum, quidve sit medium, ut nostra fides, vera scientia communita in cunctis tentationibus, inconcussa perduret. Nihil igitur in rebus dumtaxat humanis principale bonum esse credendum est, nisi virtus animi sola, quae fide sincera nos ad divina perducens, illi immutabili bono facit jugiter inhaerere. Et econtrario nihil malum esse dicendum est, nisi peccatum solum, quod a bono Deo nos separans, malo facit diabolo copulari. Media sunt quae in utramque partem pro affectu et arbitrio utentis derivari possunt, ut puta divitiae, potestas, honor, robur corporis, sanitas, pulchritudo, vita ipsa, vel mors, paupertas, infirmitas carnis, injuriae, et caetera his similia, quae, pro qualitate et affectu utentis, vel ad bonam possunt partem proficere, vel ad malam. Nam et divitiae proficiunt frequenter ad bonum, secundum Apostolum, qui divitibus hujus mundi praecipit ut facile tribuant, communicent indigentibus, thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut per has apprehendant veram vitam (I Tim. VI). Et secundum Evangelium bonae sunt illis qui faciunt sibi amicos de iniquo mammona (Luc. XVI). Quae rursum retorquentur ad malum, cum ad recondendum tantummodo vel ad luxuriam congeruntur, et non ad usus indigentium dispensantur. Potestas quoque et honor, corporisque robur ac sanitas, quam sint media et utrobique convenientia, etiam ex hoc facile comprobatur, quod multi sanctorum in veteri Testamento potiti his omnibus et in summis divitiis et culmine dignitatum ac fortitudine corporis constituti, Deo quoque acceptissimi fuisse noscuntur. Et e diverso qui his male usi sunt, et ea ad ministerium suae nequitiae detorserunt, non immerito vel puniti sunt vel exstincti, quod frequenter Regnorum libri indicant factum. De ipsa etiam morte ac vita quia mediae sint, vel S. Joannis, vel Judae nativitas protestatur. Unius namque in tantum sibimet vita profuit, ut aliis quoque gaudium ortus ejus contulisse dicatur, secundum illud: Et multi super ejus nativitate gaudebunt (Luc. I). De alterius vero dicitur vita: Bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille (Matth. XXVI). De morte etiam Joannis omniumque sanctorum dicitur: Pretiosa est in conspectu Domini mors sanctorum ejus (Psal. CXV). De Judae autem ac similium, Mors peccatorum pessima (Psal. XXXIII). Infirmitas etiam carnis interdum quam sit commoda, Lazari illius pauperis ulcerosi beatitudo demonstrat. Cujus cum nulla alia virtutum merita Scriptura commemoret, pro hoc solo quod egestatem et infirmitatem corporis patientissime toleravit, sinus Abrahae possidere beatissima sorte promeruit (Luc. XVI). Egestas quoque ac persecutiones et injuriae, quae mala esse totius vulgi opinione censentur, quam sint utiles ac necessariae, etiam ex hoc liquido comprobatur, quod sancti viri non solum eas numquam vitare voluerunt, verum etiam virtute summa, vel appetentes, vel fortiter tolerantes amici Dei effecti, aeternae vitae sunt stipendia consecuti, beato Apostolo concinente, Propter quod placeo mihi in infirmitatibus, in contumeliis, in necessitatibus, in persecutionibus, in angustiis pro Christo. Cum enim infirmor, tunc potens sum, quia virtus in infirmitate perficitur (II Cor. II). Et idcirco illi qui summis hujus saeculi divitiis et honoribus ac potestatibus extolluntur, non ex his principale bonum obtinuisse credendi sunt, quod in solis esse virtutibus definitur, sed medium quiddam: quia sicut justis recte ac necessarie utentibus utilia haec esse reperiuntur et commoda (occasionem namque operis boni fructusque in illius vitae aeternitate parturiunt), ita illis qui male opibus abutuntur, inutiles sunt atque incommodae, et occasionem peccati mortisque concinnant.

CAPUT IV. Quod malum nulli invito ab alio possit inferri. Has itaque divisiones fixas atque immobiles retinentes scientesque nihil esse bonum, nisi virtutem solam, quae ex timore Dei ac dilectione descendit, nec malum quidquam esse nisi peccatum solum et separationem a Deo, diligenter nunc discutiamus utrum Deus umquam sanctis suis, aut per se, aut per alium quempiam inferri permiserit malum, quod sine dubio nusquam omnino reperies. Nec enim potuit aliquando cuiquam nolenti ac resistenti malum peccati alter inferre, nisi illi soli qui illud in sese cordis ignavia et corrupta voluntate suscepit. Denique cum beato Job diabolus, adhibitis universis nequitiae suae machinis, malum hoc peccati voluisset inferre, ac non solum cunctis eum facultatibus spoliasset, verum etiam, post illum de morte septem filiorum tam atrocem tamque insperatum orbitatis dolorem, vulnere eum pessimo a capitis vertice usque ad plantam pedum, et intolerandis cruciatibus onerasset, nequaquam ei peccati maculam quivit infligere; qui in cunctis immobilis perseverans, nullum blasphemiae accommodavit assensum.

