21 | 23 |
COLLATIO VIGESIMA SECUNDA,
recensereQuae est secunda abbatis Theonae. DE NOCTURNIS ILLUSIONIBUS. CAPUT PRIMUM. Post dies ferme septem, Quinquagesimae solemnitate transacta, cum in ipso noctis initio, id est post synaxim vespertinam, promissae disputationis exspectatione suspensi, sancti Theonae cellulam fuissemus ingressi, alacer senex hilari vultu ac blando nos prior sermone compellans: Mirabar, inquit, ardentissimum studium vestrum his septem diebus absolutionem propositae quaestionis potuisse differre, et debitori suo praecipue non roganti, dilationem tanti temporis praestitisse. Justissimum proinde est, ut quia ultro mihi benignitas vestra tam largas concessit inducias, ego quoque moram in debiti redditione non faciam. Grata namque est hujus fenoris occupatio, quae majora dum solvitur augmenta conquirit; et non solum percipientem ditat, verum etiam nihil minuit largienti. Duplices siquidem congregat quaestus rerum spiritalium dispensator. Lucrum enim non solum in illius qui audit profectu, verum etiam in sua disputatione consequitur, non minus semetipsum ad desiderium perfectionis accendens, dum instruit auditorem. Quamobrem vester ardor, meus profectus est; vestra sollicitudo, mea compunctio est. Nam utique et ipse nunc mente torperem, nihilque in meo corde de his quae expetitis, pertractarem, nisi me vester fervor atque exspectatio ad rerum spiritalium recordationem suscitaret quodammodo dormitantem. Et idcirco proferatur in medium quaestio, si videtur, cujus pridem pro angustia temporis absolutionem procrastinare maluimus.
CAPUT II. Repetitio propositae interrogationis cur majorem abstinentiam major interdum carnis impugnatio subsequatur. Hoc enim, ni fallor, inquisitio vestra complexa est, cur interdum remissius jejunantes, levioribus carnis hujus aculeis titillemur, et nonnumquam districtius abstinentes, afflicto exhaustoque corpore, incentivis acrioribus urgeamur, ita ut quemadmodum patefecit vestra confessio, expergefacti reperiamus nos humorum naturalium egestione respersos.
CAPUT III. Ex tribus causis corporalis pollutio provenire. Hujus ergo infestinationis triplicem causam nostri prodidere majores, quae modum temporis constituti intempestivis irrumpa excessibus. Aut enim superflua escarum nimietate congeritur, aut per incuriam mentis elabitur, aut inimici illudentis insidiis provocatur. Primum igitur gastrimargiae, id est, voracitatis vel gulae vitium, hanc redundantiam obsceni humoris extrudit. Nam et cum districtioris abstinentiae tempore statum polluit puritatis, non de praesenti, ut putatis, inedia, sed de nimietate praeteritae saturitatis effunditur. Quod enim per voracitatis ingluviem concretum fuerat in medullis, necesse est ut per pruritum, aut certe per ignorantiam, quamvis magno jejunio tabefacti corporis egeratur. Quamobrem non solum lautioribus epulis abstinendum, sed etiam a vilioribus cibis aequali est continentia temperandum: immo ipsius etiam panis et aquae satietas est cavenda, ut possit diu in nobis acquisita corporis puritas permanere, atque imitari quodammodo intemeratam spiritus castitatem; licet nos necesse sit confiteri, interdum etiam absque ulla mentis industria, vel per temperiem corporum, vel per aetatis maturitatem, quosdam rarius sordidari, vel certe fluxus istius egestione non pollui. Sed alterius meriti est, qui pacem inerti felicitate [ Dionys. securitate; Lips. in marg. facilitate] consequitur, alterius qui triumphum gloriosis virtutibus promeretur: Hujus enim potentia vitiorum omnium debellatrix digna miraculo est: illum quem facultas boni in sua tuetur ignavia, censendum magis dixerim securitate quam laude. Secunda impuriillius profluvii causa est, si mens spiritualibus studiis atque exercitiis vacuata, nec disciplinis interioris hominis instituta, quemdam sibi segnitiei situm per consuetudinem continui torporis obduxerit, aut cum sordidarum cogitationum inimicitias [ Al. impudicitias] non cavendo, ita illam cordis sublimissimam puritatem segniter concupiscit, ut omnem perfectionis et castimoniae summam in sola credat exterioris hominis castigatione consistere. Cujus erroris atque socordiae vitio consequenter eveniet, ut non solum multimoda cogitationum pervagatio inverecunde atque procaciter secretum mentis irrumpat, sed etiam pristinarum omnium passionum intra eam semina perseverent. Quae quamdiu in ejus abditis delitescunt, quamvis rigido corpus jejunio castigetur, tamen nihilominus dormientem illecebrosis phantasmatibus inquietant: quibus ante legitimi temporis cursum, non jam ex naturae necessitate, sed adhuc ex fraude nequitiae spiritalis, obsceni eliciantur humores, qui non tam inanitate carnis quam mentis circumspectione atque virtute si penitus inhiberi nequeunt, saltem ad illam egestionis simplicem qualitatem, auxiliante gratia Dei, perducuntur. Ideoque in primis discursus sunt sensuum coercendi, ne mens istis excessibus assuefacta, ad foediora incitamenta luxuriae somnians pertrahatur. Tertia causa est, cum per ordinatam quidem atque sollicitam continentiae disciplinam, contritione cordis et corporis perpetuam castimoniae puritatem optamus acquirere; sed nos utilitati carnis ac spiritus egregie consulentes, fraudulentissimi hostis ita impugnat invidia, ut dum dejicere fiduciam conscientiae nostrae nosque velut reatu aliquo humiliare conatur, illis praecipue diebus quibus majore integritatis merito desideramus divino tantummodo placere conspectui, absque ullo quidem carnis pruritu, mentisve consensu, nec per illusionem phantasmatis alicujus, sed tamen simplici fluxus illius egestione nos polluit, ut a sacrosancta communione deterreat, licet in quosdam incipientium et quorum corpora necdum longa jejuniorum castigatione tenuata sunt, ob hoc diabolica factione haec evenire credatur illusio, ut cum eos intensioribus jejuniis studere cognoverit, omnes eorum conatus hac arte subvertat; ut dum se non solum nihil ad puritatem corporis districtiore jejunio profecisse, verum etiam gravius sentiunt fuisse pollutos, magistram incorruptionis ac puritatis altricem, abstinentiae districtionem tamquam aemulam perhorrescant. (Vide lib. II, Instit. c. 13, et lib. VI cap. ult.) Quapropter nosse debemus non idcirco nos tantum ab unoquoque vitio debere purgari, quia suis perturbationibus nostrum occupet sensum, sed quia contentum non sit solum absque aliorum consortio dominari, sed intromisso omnium vitiorum diriore collegio, subditam sibi mentem multiplicata captivitate populetur. Et idcirco gastrimargia vincenda est, non propter se tantum, ne scilicet onerosa nos voracitate corrumpat; nec propter hoc solum, ne carnalis concupiscentiae nos igne succendat, sed ne etiam iracundiae vel furoris atque tristitiae, caeterarumque omnium passionum faciat esse mancipia. Nam cum nobis esca ac potus vel negligentius vel tardius ministratur, si gulae dominatione deprimimur, consequens est ut etiam iracundiae stimulis incitemur. Et rursus, voluptuosis saporibus demulceri absque philargyriae peste non possumus, per cujus superfluos apparatus magnis luxuria gaudet impendiis. Philargyria vero, cenodoxia atque superbia, et omnium multitudo vitiorum individua societate junguntur; atque ita unumquodque vitium, si vigere in nobis vel solum coeperit, etiam caeteris suggerit incrementa.
CAPUT IV. Interrogatio an ad sacrosanctam communionem accedere liceat nocturna illusione pollutum? Germanus: Dispensatione Dei credimus hanc quaestionem in medium fuisse prolatam, ut illud quod, verecundia interrogandi fiduciam cohibente, numquam potuimus edoceri, nunc opportunitate collationis, causaeque ipsius ordine provocati, sciscitari fiducialiter audeamus. Si igitur eo tempore quo accedi oportet ad sacrosancta mysteria, senserimus nos somnii illusione pollutos, praesumenda est an vitanda illa salutaris escae sacrosancta perceptio?
