15 | 17 |
COLLATIO DECIMA SEXTA,
recensereQuae est prima abbatis Joseph DE AMICITIA. CAPUT PRIMUM. Beatus Joseph, cujus nunc instituta ac praecepta pandenda sunt, unus ex tribus quorum in prima collatione fecimus mentionem, clarae admodum familiae ac primarius civitatis suae intra Aegyptum fuit, quae appellatur Thmuis, et ita non solum Aegyptia, sed etiam Graeca facundia diligenter edoctus, ut vel nobis vel his qui eloquentiam Aegyptiam penitus ignorabant, non ut caeteri per interpretem, sed per semetipsum elegantissime disputaret. Qui cum institutionem suam nos desiderare sensisset, percunctatus primum utrumnam essemus germani fratres, audiensque a nobis quod non carnali, sed spirituali essemus fraternitate devincti, nosque ab exordio renuntiationis nostrae, tam in peregrinatione, quae ab utroque nostrum fuerat obtentu militiae spiritalis arrepta, quam in coenobii studio individua semper conjunctione sociatos, tali usus est sermonis exordio.
CAPUT II. Disputatio ejusdem senis de infido amicitiarum genere. Amicitiarum ac sodalitatis multa sunt genera, quae diversis modis humanum genus dilectionis societate connectunt. Quosdam enim praecedens commendatio primum notitiae, post etiam amicitiae fecit inire commercia. In quibusdam vero contractus quidam seu dati acceptive depactio, charitatis foedera copulavit. Quosdam negotiationis seu militiae vel artis ac studii similitudo atque communio amicitiarum vinculis nexuerunt, per quam ita etiam effera sibi invicem corda mansuescunt, ut etiam hi qui in silvis ac montibus latrociniis gaudent, et effusione humani sanguinis delectantur, suorum scelerum participes amplectantur ac foveant. Est etiam dilectionis aliud genus, quod instinctu naturae ipsius et consanguinitatis lege connectitur, quo vel contribules, vel conjuges, vel parentes, seu fratres ac filii naturaliter caeteris praeferuntur, quod non solum humano generi, verum etiam omnibus alitibus atque animantibus inesse deprehenditur. Nam pullos vel catulos suos naturali affectu instigante sic protegunt ac defendunt, ut frequenter pro ipsis etiam objicere se periculis mortique non metuant. Denique etiam illa bestiarum vel serpentium vel alitum genera, quae intolerabilis feritas ac lethale virus ab omnibus separat et secernit, ut sunt basilisci, vel monocerotes, vel gryphes, cum etiam visu ipso cunctis perniciosa esse dicantur, inter se tamen pro originis ipsius affectionisque consortio pacata et innoxia perseverant. Sed haec omnia quae diximus genera charitatis, sicut malis ac bonis, feris etiam atque serpentibus videmus esse communia, ita etiam usque in finem certum est perseverare non posse. Etenim interrumpit ea frequenter ac dividit locorum discretio, et oblivio temporalis, et verbi vel causae negotiorumque contractus. Ut enim ex diversis, vel lucri, vel libidinis, vel consanguinitatis ac necessitudinum variarum societatibus acquiri solent, ita intercedente qualibet divortii occasione solvuntur.
CAPUT III. Unde indissolubilis amicitia sit. In his igitur cunctis unum genus est insolubile charitatis, quod nec commendationis gratia, nec officii vel munerum magnitudo contractusque cujusquam ratio, vel naturae necessitas jungit, sed sola similitudo virtutum. Haec, inquam, est quae in nullis umquam casibus scinditur, quam non solum dissociare vel delere locorum vel temporum intervalla non praevalent, sed ne mors quidem ipsa divellit. Haec est vera et indirupta dilectio, quae gemina amicorum perfectione ac virtute concrescit. Cujus semel initum foedus, nec desideriorum varietas, nec contentiosa dirumpet contrarietas voluntatum. Caeterum multos novimus in hoc proposito constitutos, qui cum pro charitate Christi flagrantissima essent sodalitate devincti, non perpetuo eam nec indirupte servare potuerunt; quia licet bono societatis principio niterentur, non tamen uno nec pari studio arreptum propositum tenuerunt, fuitque inter eos quaedam temporalis affectio, quia non aequali utriusque virtute, sed unius patientia servabatur. Quae quamvis ab uno magnanimiter atque infatigabiliter retentetur, necesse est tamen eam alterius pusillanimitate dirumpi. Infirmitates namque eorum qui tepidius perfectionis expetunt sanitatem, quantalibet fortium tolerantia sustententur, ab ipsis tamen qui infirmi sunt non feruntur. Habent enim insitas sibi commotionum causas, quae eos quietos esse non sinant; ut solent hi qui carnali aegritudine detinentur, stomachi sui infirmitatisque fastidia, coquorum vel ministrantium negligentiis imputare, et quantalibet eis obsequentium sollicitudo deserviat, nihilominus tamen sanis causas suae commotionis ascribere, quas sibi utique vitio valetudinis suae inesse non sentiunt. Quamobrem haec est amicitiae, ut diximus, fida indissolubilisque conjunctio, quae sola virtutum parilitate foederatur. Dominus enim inhabitare facit unius moris in domo (Psal. LXVII). Et idcirco in his tantum indirupta potest dilectio permanere, in quibus unum propositum ac voluntas, unum velle ac nolle consistit. Quam si vos quoque cupitis inviolabilem retentare, festinandum est vobis ut, expulsis primitus vitiis, mortificetis proprias voluntates, et ut, unito studio atque proposito, illud quo Propheta admodum delectatur, gnaviter impleatis: Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum (Psal. CXXXII). Quod non localiter, sed spiritaliter oportet intelligi. Nihil enim prodest si moribus ac proposito dissidentes una habitatione jungantur, nec obest parili virtute fundatis, per locorum intervalla disjungi. Apud Deum namque morum cohabitatio, non locorum, unita fratres habitatione conjungit; nec potest umquam pacis integritas custodiri, ubi voluntatum diversitas invenitur.
