Collationes/14

This is the stable version, checked on 18 Octobris 2021. Template changes await review.
COLLATIO XIV
Saeculo V

editio: Migne 1846
fons: Corpus Corporum
 13 15 

COLLATIO DECIMA QUARTA,

recensere

Quae est prima abbatis Nesterotis. DE SPIRITALI SCIENTIA.

CAPUT PRIMUM.

Sponsionis nostrae et itineris ordo compellit, ut abbatis Nesterotis praeclari in omnibus summaeque scientiae viri institutio subsequatur. Qui cum sacrarum Scripturarum nos aliqua memoriae commendasse et eorum intelligentiam desiderare sensisset, talibus nos adorsus est verbis: Multa quidem scientiarum in hoc mundo sunt genera, tanta siquidem earum quanta et artium disciplinarumque varietas est. Sed cum omnes aut omnino inutiles sint, aut praesentis tantum vitae commodis prosint, nulla est tamen quae non habeat proprium doctrinae suae ordinem atque rationem, per quam ab expetentibus possit attingi. Si ergo illae artes ad insinuationem sui certis ac propriis lineis diriguntur, quanto magis religionis nostrae disciplina atque professio, quae ad contemplanda invisibilium sacramentorum tendit arcana, nec praesentis quaestus, sed aeternorum retributionem expetit praemiorum, certo ordine ac ratione subsistit! Cujus quidem duplex est scientia. Prima practice, id est, actualis, quae emendatione morum et vitiorum purgatione perficitur; altera theorice, id est, quae in contemplatione divinarum rerum et sacratissimorum sensuum cognitione consistit.

CAPUT II. Quae via sit ad theoreticen.

Quisquis igitur ad theoreticen voluerit pervenire, necesse est ut omni studio atque virtute actualem primum scientiam consequatur. Nam haec practice absque theoretica possideri potest, theoretice vero sine actuali omnimodis apprehendi non potest. Gradus enim quidam ita ordinati atque distincti sunt, ut humana humilitas possit ad sublime conscendere: qui si invicem sibi ea qua diximus ratione succedant, potest ad altitudinem perveniri, ad quam sublato primo gradu non potest transvolari. Frustra igitur ad conspectum Dei tendit, qui vitiorum contagia non declinat: Spiritus namque Dei effugiet fictum, nec habitabit in corpore subdito peccatis (Sap. I).

CAPUT III. Quod actualis perfectio duplici ratione subsistat.

Haec autem actualis perfectio duplici ratione subsistit. Nam primus ejus modus est, ut omnium natura vitiorum et curationis ratio cognoscatur. Secundus ut ita discernatur ordo virtutum, earumque perfectione mens nostra formetur, ut illis non jam velut coacta et quasi violento imperio subjecta famuletur, sed tamquam naturali bono delectetur atque pascatur, et arduam illam atque angustam viam cum oblectatione conscendat. Quo enim modo, vel virtutum rationem, qui secundus in actuali disciplina gradus est; vel rerum spiritalium et coelestium sacramenta, quae in theoriae gradu sublimiore consistunt, valebit attingere, qui naturam vitiorum suorum nec potuit intelligere, nec nisus est exstirpare? Consequenter enim pronuntiabitur progredi ad excelsiora non posse, qui non evicerit planiora: multoque minus ea quae sunt extrinsecus apprehendet, quisquis intelligere ea quae sibi sunt inserta non quiverit. Sciendum tamen est, duplici nobis laboris intentione sudandum, tam in expellendis vitiis quam in virtutibus acquirendis. Et hoc non nostra capimus conjectura, sed illius sententia perdocemur, qui solus officii [ Lips. in marg. opificii] sui vires rationemque cognoscit: Ecce, inquit, constitui te hodie super gentes et super regna, ut evellas et destruas et disperdas et dissipes et aedifices et plantes (Jerem. I). In expulsione enim noxiarum rerum quatuor esse necessaria designavit, id est, evellere, destruere, disperdere, dissipare. In perficiendis vero virtutibus et his quae ad justitiam pertinent acquirendis, aedificare tantummodo atque plantare. Unde liquido patet difficilius convelli atque eradicari inolitas corporis atque animae passiones, quam spiritales exstrui plantarique virtutes.

CAPUT IV. Quod actualis vita erga multas professiones ac studia derivetur.

Haec igitur practice quae duobus, ut dictum est, subsistit modis, erga multas professiones studiaque dividitur. Quidam enim summam intentionis suae erga eremi secreta et cordis constituunt puritatem, ut in praeteritis Heliam et Heliseum, nostrisque temporibus beatum Antonium, aliosque ejusdem propositi sectatores, familiarissime Deo per silentium solitudinis cohaesisse cognoscimus. Quidam erga institutionem fratrum et pervigilem coenobiorum curam, omnem studii sui sollicitudinem dederunt; ut nuper abbatem Joannem, qui in vicinia civitatis [ Lips. in marg. in vicina civitate] cui nomen Thmuis grandi coenobio praefuit, ac nonnullos ejusdem meriti viros apostolicis etiam signis claruisse meminimus. Quosdam xenodochii et susceptionis pium delectat obsequium, per quod etiam in praeteritis Abraham patriarcham et Loth Domino placuisse scimus, et nuper beatum Macarium singularis mansuetudinis ac patientiae virum, qui xenodochio ita apud Alexandriam praefuit, ut nulli eorum qui solitudinis secreta sectati sunt, inferior sit credendus. Quidam eligentes aegrotantium curam, alii intercessionem quae pro miseris atque oppressis impenditur, exsequentes, aut doctrinae instantes, aut eleemosynam pauperibus largientes, inter magnos ac summos viros, pro affectu suo ac pietate viguerunt.