CAPUT V. Responsio, quando reatum contrahat haec passio dormienti? Theonas: Omni quidem industria, quantum in nobis est, studere debemus, ut immaculatam castimoniae puritatem illo vel maxime tempore teneamus, quo venerandis assistere optamus altaribus; et vigilantissima circumspectione praecavendum est, ne carnis integritas praecedente tempore custodita, in ea praecipue in qua nos ad communionem salutaris convivii praeparamus nocte, fraudetur. Verum si hostis ille nequissimus ut nobis coelestis remedii subtrahat medicinam, custodiam sopitae mentis illuserit, ita dumtaxat ut nullo reprehensibili interveniente pruritu, nullo contaminetur oblectationis assensu, sed egestionem aut naturali necessitate propulsam, aut certe impugnatione diaboli absque sensu voluptatis elicitam, ad impedimentum nostrae sanctificationis obtenderit, possumus et debemus ad gratiam salutaris cibi confidenter accedere. Sin vero nostro vitio haec fuerit egesta concretio, convenientes conscientiam nostram illud Apostolicum formidemus: Qui manducaverit panem et biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini. Probet autem primum semetipsum homo, et sic de pane illo edat et de calice bibat (I Cor. XI). Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit non discernens corpus Domini: id est, nequaquam illum coelestem cibum a communium escarum vilitate secernens, nec talem esse dijudicans, quem non nisi pura liceat mente vel carne praesumere. Denique infert: Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles, et dormiunt multi; spiritales scilicet infirmitates ac mortes ex hac specialiter dicens praesumptione generari. Multi enim qui eum [ Lips. in marg. cum] illicita usurpatione praesumunt, infirmantur fide, et imbecilli sunt mente, passionum scilicet languoribus involuti, et dormiunt somno peccati, ab hoc sopore lethali nequaquam salutari sollicitudine resurgentes. Deinde sequitur: Quod si nosmetipsos dijudicaremus, non utique judicaremur: hoc est, si nosmetipsos perceptione sacramentorum, quotiescumque peccati vulnere praevenimur, judicaremus indignos, impenderemus utique studium ut per poenitudinis emendationem ad ea digne possemus accedere, et non tamquam indigni severissimis infirmitatum flagris castigaremur a Domino, ut vel sic compuncti ad remedia nostrorum vulnerum recurramus, ne digni praesentis saeculi brevissima correptione non habiti, in futuro simul cum hujus mundi peccatoribus condemnemur. Quod etiam in Levitico evidenti denuntiatione praecipitur: Omnis mundus manducabit carnes; et anima quaecumque comederit de carnibus sacrificii salutaris quod est Domini, in qua est immunditia, peribit coram Domino (Levit. II). In Deuteronomio quoque a spiritalibus castris immundus similiter mystice segregatur: Si fuerit, inquit, inter vos homo qui nocturno pollutus sit somnio, egredietur extra castra, et non revertetur priusquam ad vesperam ablutus aqua sit, et post solis occasum regredietur in castra (Deuter. XX).
CAPUT VI. Quod nonnumquam pollutio corporis culpa vacet, et inimici factione contingat, exemplo ostenditur. Verum ut manifestius approbetur, quod etiam inimici factione nonnumquam haec eliciatur impuritas: Novimus fratrem, qui cum castimoniam cordis et corporis summa circumspectione atque humilitate promeritam jugiter possideret, ac nequaquam nocturnis ludificationibus tentaretur, quoties tamen se ad percipiendam communionem Dominicam praeparasset, immundo fluxu dormiens foedabatur. Qui cum multo se tempore a sacrosanctis mysteriis trepidus abstineret, tandem hanc ad seniores detulit quaestionem, remedium impugnationis ac doloris sui medicabili eorum consilio consecuturum se esse confidens. Sed cum primam causam morbi ejus spiritalium medicorum doctrina discuteret, quae solet ex abundanti ciborum praesumptione descendere, eamque memorato fratri deprehenderent non inesse, atque hanc illusionem nequaquam vitio saturitatis constaret emergere; eo quod nec fratris nota districtione solemnium dierum, quibus illa pollutio contingebat, specialis exceptio, hoc illos pateretur opinari: ad secundam hujus valetudinis causam illico transtulerunt inquisitionis indaginem, discutientes ne animae forsitan culpa, caro exhausta jejunio impuris illusionibus urgeretur, quibus etiam districtissimi viri, paululum elati de sui corporis fuerint puritate, per superbiae vitium polluuntur, quod scilicet donum praecipuum Dei, id est, corporis castitatem, humanis se viribus obtinuisse crediderint. Interrogatus igitur utrum industriam suam ita capacem hujus crederet esse virtutis, ut ope divini non egeret auxilii, summa hunc impium sensum exsecratione detestans, cum se humiliter astruxisset ne caeteris quidem diebus corporis puritatem retinere potuisse, nisi divina in omnibus gratia fuisset adjutus, illi confestim ad causam tertiam recurrentes, occultas diabolicae factionis insidias perviderunt, probantesque nec animae culpam esse, nec carnis, sacrosanctis eum epulis debere misceri confidentissime censuerunt; ne scilicet si in hac obstinatione [ Lips. in marg. abstinentia] durasset, versutis maligni hostis laqueis obligatus, sanctificationis et corporis Christi particeps esse non posset, et per hanc fraudem medicina remedii salutaris in