CAPUT IV. Interrogatio, utrum utile aliquid etiam contra votum fratris effici debeat. Germanus: Quid ergo, si uno volente perficere aliquid quod secundum Deum commodum et salubre perspexerit, alius non praestet assensum, exsequendumne etiam contra votum fratris est, an pro ejus arbitrio negligendum?
CAPUT V. Responsio quod perpetua amicitia nisi inter perfectos stare non possit. Joseph: Idcirco diximus plenam atque perfectam amiticiae gratiam nisi inter perfectos viros ejusdemque virtutis perseverare non posse, quos eadem voluntas unumque propositum aut numquam aut certe raro diversa sentire, aut in his quae ad profectum spiritalis pertinent vitae patitur dissidere. Quod si animosis coeperint contentionibus aestuare, liquet utique eos numquam secundum regulam quam praediximus fuisse concordes. Sed quia nemo potest a perfectione habere principium, nisi qui ab ejus coeperit fundamento, et vos non quanta ejus sit magnitudo, sed quemadmodum ad eam perveniri possit, inquiritis, necessarium reor ut paucis regulam vobis ejus ac tramitem quemdam, per quem gressus vestri dirigantur, aperiam, ut patientiae ac pacis bonum facilius obtinere possitis.
CAPUT VI. Quibus modis inviolabilis possit societas retentari. Prima igitur sunt verae amicitiae in contemptu substantiae mundialis et omnium quas habemus rerum despectione fundamina. Perquam enim injustum atque impium est, si post abrenuntiatam mundi et omnium quae in eo sunt vanitatem, pretiosissimae fratris dilectioni supellex vilissima quae superfuit [ Lips. in marg. superfluit], praeferatur: secundum est ut ita suas unusquisque resecet voluntates, ne se sapientem atque consultum esse judicans, suis malit quam proximi definitionibus obedire. Tertium est ut sciat omnia, etiam quae utilia ac necessaria aestimat, postponenda bono charitatis ac pacis; quartum ut credat nec justis nec injustis de causis penitus irascendum; quintum ut adversus se iracundiam fratris, etiam sine ratione conceptam, eodem modo quo suam curare desideret, sciens aequaliter sibi perniciosam alterius esse tristitiam, ac si adversus alium ipse moveatur, nisi eam, quantum in se est, etiam de fratris mente depulerit. Postremum illud est, quod generale vitiorum omnium peremptorium esse non dubium est, ut se de hoc mundo credat quotidie migraturum. Quae persuasio non solum nullam in corde tristitiam residere permittit, verum etiam universos concupiscentiarum ac peccatorum omnium comprimet motus. Haec igitur quicumque tenuerit, amaritudinem irae atque discordiae nec pati poterit nec inferre. His autem cessantibus, cum primum ille aemulus charitatis in cordibus amicorum tristitiae sensim venena suffuderit, necesse est ut frequentibus jurgiis paulatim dilectione tepefacta, amantium corda diu exulcerata quandoque dissociet. Nam qui per callem praedictae directionis ingreditur, in quo ab amico umquam suo poterit dissidere, qui primam litium causam quae ex parvulis rebus vilissimisque materiis generari solet, nihil suum vindicans, radicitus amputaverit, illud quod in Actibus Apostolorum legimus de unitate credentium omni virtute custodiens? Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una, nec quisquam eorum quae possidebat, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia (Actor. IV). Deind quemadmodum ab eo seminarium dissensionis exsurget, qui non suae, sed fratris serviens voluntati, Domini atque auctoris sui fuerit imitator effectus, qui loquens ex persona hominis quem gerebat, Non veni, inquit, ut facerem voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui me misit (Joan. V)? Quo autem modo ullum contentionis fomitem suscitabit, qui de intelligentia ac sensu suo, non tam proprio judicio quam fratris cedere [ Lips. in marg. credere] decrevit examini, pro ejus scilicet arbitrio, vel probans sua inventa, vel improbans, et Evangelicum illud pii cordis humilitate consummans, Verum tamen non sicut ego volo, sed sicut tu vis (Matth. XXVI)? Aut qua ratione aliquid quo frater moestificetur, admittet, qui bono pacis nihil judicat esse pretiosius, Dominicae illius sententiae memoriam non amittens, In hoc cognoscent omnes quod mei estis discipuli, si dilectionem habueritis adinvicem (Joan. XIII), per quam velut spiritali signaculo gregem ovium suarum in hoc mundo voluit Christus agnosci, atque hoc a caeteris, ut ita dixerim, charactere discerni? Qua vero ex causa vel in se recipere vel in alio residere rancorem tristitiae sustinebit, cui summa definitio est, iracundiae, quae perniciosa et illicita est, justas causas esse non posse, eodemque se modo, succensente sibi fratre, orare non posse, cum quasi fratri suo ipse succenseat, irrogatam illam Domini Salvatoris humili semper retinens corde sententiam, Si offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quod frater tuus habet aliquid adversum te, relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo, et sic veniens offer munus tuum (Matth. V). Nihil enim proderit si te quidem asseras non irasci, et credas te implere illud mandatum quo dicitur, Sol non occidat super iracundiam vestram, et, Qui irascitur fratri suo, reus erit judicio; alterius vero tristitiam quam delinire tua mansuetudine potuisti, contumaci corde despicias. Eodem namque modo praecepti Dominici praevaricatione plecteris. Qui enim te irasci adversus alterum non debere dixit, nec alterius contemni tristitiam debere dixit; quia non interest apud Deum, qui omnes homines vult salvos fieri, utrum te an alium quempiam perdas. Unum siquidem cujuslibet interitu ei nascitur detrimentum; itidemque illi cui grata omnium perditio est, unum lucrum, vel tua vel fratris morte conquiritur. Quemadmodum postremo poterit vel tenuem contra fratrem retinere tristitiam, qui se credit quotidie, immo continuo ab hoc saeculo migraturum?