CAPUT V. De professionis arreptae perseverantia.

Quapropter hoc unicuique utile atque conveniens est, ut secundum propositum quod elegit, sive gratiam quam accepit, summo studio ac diligentia ad operis arrepti perfectionem pervenire festinet; et aliorum quidem laudans admiransque virtutes, nequaquam a sua quam semel elegit professione discedat, sciens, secundum Apostolum, unum quidem esse corpus Ecclesiae, multa autem membra, et habere eam donationes secundum gratiam quae nobis data est differentes, sive prophetiam secundum rationem fidei, sive ministerium in ministrando, sive qui docet in doctrina, sive qui exhortatur in exhortando, qui tribuit in simplicitate, qui praeest in sollicitudine, qui miseretur in hilaritate (Rom. XII). Nec enim ulla membra aliorum sibi membrorum possunt ministeria vindicare, quia nec oculi manuum, nec nares aurium utuntur officio: et idcirco non omnes apostoli, non omnes prophetae, non omnes doctores, non omnes gratias habent curationum, non omnes linguis loquuntur, non omnes interpretantur.

CAPUT VI. De infirmorum mobilitate.

Solent enim hi qui necdum sunt illa quam arripuerunt professione fundati, cum audierint quosdam in diversis studiis ac virtutibus praedicari, ita eorum laude succendi, ut imitari eorum protinus gestiant disciplinam, in quo irritos necessario impendit conatus humana fragilitas. Impossibile namque est unum eumdemque hominem simul universis quas superius comprehendi, fulgere virtutibus. Quas si quis voluerit pariter affectare, in id eum incidere necesse est, ut dum omnes sequitur, nullam integram consequatur; magisque ex hac mutatione ac varietate dispendium capiat quam profectum. Multis enim viis ad Deum tenditur, et ideo unusquisque illam quam semel arripuerit, irrevocabili cursus sui intentione conficiat, ut sit in qualibet professione perfectus.

CAPUT VII. Exemplum castitatis quo docetur non omnia ab omnibus aemulanda.

Absque illo dispendio quo feriri monachum diximus, qui mobilitate mentis ad studia cupit transire diversa, etiam hinc periculum mortis incurritur, quod nonnumquam recte quaedam ab aliis gesta, malo ab aliis praesumuntur exemplo; et ea quae nonnullis bene cesserant, perniciosa ab aliis sentiuntur. Nam ut quiddam exempli gratia proferamus, velut si quis illam viri illius imitari virtutem velit, quam solet abbas Joannes, non ad imitationis formulam, sed tantummodo pro admiratione proferre. Nam quidam veniens ad praedictum senem habitu saeculari, cum ei quasdam frugum suarum primitias detulisset, ferocissimo quemdam daemonio arreptum ibidem reperit. Qui cum abbatis Joannis obtestationes ac praecepta despiciens, testaretur se numquam ad illius imperium de corpore, quod obsederat, migraturum, hujus adventu perterritus, cum reverentissima nominis illius inclamatione discessit. Cujus tam evidentem gratiam senex non mediocriter admiratus, eoque amplius obstupescens quod eum saeculari cerneret habitu, coepit ab eo vitae ac professionis ejus ordinem diligenter inquirere. Cumque ille saecularem se atque uxorio vinculo obligatum esse dixisset, beatus Joannes excellentiam virtutis ejus et gratiae mente pertractans, quaenam illi esset conversatio attentius explorabat; ille se rusticum et quotidiano manuum opere victum quaerere, nec ullius boni esse se conscium testabatur, nisi quod numquam ante ad ruris opera mane exercenda procederet, neque vespere domum reverteretur, nisi in Ecclesia pro quotidianae vitae commeatu largitori ejus Deo gratias retulisset, neque se umquam de fructibus suis aliquid usurpasse, nisi prius Deo primitias eorum ac decimas obtulisset, et numquam se boves suos per alienae messis traduxisse confinium, nisi eorum prius ora clausisset, ne vel parum damni per incuriam ejus proximus sustineret. Et cum haec quoque abbati Joanni, necdum ad comparationem tantae gratiae, qua eum praelatum sibi esse cernebat, idonea viderentur, atque ab eo quidnam esset illud quod tantae gratiae meritis conferri posset, sciscitans scrutaretur, ille reverentia tam sollicitae inquisitionis astrictus, uxorem se parentum vi imperioque compulsum, cum profiteri monachum vellet, ante undecim annos accepisse confessus est, quam, nemine etiam nunc conscio, sororis loco a se virginem custodiri testabatur. Quod factum cum audisset senex, tanta est admiratione permotus, ut coram ipso publice proclamaret: Non immerito daemonem qui se despexerat, illius non tolerasse praesentiam, cujus ipse virtutem non solum in juventutis ardore, sed ne nunc quidem sine discrimine castitatis auderet appetere. Quod factum abbas Joannes licet summa admiratione praetulerit [ Lips. in marg. protulerit], tamen neminem monachorum, ut experiretur, hortatus est, sciens multa recte ab aliis gesta, magnam aliis imitantibus intulisse perniciem, nec usurpari ab omnibus posse, quod paucis Dominus speciali munere contulisset.

CAPUT VIII. De spiritali scientia.