CAPUT V. Objectio quemadmodum ipse Deus dicatur creare mala. Germanus: Frequenter legimus in Scripturis sanctis Deum creasse mala, vel hominibus intulisse, ut est illud: Quoniam absque me non est Deus, ego Dominus et non est alter, formans lucem et creans tenebras, faciens pacem et creans mala (Isa. XLV). Et iterum: Si est malitia in civitate quam Dominus non fecit (Amos III).

CAPUT VI. Responsio super interrogatione proposita. Theodorus: Nonnumquam solet Scriptura divina abusive mala pro afflictionibus ponere, non quia per naturam proprie mala sint, sed secundum hoc quod ab his sentiantur mala quibus utiliter inferuntur. Hominibus etenim disputans divina censura, necesse est ut humanis verbis et affectibus eloquatur. Etenim sectio vel ustio salutaris quae illis qui ulcerum contagione putrefacti sunt pie infertur a medico, mala a tolerantibus creditur; nec equo calcar, nec emendatio suavis est delinquenti. Omnes etiam disciplinae his qui erudiuntur amarae sentiuntur ad praesens, sicut Apostolus dicit: Omnis autem disciplina in praesenti non videtur esse gaudii, sed moeroris; postea autem fructum pacatissimum his qui per se exercitati sunt reddet justitiae (Hebr. XII). Et quem diligit Dominus, corripit; flagellat autem omnem filium quem recipit. Quis enim est filius quem non corripit Pater (Ibid. et Proverb. III)? Itaque mala nonnumquam poni pro afflictionibus solent, secundum illud: Et poenituit Deum super malitiam quam locutus est ut faceret eis, et non fecit (Jerem. XXVI). Et iterum: Quia tu, Domine, misericors et miserator, patiens et multum misericors, et poenitens in malitiis (Joel. II), id est, super tribulationibus et aerumnis quae nobis pro peccatorum nostrorum meritis inferre compelleris. Quas sciens utiles esse nonnullis, ita alius propheta, utique non invidens saluti eorum, sed consulens imprecatur: Adde illis mala, Domine, adde mala gloriosis terrae. Et ipse Dominus, Ecce, inquit, inducam super eos mala (Jerem. XI), id est, dolores ac vastitates, quibus in praesenti salubriter castigati ad me, quem in rebus prosperis contempserunt, reverti tandem ac festinare cogantur. Ideoque haec principalia esse mala non possumus definire, multis enim ad bonum proficiunt, et causas aeternorum pariunt gaudiorum. Et idcirco ut ad quaestionem propositam recurramus, universa quae putantur mala nobis ab inimicis vel a quibuscumque aliis irrogari, non sunt credenda mala esse, sed media. Non enim talia invenientur qualia putat esse ille qui intulit animo furibundo, sed qualia senserit ille qui sustinet. Ideoque cum illata fuerit mors viro sancto, non ei malum illatum esse credendum est, sed medium quiddam. Quod cum peccatori malum sit, justo requies et absolutio fit malorum. Mors enim viro justo requies, cujus vita abscondita est (Job III). Et ideo nec vir justus ex hac aliquid perpetitur detrimenti qui nihil pertulit novi; sed id quod ei accessurum fuerat necessitate naturae, inimici nequitia non sine praemio vitae perennis excepit, ac debitum mortis humanae, quod inexcusabili lege reddendum est, cum fructu uberrimo passionis ac magnae remunerationis mercede persolvit

CAPUT VII. Interrogatio an reus sit, qui justo intulit mortem, cum justus habeat de morte mercedem? Germanus: Ergo si interemptus justus non solum nihil mali perpessus est, sed etiam mercedem passionis assequitur, quomodo in reatum vocabitur, qui non nocuit mortem inferendo, sed profuit?

CAPUT VIII. Responsio ad praecedentem interrogationem. Theodorus: Nos de proprietate boni malique, vel ejus quod diximus esse medium disputamus, non de affectu eorum qui ista committunt. Nec enim quis impius vel iniquus idcirco impunitus erit, quia malitia sua justo nocere non potuit. Tolerantia enim et virtus justi non illi qui mortem vel supplicia intulit, sed illi proficit ad mercedem qui illata sibi patienter excepit. Ideoque et hic merito punietur pro crudelitatis saevitia, qua malum voluit inferre, et ille nihilominus nihil mali perpessus est, quia, virtute animi sui patienter tentationes doloresque sustentans, ea quae malo proposito illata sunt, ad profectum melioris status et aeternae vitae fecit beatitudinem pertinere.