perpetuum fraudaretur. Quo facto ita omnis diabolicae factionis scena detecta est, ut mox virtute Dominici corporis protegente, illa praeteritae illusionis consuetudo cessaret: in quo inimici dolus evidenter apparuit, et exposita est pariter ac probata sententia seniorum, quae plerumque hunc impurissimum fluxum, nec animae vitio, sed adversarii factiosa docuit ludificatione propelli. Ut ergo fallax imaginatio somniorum, illectrix egestionis impurae, vel in perpetuum, vel certe (ut secundum humiliorem, sive communem dixerim statum) certis mensibus ignoretur, post illam fidem, qua de Dei specialiter gratia puritatis donum jugiter sperare nos convenit, escae potusque est nimietas castiganda. Horum namque redundantia istiusmodi humores propensius gigni necesse est, qui quoniam concreti non possunt non egeri, atque ab ipsius naturae lege propelli, sub occasione cujuscumque pruritus atque illusionis emergunt. Escarum vero satietate subtracta, consequens est illas quoque immundas egestiones tardius generari; et ita fit ut quemadmodum fluxus earum, ita etiam illusio dormientes vel rarius, vel subtilius inquietet, quia non solum egestio ex imaginatione, sed imaginatio ex egestionis nimietate descendit. Quapropter si volumus ab illusionum istarum illecebris liberari, omni virtute nobis est enitendum: Primum, ut fornicationis passione devicta juxta beatum Apostolum, non regnet peccatum in nostro mortali corpore, ad obediendum concupiscentiis ejus (Rom. VI). Secundo, ut ipso quoque illecebroso corporis motu sedato penitus ac sopito, nequaquam exhibeamus membra nostra arma iniquitatis peccato (Ibid.). Tertio, ut interiore quoque homine nostro, ab illa libidinis titillatione omnimodis ac medullitus mortificato, exhibeamus nos Deo tamquam ex mortuis viventes, et ita per hunc profectum pervenientes ad perpetuam quietem corporis nostri, exhibeamus etiam membra nostra non jam arma libidini, sed justitiae Deo (Ibid.). In qua nobis castimoniae puritate fundatis, peccatum in nobis jam non dominabitur. Non enim sumus sub lege, quae dum licita nuptiarum jura commendat, etiam illum cujus ministerio opus illicitae fornicationis expletur, in nostris medullis nutrit ac reservat ardorem: sed sub gratia, quae dum incorruptionem virginitatis insinuat, etiam istum innoxium ac simplicem corporis motum, et ipsius quoque liciti coitus interimit voluptatem; atque ita cunctis impurissimae colluvionis humoribus arefactis, egregii ac laudabiles eunuchi, qui per Isaiam praedicantur effecti, merebimur [ Lips. in marg. merebuntur] illam quae promittitur eis beatitudinem possidere. Haec enim, ait Dominus, eunuchis, qui custodierint sabbata mea, et elegerint quae volui, et tenuerint foedus meum; dabo eis in domo mea, et in muris meis locum, et nomen melius a filiis et filiabus, nomen sempiternum dabo eis quod non peribit (Isa. LVI). Qui sunt isti filii et filiae, quibus in tantum isti praeferuntur eunuchi, ut etiam locum ac nomen melius accepturi esse dicantur, nisi illi sancti qui in veteri Testamento in conjugiorum copula permanentes, per observantiam mandatorum in adoptionem filiorum Dei non immerito pervenerunt? Quod etiam nomen est illud quod eis velut praecipuum quiddam vice remunerationis summae promittitur, nisi hoc quod Christi vocabulo dicimur esse censendi? De quo nomine alibi per prophetam ait: Et servos meos vocavi nomine alio, in quo qui benedicendus est super terram, benedicetur in Deo, Amen; et qui jurat in terra jurabit in Deo, Amen (Isa. LXV). Et iterum: Et vocabitur, inquit, tibi nomen novum quod os Domini nominavit (Isa. LXII). Quique pro hac cordis et corporis puritate, etiam illa praecipua ac singulari beatitudine perfruentur, ut illud canticum jugiter canant, quod nemo alius sanctorum canere potest, nisi isti soli qui sequuntur agnum quocumque vadit? Virgines enim sunt, et cum mulieribus se non coinquinaverunt (Apoc. XIV). Proinde si ad hanc sublimissimam virginum gloriam volumus pervenire, omni virtute incorruptionem mentis ac spiritus excolamus, ne in illarum insipientium virginum (Matth. XXV) numero collabamur, quibus idcirco non est reputata virginitas, quia a commixtione carnali immunes sese tantummodo servaverunt, et ob hoc virgines quidem, sed fatuae nuncupantur quia deficiente in vasis earum oleo puritatis internae, claritas ac splendor corporalis virginitatis exstinguitur; interioris enim fotu [ Lips. in marg. potu] ac pabulo puritatis subministrari necesse est etiam exteriori homini castitatem, eamque jugiter ad perseverantiam incorruptionis perpetuae animari. Et ideo fatuae illae virgines gloriosum sponsi thalamum cum illis prudentibus non merentur intrare, quae integrum spiritum suum et animam et corpus sine querela in die Domini nostri Jesu Christi non servaverunt. Illi namque sunt veri atque incorrupti virgines Christi, illi admirabiles atque egregii reputantur eunuchi, non qui metuunt, sed quibus non libet fornicari, nec qui impudicitiae reprimunt frena, sed qui ipsam quoque minimam mentis titillationem et tenuissima libidinis incitamenta vicerunt, et eo usque extenuaverunt illum carnis (ut ita dixerim) sensum, ut non solum ex commotione ejus, nulla oblectatione, sed ne exigua quidem titillatione tangantur.