CAPUT VII. Quod nihil charitati praeponendum sit, nec iracundiae postponendum. Sicut ergo nihil praeponendum est charitati, ita furori vel iracundiae nihil est econtrario postponendum. Omnia namque quamvis utilia ac necessaria videantur, spernenda tamen sunt, ut irae perturbatio devitetur; et omnia etiam quae putantur adversa, suscipienda atque toleranda sunt, ut dilectionis pacisque tranquillitas illibata servetur; quia nec ira atque tristitia perniciosius quidquam, nec charitate utilius credendum est.
CAPUT VIII. Quibus de causis inter spiritales nascatur dissensio? Nam quemadmodum carnales adhuc et imbecilles fratres ob vilem terrenamque substantiam cito inimicus ille disjungit, ita etiam inter spiritales gignit pro intellectuum diversitate discordiam. Ex qua sine dubio contentiones rixaeque verborum, quas Apostolus damnat (Galat. V), plerumque consurgunt; unde consequenter divortia inter unanimes fratres hostis invidus ac malignus interserit. Vera est namque sapientissimi Salomonis illa sententia, Odium suscitat contentio; universos vero qui non contendunt, protegit amicitia (Prov. X).
CAPUT IX. De amputandis etiam spiritalibus causis discordiarum. Quapropter ad conservandam perpetuam et individuam charitatem, nihil prodest primam causam amputasse dissidii, quae nasci solet de rebus caducis atque terrenis, et universa despexisse carnalia, atque omnium quibus noster usus indiget rerum indiscretam communionem fratribus permisisse, nisi etiam secundam quae sub specie spiritalium sensuum nasci solet similiter abscindentes, acquisierimus in omnibus humilem sensum et consonas voluntates
CAPUT X. De optimo examine veritatis. Memini namque cum me adhuc adhaerere consortio fratrum aetas junior hertaretur, hujusmodi nobis intelligentiam vel in moralibus disciplinis vel in Scripturis sacris frequenter insertam, ut nihil ea verius nihilque rationabilius crederemus. Sed cum in unum convenientes sententias nostras promere coepissemus, quaedam communi examinatione discussa primum ab altero falsa ac noxia notabantur, mox deinde ut perniciosa communi pronuntiata judicio damnabantur, quae in tantum prius infusa a diabolo velut luce fulgebant, ut facile potuissent generare discordiam, nisi praeceptum seniorum velut divinum quoddam oraculum custoditum ab omni nos contentione revocasset, quo ab illis legali quadam sanctione praescriptum est, ut neuter nostrum plus judicio suo quam fratris crederet, si numquam vellet diaboli calliditate deludi.
CAPUT XI. Quod impossibile sit quemquam qui proprio fidit judicio, diaboli illusione non decipi. Etenim saepe illud quod Apostolus dicit probatum est evenire: Ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis (II Cor. XI), ut obscuram ac tetram caliginem sensuum pro vero lumine scientiae fraudulenter effundat [ Lips. in marg. offundat]. Qui nisi humili et mansueto corde suscepti, maturissimi fratris vel probatissimi senioris reserventur examini, et eorum judicio diligenter excussi, aut abjiciantur, aut recipiantur a nobis, sine dubio venerantes in cogitationibus nostris pro angelo lucis angelum tenebrarum, gravissimo feriemur interitu. Quam perniciem impossibile est evadere quempiam judicio proprio confidentem, nisi, humilitatis verae amator et exsecutor effectus, illud quod Apostolus magnopere deprecatur, omni contritione cordis implerit. Si qua ergo, inquit, consolatio in Christo, si quod solatium charitatis, si qua viscera miserationis, implete gaudium meum ut idem sapiatis, eamdem charitatem habentes, unanimes idipsum sentientes; nihil per contentionem, neque per inanem gloriam, sed in humilitate superiores vobismetipsis alterutrum arbitrantes (Philip. II); et illud, Honore alterutrum praevenientes (Rom. XII), ut plus unusquisque consorti suo scientiae et sanctitatis ascribens, summam discretionis verae in alterius magis quam in suo credat stare judicio.