CAPUT IX. Exemplum beati Job a diabolo tentati, et Domini a Juda traditi; et quod justo tam prospera quam adversa proficiant ad salutem. Neque enim patientia Job mercedem diabolo, qui eum illustriorem suis tentationibus reddidit, sed illi ipsi qui eas viriliter pertulit, acquisivit; nec Judas aeterni supplicii immunitate donabitur, quia proditio ejus ad salutem generis profecit humani. Non enim proventus considerandus est operis, sed operantis affectus. Quapropter haec debet in nobis definitio immobiliter custodiri, quod nulli malum ab alio possit inferri, nisi qui illud ignavia sui cordis ac pusillanimitate contraxerit, hanc eamdem sententiam beato Apostolo uno versiculo confirmante: Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur ad bonum (Rom. VIII). Dicens enim, omnia cooperantur ad bonum, universa non solum quae prospera, verum etiam quae putantur adversa pariter comprehendit. Per quae et in alio loco idem Apostolus se transisse describit, cum dicit: Per arma justitiae quae a dextris sunt et a sinistris, id est, per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam, ut seductores et veraces; ut tristes, semper autem gaudentes; ut egentes, multos autem locupletantes (II Cor. VI), etc. Omnia ergo quae prospera reputantur, et dextrae dicuntur partis, quae sanctus Apostolus gloriae et bonae famae vocabulo designavit, illa etiam quae existimantur adversa, quae per ignobilitatem et infamiam evidenter expressit, quaeque a sinistris esse describit, efficiuntur viro perfecto arma justitiae, si illata sibi magnanimiter sustentaverit, quod videlicet per haec dimicans, et istis ipsis quibus impugnari putatur, tamquam armis utendo, eisque velut arcu et gladio scutoque validissimo contra illos qui haec ingerunt communitus, profectum suae patientiae ac virtutis acquirat, gloriosissimum constantiae triumphum ex ipsis quae lethaliter inferuntur capiens hostium telis; nec prosperis dumtaxat elatus, nec dejectus adversis, sed itinere plano ac via regia semper incedens, ab illo tranquillitatis statu nequaquam laetitia superveniente, quasi in dextram motus, nec ingruentibus adversis, tristitiaque dominante, velut ad laevam rursus impulsus. Pax enim multa diligentibus nomen tuum, et non est illis scandalum (Psalm. CXVIII). De illis vero qui per singulos incurrentes casus pro eorum qualitate ac varietate mutantur, ita dicitur: Stultus autem sicut luna mutatur (Eccl. XXVII). Ut enim de perfectis sapientibus dicitur: Diligentibus Deum omnia cooperantur ad bonum, ita de infirmis pronuntiatur ac stultis, Omnia adversa viro insipienti; nec enim prosperis rebus proficit, nec emendatur adversis. Ejusdem namque virtutis est tristia fortiter tolerare, cujus etiam secunda moderari, et eum qui in uno eorum superatur, neutrum sufferre certissimum est. Facilius tamen quis elidi potest prosperis quam adversis. Haec enim interdum etiam invitos retinent atque humiliant, et compunctione saluberrima vel minus peccare faciunt, vel emendant; illa vero mollibus mentem ac perniciosis extollentia blandimentis, securos felicitatis suae proventu ruina majore prosternunt.