CAPUT VII Quod numquam dignum se communione Dominica quispiam debeat judicare. Tanta autem cor nostrum humilitatis debemus vallare custodia, ut hanc definitionem perpetua sensuum stabilitate teneamus, nequaquam nos posse ad tantum purificationis meritum pervenire, ut si haec quae supra dixi per Dei gratiam omnia fecerimus, indignos tamen nos communione sacri corporis esse credamus. Primum quia coelestis illius mannae tanta majestas est, ut nemo hac lutea carne circumdatus per suum meritum ejus edulium, et non ex gratuita Domini largitate percipiat. Deinde quia nullus ita circumspectus in hujus mundi potest esse conflictu, ut eum saltem rara vel levia peccatorum tela non feriant, quia impossibile est ut non aut ignorantia, aut negligentia, aut vanitate, aut obreptione, aut cogitatione, aut necessitate, aut oblivione peccetur. Nam etsi ad tam praecelsum quis virtutum culmen ascenderit, ut Apostolicum illud non jactanter exclamet: Mihi autem pro minimo est ut a vobis judicer, aut ab humano die, sed neque me ipsum judico, nihil enim mihi conscius sum; sciat se tamen absque peccato esse non posse. Neque enim frustra idem Doctor adjunxit: Sed non in hoc justificatus sum; id est, non si ego justum me esse credidero, veram confestim gloriam possidebo; vel quia me conscientia mea nullius peccati reprehensione compungit, idcirco nullius sordis contagione fuscatus sum; multa enim etiam meam conscientiam latent, quae cum sint mihi incognita atque obscura, Deo nota atque manifesta sunt. Ideo subjiciens: Qui autem me, inquit, judicat Dominus est; id est, ab illo solo quem secreta cordium non latent, verum judicii in me proferetur examen.
CAPUT VIII. Objectio Germani abbatis, ex his quae de sacra perceptione dicta sunt. Germanus: Supra dictum est non nisi sanctos coelestium Sacramentorum esse debere participes; nunc adjicitur impossibile esse homini ut immunis penitus sit a delicto. Si nullus ergo liber a noxa, nullus est sanctus, et consequens est ut homo cui sanctitas deest, mysteriorum Christi particeps esse non possit, et regnum etiam coelorum sperare non debeat, quod solis sanctis Dominus pollicetur.
CAPUT IX. Responsio quod multi sancti esse possint, nemo tamen absque peccato nisi Christus. Theonas: Multos quidem esse sanctos ac justos negare non possumus, sed inter sanctum et immaculatum multa distantia est. Aliud est enim esse quempiam sanctum, id est, divino cultui consecratum; hoc enim nomen non solum hominibus, sed etiam locis et vasculis templi atque lebetibus, attestante Scriptura, commune est. Aliud est autem esse absque peccato, quod unius Domini nostri Jesu Christi singulariter convenit majestati, de quo etiam Apostolus velut praecipuum quid ac speciale pronuntiat dicens: Qui peccatum non fecit (I Petr. II). Satis enim vilem atque indignam ejus praeconiis laudem quasi incomparabile ac divinum ei aliquid assignavit, si etiam nos illibatam ab omni peccato possumus transigere vitam. Rursus Apostolus ad Hebraeos: Non enim habemus, inquit, pontificem qui non possit compati infirmitatibus nostris, tentatum autem per omnia pro similitudine absque peccato (Hebr. IV). Si igitur etiam terrenae humilitatis nostrae cum illo excelso divinoque Pontifice haec potest esse communio, ut etiam nos absque ulla peccati offensione tentemur, cur Apostolus hoc in illo velut unicum ac singulare suspiciens [ Lips. in marg. suscipiens], ejus meritum ab hominibus tanta divisione discrevit? Hac ergo sola ab omnibus nobis exceptione distinguitur, qui nos non absque peccato, illum sine peccato constat fuisse tentatum. Quis etenim hominum quamvis fortis atque bellator sit, hostilibus tamen telis plerumque non pateat? Quis velut impenetrabili carne circumdatus, tantis praeliorum periculis sine periculo misceatur? Ille autem solus Speciosus forma prae filiis hominum (Psal. XLIV) conditionem mortis humanae cum universa carnis fragilitate suscipiens, nullius est umquam sordis maculatus attactu.