Sed ad expositionem scientiae de qua sumptum est sermonis exordium revertamur. Itaque, sicut superius diximus, practice erga multas professiones ac studia derivatur. Theoretice vero in duas dividitur partes, id est, in historicam interpretationem, et intelligentiam spiritalem. Unde etiam Salomon cum Ecclesiae multiformem gratiam enumerasset, adjecit: Omnes enim qui apud eam sunt, vestiti sunt dupliciter (Prov. XXXI). Spiritalis autem scientiae genera sunt, tropologia, allegoria, anagoge; de quibus in Proverbiis ita dicitur, Tu autem describe tibi ea tripliciter, super latitudinem cordis tui (Prov. XXII). Itaque historia praeteritarum ac visibilium agnitionem complectitur rerum quae ita ab Apostolo replicatur: Scriptum est enim, quia Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, et alium de libera; sed qui de ancilla, secundum carnem natus est; qui autem de libera, per repromissionem (Galat. IV). Ad allegoriam autem pertinent quae sequuntur, quia ea quae in veritate gesta sunt, alterius sacramenti formam praefigurasse dicuntur: Haec enim, inquit, sunt duo testamenta: unum quidem de monte Sina, in servitutem generans, quod [Lips. in marg. quae] est Agar: Sina enim mons est in Arabia, qui comparatur huic, quae nunc est Jerusalem, et servit cum filiis suis. Anagoge vero de spiritalibus mysteriis ad sublimiora quaedam et sacratiora coelorum secreta conscendens, ab Apostolo ita subjicitur: Quae autem sursum est Jerusalem, libera est, quae est mater nostra. Scriptum est enim: Laetare sterilis, quae non paris; erumpe et clama, quae non parturis; quia multi filii desertae magis quam ejus quae habet virum (Ibid.). Tropologia est moralis explanatio, ad emendationem vitae et instructionem pertinens actualem, velut si haec eadem duo Testamenta intelligamus practicen et theoreticen disciplinam; vel certe si Jerusalem aut Sion animam hominis velimus accipere, secundum illud, Lauda, Jerusalem, Dominum; lauda Deum tuum, Sion (Psalm. CXLVII). Igitur praedictae quatuor figurae in unum ita si volumus confluunt, ut una atque eadem Jerusalem quadrifariam possit intelligi: secundum historiam civitas Judaeorum, secundum allegoriam Ecclesia Christi, secundum anagogen civitas Dei illa coelestis quae est mater omnium nostrum; secundum tropologiam anima hominis, quae frequenter hoc nomine aut increpatur, aut laudatur a Domino. De his quatuor interpretationum generibus Apostolus ita dicit: Nunc autem, fratres, si venero ad vos linguis loquens, quid vobis prodero, nisi vobis loquar, aut in revelatione, aut in scientia, aut in prophetia, aut in doctrina (II Cor. XIV)? Revelatio namque ad allegoriam pertinet, per quam ea quae tegit historica narratio spirituali sensu et expositione reserantur, ut, verbi gratia, si illud aperire tentemus, quemadmodum patres nostri omnes sub nube fuerint, et omnes in Mose baptizati sint in nube et in mari, et quemadmodum omnes eamdem escam spiritalem manducaverint, et eumdem spiritalem de consequenti petra biberint potum; petra autem erat Christus (I Cor. X); quae expositio praefigurationi corporis et sanguinis Christi, quem quotidie sumimus, comparata, allegoriae continet rationem. Scientia vero quae similiter ab Apostolo memoratur, tropologia est, qua universa quae ad discretionem pertinent actualem, utrum utilia vel honesta sint, prudenti examinatione discernimus, ut est illud: Cum apud nosmetipsos judicare praecipimur, utrum deceat mulierem non velato capite orare Deum (I Cor. XI). Quae ratio, ut dictum est, moralem continet intellectum. Item prophetia, quam tertio Apostolus intulit loco, anagogen sonat, per quam ad invisibilia ac futura sermo transfertur, ut est illud: Nolumus autem vos ignorare, fratres, de dormientibus, ut non contristemini, sicut et caeteri qui spem non habent. Si enim credimus quod Christus mortuus est et resurrexit, ita et Deus eos qui dormierunt, per Jesum adducet cum eo. Hoc enim vobis dicimus in verbo Domini, quia nos qui vivimus, qui residui sumus, in adventu Domini non praeveniemus eos qui dormierunt quoniam ipse Dominus in jussu et in voce archangeli, et in tuba Dei descendet de coelo; et mortui qui in Christo sunt, resurgent primi (I Thess. IV). Qua exhortationis specie anagoges figura praefertur. Doctrina vero simplicem historiae expositionis ordinem pandit, in qua nullus occultior intellectus, nisi qui verbis resonat, continetur, sicut est illud: Tradidi enim vobis in primis quod et accepi, quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris, secundum Scripturas, et quia sepultus est, et quia resurrexit tertia die, et quia visus est Cephae (I Cor. XV). Et: Misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret (Galat. IV). Sive illud: Audi, Israel, Dominus tuus Deus unus est (Deut. VI).

CAPUT IX. Quod de actuali scientia proficiatur ad spiritalem.