CAPUT X. De virtute viri perfecti, qui ambidexter figuraliter nuncupatur. Isti sunt ergo qui figuraliter in Scripturis sanctis ἀμφοτεροδέξιοι, id est, ambidextri nuncupantur, ut ille Aoth in libro Judicum fuisse describitur, qui utraque manu utebatur pro dextera (Judic. III). Quam virtutem ita poterimus nos quoque intellectualiter possidere, si ea quae prospera sunt dexteraque censentur, et ea quae adversa sunt ac sinistra dicuntur, bono rectoque usu ad partem fecerimus dexteram pertinere, ut quaecumque fuerint illata, fiant nobis, secundum Apostolum, arma justitiae (II Cor. VI). Duabus namque partibus et (ut ita dixerim) manibus interiorem hominem nostrum subsistere pervidemus: nec quisquam sanctorum carere hac sinistra quam dicimus potest, sed in hoc virtus perfecta discernitur, si utramque in dexteram bene utendo convertat. Et ut manifestius hoc quod dicimus possit intelligi, habet vir sanctus dexteram, successus videlicet spiritales, in qua tunc consistit quando fervens spiritu desideriis et concupiscentiis omnibus dominatur, quando ab omni diabolica impugnatione securus absque ullo labore ac difficultate vitia carnis vel respuit vel abscindit, cum sublimatus a terra, universa praesentia atque terrena velut inanem fumum umbramque vacuam contemplatur, et ut mox transitura contemnit, cum futura per excessum mentis, non solum ardentissime concupiscit, verum etiam clarius intuetur, cum efficacius spiritalibus pascitur theoriis, cum lucidius sibi reserata conspicit coelestia sacramenta, cum orationes purius atque alacrius emittit ad Dominum, cum ita spiritus ardore succensus ad ea quae invisibilia sunt et aeterna tota animi alacritate transmigrat, ut nequaquam se jam credat in carne consistere. Habet similiter et sinistram, cum tentationum turbinibus implicatur, cum ad desideria carnis incentivorum aestibus inflammatur, cum ad iracundiae furorem perturbationum igne succenditur, cum superbiae seu cenodoxiae elatione pulsatur, cum tristitia mortem operante deprimitur, cum machinis acediae et impugnatione concutitur, cumque, omni spiritali fervore subtracto, quodam tepore atque irrationabili moerore torpescit, ut non solum cogitationibus rectis ac ferventibus deseratur, sed etiam psalmus, oratio, lectio, remotio cellae simul horreant, et intolerabili quodam tetroque fastidio universa sordeant instrumenta virtutum, quibus cum pulsatur monachus, sinistris partibus se cognoscat urgeri. Quisquis igitur in illis quae dextrae partis esse praediximus, minime fuerit subintrante gloria vanitatis elatus, et in istis quae sinistrae partis sunt, viriliter dimicans, nulla desperatione conciderit, ac potius de contrariis arma quaedam patientiae ad exercitium virtutis assumpserit, utraque manu utetur pro dextra, et in utroque actu triumphator effectus, tam de sinistro statu quam de dextro palmam victoriae consequetur. Qualem beatum Job legimus meruisse, qui utique per dexteram coronabatur, quando septem filiorum pater opulentus ac dives incedens quotidiana pro eorum purificatione sacrificia Domino offerebat, non tam sibi eos quam Deo susceptos ac familiares cupiens exhibere, quando janua ejus omni advenienti patebat, quando erat pes claudorum, et oculus caecorum, quando de velleribus ovium ejus, humeri calefiebant infirmorum, quando erat orphanorum pater et vir viduarum, quando nec in corde quidem suo super inimici sui ruina gavisus est (Job. I). Idemque rursus per sinistram partem sublimiore virtute de adversitatibus triumphabat, cum septem filiis uno orbatus momento, non ut pater acerbo luctu conficiebatur, sed ut verus Dei famulus super Creatoris sui voluntate gaudebat (Ibid.): cum ex locuplete pauperrimus, nudus ex divite, ex valido tabidus, ex inclyto et glorioso ignobilis atque despectus, incorruptam animi fortitudinem retentabat; cum denique omni substantia atque opibus destitutus sterquilinii erat factus habitator, et velut quidam corporis sui severissimus carnifex, testa radebat saniem profluentem, atque ex omni parte membrorum glebas vermium, digitis mersis in profunda vulnerum, detrahebat. In quibus cunctis in nullam desperando prolapsus est blasphemiam, nec adversus Creatorem suum in aliquo murmuravit; quinimmo, nequaquam tentationum mole atque acerbitate conterritus, ipsum quoque quod ex omni pristina facultate suo corpori superfuerat indumentum, quodque solum, quia ipso vestiebatur, a diaboli potuerat vastatione salvari, rescindens atque abjiciens, adjecit super illam quam durissimus [ Lips. in marg. dirissimus] praedo intulerat spontaneam nuditatem. Comam quoque capitis, quae sola de prioris gloriae reliquiis intacta remanserat, vexatori suo projecit