Migne Patrologia Latina Tomus 59
Collatio episcoporum (Avitus; Auctores varii), J. P. Migne
Collatio episcoporum
(0387A)Providente Domino Ecclesiae suae, et inspirante pro salute totius gentis cor domni Remigii, qui ubique altaria destruebat idolorum, et veram fidem potenter cum multitudine signorum amplificabat, factum est ut episcopi plures non contradicente rege congregarentur, si fieri posset, ut Ariani, qui religionem Christianam scindebant, ad unitatem possent reverti. Quod ut melius fieret, videreturque id non consilio accidisse sed occasione, domnus Stephanus scripsit ad episcopos multos, et invitavit illos ad festivitatem S. Justi, quae instabat, in qua ob frequentiam miraculorum fiebat concursus plurimus populorum. Venerunt itaque de Vienna Avitus, de Arelate Aeonius, de Valentia. . . ., de Massilia . . . . .ius, et plures alii, omnes catholicae professionis et laudabilis vitae (0387B)in Domino. Qui omnes ad salutationem regis cum domno Stephano ad Sarbiniacum, ubi tunc erat, profecti sunt. Erant quidam inibi de potentioribus Arianis cum eo; qui si potuissent, prohibuissent nostrorum accessum ad regem; sed Domino cooperante, nihil profecerunt.
Post salutationem factam, domnus Avitus, cui, licet non esset senior nec dignitate, nec aetate, tamen plurimum deferebatur, dixit ad regem: Si excellentia vestra vellet procurare pacem Ecclesiae, parati sumus fidem nostram tam clare demonstrare esse secundum Evangelium et Apostolos, quod nulli dubium erit illam quam retinetis non esse secundum Deum et Ecclesiam. Habetis hic de vestris qui sunt instructi in omnibus scientiis: jubeatis ut nobiscum (0387C)colloquantur et videant si possint respondere rationibus nostris, ut parati sumus respondere rationibus eorum.
Ad quae rex respondit: Si vestra fides est vera, quare episcopi vestri non impediunt regem Francorum, qui mihi bellum indixit, et secum inimicis meis sociavit ut me destruerent? Nam non est fides ubi est appetentia alieni et sitis sanguinis populorum: ostendat fidem per opera sua.
Tunc humiliter respondit domnus Avitus faciem habens angelicam ut et sermonem: Ignoramus, o rex, quo consilio et qua de causa rex Francorum facit quod dicitis; sed Scriptura nos docet quod propter derelictionem legis Dei saepe subvertuntur regna, et suscitantur inimici omni ex parte, illis qui (0387D)se inimicos adversus Deum constituunt. Sed redite cum populo vestro ad legem Dei, et ipse dabit pacem in finibus vestris; nam si habetis pacem cum illo, (0388A)habebitis et cum caeteris, et non praevalebunt inimici vestri.
Cui rex; Nonne legem Dei profiteor? sed quia nolo tres Deos, dicitis quia non profiteor legem Dei. In Scriptura sancta non legi plures esse Deos, sed unum.
Ad quae domnus Avitus: Absit, o rex, ut plures Deos colamus: Unus est Deus tuus, o Israel (Deut. VI, 4; Marc. XII, 29); sed ille unus Deus in essentia, est trinus in personis; et Filius et Spiritus sanctus non sunt alii Dei, sed unus Deus, cujus prima persona est Pater, secunda Filius, tertia Spiritus sanctus; sed Patri non est alia substantia quam Filio, et Spiritui sancto non est alia quam Patri et Filio; et ille Deus qui olim locutus est per prophetas, novis (0388B)sime locutus est in Filio, et adhuc loquitur quotidie in Spiritu sancto. Et quamvis olim per prophetas, mox per Filium, nunc per Spiritum, unus idemque Deus loquitur; sed sic dicitur ad distinctionem personarum, cum revera sint coaeternae et consubstantiales. Hoc profitemur et parati sumus ostendere.
Et cum videret regem pacifice audientem, protelavit sermonem et dixit: O si vellet sagacitas vestra cognoscere quam bene fundata sit nostra fides, quantum boni vobis et populo vestro inde proveniret: nam et coelestis gloria vobis non deesset, et pax et abundantia in turribus vestris (Psal. CXXI, 7). Sed vestri cum sint inimici Christi, super regnum vestrum et super populum iram desuper accendunt; quod, ut speramus, non esset, si velletis audire monita nostra, (0388C)et jubere ut vestri sacerdotes de his nobiscum colloquantur coram sublimitate vestra et populo vestro: ut sciatis quia Dominus Jesus est aeterni Patris aeternus Filius, et utrique coaeternus Spiritus sanctus, unus Deus benedictus in saecula, simulque ante omnia tempora et absque ullo initio.