CAPUT X. Quod solus Filius Dei absque ullo peccati vulnere vicerit tentatorem. Tentatus est enim secundum similitudinem nostram (Heb. IV) gastrimargiae primum vitio, ut ei callidus ille serpens, eo ordine quo Adam ante seduxerat (Genes. III), esurienti escae desiderio conaretur illudere: Si Filius, inquiens, Dei es, dic ut lapides isti panes fiant (Matth. IV). Sed nullum recipiens ex hac tentatione peccatum, cum ei facultas indubitata suppeteret, respuit cibum quem ei deceptionis artifex ingerebat, dicens: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei (Deut. VIII). Tentatus est etiam cenodoxia secundum similitudinem nostram, cum ei dictum est: Si Filius Dei es, mitte te deorsum (Matth. IV). Sed subdola diaboli suggestione captus non est, et vanissimum seductorem etiam Scripturarum objectione confutans, Non tentabis, inquit, Dominum Deum tuum (Deut. VI). Tentatus est etiam tumore superbiae secundum similitudinem nostram, cum ei a diabolo promitterentur omnia regna mundi et gloria eorum, sed irrisa atque objurgata est nequitia tentatoris. Respondit enim ei: Vade retro, Satanas (Matth. IV); scriptum est enim: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies (Deut. VI). His autem testimoniis edocemur ut fraudulentis suggestionibus inimici nos quoque similiter auctoritate Scripturarum debeamus obsistere. Rursum tentatus est superbia secundum similitudinem nostram, ut idem insidiarum artifex regnum, quod ab ipso oblatum ante respuerat, per homines ei moliretur ingerere; sed absque peccato insidias tentantis irrisit. Cum enim cognovisset Jesus quod venturi essent ut raperent eum et facerent eum regem, fugit iterum in montem ipse solus (Joan. VI). Tentatus est secundum similitudinem nostram, cum verberatus flagris, cum palmis caesus, cum sputorum horrore respersus est, cum ad extremum pertulit crucis exquisita supplicia (Matth. XXVI); sed nullis umquam non dicam contumeliis, verum ne suppliciis quidem ad tumorem vel levissimae indignationis impulsus est, quia in patibulo constitutus misericorditer proclamavit: Pater, ignosce eis, non enim sciunt quid faciunt (Luc. XXIII).
CAPUT XI. Quod in similitudine carnis peccati solus venerit Christus. Quemadmodum vero et illud accipietur, quod eum Apostolus in similitudine carnis peccati venisse commemorat (Rom. VIII), si etiam nos nulla peccati labe pollutam habere possumus carnem? Nam et hoc de illo qui solus est absque peccato tamquam singulare memoratur: Misit Deus Filium suum in similitudinem carnis peccati (Galat. IV); quia veram atque integram suscipiens substantiam carnis humanae, non ipsum peccatum in ea, sed similitudinem peccati suscepisse credendus est. Similitudo enim non ad carnis veritatem, secundum pravum quorumdam haereticorum sensum, sed ad peccati est imaginem referenda. Erat enim in ipso vera quidem caro, sed absque peccato, similis scilicet peccatrici. Illud siquidem ad humanae substantiae pertinet veritatem, hoc vero ad vitia refertur et mores. Habebat similitudinem carnis peccati, cum velut homo ignarus ac pro cibo sollicitus percontaretur: Quot panes habetis (Marc. VI)? Sed sicut peccato nequaquam caro illius, ita nec anima ignorantiae subjacebat. Denique statim evangelista subjungit: Hoc autem dicebat Jesus tentans eum; ipse enim sciebat quid esset facturus (Joan. VI). Habebat carnem similem peccatrici, cum velut sitiens a Samaritana muliere posceret potum; sed non erat peccati sorde polluta, quia econtrario mulier provocata est petere aquam vivam quae illam numquam sitire permitteret, sed fieret in ea fons aquae salientis in vitam aeternam (Joan. IV). Habebat carnis istius veritatem cum dormiret in navi; sed ne pariter navigantes peccati similitudine fallerentur, surgens imperavit ventis et mari, et facta est tranquillitas magna (Matth. VIII). Communi cum omnibus sorte peccato subditus videbatur, cum diceretur de ipso: Hic homo si esset propheta, sciret utique quae et qualis est mulier quae tangit eum, quia peccatrix est; sed peccati non habuit veritatem, quia blasphemam cogitationem arguens Pharisaei, statim mulieris peccata dimisit (Lucae VII). Peccatricem cum caeteris gerere putabatur carnem, cum velut homo in mortis discrimine constitutus, et imminentium suppliciorum terrore perculsus oraret: Pater, si possibile, transeat a me calix iste (Matth. XXVI); et, Tristis est anima mea usque ad mortem (Ibid.). Sed peccati contagium nesciebat illa tristitia, quia vitae auctor mortem formidare non poterat. Ait enim: Nemo tollit a me animam meam, sed ego pono eam a me ipso. Potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam (Joan. X).