abscissam, et amputans etiam id quod saeviens reliquerat inimicus, illa coelesti adversus eum voce tripudiat et insultat; Si bona suscepimus de manu Domini, mala cur non sustinebimus? Nudus egressus sum de utero matris meae, nudus revertar illuc. Dominus dedit, Dominus abstulit, quomodo Domino placuit sic factum est: sit nomen Domini benedictum (Job. II). Ambidextrum merito dixerim et Joseph, qui in prosperis gratior patri, religiosior fratribus, acceptior Deo; in adversis castus, domino fidelis, carceris mitissimus vinctus, injuriarum immemor, beneficus inimicis, invidis, et quantum in ipsis fuit interfectoribus, fratribus non solum pius, sed etiam munificus invenitur. Hi ergo eorumque consimiles recte ambidextri nuncupantur; utraque enim manu utuntur pro dextra, et inter haec quae Apostolus dinumerat transeuntes, pariter dicunt: Per arma justitiae quae a dextris sunt et a sinistris, per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam (II Cor. VI), etc. De qua dextra vel sinistra ita Salomon ex persona sponsae loquitur in Cantico Canticorum: Laeva ejus sub capite meo, et dextera ejus amplexabitur me (Cantic. II). Quas licet utrasque utiles esse significet, tamen illam sub capite suo ponit, quia subjacere debent adversae partes principali cordis. Ad hoc siquidem tantum utiles sunt, ut pro tempore nos exerceant et erudiant ad salutem, ac perfectos ad patientiam reddant; dexteram vero ad confovendam se ac perpetuo conservandam salutari amplexu sponsi sibimet cohaerere atque insolubiliter ei optat innecti. Erimus igitur ambidextri, quando nos quoque rerum praesentium copia vel inopia non mutarit et nec illa nos ad voluptates noxiae remissionis impulerit, nec ista ad desperationem attraxerit et querelam, sed similiter Deo gratias in utroque referentes parem fructum de secundis adversisque capiamus; qualem se ille verus ambidexter Doctor gentium fuisse testatur, dicens: Ego enim didici in quibus sum sufficiens esse; scio et humiliari, scio et abundare; ubique et in omnibus institutus sum, et saturari et esurire, et abundare et penuriam pati; omnia possum in eo qui me confortat (Philipp. IV).

CAPUT XI. De duplici genere tentationum, quae triplici modo inferuntur. Ergo licet dixerimus bipartitam esse tentationem, id est, in rebus vel prosperis vel adversis, sciendum est tamen omnes homines triplici ratione tentari. Plerumque ob probationem, nonnumquam ob emendationem, interdum ob merita delictorum. Et ob probationem quidem beatum Abraham, ut Job, multosque sanctorum tribulationes innumeras legimus pertulisse; vel illud quod in Deuteronomio dicitur ad populum per Moysen, Et recordaberis cuncti itineris illius, per quod adduxit te Dominus Deus tuus quadraginta annis per desertum, ut affligeret te atque tentaret, et nota fierent quae in tuo animo versabantur, utrum custodires mandata illius, an non (Deuter. VIII). Et illud quod in psalmo dicitur: Probavi te apud aquam contradictionis (Psal. LXXX). Ad Job quoque: An putas me tibi aliter locutum, quam ut appareres justus? Ob emendationem vero, cum justos suos pro parvis quibusdam levibusque peccatis, seu pro elatione suae puritatis humilians diversis tentationibus tradit, ut omnem sordem cogitationum, et, ut verbis prophetae dicam, scoriam quam in occultis eorum pervidet esse concretam, excoquens in praesenti, velut aurum purum futuro transmittat examini, nihil in eis residere permittens quod scrutans post haec judicii ignis poenali cruciatu expurgaturus inveniat (Isa. I), secundum illud: Multae tribulationes justorum (Psal. XIII): et, Fili, noli negligere disciplinam Domini, neque fatigeris dum ab eo increparis: quem enim diligit Dominus, corripit: flagellat autem omnem filium quem recipit, quis enim est filius quem non corripit pater? Quod si extra disciplinam estis, cujus participes facti sunt omnes, ergo adulterini, et non filii estis (Hebr. XII). Et in Apocalypsi: Ego quos amo, arguo et castigo (Apoc. III). Ad quos etiam sub figura Jerusalem ex persona Dei ita per Jeremiam sermo dirigitur: Faciam enim consummationem in omnibus gentibus in quibus dispersi te; te autem non faciam in consummationem, sed castigabo te in judicio, ut non tibi videaris innoxius (Jerem. XXX). Pro qua salutari emendatione orat David, dicens: Proba me, Domine, et tenta me, ure renes meos et cor meum (Psal. XXV). Jeremias quoque, utilitatem hujus tentationis intelligens, Corripe, inquit, me, Domine, verumtamen in judicio, et non in furore tuo (Jerem. X). Et iterum: Confitebor tibi, Domine, quoniam iratus es mihi, conversus est furor tuus et consolatus es me (Isa. XII). Pro merito autem peccatorum plaga tentationis infertur, ut ibi plagas