Quapropter si vobis cura est ad spiritalis scientiae lumen, non inanis jactantiae vitio, sed emundationis gratia pervenire, illius primum beatitudinis cupiditate flammamini, de qua dictum est: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V); ut etiam ad illam de qua angelus ad Danielem ait pervenire possitis: Qui autem docti fuerint, fulgebunt sicut splendor firmamenti; et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates (Daniel. XII); et in alio propheta: Illuminate vobis lumen scientiae dum tempus est (Ose. X). Tenentes itaque illam quam habere vos sentio diligentiam lectionis, omni studio festinate actualem, id est, ethicam, quam primum ad integrum comprehendere disciplinam Absque hac namque illa quam diximus theoretica puritas non potest apprehendi, quam hi tantum, qui non aliorum docentium verbis, sed propriorum actuum virtute perfecti sunt, post multa operum ac laborum stipendia, jam quasi in praemio consequuntur. Non enim a meditatione legis intelligentiam, sed de fructu operis acquirentes, cum Psalmographo canunt: A mandatis tuis intellexi (Psalm. CXVIII). Et excoctis passionibus universis, fiducialiter dicunt: Psallam et intelligam in via immaculata (Psalm. C). Ille enim psallens intelligit quae canuntur, qui in via immaculata gressu puri cordis innititur. Et idcirco si scientiae spiritali sacrum in corde vestro vultis tabernaculum praeparare, ab omnium vos vitiorum contagione purgate, et curis saeculi praesentis exuite. Impossibile namque est animam quae mundanis vel tenuiter distentionibus occupatur, donum scientiae promereri, vel generatricem spiritualium sensuum, aut tenacem sacrarum lectionum fieri. Observate igitur in primis, et maxime tu, Joannes, cui magis ad custodienda haec quae dicturus sum, aetas adhuc adolescentior suffragatur, ne studium lectionis ac desiderii tui labor vana elatione cassetur, ut indicas summum ori tuo silentium. Hic est enim primus disciplinae actualis ingressus: Omnis quippe labor hominis in ore ipsius (Eccles. VI), et ut omnium seniorum instituta atque sententias intento corde et quasi muto ore suscipias; ac diligenter in pectore tuo condens, ad perficienda ea potius quam ad docenda festines. Ex hoc enim cenodoxiae perniciosa praesumptio, ex illo autem fructus spiritalis scientiae pullulabunt. Nihil itaque in collatione seniorum proferre audeas, nisi quod interrogare te aut ignoratio nocitura, aut ratio necessariae cognitionis impulerit, ut quidam vanae gloriae amore distenti, pro ostentatione doctrinae, ea quae optime norunt interrogare se simulant. Impossibile enim est eum qui proposito acquirendae laudis humanae, studio lectionis insistit, donum verae scientiae promereri. Nam qui hac passione devictus [ Lips. in marg. devinctus] est, necesse est ut aliis quoque et maxime superbiae vitiis obligetur, et ita in actuali atque ethica congressione prostratus, scientiam spiritalem quae ex ea nascitur minime consequetur. Esto ergo per omnia citus ad audiendum, tardus autem ad loquendum (Jac. I), ne cadat in te illud quod notatur a Salomone: Si videris virum velocem in verbis, scito quia spem habet insipiens magis quam ille (Prov. XXIX). Nec quemquam verbis docere praesumas, quod opere ante non feceris. Hunc enim nos ordinem tenere debere, etiam exemplis suis Dominus noster instituit, de quo ita dicitur: Quae coepit Jesus facere et docere (Actor. I). Cave ergo ne ante actum prosiliens ad docendum, in illorum numero deputeris, de quibus in Evangelio Dominus ad discipulos suos loquitur: Quae dicunt vobis servate et facite, secundum opera vero eorum nolite facere: dicunt enim et non faciunt. Alligant autem onera gravia et importabilia, et imponunt ea super humeros hominum; ipsi autem digito suo nolunt ea movere (Matth. XXIII). Si enim ille qui unum mandatum minimum solvens docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno coelorum (Matth. V); qui multa et majora negligens docere praesumpserit, consequens profecto est ut jam non minimus in regno coelorum, sed in gehennae supplicio maximus habeatur. Et ideo cavendum tibi est ne illorum ad docendum inciteris exemplis, qui peritiam disputandi ac sermonis affluentiam consecuti, quia possunt ea quae voluerint ornate copioseque disserere, scientiam spiritalem possidere creduntur ab his qui vim ejus et qualitatem discernere non noverunt. Aliud namque est facilitatem oris et nitorem habere sermonis, et aliud venas ac medullas coelestium intrare dictorum, ac profunda et abscondita sacramenta purissimo cordis oculo contemplari, quod nullatenus humana doctrina, nec eruditio saecularis, sed sola puritas mentis per illuminationem sancti Spiritus obtinebit.

CAPUT X. De apprehendenda verae scientiae disciplina.

Festinandum igitur tibi est, si ad veram Scripturarum scientiam vis pervenire, ut humilitatem cordis immobilem primitus consequaris, quae te non ad illam quae inflat, sed ad eam quae illuminat scientiam charitatis consummatione perducat. Impossibile namque est immundam mentem donum scientiae spiritalis adipisci. Et idcirco omni cautione devita ne tibi per studium lectionis, non scientiae lumen, nec illa perpetua quae per illuminationem doctrinae promittitur gloria, sed instrumenta perditionis de arrogantiae vanitate nascantur. Deinde hoc tibi est omnimodis enitendum, ut, expulsa omni sollicitudine et cogitatione terrena, assiduum te ac potius jugem sacrae praebeas lectioni, donec continua meditatio imbuat mentem tuam et quasi in similitudinem sui formet, arcam quodammodo ex ea faciens Testamenti, habentem in se scilicet duas tabulas lapideas, id est, duplicis Instrumenti perpetuam firmitatem; urnam quoque auream, hoc est, memoriam puram atque sinceram, quae reconditum in se manna perpetua tenacitate conservet, spiritalium scilicet sensuum et angelici illius panis perennem coelestemque dulcedinem; nec non etiam virgam Aaron, id est, summi verique pontificis nostri Jesu Christi salutare vexillum, immortalis memoriae semper viriditate frondescens. Haec namque est virga quae posteaquam de radice Jesse succisa est, vivacius mortificata revirescit. Haec autem omnia duobus cherubim, id est, historicae et spiritalis scientiae plenitudine proteguntur. Cherubim enim interpretatur scientiae multitudo, quae propitiatorium Dei, id est, placiditatem pectoris tui jugiter protegent, et a cunctis spiritalium nequitiarum incursibus obumbrabunt. Et ita mens tua non solum in arcam divini Testamenti, verum etiam in regnum sacerdotale provecta, per indissolubilem puritatis affectum, quodammodo absorpta spiritalibus disciplinis, illud implebit pontificale mandatum, quod a legislatore ita praecipitur: Et de sanctis non egredietur, ne polluat sanctuarium Dei (Levit. XXI), id est, cor suum, in quo jugiter habitaturum se Dominus repromittit, dicens: Inhabitabo in eis, et inter illos ambulabo (Levit. XXVI; II Cor. VI). Quamobrem diligenter memoriae commendanda est et incessabiliter recensenda sacrarum series Scripturarum. Haec etenim meditationis jugitas duplicem nobis confert fructum. Primum quod dum in legendis ac parandis lectionibus occupatur mentis intentio, necesse est ut nullis noxiarum cogitationum laqueis captivetur; deinde quod ea quae creberrima repetitione percursa, dum memoriae tradere laboramus, intelligere id temporis obligata mente non quivimus, postea ab omnium actuum ac visionum illecebris, praecipueque nocturna meditatione taciti revolventes, clarius intuemur, ita ut occultissimorum sensuum, quos ne tenui quidem vigilantes opinatione percepimus, quiescentibus nobis et vel soporis stupore demersis, intelligentia reveletur.