CAPUT XII. Quod justi et sancti omnes non fuerunt in similitudine, sed in veritate peccati. In hoc ergo ille homo qui natus ex Virgine est, magna a cunctis qui ex utriusque sexus commixtione producimur distantia segregatur; quod cum omnes non similitudinem, sed veritatem peccati in carne gestemus, ille non veritatem, sed similitudinem peccati et verae carnis assumptionem suscepit. Denique licet scriptum de eo in Isaia propheta Pharisaei apertissime meminissent, quia peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus (Isa. LIII): tamen ita similitudine carnis peccati fallebantur, ut dicerent: Ecce homo vorax et potator vini, publicanorum et peccatorum amicus (Matth. XI). Et ad illum qui illuminatus fuerat caecum: Da gloriam Deo; nos enim scimus quia hic homo peccator est (Joan. IX). Et ad Pilatum: Nisi esset hic homo peccator, non eum tradidissemus tibi (Joan. XVIII). Hujus ergo rei quae illi tantum singularis ac propria est, aequalitatem sibi blasphemiae superbiaeque crimine vindicabit, quisquis se esse sine peccato ausus fuerit profiteri. Consequens enim est ut similitudinem carnis peccati, et non veritatem peccati, habere se dicat
CAPUT XIII. Quod non sint tam gravia peccata sanctorum ut eis auferant meritum aut nomen sanctitatis. Caeterum justos et sanctos viros non esse immunes a culpa manifeste Scriptura pronuntiat, dicens: Septies in die cadet justus et resurget (Prov. XXIV). Quid enim aliud est cadere quam peccare? Et tamen cum dicatur septies cadere, nihilominus pronuntiatur justus, nec justitiae ejus praejudicat lapsus fragilitatis humanae, quia multum interest inter justi et peccatoris hominis lapsum. Aliud est enim admittere mortale peccatum, et aliud est cogitatione quae peccato non caret praeveniri; vel ignorantiae, aut oblivionis errore, aut facilitate otiosi sermonis offendere, aut ad punctum in fidei theoria aliquid haesitare, aut subtili quadam cenodoxiae titillatione pulsari, aut necessitate naturae aliquantisper a summa perfectione recedere. Haec enim sunt septem lapsuum genera in quibus sanctus licet nonnumquam cadat, tamen justus esse non desinit; quae quamvis levia esse videantur ac parva, tamen faciunt eum sine peccato esse non posse. Habet enim pro quibus quotidianam gerens poenitudinem, et veniam veraciter debeat postulare, et pro suis indesinenter orare peccatis, dicens: Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI). Et ut evidentissimis probemus exemplis et errasse nonnullos sanctorum, et tamen a sua non discessisse justitia, certe ille beatissimus et apostolorum eximius Petrus, quid aliud credendus est fuisse quam sanctus, praesertim id temporis quo ei a Domino dicebatur: Beatus es, Simon Bar-Jona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in coelis est; et tibi dabo claves regni coelorum, et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis; et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in coelis (Matth. XVI). Quid hac Dominica laude praeclarius? Quid hac potestate ac beatitudine potest esse sublimius? Et tamen post paululum, cum ignorans mysterium passionis, tantae utilitati [ Lips. in marg. utilitatis] humani generis inscius obviaret, dicens: Absit a te, Domine, non erit tibi hoc; meretur audire: Vade post me, Satanas, scandalum es mihi, quia non sapis ea quae Dei sunt, sed ea quae hominum (Ibid.). Numquidnam cum his eum verbis ipsa aequitas increparet, aut nequaquam cecidisse, aut in sanctitate atque justitia non permansisse credendus est? Quid illo etiam tempore numquid ruinam manifeste negandus est pertulisse, quo imminente, persecutorum metu, ter Dominum negare compulsus est? Sed confestim, poenitudine subsequente, amarissimis lacrymis maculam tanti criminis abluendo, sanctitatis atque justitiae meritum non amisit (Matth. XXVI). De ipso igitur ac de ejus similibus sanctis illud etiam quod a David canitur debemus accipere: A Domino gressus hominis diriguntur, et viam ejus volet nimis. Cum ceciderit, non collidetur, quia Dominus supponit manum suam (Ps. XXXVI). Cujus enim