CAPUT XII. Quam ob causam non debeant inferiores in collatione contemni. Saepe autem accidit, sive illusione diaboli, sive intercessu erroris humani, quo nullus est in hac carne qui falli velut homo non possit, ut et ille interdum qui acrioris ingenii scientiaeque majoris est, aliquid falsum mente concipiat; et ille qui tardioris ingenii ac minoris est meriti, rectius aliquid veriusque persentiat. Et idcirco nullus sibi, quamvis [ Al. quavis] scientia praeditus, inani tumore persuadeat quod possit collatione alterius non egere. Nam etiamsi judicium ejus diabolica non fallat illusio, elationis tamen et superbiae graviores laqueos non evadet. Quis enim hoc sibi absque ingenti poterit usurpare pernicie, cum Vas electionis in quo Christus, ut ipse professus est (II Cor. XIII), loquebatur, ob hoc solummodo se asserat Jerosolymam conscendisse, ut cum suis coapostolis Evangelium, quod gentibus, revelante et cooperante Domino, praedicabat, secreta examinatione conferret (Galat. II)? Per quod ostenditur non solum unanimitatem atque concordiam per haec praecepta servari, verum etiam cunctas diaboli adversantis insidias et illusionum ejus laqueos non timeri.
CAPUT XIII. Quod charitas non solum res Dei, sed etiam Deus sit. Denique in tantum virtus charitatis extollitur, ut eam beatus Joannes Apostolus non solum rem Dei, sed etiam Deum esse pronuntiet, dicens: Deus charitas est; et qui manet in charitate, in Deo manet et Deus in eo (I Joan. IV). Nam usque adeo illam divinam esse perspicimus, ut illud Apostoli manifestissime vigere sentiamus in nobis, quoniam charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum qui habitat in nobis (Rom. V). Quod tale est, ac si dicat: Quoniam Deus diffusus est in cordibus nostris, per Spiritum sanctum qui habitat in nobis. Qui etiam, cum ignoremus quid debeamus orare, interpellat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Qui autem scrutatur corda, scit quid desideret spiritus, quia secundum Deum postulat pro sanctis (Rom. VIII).
CAPUT XIV. De gradibus charitatis. Illam igitur charitatem quae dicitur ἀγάπη possibile est omnibus exhibere, de qua beatus Apostolus: Ergo dum tempus habemus, inquit, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei (Galat. VI). Quae in tantum omnibus est generaliter exhibenda, ut eam etiam inimicis nostris a Domino jubeamur impendere. Nam Diligite, inquit, inimicos vestros (Matth. V). Διάθεσις autem, id est, affectio, paucis admodum, et his qui vel parilitate morum vel virtutum societate connexi sunt, exhibetur, licet etiam ipsa diathesis multam in se differentiam habere videatur. Aliter enim parentes, aliter conjuges, aliter fratres, aliter filii diliguntur, et in ipsa quoque horum affectuum necessitudine magna distantia est, nec uniformis parentum dilectio erga filios invenitur. Quod etiam Jacob patriarchae probatur exemplo, qui cum esset duodecim filiorum pater, omnesque paterna charitate diligeret, tamen propensiore Joseph dilexit affectu, ut de eo aperte Scriptura commemoret: Invidebant autem ei fratres sui, eo quod diligeret eum pater suus (Genes. XXXVII), scilicet, non quod vir justus et pater non valde diligeret etiam caeteram prolem, sed quod hujus, quia typum Domini praeferebat, affectui dulcius quodammodo atque indulgentius inhaereret. Hoc etiam de Joanne evangelista legimus evidentissime designari, cum de ipso dicitur: Discipulus ille quem diligebat Jesus (Joan. XIII), cum utique etiam reliquos undecim similiter electos ita praecipua dilectione complexus sit, ut hoc etiam evangelica attestatione designet, dicens: Sicut dilexi vos, et vos diligite invicem (Joan. XIII). De quibus et alibi dicitur: Diligens suos qui erant in mundo, usque in finem dilexit eos (Ibid.). Sed haec unius dilectio non erga reliquos discipulos teporem charitatis, sed largiorem erga hunc superabundantiam amoris expressit, quam ei virginitatis privilegium et carnis incorruptio conferebat. Quae idcirco velut sublimior cum quadam exceptione signatur, quia non eam odii comparatio, sed affluentior gratia exuberantissimi amoris extollit. Tale quid etiam ex persona sponsae legimus in Cantico canticorum, dicentis: Ordinate in me charitatem (Cantic. II). Haec enim est vere charitas ordinata, quae odio habens neminem, quosdam meritorum jure plus diligit; quaeque eum generaliter diligat cunctos, excipit tamen sibi ex his quos debeat peculiari affectione complecti; et rursum inter ipsos qui in dilectione summi atque praecipui sunt, aliquos sibi qui caeterorum affectui superextollantur excerpit.
CAPUT XV. De his qui vel suam vel fratrum commotionem dissimulatione corroborant. Econtra novimus, quod utinam nesciremus! nonnullos fratrum tantae esse obstinationis atque duritiae, ut cum vel suos adversus fratrem vel fratris adversum se senserint animos excitatos, ad dissimulandam mentis suae tristitiam, quae ex indignatione alterutrae commotionis exorta est, secedentes ab eis quos humili satisfactione atque colloquio lenire debuerant, aliquos psalmorum incipiunt decantare versiculos. Qui dum conceptam cordis amaritudinem delinire se putant, insultando augent, quod statim exstinguere potuerunt si magis anxii atque humiles esse voluissent, ut opportuna compunctio et ipsorum cordibus mederetur, et fratrum animos deliniret. Nam illo utique modo pusillanimitatis, immo superbiae suae vitium palpant, et nutriunt potius quam exstirpant fomitem jurgiorum, Dominicae illius praeceptionis immemores, qua ait: Qui irascitur fratri suo, reus erit judicio (Matth. V): Et, Si recordatus fueris quod frater tuus habet aliquid adversum te, relinque ibi munus tuum ad altare, et vade prius reconciliari fratri tuo, et tunc veniens offeres munus tuum (Ibid.)