CAPUT XI. De multiplici intellectu divinarum Scripturarum.

Crescente autem per hoc studium innovatione mentis nostrae, etiam Scripturarum facies incipiet innovari, et sacratioris intelligentiae pulchritudo quodammodo cum proficiente proficiet. Pro capacitate enim humanorum sensuum, earum quoque species coaptatur, et vel terrena carnalibus, vel divina spiritalibus apparebit, ita ut hi quibus antea videbatur crassis quibusdam nebulis involuta, nec subtilitatem ejus deprehendere, nec fulgorem valeant sustinere. Sed ut hoc ipsum quod astruere nitimur, aliquo clarius pandatur exemplo, unum legis testimonium protulisse sufficiat, per quod etiam omnia praecepta coelestia secundum mensuram status nostri ad omne hominum genus probemus extendi. Scriptum est in lege: Non fornicaberis (Exod. XX). Hoc ab homine carnalium adhuc obscenitatum passionibus obligato secundum simplicem litterae sonum salubriter custoditur. Ab eo autem qui jam ab hac actione lutulenta et impuro discessit affectu, necesse est idipsum spiritaliter observari, ut scilicet non solum a caeremoniis idolorum, sed etiam ab omni superstitione gentilium et auguriorum omniumque signorum et dierum ac temporum observatione discedat, vel certe ne quorumdam verborum aut nominum conjecturis, quae sinceritatem fidei nostrae polluunt, implicetur. Hac enim fornicatione etiam Jerusalem dicitur constuprata, quae fornicata est in omni colle sublimi, et sub omni ligno frondoso (Jerem. III). Et quam Dominus iterum increpans per prophetam: Stent, inquit, et salvent te augures coeli, qui contemplabantur sidera et supputabant menses, ut ex eis annuntiarent ventura tibi (Isaiae XLVII). De qua fornicatione et alibi arguens eos Dominus, ait: Spiritus fornicationis decepit eos, et fornicati sunt a Deo suo (Ose. IV). Quisquis vero a gemina hac fornicatione discesserit, habebit tertiam quam devitet, quae in lege et Judaismi superstitionibus continetur. De quibus Apostolus: Dies, inquit, observatis et menses et tempora et annos (Galat. IV). Et iterum: Ne tetigeris, ne gustaveris, neque conjecturaveris (Coloss. II). Quae de superstitionibus legis dicta esse non dubium est, in quas si quis inciderit, proculdubio moechatus a Christo, ab Apostolo non meretur audire: Despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo (II Cor. XI); sed illud ad eum quod sequitur voce ejusdem Apostoli dirigetur: Timeo autem vos, ne sicut serpens seduxit Evam astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri a simplicitate quae est in Christo Jesu (Ibid.). Quod si immunditiam hujus quoque fornicationis effugerit, habebit quartam quae haeretici dogmatis adulterio perpetratur. De qua idem B. Apostolus: Ego, inquit, scio, quia post discussionem meam intrabunt lupi graves in vos, non parcentes gregi, et ex vobis ipsis surgent viri loquentes perversa, ut abducant discipulos post se (Actor. XX). Hanc etiam qui potuerit declinare, caveat ne subtiliore peccato in fornicationis vitium collabatur, quae scilicet in cogitationum pervagatione consistit, quia omnis cogitatio non solum turpis, sed etiam otiosa, a Deo quantulumcumque discedens, a perfecto viro immundissima fornicatio deputatur.

CAPUT XII. Interrogatio, quomodo possit ad oblivionem saecularium carminum perveniri.

Germanus: Ad haec ego occulta primum compunctione permotus, ac deinde graviter ingemiscens, Haec, inquam, omnia quae copiosissime digessisti majora mihi intulerunt desperationis augmenta quam hactenus sustinebam. Quippe cui praeter illas generales animae captivitates, quibus non dubito infirmos quosque pulsari extrinsecus, speciale impedimentum salutis accedit, pro illa quam tenuiter videor attigisse notitia litterarum, in qua me ita vel instantia paedagogi, vel continuae lectionis maceravit intentio, ut nunc mens mea poeticis velut infecta carminibus, illas fabularum nugas historiasque bellorum quibus a parvulo primis studiorum imbuta est rudimentis, orationis etiam tempore meditetur, psallentique, vel pro peccatorum indulgentia supplicanti aut impudens poematum memoria suggeratur, aut quasi bellantium heroum ante oculos imago versetur, taliumque me phantasmatum imaginatio semper eludens, ita mentem meam ad supernos intuitus aspirare non patitur, ut quotidianis fletibus non possit expelli.

CAPUT XIII. Responsio, quo pacto memoriam eorum possimus abolere.