gressus a Domino diriguntur, quid aliud potest esse quam justus? Et tamen de hoc ipso dicitur: cum ceciderit, non collidetur. Quid est cum ceciderit, nisi cum lapsum peccati alicujus incurrerit? Non collidetur, inquit, id est, nequaquam diu opprimetur incursione peccati; sed licet ad praesens videatur elisus, tamen divino quod implorat erectus auxilio, celeri resurrectione stabilitatem justitiae non amittit: vel etiamsi ad praesens per fragilitatem carnis aliquid admiserit, suppositione manus Dominicae reparabit. Nec enim sanctus esse desinit post ruinam, qui cum se fiducia operum suorum justificari non posse cognoscat, et tantis peccatorum nexibus credat sola Domini gratia liberandum, cum Apostolo proclamare non desinit: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII).
CAPUT XIV. Quomodo intelligendum sit illud Apostoli: Non enim quod volo bonum facio. Nam cum apostolus Paulus inaestimabilem abyssum puritatis, resistentibus cogitationum aestibus, penetrari ab homine non posse cognoscens, diu velut per profunda jactatus, ante dixisset: Non enim quod volo bonum, facio, sed quod odi malum, hoc ago (Rom. VII). Et rursum: Si autem quod nolo, hoc facio; jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum: et condelector legi Dei secundum interiorem hominem; video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in legem peccati quae est in membris meis (ibid.); omni vel sua vel naturae ipsius fragilitate perspecta, tam immensae altitudinis vastitate conterritus, ad tutissimum portum divini confugit auxilii; et quasi de navigii sui oneribus mortalitatis oppressi, naturali infirmitate desperans, ab eo cui impossibile nihil est, naufragiorum deposcit remedia, cum quodam miserabili vociferans ejulatu: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus (Ibid.)? Statimque absolutionem quam desperavit de imbecillitate naturae, de Dei benignitate praesumpsit, confidenter adjungens: Gratia Dei per Christum Dominum nostrum (Ibid.)
CAPUT XV. Objicit Germanus, ex peccatorum persona Apostolum haec dixisse. Germanus: Multi hoc apostolicum ita intelligi debere definiunt, ut hoc eum non ex sua, sed ex peccatorum persona dixisse confirment, eorum scilicet qui volentes semetipsos a corporalibus illecebris ac voluptatibus abstinere, obstricti vitiis pristinis, et oblectatione carnalium passionum captivati, semetipsos cohibere non possunt, dum inolita consuetudine vitiorum, velut immiti quadam tyrannidis dominatione, depressi, ad libertatem pudicitiae respirare non possunt. Quomodo enim beato Apostolo, quem ad summum perfectionis totius culmen, certum est pervenisse, illud poterit convenire quod dicit: Non enim quod volo bonum, facio, sed quod odi malum, hoc ago. Illud etiam quod subjungit: Si autem quod nolo, hoc ago, jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum? Nec non etiam hoc: Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem; video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in legem peccati, quae est in membris meis (Rom. VII). In quo igitur haec personae apostolicae possunt coaptari? Quid enim est boni quod ille non potuerit implere? Et econtrario, quid illud est mali quod nolens et odiens, tamen cogente natura, invitus admiserit? Ad quam vero peccati legem electionis vas, in quo Christus Dominus loquebatur, potuit captivus adduci? Qui cum omnem inobedientiam, et omnem extollentem se adversus Deum altitudinem captivasset (II Cor. X), de semetipso cum fiducia proclamabat: Bonum agonem certavi, cursum consummavi, fidem servavi; de caetero reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex (II Tim. 4).
CAPUT XVI. Dilatio propositae quaestionis. Theonas: Intrantem me tutissimum silentii portum, rursus ad immensum profundissimae quaestionis pelagus revocare conamini; sed opportunitatem fidae stationis amplexi, hic interim cursu tam longae collationis emenso, taciturnitatis anchoram jaciemus, ut crastina die, si tamen nulla vis tempestatis obstiterit, flatu prosperi spiritus explorato, disputationis vela pandamus.