CAPUT XVI. Quod fratre adversum nos aliquid habente simultatis, munera orationum nostrarum a Domino respuantur. In tantum igitur non vult nos Deus noster alterius despectui habere tristitiam, ut si aliquid adversum nos frater habuerit, nec munera nostra suscipiat, id est, nec orationes sibi a nobis permittat offerri, donec de animo ejus tristitiam juste injusteve conceptam, celeri satisfactione tollamus. Neque enim ait, Si habet veram querelam adversum te frater tuus, relinque ibi munus tuum ad altare, et vade prius reconciliari fratri tuo; sed, Si recordatus fueris, inquit, quia frater tuus habet aliquid adversum te (Matth. V), id est, etiam si leve aliquid ac vile sit quo fratris in te fuerit excitata commotio, et hoc memoriam tuam subita recordatione pulsaverit, scias te offerre precum tuarum spiritalia munera non debere, nisi prius qualibet ex causa ortam tristitiam de corde fratris benigna satisfactione depuleris. Si igitur evangelicus sermo etiam pro praeterita et minima simultate, ac de exiguis oborta causis, satisfacere nos irascentibus jubet, quid de nobis miseris fiet, qui recentes et maximas causas nostroque errore commissas, pertinaci dissimulatione contemnimus, et inflati tumore diabolico, dum humiliari erubescimus, auctores nos fraternae tristitiae denegamus, ac rebelli spiritu subjici praeceptis Domini dedignantes, nequaquam ea vel observari debere, vel impleri posse contendimus? Eoque fit ut judicantes eum impossibilia vel incongrua praecepisse, efficiamur, secundum Apostolum, non factores, sed judices legis (Jac. IV).
CAPUT XVII. De his qui patientiam saecularibus magis putant impendendam esse quam fratribus. Illud quoque quibus lacrymis est deflendum, quod nonnulli fratrum cum fuerint contumelia cujuslibet sermonis accensi, si alterius cujuspiam, qui eam lenire desiderat, precibus fatigentur, cum audierint nequaquam debere adversus fratrem concipi retinerive tristitiam, secundum illud quod scriptum est: Qui irascitur fratri suo, reus erit judicio (Matth. V); et, Sol non occidat super iracundiam vestram (Ephes. IV), proclamant illico: Si paganus aliquis, si saecularis hoc fecisset, aut ista dixisset, recte debuit sustineri. Quis autem ferat fratrem tam gravis conscium culpae aut tam insolens de ore convicium proferentem! Quasi vero patientia infidelibus tantum atque sacrilegis et non omnibus sit generaliter exhibenda, aut iracundia contra gentilem noxia contra fratrem utilis aestimanda, cum utique perturbatae mentis obstinata commotio non dissimile, contra quemvis fuerit excitata, sibi inferat detrimentum. Quantae autem obstinationis, immo vecordiae est, ut nec ipsam verborum proprietatem brutae mentis stupore discernat. Quia non dicitur, Omnis qui irascitur alienigenae, reus erit judicio, quod fortasse poterat secundum illorum sensum contra consortes nostrae fidei et conversionis excipere, sed significanter expressit evangelicus sermo dicens: Omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio (Matth. V). Licet itaque secundum regulam veritatis omnem hominem fratrem debeamus accipere, tamen hoc in loco magis fidelis ac nostrae conversationis particeps quam ethnicus fratris vocabulo designatur.
CAPUT XVIII. De his qui patientiam mentientes ad iracundiam fratres silentio accendunt. Illud vero quale est, quod interdum patientes esse nos credimus, quia respondere contemnimus lacessiti; sed ita commotos fratres amara taciturnitate vel motu gestuque irrisorio subsannamus, ut eos magis ad iracundiam vultu tacito provocemus, quam tumida potuissent incitare convicia, in eo nos aestimantes minime apud Deum reos, quia nihil ore protulimus, quod nos notare hominum judicio aut condemnare potuisset? quasi vero apud Deum verba tantummodo, et non praecipue voluntas vocetur in culpam, et opus solum peccati, et non etiam votum ac propositum habeatur in crimine, aut hoc tantum quod unusquisque fecerit per loquelam, et non quod etiam per taciturnitatem facere studuerit, in judicio sit quaerendum. Non enim sola commotionis illatae qualitas, sed etiam propositum irritantis in noxa est. Et idcirco non quemadmodum jurgium fuerit excitatum, sed cujus conflagraverit vitio, verum judicis nostri perquiret examen. Affectus enim peccati, non ordo considerandus est admissi. Quid enim differt utrum quis gladio ipse peremerit fratrem, an aliqua ad mortem fraude compulerit, cum ipsius eum dolo vel crimine constet exstinctum? quasi vero caecum in praeceps manu propria non impegisse sufficiat, cum similiter reus sit qui pronum et imminentem jam foveae, cum potuerit revocare, contempserit; aut ille solus in crimine sit qui manu sua quempiam laqueaverit, et non etiam is qui vel paraverit vel ingesserit laqueum, vel