populo Israeli immissurum se Dominus comminatur, dicens: Dentes bestiarum immittam in eos cum furore trahentium super terram, et frustra percussi filios vestros, disciplinam non recepistis (Deut. XXXII). In psalmis quoque: Multa flagella peccatorum (Psal. XXXI). Et in Evangelio, Ecce sanus factus es, jam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat (Joan. V). Invenimus sane et quartam rationem, qua ob manifestandam solummodo gloriam et opera Dei inferri quibusdam aliquas passiones Scripturarum auctoritate cognoscimus, secundum illud Evangelii: Neque hic peccavit, neque parentes ejus, sed ut manifestentur opera Dei in ipso (Joan. IX). Et iterum: Infirmitas haec non est ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per ipsam (Joan. XI). Sunt et alia ultionum genera quibus nonnulli qui malitiae supergressi sunt cumulum, percutiuntur ad praesens, ut Dathan et Abiron, et sicut Chore legimus fuisse damnatos (Num. XVI), et vel maxime illos de quibus Apostolus dicit: Propter quod tradidit illos Deus in passiones ignominiae et in reprobum sensum (Rom. I), quod etiam caeteris poenis gravius judicandum est. De ipsis namque Psalmista: In laboribus, inquit, hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur (Psal. LXXI). Non enim merentur salvari visitatione Domini, nec temporalibus plagis consequi medicinam, qui desperantes semetipsos tradiderunt impudicitiae, in operationem omnis erroris, in immunditiam, quique obduratione cordis, et usu ac frequentia delinquendi purgationem brevissimi hujus aevi et ultionem vitae praesentis excedunt. Quibus etiam per prophetam sermo divinus exprobrat: Subverti vos, sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorrham, et facti estis sicut torris raptus de incendio, et nec sic redistis ad me, dicit Dominus (Amos IV). Et Jeremias: Interfeci et perdidi populum meum, et tamen a viis suis non sunt reversi (Jerem. XV). Et iterum: Percussisti eos et non doluerunt, attrivisti eos et renuerunt accipere disciplinam, induraverunt facies suas super petram, noluerunt reverti (Jerem. V). Erga quorum curationem omnem temporis istius medicinam videns propheta incassum fuisse consumptam, desperans quodammodo jam de eorum salute proclamat: Defecit sufflatorium in igne, frustra conflavit conflator; malitiae enim vestrae non sunt consumptae, argentum reprobum vocate eos, quia Dominus projecit illos (Jerem. VI). Hanc salutarem ignis purgationem circa eos qui praedurati sunt sceleribus suis, inaniter se Dominus adhibuisse sub persona Jerusalem concretae profunda rubigine peccatorum ita conqueritur: Pone, inquiens, ollam aeneam super prunas vacuam ut incalescat, et liquefiat aes ejus, et compleatur in medio ejus inquinamentum ejus, multo labore sudatum est et non exivit de ea nimia rubigo ejus, neque per ignem immunditia tua exsecrabilis, quia mundare te volui, et non es mundata a sordibus tuis (Ezech. XXI). Quamobrem peritissimus medicus, expensis omnibus salutaribus curis, nec ullum jam remedii genus quod infirmitati eorum possit aptari Dominus superesse conspiciens, quodammodo iniquitatum magnitudine superatur, ac discedere ab illa clementi sua castigatione compellitur, itaque ei denuntiat, dicens: Jam non irascar tibi, et zelus meus recessit a te (Ezech. XVI). De aliis vero quorum non praeduravit cor frequentia peccatorum, nec illa severissima et (ut ita dixerim) caustica [ Lips. in marg. castigatione] ignis indigent medicina, sed eruditio salutaris verbi sufficit ad salutem, dicitur: Emendabo eos in auditu tribulationis suae (Ose. VII, sec. LXX). Non ignoramus alias quoque animadversionum sive ultionum causas quae inferuntur his qui gravissime deliquerunt, non ad expianda eorum crimina, nec ad abolenda merita peccatorum, sed ad emendationem metumque viventium, quae evidenter in Jeroboam filium Nabath, Baasa quoque filium Achia, et Achab atque Jezabel, illata cognoscimus, ita pronuntiante divina censura: Ecce, ego inducam super te malum, et demetam posteriora tua, et interficiam de Achab mingentem ad parietem, et clausum et novissimum in Israel: et dabo domum tuam sicut domum Jeroboam filii Nabath, et sicut domum Baasa filii Achia, quia egisti ut me ad iracundiam provocares, et peccare fecisti Israel; canes etiam comedent Jezabel in agro Jezrahel: si mortuus fuerit Achab in civitate, comedent eum canes; si autem mortuus fuerit in agro, comedent eum volucres coeli (III Reg. XXI). Et illud quod pro ingenti comminatione denuntiatur: Non inferetur cadaver tuum in sepulcrum patrum tuorum (III Reg. XIII): non quod vel illius tam profana commenta qui vitulos aureos ad perpetuam praevaricationem plebis impiamque a Domino