Nesteros: De hac ipsa re unde tibi purgationis maxima nascitur desperatio, citum satis atque efficax remedium poterit oboriri, si eamdem diligentiam atque instantiam quam te in illis saecularibus studiis habuisse dixisti, ad spiritalium Scripturarum volueris lectionem meditationemque transferre. Necesse est enim mentem tuam tamdiu illis carminibus occupari, quamdiu sibi aliqua quae intra semetipsam recolat, simili studio et assiduitate conquirat, ac pro illis infructuosis atque terrenis, spiritualia atque divina parturiat. Quae cum profunde alteque conceperit, atque in illis fuerit enutrita, vel expelli priores sensim poterunt, vel penitus aboleri. Vacare enim cunctis cogitationibus humana mens non potest, et ideo quamdiu spiritualibus studiis non fuerit occupata, necesse est eam illis quae pridem didicit implicari. Quamdiu enim non habuerit quo recurrat, et indefessos exerceat motus, necesse est ut ad illa quibus ab infantia imbuta est, collabatur, eaque semper revolvat quae longo usu ac meditatione concepit. Ut igitur haec in te scientia spiritalis perpetua soliditate roboretur, nec ea jam temporarie perfruaris, sicut illi qui eam non suo studio, sed aliena relatione contingunt, et velut aereo, ut ita dixerim, odore percipiunt, sed ut sensibus tuis inviscerata quodammodo et perspecta atque palpata condatur, illud omni observantia custodire te convenit, ut etiamsi ea quae optime nosti, forte audieris in collatione proferri, non ex hoc quod tibi jam nota sint, aspernanter fastidioseque suscipias, sed ea cordi tuo illa aviditate commendes, qua debent desiderabilia salutis verba, vel auribus nostris indesinenter infundi, vel de nostro ore jugiter proferri. Quamvis enim adhibeatur sanctarum rerum crebra narratio, numquam tamen animae, sitim verae scientiae sustinenti, satietas generabit horrorem, sed ea quotidie velut nova ac desiderata suscipiens, quanto frequentius hauserit, tanto avidius vel audiet, vel loquetur, et confirmationem potius perceptae scientiae ex eorum repetitione quam ullum ex frequenti capiet collatione fastidium. Evidens namque est tepidae ac superbae mentis indicium, si verborum salutarium medicinam, quamvis studio nimiae assiduitatis ingestam, fastidiose negligenterque suscipiat. Anima enim quae in satietate est, favis illudit; animae autem egenti etiam amara dulcia videntur (Prov. XXVII). Si itaque haec diligenter excepta, et in recessu mentis condita atque indicta, fuerint taciturnitate signata, postea ut vina quaedam suave olentia et laetificantia cor hominis, cum sensus canitie et patientiae fuerint vetustate decocta, cum magna sui fragrantia de vase tui pectoris proferentur, et tamquam perennis fons de experientiae venis et irriguis virtutum meatibus redundabunt, fluentaque continua velut de quadam abysso tui cordis effundent. Eveniet namque in te illud quod in Proverbiis ad illum dicitur qui haec opere consummavit: Bibe aquas de tuis vasis, et de puteorum tuorum fonte supereffluant tibi aquae de tuo fonte, in tuas autem plateas pertranseant aquae tuae (Prov. V). Ac secundum Isaiam prophetam, eris quasi hortus irriguus, et sicut fons aquarum, cujus non deficient aquae, et aedificabuntur in te deserta a saeculis, fundamenta generationis et generationis suscitabis, et vocaberis aedificator sepium, avertens semitas iniquitatum (Isaiae LVIII). Illa etiam tibi beatitudo proveniet, quam idem propheta promittit; Et non faciet Dominus avolare a te ultra doctorem tuum, et erunt oculi tui videntes praeceptorem tuum, et aures tuae audient verbum post tergum monentis. Haec via, ambulate in ea, neque ad dextram neque ad sinistram (Isaiae XXX). Atque ita fiet ut non solum omnis directio ac meditatio cordis tui, verum etiam cunctae evagationes atque discursus cogitationum tuarum, sint tibi divinae legis sancta et incessabilis ruminatio.

CAPUT XIV. Quod immunda anima neque tradere neque percipere possit scientiam spiritalem.

Impossibile est autem haec, sicut praefati sumus, inexpertum quemquam vel agnoscere vel docere. Nam qui ne ad percipiendum quidem capax est, quomodo erit idoneus ad tradendum? De quibus tamen etiamsi aliquid docere praesumpserit, inefficax proculdubio et inutilis usque ad aures tantummodo audientium ejus sermo perveniet, cor autem eorum penetrare non poterit, inertia operum et infructuositate suae proditus vanitatis; quia non de thesauro bonae promitur conscientiae, sed de inani jactantiae praesumptione. Impossibile namque est immundam animam quantalibet desudaverit lectionis instantia, adipisci scientiam spiritalem. Nemo enim in vas fetidum atque corruptum unguentum aliquod nobile aut mel optimum, aut pretiosi quidquam liquoris infundit. Facilius enim quamvis odoratissimum myrum semel horrendis imbuta fetoribus testa contaminat, quam ut aliquid ex eo suavitatis aut gratiae ipsa concipiat; quia multo citius munda corrumpuntur, quam corrupta mundantur. Ita igitur et vas pectoris nostri nisi prius fuerit ab omni fetidissima vitiorum contagione purgatum, non merebitur suscipere illud benedictionis unguentum de quo dicitur per Prophetam: Sicut unguentum in capite quod descendit in barbam, barbam Aaron, quod descendit in oram vestimenti ejus (Psal. CXXXII); nec illam scientiam spiritalem et eloquia Scripturarum, quae dulciora sunt super mel et favum (Psal. XVIII), impolluta servabit. Quae enim participatio justitiae cum iniquitate? Aut quae societas luci cum tenebris? Quae autem conventio Christi ad Belial (II Cor. VI)?