Cum haec dixisset procidit ad pedes regis, et amplectens eos flebat amare; procubuerunt et omnes episcopi cum eo: unde rex valde commotus est, et inclinans se usque ad eos, erexit domnum Avitum cum caeteris, quibus amicabiliter dixit se responsum daturum illis super petitionibus illorum.
Quod et crastina die factum est: nam rex per Sagonam rediens ad urbem, misit ad domnos Stephanum et Avitum, ut venirent apud illum. Qui cum venissent, (0388D)rex dixit ad illos: Habetis quod postulatis, nam sacerdotes mei parati sunt vobis ostendere quod nullus potest esse coaeternus et consubstantialis Deo. (0389A)Sed nolo ut id fiat coram omni populo, ne turbae excitentur; sed tantum coram senatoribus meis et aliis quos eligam, sicut vos eligetis ex vestris quos volueritis; sed non in magno numero, et id fiet die crastina in hoc loco. Quo dicto episcopi salutato rege discesserunt, et reversi sunt ut omnia intimarent aliis episcopis. Erat autem vigilia solemnitatis S. Justi. Et licet optavissent quod hoc fieret die solemnitatem sequenti, noluerunt tamen propter tantum bonum amplius procrastinare. Sed unanimiter decreverunt apud S. Justi sepulcrum pernoctare, ut illo intercedente obtinerent a Domino petitiones cordis sui.
Evenit autem ut ea nocte cum lector secundum morem inciperet lectionem a Moyse, incidit in illa verba Domini: Sed ego indurabo cor ejus et multiplicabo (0389B)signa et ostenta mea in terra Aegypti, et non audiet vos (Exod. VII, 3, 4). Deinde cum post psalmos decantatos recitaret ex prophetis, occurrerunt verba Domini ad Esaiam dicentis: Vade et dices populo huic: Audite audientes et nolite intelligere; et videte visionem et nolite cognoscere. Excaeca cor populi ejus, et aures ejus aggrava, et oculos ejus claude, ne forte videat oculis suis, et auribus audiat, et intelligat suo corde, et convertatur, et sanem eum (Isai. VI, 9, 10). Cumque adhuc psalmi fuissent decantati, et legeret ex Evangelio, incidit in verba quibus Salvator exprobrat Judaeis incredulitatem: Vae tibi, Corrazaim; voe tibi, Betzaida! quia si in Tyro et in Sidone virtutes factae essent quae sunt factae in vobis, jam dudum in cilicio et cinere poenitentiam egissent (Matth. XI, 21). Denique cum lectio (0389C)fieret ex Apostolo, pronuntiata sunt verba illa: An divitias bonitatis ejus et patientiae et longanimitatis contemnis? Ignoras quoniam sustinentia Dei ad poenitentiam te adducit? Secundum autem duritiam tuam et impoenitens cor thesaurizas tibi iram in tempore irae (Rom. II, 4, 5). Quod cum ab omnibus episcopis observatum fuisset, cognoverunt lectiones illas sic occurrisse volente Domino, ut scirent induratum esse cor regis, Doumque illum in sua impoenitentia relinquere, ad ostendendum divitias justitiae suae; unde valde tristes effecti, noctem in lacrymis transegerunt. Non destiterunt tamen veritatem nostrae religionis contra Arianos asserere.
Igitur tempore quo rex jusserat, conveniunt omnes episcopi, et simul ad regiam vadunt cum multis sacerdotibus (0389D)et diaconibus et quibusdam de catholicis, inter quos erant Placidus et Lucanus, qui erant de praecipuis militiae regis. Venerunt etiam Ariani cum suis. Cum ergo sedissent coram rege, domnus Avitus pro catholicis, Bonifacius pro Arianis, sermonem habuerunt. Sed postquam domnus Avitus proposuit fidem nostram cum testimoniis sacrae Scripturae, ut erat alter Tullius, et Dominus inspirabat gratiam omnibus quae dicebat, tanta consternatio cecidit super Arianos, ut qui satis amicabiliter audientiam praebuerat Bonifacius, nihil omnino respondere posset ad rationes domni Aviti, sed tantum quaestiones difficiles proponeret, quibus videbatur velle regem fatigare. Sed cum ab Avito urgeretur ut responderet ad antedicta, (0390A)promittens se etiam responsurum ad ea quae proposuerat, non potuit respondere ad unam de rationibus quae fuerant a domno Avito propositae, neque ullam pro defensione suae partis allegare; sed tantum os suum in conviciis aperiebat, et dicebat catholicos esse praestigiatores, et colere multitudinem deorum. Quod solum cum diceret, videretque rex confusionem suae sectae, surrexit de sua sede, dicens quod in crastinum responderet Bonifacius. Discesserunt ergo omnes episcopi; et quia adhuc dies non erat inclinata, iverunt simul cum caeteris catholicis ad basilicam domni Justi, confitentes Dominum quoniam bonus, et laudantes eum, qui dederat illis talem victoriam de inimicis suis.