separationem primus instituit, vel illorum tam innumera tamque nefaria sacrilegiorum crimina haec excoquere brevis ac momentanea poena sufficeret, sed ut caeteris quoque qui futura vel negligentes, vel penitus non credentes, consideratione tantummodo praesentium frangebantur, terror istarum quas metuebant ultionum incuteretur exemplo, nec apud illam summi numinis majestatem esse humanarum rerum et quotidianae dispensationis incuriam documento hujus severitatis agnoscerent, ac retributorem Deum cunctorum actuum per haec quae gravissime formidabant manifestius perviderent. Invenimus sane etiam pro levioribus culpis nonnullos eamdem mortis ad praesens excepisse sententiam, qua sunt et illi puniti quos praediximus exstitisse sacrilegae praevaricationis auctores, ut factum est in illo qui sabbato ligna collegerat (Num. XV), vel in Anania et Sapphira, qui parum quiddam de substantia sua infidelitatis errore servaverant (Actor. V): non quod aequalia fuerint pondera peccatorum, sed quia reperti novae transgressionis praesumptores, debuerunt praebere caeteris, quemadmodum peccati, ita etiam poenae ac terroris exemplum, ut quisquis eadem deinceps affectare tentasset, nosset sibi secundum eamdem formam qua illi damnati sunt, etiam si in praesenti supplicium differatur, in futuri judicii examinatione reddendum. Et quia videmur excessum quemdam, dum genera tentationum vel ultionum percurrere volumus, a proposita narratione fecisse, qua dicebamus virum perfectum in utraque tentatione manere semper immobilem, ad eamdem nunc iterum revertamur.

CAPUT XII. Quomodo vir justus non cerae, sed adamantino signatorio debeat esse consimilis. Itaque mens viri justi non debet esse similis cerae, vel alterius cujusquam materiae mollioris, quae semper characteri signantium cedens pro ejus forma atque imagine figuratur, quamque in se tamdiu retinet, donec alio rursus impresso signaculo reformetur, atque ita fiet ut, numquam in sua qualitate persistens, ad formam eorum quae imprimuntur semper convertatur ac transeat: quin potius debet velut quoddam esse adamantinum signatorium, ut inviolabilem mens nostra figuram sui semper custodiens characteris, universa quae incurrerint sibi ad qualitatem sui status signet atque transformet; ipsa vero insigniri nullis incursibus possit.

CAPUT XIII. Interrogatio, si possit mens in una atque eadem qualitate jugiter durare. Germanus: Potestne mens nostra unum statum jugiter retinere, et in eadem semper qualitate persistere?

CAPUT XIV. Responsio ad interrogantis propositionem. Theodorus: Necesse est ut, secundum Apostolum, aut renovatus quis spiritu mentis suae (Ephes. IV) per singulos dies proficiat, ad ea quae in ante sunt se semper extendens (Philipp. III); aut si neglexerit, consequens est ut retro redeat atque in deterius relabatur. Et idcirco nullo modo mens poterit in una atque eadem qualitate durare, velut si quis contra aquas fluminis violenti navem subigere remorum impulsione conetur, necesse est eum aut virtute brachiorum torrentis alvei impetum desecantem ad superiora conscendere, aut remissis manibus ad praeceps prono amne revocari. Quapropter istud erit evidens nostri indicium detrimenti, si intellexerimus nos nihil amplius acquisisse; nec dubitemus retrorsum nos omnimodis revocatos, qua die non senserimus ad superiora progressos, quia, ut dixi, nec in eodem statu mens hominis potest jugiter permanere, nec in hac carne consistens, ita virtutum apicem possidebit quisquis ille sanctorum, ut immobilis perseveret. Necesse est enim aut aliquid adjici illis semper aut minui, nullaque in omni creatura talis poterit esse perfectio, quae mutabilitatis non subjaceat passioni, secundum illud quod in libro beati Job legitur: Quid est homo, ut immaculatus sit, et justus appareat natus de muliere? Ecce inter sanctos ejus nemo immutabilis, et coeli non sunt mundi in conspectu ejus (Job. XV). Solum namque Deum immutabilem confitemur, quem tantummodo sancti illius prophetae ita compellat oratio: Tu autem idem ipse es (Psal. CI). Et ipse de se: Ego sum, inquit, Deus, et non mutor (Malach. III), quia scilicet ipse sit solus naturaliter semper bonus, semper plenus, semperque perfectus, cui nihil nec adjici possit aliquando, nec minui. Ideoque debemus ad virtutum studia irremissa cura ac sollicitudine nosmetipsos semper extendere, ipsisque nos jugiter exercitiis occupare; ne cessante profectu, confestim diminutio subsequatur. Ut enim diximus, in uno mens eodemque statu manere non praevalet, id est, ut nec augmenta virtutum capiat, nec detrimenta sustineat. Non acquisisse enim ejus minuisse est, quia desinens proficiendi appetitus non aberit a periculo recedendi.