certe cum potuerit, auferre noluerit. Ita igitur tacere nihil prodest, si idcirco nobis indicamus silentium, ut quod agendum convicio fuerat, hoc taciturnitate faciamus, assimilantes quosdam gestus, quibus et ille quem curare nos oportuit, vehementiori inardescat iracundia, et nos super haec omnia damno illius ac perditione laudemur; quasi vero non etiam ex hoc ipso quis criminosior sit, quod gloriam sibi de fratris voluerit perditione conquirere. Utrique enim tale silentium erit aequaliter noxium: quia sicut exaggerat in alterius corde tristitiam, ita in suo non permittit exstingui. Contra quos illa prophetae satis proprie est directa maledictio: Vae qui potat amicum suum, mittens fel suum, et inebrians ut aspiciat nuditatem ejus, repletus est ignominia pro gloria (Abacuc. II). Illud quoque quod per alium de talibus dicitur: Quia omnis frater supplantans supplantabit, et omnis amicus fraudulenter incedet, et vir fratrem suum irridebit, et veritatem non loquetur; extenderunt enim linguam suam quasi arcum mendacii et non veritatis (Jerem. IX). Saepe autem ficta patientia etiam acrius ad iracundiam quam sermo succendit, et atrocissimas verborum transcendit injurias maligna taciturnitas; leviusque tolerantur inimicorum vulnera, quam irridentium subdola blandimenta. De quibus proprie dicitur per prophetam: Molliti sunt sermones ejus super oleum, et ipsi sunt jacula (Psal. LIV). Et alibi: Verba callidorum mollia, haec autem feriunt in penetralia ventris (Prov. XXVI). Quibus etiam illud potest eleganter aptari: In ore pacem cum amico suo loquitur, et occulte ponit ei insidias (Jerem. IX), quibus tamen magis decipitur ipse qui decipit. Nam Qui praeparat ante faciem amici sui rete, circumdat illud pedibus suis; et qui fodit foveam proximo suo, incidit in eam ipse (Prov. XXVI). Denique cum magna ad comprehendendum Dominum cum gladiis et fustibus multitudo venisset, nemo in auctorem vitae nostrae illo cruentior exstitit parricida quam qui, cunctos ficto salutationis honore praeveniens, osculum subdolae charitatis ingessit. Cui Dominus, Juda, inquit, osculo Filium hominis tradis (Lucae XXII)? id est, amaritudo persecutionis atque odii tui hoc tegmen assumpsit quo dulcedo veri amoris exprimitur? Apertius quoque ac vehementius per prophetam vim hujus doloris exaggerat: Quoniam si inimicus meus, inquit, maledixisset mihi, sustinuissem utique; et si is qui oderat me, super me magna locutus fuisset, abscondissem me utique ab eo. Tu vero homo unanimis, dux meus et notus meus, qui simul mecum dulces capiebas cibos, in domo Dei ambulavimus cum consensu (Psal. LIV).
CAPUT XIX. De his qui ex indignatione jejunant. Aliud quoque profanum tristitiae genus est, quod dignum commemoratione non fuerat, nisi id a nonnullis fratribus scissemus admitti, qui cum tristificati fuerint vel irati, ab ipso etiam pertinaciter abstinent cibo, ita ut, quod etiam dicere absque pudore non possumus, illi qui dum placidi sunt, refectionem cibi usque ad horam sextam vel, ut multum, nonam negant se posse differre, cum fuerint tristitia vel furore suppleti, jejunia etiam biduana non sentiant, tantamque inediae defectionem iracundiae satietate sustentent. In quo plane sacrilegii crimen evidenter incurrunt, jejunia scilicet, quae soli Deo pro humiliatione cordis et purgatione vitiorum sunt specialiter offerenda, pro diabolico tumore tolerantes. Quod tale est ac si orationes atque sacrificia non Deo, sed daemoniis deferant, illamque Mosaicam increpationem mereantur audire, Sacrificaverunt daemoniis, et non Deo, diis quos ignorabant (Deut. XXXII).
CAPUT XX. De quarümdam simulata patientia qua maxillam verberandam alteram ingerunt. Non ignoramus etiam aliud dementiae genus, quod sub colore fucatae patientiae in nonnullis fratribus invenitur, quibus parum est jurgia commovisse, nisi etiam instigatoriis verbis ut feriantur irritent; cum utique [ Lips. in marg. itaque] vel levi fuerint impulsione contacti, aliam quoque partem corporis ingerunt verberandam, quasi per hoc perfectionem mandati illius impleturi quo dicitur: Si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam, praebe illi et alteram (Matth. V), Scripturae vim ac propositum penitus ignorantes; evangelicam namque patientiam per iracundiae vitium exercere se putant. Ob quod radicitus excidendum, non solum vicissitudo talionis et concertandi irritatio prohibetur, sed etiam furorem verberantis geminatae jubemur injuriae tolerantia mitigare.
CAPUT XXI. Interrogatio, quemadmodum Christi mandatis obtemperantes evangelica perfectione fraudentur. Germanus: Quomodo reprehendendus est is qui praecepto satisfaciens evangelico, non solum non intulit talionem, sed etiam paratus est ut sibi geminetur injuria?