CAPUT XV. Objectio de eo quod multi immundi scientiam habeant, et sancti non habeant.

Germanus: Definitio ista nequaquam videtur nobis veritate fulciri, aut probabili ratione subnixa. Cum enim omnes qui fidem Christi aut nequaquam suscipiunt, aut impia dogmatum pravitate corrumpunt, immundi cordis esse manifestum sit, quomodo multi Judaeorum atque haereticorum, vel etiam catholicorum qui diversis vitiis involvuntur, perfectam Scripturarum scientiam consecuti, de spiritalis doctrinae magnitudine gloriantur; et econtra sanctorum virorum innumera multitudo, quorum cor ab omni peccatorum contagione purgatum est, simplicis fidei puritate contenta [ Lips. in marg. contecta], profundioris scientiae ignorat arcana? Quemadmodum ergo stabit ista sententia quae scientiam spiritalem soli cordis tribuit puritati?

CAPUT XVI. Responsio quod mali scientiam veram habere non possunt.

Nesteros: Haud recte virtutem definitionis explorat, qui non omnia diligenter prolatae sententiae verba perpendit. Praediximus namque hujusmodi homines disputandi tantum habere peritiam, et elocutionis ornatum, caeterum Scripturarum venas et arcana spiritalium sensuum intrare non posse. Etenim vera scientia non nisi a veris Dei cultoribus possidetur, quam is utique non habet populus, cui dicitur: Audi, popule stulte, qui non habes cor, qui habetis oculos et non videtis, et aures et non auditis (Jerem. V). Et iterum: Quia tu scientiam repulisti, et ego repellam te, ne mihi sacerdotio fungaris (Ose. IV). Cum enim in Christo omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi esse dicantur (Coloss. III), quomodo is qui Christum invenire contempsit, aut inventum sacrilego ore blasphemavit, aut certe catholicam fidem immundis operibus polluit, veram scientiam assecutus esse credendus est? Spiritus enim Dei disciplinae effugiet fictum, nec habitabit in corpore subdito peccatis (Sapient. I). Non ergo alias ad scientiam spiritalem nisi hoc ordine pervenitur, quem unus prophetarum eleganter expressit, dicens: Seminate vobis ad justitiam, metite spem vitae, illuminate vobis lumen scientiae (Ose. X). Primum ergo seminandum nobis est ad justitiam, hoc est, ut actualem perfectionem operibus justitiae propagemus; deinde metenda est nobis spes vitae, id est, virtutum spiritualium fructus, expulsione vitiorum carnalium congregandi, et ita illuminare nobis lumen scientiae poterimus. Quem ordinem etiam Psalmographus teneri debere decernit, dicens: Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini, beati qui scrutantur testimonia ejus (Psal. CXVIII). Non enim prius dixit: Beati qui scrutantur testimonia ejus, et post intulit: Beati immaculati in via; sed prius, inquit, beati immaculati in via: per hoc evidenter ostendens, neminem recte posse ad perscrutanda Dei testimonia pervenire, nisi prius per actualem conversationem in via Christi immaculatus incedat. Hi ergo, quos dixisti, non istam quam immundi habere non possunt, sed τῆς ψευδωνύμου, hoc est, falsi nominis scientiam possident, de qua beatus Apostolus: O, inquit, Timothee, depositum custodi, devitans profanas vocum novitates, et oppositiones falsi nominis scientiae (I Tim. VI), quod in Graeco dicitur: ἐκτρεπόμενος τὰς βεβήλους κενοφωνίας καὶ ἀντιβάσεις τῆς ψευδωνύμου γνώσεως. De istis ergo qui imaginem quamdam scientiae videntur acquirere, vel de his qui cum sacrorum voluminum lectioni ac memoriae Scripturarum diligenter insistant, carnalia tamen vitia non relinquunt, in Proverbiis eleganter exprimitur: Sicut inauris aurea in naribus suis, ita mulieri male moratae species (Prov. XI). Quid enim prodest quempiam ornamentum eloquiorum coelestium et illam pretiosissimam Scripturarum speciem consequi, si eam, lutulentis operibus vel sensibus inhaerendo, quasi immundissimam terram subigendo confringat, aut coenosis libidinum suarum polluat volutabris? Fiet enim ut id quod recte utentibus decori esse consuevit, non solum istos ornare non possit, verum etiam majoris coeni colluvione sordescat. Ex ore enim peccatore non est pulchra laudatio (Eccli. XV): Cui dicitur per Prophetam, Quare tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum (Psal. XLIX)? De hujusmodi animabus, quae nequaquam stabiliter timorem Domini possidentes (de quo dicitur, Timor Domini disciplina et sapientia est ) Scripturarum acquirere sensum de jugi earum meditatione conantur, satis proprie in Proverbiis memoratur: Ut quid fuerint [Lips. in marg. ad quid sunt] divitiae insipienti? Possidere enim sapientiam excors non poterit (Prov. XV, sec. LXX). In tantum vero ab illa eruditione saeculari quae carnalium vitiorum sorde polluitur, vera haec et spiritalis scientia submovetur, ut eam in nonnullis elinguibus ac pene illitteratis sciamus nonnumquam mirabiliter viguisse. Quod in apostolis multisque etiam sanctis viris evidentissime comprobatur, qui non inani philosophorum delectabantur luxuria, sed veris spiritalis scientiae fructibus curvabantur. De quibus et in Actibus Apostolorum scriptum est: Videntes autem Petri constantiam et Joannis, et comperto quod homines essent sine litteris et idiotae, admirabantur (Actor. IV). Et idcirco si tibi curae est ad ejus immarcescibilem fragrantiam pervenire, cunctis primum conatibus elabora, ut a Domino puritatem castitatis obtineas. Nullus enim in quo adhuc carnalium passionum et maxime fornicationis dominatur affectus, spiritalem poterit scientiam possidere. In corde enim bono requiescet sapientia; et qui timet Deum, inveniet scientiam cum justitia (Prov. XIV). Hoc autem quo praediximus ordine ad spiritalem scientiam perveniri, etiam beatus Apostolus docet. Nam cum universarum virtutum suarum non solum catalogum texere, verum etiam ordinem earum vellet exponere, ut quae quam sequeretur vel quae quam parturiret exprimeret, post aliquanta intulit, dicens: In vigiliis, in castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in Spiritu sancto, in charitate non ficta (I Cor. VI). In qua conjugatione virtutum evidentissime nos voluit erudire, de vigiliis atque jejuniis ad castitatem, de castitate ad scientiam, de scientia ad longanimitatem, de longanimitate ad suavitatem, de suavitate ad Spiritum sanctum, de Spiritu sancto ad charitatis non fictae praemia pervenire. Cum igitur hac disciplina atque hoc ordine tu quoque perveneris ad scientiam spiritalem, habebis proculdubio, sicut diximus, nec sterilem, nec inertem, sed vivam fructuosamque doctrinam, semenque salutaris verbi, quod cum a te fuerit audientium cordibus commendatum, subsequens Spiritus sancti imber largissimus fecundabit, ac secundum id quod pollicitus est propheta, dabitur pluvia semini tuo, ubicumque seminaveris in terra, et panis frugum terrae tuae erit uberrimus et pinguis (Isaiae XXX).