CAPUT XV. Quod detrimentum sit discedere e cella. Ideoque jugis cellae commoratio retentanda est. Toties enim etiam reversus quis velut novus in ea et incipiens habitator, titubabit atque turbabitur, quoties ab eadem fuerit evagatus. Illam namque quam in cella residens acquisierat animi intentionem, si fuerit relaxata, recuperare rursus non sine labore poterit ac dolore, et per hoc reductus retro non de amisso cogitabit profectu quem superadjicere potuit, si e cella non fuisset excussus, sed gaudebit potius si illum statum de quo recidit semetipsum senserit recepisse. Nam sicut amissum ac praeteritum tempus ulterius revocari non potest, ita ne illa quidem quae perierunt possunt emolumenta restitui. Quantumlibet enim post haec animi intentio fuerit operata, instantis diei profectus et praesentis temporis quaestus est, non lucri semel perditi recuperatio.

CAPUT XVI. De mutabilitate supernarum coelestiumque virtutum. Mutabilitati autem etiam supernas potestates, ut diximus, subjacere, declarant illi qui de eorum numero corruptae voluntatis vitio corruerunt. Unde neque illi immutabilis naturae esse putandi sunt, qui in illa qua creati sunt beatitudine perseverant, eo quod in contrariam partem non fuerint similiter depravati. Aliud namque est immutabilis naturae esse, aliud virtutis industria bonique custodia per immutabilis Dei gratiam non mutari. Quidquid enim per diligentiam vel acquiritur, vel tenetur, potest etiam per negligentiam deperire. Ideoque dicitur: Ne beatifices hominem ante exitum suum (Eccli. XI), quod videlicet adhuc in colluctatione quisque et (ut ita dixerim) scammate constitutus, quamvis vincere soleat, ac frequens palmas victoriae consequatur, non potest tamen a metu ac suspicione incerti proventus esse securus. Et idcirco Deus solus immutabilis vel bonus dicitur, qui bonitatem non industriae studio, sed naturaliter possidens non potest aliud quid esse quam bonus. Nulla igitur virtus potest immobiliter ab homine possideri; sed ut parata jugiter teneatur, necesse est eam semper illa qua acquisita est sedulitate atque industria custodiri, et, quod magis verum est, juvantis gratiae beneficio custodiri.

CAPUT XVII. Quod nemo ruina subitanea collabatur. Lapsus vero quispiam nequaquam subitanea ruina corruisse credendus est, sed aut pravae institutionis deceptus exordio, aut per longam mentis incuriam paulatim virtute animi decidente, et per hoc sensim vitiis increscentibus casu miserabili concidisse. Ante contritionem enim praecedit ruina, et ante ruinam mala cogitatio (Proverb. XVI); quemadmodum domus numquam subitaneo ad ruinam procumbit impulsu, nisi aut antiquo vitio fundamenti, aut longa inhabitantium desidia, stillicidiis primum parvissimis penetrantibus corrupta sensim fuerint munimenta tectorum, quibus per vetustam negligentiam in majorem modum patefactis atque collapsis, ubertim post haec influit pluviarum imbriumque tempestas. In pigritiis enim humiliabitur contignatio, et in segnitie manuum stillabit domus (Eccles. X). Quod animae spiritaliter evenire idem Salomon aliis verbis ita designat: Stillicidia, inquiens, ejiciunt hominem in die hiemali de domo sua (Prov. XXVII). Eleganter ergo mentis incuriam domati comparavit tectoque neglecto, per quam primo quidem velut minutissima quaedam penetrant ad animam stillicidia passionum, quae si velut parva ac levia negligantur, corrumpunt tigna virtutum, et post haec influunt imbre largissimo vitiorum; per quem in die hiemali, id est, in tempore tentationis ingruente impugnatione diaboli, expelletur mens de habitatione virtutum, in qua scilicet aliquando circumspecta diligentia se retinens, velut in domo propriae possessionis requieverat. His itaque compertis infinitam spiritalis cibi percepimus voluptatem, ita ut ex hac collatione majore animi gaudio repleremur, quam ante tristitia super nece sanctorum fueramus affecti. Non solum enim de quibus haesitabamus edocti sumus, verum etiam illa quae pro tenuitate sensus nostri inquirere non noveramus, sub illius quaestionis interrogatione cognovimus.