CAPUT XXII. Responsio, quod Christus non solum facti, sed etiam voluntatis inspector sit. Joseph: Sicut paulo ante dictum est (Cap. 18), non solum res ipsa quae geritur, sed etiam qualitas mentis et propositum facientis est intuendum. Et idcirco si id quod ab unoquoque perficitur, quo animo fiat, vel quo procedat affectu, intimo perpendatis cordis examine, videbitis patientiae lenitatisque virtutem nequaquam posse contrario spiritu, id est, impatientiae ac furoris impleri. Siquidem Dominus noster atque Salvator ad profundam nos instruens patientiae lenitatisque virtutem, id est, non ut labiis eam tantummodo praeferamus, sed ut intimis animae nostrae abditis recondamus, istam nobis perfectionis evangelicae formulam dedit, dicens: Si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam, praebe illi et alteram (Matt. V), subauditur sine dubio, dexteram. Quae alia dextera, nisi interioris hominis, ut ita dixerim, facies potest accipi. Per hoc omnem penitus iracundiae fomitem de profundis cupiens animae penetralibus exstirpare, id est, ut si exterior dextera tua impetum ferientis exceperit, interior quoque homo per humilitatis assensum dexteram suam praebeat verberandam, compatiens exterioris hominis passioni, et quodammodo succumbens atque subjiciens suum corpus ferientis injuriae, ne exterioris hominis caede vel tacitus intra moveatur interior. Videtis ergo longe eos ab evangelica perfectione distare, quae patientiam docet, non verbis, sed interiore cordis tranquillitate servandam; eamque a nobis, cum quid adversi evenerit, ita praecipit custodiri, ut non solum nosmetipsos alienos ab iracundiae perturbatione servemus, sed etiam illos qui suo commoti sunt vitio, succumbentes injuriis eorum, ad placiditatem expleta caedis satietate cogamus, furorem eorum nostra lenitate vincentes. Et ita etiam illud Apostolicum implebimus: Noli vinci a malo, sed vince in bono malum (Rom. XII). Quod ab illis impleri non posse certissimum est, qui illo spiritu ac tumore verba lenitatis atque humilitatis emittunt, ut non solum non mitigent conceptum furoris incendium, sed magis illud tam in suo quam in fratris commoti sensu faciant conflagrare, qui tamen etiam si possent aliquo modo ipsi mites ac placidi permanere, nec sic quidem aliquos justitiae fructus caperent, cum damno proximi patientiae sibi gloriam vindicantes, et per hoc ab illa Apostolica charitate omnimodis alieni, quae non quaerit quae sua sunt (I Cor. XIII), sed ea quae aliorum, non etiam ita divitias concupiscit, ut lucrum sibi de proximi faciat detrimento, nec acquirere quidquam cum alterius desiderat nuditate.
CAPUT XXIII. Quod ille sit fortis et sanus qui succumbit alterius voluntati. Sciendum sane generaliter illum partes agere fortiores qui voluntati fratris suam subjicit voluntatem, quam eum qui in defendendis suis definitionibus ac tenendis pertinacior invenitur. Ille enim sustentans ac tolerans proximum, sani ac validi, hic autem infirmi et quodammodo aegrotantis obtinet locum, quem ita palpari necesse est ac foveri interdum, ut etiam a rebus necessariis pro ejus quiete ac pace salubre sit aliquid relaxari. In quo quidem non se credat quis aliquid de sua perfectione minuisse, tametsi quiddam de proposita districtione condescendendo summiserit, sed econtrario multo amplius se pro longanimitatis et patientiae bono noverit acquisisse. Apostolicum namque praeceptum est: Vos qui fortes estis, imbecillitates infirmorum sustinete (Rom. XV); et: Alterutrum onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi (Galat. VI). Numquam enim infirmus sustentat infirmum, nec tolerare poterit aut curare languentem is qui similiter aegrotat; sed ille medelam tribuit imbecillo, qui imbecillitati ipse non subjacet. Merito enim ei dicitur: Medice, cura teipsum (Lucae IV).
CAPUT XXIV. Quod infirmi injuriosi sint, et injurias ferre non possint. Notandum etiam illud est, infirmorum naturam esse semper ejusmodi, ut prompti quidem ac faciles sint ad contumelias ingerendas et jurgia conserenda, ipsi vero ne minima quidem injuriae velint suspicione contingi: cumque inferentes proterva convicia, inconsiderata superequitent libertate, ne parva quidem atque levissima sustinere contenti sunt. Ideoque, secundum praedictam seniorum sententiam, charitas stabilis atque indirupta non poterit perdurare, nisi inter viros ejusdem virtutis atque propositi. Scindi etenim necesse est eam quocumque tempore, quantalibet fuerit cautione ab altero custodita.
CAPUT XXV. Interrogatio, quomodo fortis sit qui non semper sustentat infirmum. Germanus: In quo ergo laudabilis perfecti viri potest esse patientia, si tolerare non praevalet semper infirmum?