Sequenti vero die iterum ad regiam profecti cum (0390B)his qui in praecedenti aderant; cumque ingrederentur, invenerunt Aredium, qui eis persuadere volebat ut regrederentur; dicebat enim quod tales rixae exasperabant animos multitudinis, et quod non poterat aliquid boni ex eis provenire. Sed domnus Stephanus, qui sciebat illum favere Arianis ut gratiam regis consequeretur, licet fidem nostram profiteretur, respondit ei quod non timendum erat ne rixae procederent ex inquisitione veritatis et amore salutis fratrum suorum, imo nihil esse utilius ad jungendos animos in sancta amicitia, quam cognoscere apud quos esset veritas; quia ubicunque est, amabilis est, et professores ejus reddit amabiles.
Addidit insuper omnes huc venisse secundum jussionem regis, contra quod responsum non est ausus (0390C)Aredius amplius resilire. Ingressi sunt ergo; et cum rex eos vidisset, surrexit in occursum eorum, mediusque inter domnum Stephanum et domnum Avitum, adhuc multa locutus est contra Francorum regem, quem dicebat sollicitare fratrem suum contra se. Sed cum responderent praefati episcopi, quod non esset melior via ineundi pacem quam concordare in fide, et operam suam, si gratam haberet, pollicerentur pro tam sancto foedere conciliando, nihil amplius locutus est, sed unusquisque locum quem praecedenti die tenuerat, occupavit.
Cum itaque sedissent, domnus Avitus tam lucide probavit quod catholici non plures deos adorabant, ut sapientiam ejus tam catholici quam adversarii cum stupore mirarentur. Id autem fecit ut responderet (0390D)conviciis quae Bonifacius in nostram fidem jecerat. Postquam ergo conticuit, ut locum daret responsionibus Bonifacii, nihil aliud potuit ille dicere, quam quod praecedenti die fecerat, et conviciis addens convicia, tanto impetu clamabat, ut prae raucitate non posset amplius loqui et quasi suffocaretur.
Quod cum rex vidisset, et satis diu exspectasset, tandem surrexit vultu indignationem praetendens contra Bonifacium. Tunc domnus Avitus dixit ad regem: Si sublimitas vestra vellet jubere ut hi responderent propositionibus nostris, ut posset judicare quaenam fides esset retinenda. Sed nihil rex respondit, neque caeteri Ariani qui erant cum illo; adeo stupefacti erant de doctrina et sapientia domni Aviti (0391A)Qui cum videret eorum silentium, subjunxit: Si vestri non possunt respondere rationibus nostris, quid obstat cur non omnes simul conveniamus in eadem fide? Tunc murmurantibus illis, de sua fide securus in Domino addidit: Si rationes nostrae non possunt illos convincere, non dubito quin Deus fidem nostram miraculo confirmet: jubeat sublimitas vestra ut tam illi quam nos eamus ad sepulcrum hominis Dei Justi, et interrogemus illum de nostra fide; similiter et Bonifacius de sua: et Dominus pronuntiabit per os servi sui in quibus complaceat. Rex attonitus annuere videbatur; sed inclamare coeperunt Ariani, et dicere se pro fide sua manifestanda facere nolle ut fecerat Saul, et ideo maledictus fuerat; aut recurrere ad incantationes et illicita; sufficere sibi se habere Scripturam, (0392A)quae sit fortior omnibus praestigiis, et haec semper repetentes, et boantes potius quam vociferantes, rex, qui jam surrexerat, accipiens per manus domnum Stephanum et domnum Avitum, duxit eos usque ad cubiculum suum; et cum intraret amplexus est eos, dicens ut orarent pro eo. Cognoverunt quidem illi perplexitatem et angustias cordis ejus, sed quia Pater eum non traxerat (Joan. VI, 44), non potuit venire ad Filium, ut veritas impleretur: Non est volentis, neque festinantis, sed miserentis Dei (Rom. IX, 16). Et ex ea die plurimi Ariani ad poenitentiam venerunt, et post aliquot dies baptizati fuerunt, et magnificavit Dominus fidem nostram per intercessionem domni Justi in conspectu omnium.