CAPUT XVII. Quibus ratio perfectionis debeat aperiri.

Cave etiam ne haec quae tam lectione quam experientiae sudore didiceris, cum te aetas maturior provexerit ad docendum, vanae gloriae seductus amore, immundis hominibus passim ingeras, illudque quod sapientissimus Salomon interdixit, incurras: Noli applicare impium ad pascua justi, neque seducaris saturitate ventris; non enim expediunt stulto deliciae, nec opus est sapientia ubi deest sensus (Prov. XIX). Magis enim ducitur insipientia; quia, servus durus non emendabitur verbis. Si enim intellexerit, non obediet (Prov. XXIX). Et, In aures imprudentis noli quidquam dicere, ne forte irrideat sapientes sermones tuos (Prov. XXIII). Et, Ne dederitis sanctum canibus, neque miseritis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi disrumpant vos (Matth. VII). Oportet itaque ut hujusmodi hominibus spiritalium sensuum contegens sacramenta efficaciter canas: In corde meo abscondi eloquia tua ut non peccem tibi (Psal CXVIII). Sed dicis forsitan: Et quibus divinarum Scripturarum dispensanda sunt sacramenta? Docet te sapientissimus Salomon: Date, inquit, ebrietatem his qui in tristitia sunt, et vinum bibere his qui in doloribus sunt, ut obliviscantur paupertatis, et dolorum suorum non meminerint amplius (Prov. XXXI), id est, his qui pro poenitudine actuum pristinorum moerore atque tristitia deprimuntur, spiritalis scientiae jucunditatem, velut vinum quod laetificat cor hominis (Psal. CIII), affluenter infundite, eosque salutaris verbi crapula refovete, ne forte jugitate moeroris ac lethali desperatione demersi, abundantiore absorbeantur tristitia qui ejusmodi sunt (II Cor. II). De illis vero qui in tepore ac negligentia constituti, nullo cordis sui dolore mordentur, ita dicitur: Nam, qui suavis et sine dolore est, in egestate erit (Prov. XXI). Quanta potes igitur cautione devita ut ne vanae gloriae amore detentus, illius quem propheta collaudat, particeps esse non possis, qui pecuniam suam non dedit ad usuram (Psal. XIV). Omnis enim qui eloquia Dei (de quibus dicitur (Psal. XI), Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum septuplum ) humanae laudis amore dispensat, pecuniam suam erogat ad usuram, non solum nulla pro hac laude praemia, sed etiam supplicia meriturus. Ob hoc enim pecuniam Domini maluit profligare, ut ex ea temporalem consequeretur ipse mercedem, non ut Dominus, sicut scriptum est, veniens, reciperet quod suum est cum usura (Lucae XIX).

CAPUT XVIII. Quibus de causis spiritualis doctrina infructuosa sit.

Duabus autem ex causis inefficacem spiritalium rerum constat esse doctrinam. Nam aut ille qui docet inexperta commendans, vano verborum sono instruere nititur auditorem; aut certe nequam ac vitiis refertus auditor salutarem spiritalis viri sanctamque doctrinam obturato corde non recipit. De quibus dicitur per prophetam, Excaecatum est cor populi hujus, et auribus graviter audierunt, et oculos suos concluserunt, nequando videant oculis suis, et auribus suis audiant, et corde intelligant, et convertantur, et sanem illos (Isaiae VI).

CAPUT XIX. Quod plerumque etiam indigni gratiam salutiferi sermonis accipiunt.

Nonnumquam tamen dispensatoris nostri Dei, qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire (I Tim. II), munifica liberalitate conceditur ut is qui indignum se praedicationi evangelicae reprehensibili conversatione praebuit, pro salute multorum spiritalis doctrinae gratiam consequatur. Quibus autem modis etiam charismata curationum ad expellendos daemones a Domino concedantur, consequens est ut simili disputatione pandamus, quam consurgentes ad refectionem in vesperam reservemus, quia efficacius semper corde concipitur quidquid sensim et absque nimio labore corporis intimatur.