CAPUT XXVI. Responsio, quod infirmus se non sinat sustentari. Joseph: Nec ego dixi quod illius qui fortis est ac robustus virtus tolerantiaque vincenda sit; sed quod infirmi pessima valetudo, illius qui sanus est sustentatione nutrita, atque in deterius quotidie prolabens, generatura sit causas ob quas vel ipse ultra non debeat sustineri; vel certe patientiam proximi notam ac deformationem impatientiae suae esse conjiciens, abire quandoque mavult quam semper magnanimitate alterius sustineri. Haec ergo ab his qui sodalitatis affectum cupiunt inviolabilem custodire, prae omnibus observanda censemus, ut primum quibuslibet injuriis lacessitus, non solum labia, sed etiam profunda pectoris sui monachus tranquilla custodiat; quae tamen si senserit vel tenuiter fuisse turbata, omni semetipsum taciturnitate contineat, et illud quod Psalmista commemorat diligenter observet: Turbatus sum et non sum locutus (Psalm. LXXVI). Et: Dixi, custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea, posui ori meo custodiam, dum consisteret peccator adversum me; obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis (Psal. XXXIII); nec praesentem considerans statum, ea proferat quae ad horam turbulentus suggerit furor, dictatque animus exasperatus, sed vel recolat gratiam praeteritae charitatis, vel reformandae pacis redintegrationem mente prospiciat, eamque, velut continuo reversuram, etiam in ipso commotionis tempore contempletur. Dumque se ad dulcedinem servat concordiae mox futurae, amaritudinem praesentium non sentiet jurgiorum, et ita ea potissimum respondebit, e quibus vel a semetipso reus fieri vel ab alio reprehendi, restituta charitate, non possit; sicque adimplebit propheticum illud eloquium: In ira, misericordiae memor eris (Abacuc. III).
CAPUT XXVII. Quemadmodum sit iracundia comprimenda. Cohibere ergo nos oportet omnes iracundiae motus, et gubernatrice discretione moderari, ne in illud quod a Salomone damnatur, praecipiti furore raptemur: Totam iram suam profert stultus, sapiens autem dispensat per partes (Prov. XXIX): id est, stultus quidem ad ultionem sui, irae perturbatione succenditur, sapiens autem paulatim eam maturitate consilii ac moderationis extenuat et expellit. Tale est et illud quod ab Apostolo dicitur, Non vosmetipsos vindicantes, charissimi, sed date locum irae (Rom. XII): id est, nequaquam ad vindictam iracundia cogente tendatis, sed date locum irae: hoc est, non sint corda vestra sic impatientiae ac pusillanimitatis angustiis coarctata, ut violentam commotionis procellam, cum irruerit, sustinere non possint; sed dilatamini in cordibus vestris, suscipientes adversos iracundiae fluctus in illis extentis sinibus charitatis, quae omnia suffert, omnia sustinet (I Cor. XIII): et ita mens vestra amplitudine longanimitatis ac patientiae dilatata, habeat in se consiliorum salutares recessus, in quibus receptus quodammodo atque diffusus teterrimus iracundiae fumus protinus evanescat. Vel certe ita intelligendum est: Damus locum irae, quotiens commotioni alterius humili atque tranquilla mente succumbimus, et quodammodo dignos nos qualibet injuria profitentes, impatientiae saevienti obsequimur. Caeterum hi qui ita sensum apostolicae perfectionis inclinant, ut locum irae illos dare existiment, qui ab irascente discedunt, videntur mihi dissensionum fomitem non abscindere, sed nutrire. Nisi enim iracundia proximi humili statim satisfactione vincatur, provocat eam fugiens potius quam declinat. Illud quoque huic simile est quod Salomon ait: Noli festinare in spiritu tuo irasci, quia ira in sinu insipientum requiescit (Eccle. VII); et: Noli procurrere in rixam cito, ne poenitat te in novissimo (Prov. XXV). Neque enim ita festinationem rixae vel iracundiae culpat, ut earumdem approbet tarditatem. Similiter et illud suscipiendum est: Stultus eadem ipsa hora pronuntiat iram suam, occultat autem ignominiam suam astutus (Prov. XII). Non enim ignominiosam iracundiae passionem ita a sapientibus occultari debere decernit, ut iracundiae velocitatem culpans, non prohibeat tarditatem: quam utique, si per necessitatem humanae infirmitatis irruerit, ideo censuit occultandam, ut dum ad praesens sapienter obtegitur, in perpetuum deleatur. Haec enim natura est irae, ut dilata languescat et pereat, prolata vero magis magisque conflagret. Dilatanda ergo atque amplianda sunt pectora, ne angustiis pusillanimitatis arctata, iracundiae turbulentis aestibus oppleantur, et recipere secundum prophetam illud nimis latum mandatum Dei angusto corde nequeamus, nec dicere cum propheta: Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatares cor meum (Psal. CXVIII). Nam quia longanimitas sapientia sit, evidentissimis Scripturae testimoniis edocemur: Longanimis enim vir nimius in prudentia, pusillanimis autem valde insipiens est (Prov. XXIV). Et idcirco de illo qui sapientiae donum laudabiliter a Domino postulavit Scriptura commemorat: Et dedit Dominus Salomoni sapientiam prudentiamque multam nimis, et latitudinem cordis, quasi arenam maris innumerabilem (III Reg. IV).
CAPUT XXVIII. Amicitias conjuratione initas firmas esse non posse. Illud quoque multis est experimentis saepissimo comprobatum, nullo modo eos qui amicitiarum foedus conjurationis iniere principio, indiruptam potuisse servare concordiam, sive quod eam non pro desiderio perfectionis, nec pro apostolicae charitatis imperio, sed pro amore terreno, et per necessitatem ac vinculum pacti retinere conati sunt; sive quod ille callidissimus inimicus, ut eos praevaricatores sui faciat sacramenti, celerius ad irrumpenda amicitiarum vincula praecipitat. Certissima ergo est prudentissimorum virorum illa sententia, veram concordiam et individuam societatem, nisi inter emendatos mores, ejusdemque virtutis ac propositi viros stare non posse. Haec de amicitia beatus Joseph spiritali narratione disseruit, nosque ad custodiendam sodalitatis perpetuam charitatem ardentius incitavit.