Coena (Cyprianus Carthaginensis)

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Coena
Saeculo III

editio: Migne 1844
fons: Corpus Corporum

Auctor incertus (Cyprianus Carthaginensis?)

Migne Patrologia Latina Tomus IV

AuInCyC.Coena 4 Auctor incertus (Cyprianus Carthaginensis?) Parisiis J. P. Migne 1844 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Coena

QUIDAM rex nomine Johel, nuptias faciebat in regione Orientis, in Cana Galilaeae. His nuptiis invitati sunt plures. Igitur qui temperius loti in Jordane, adfuerunt in convivio. Tunc commendavit Naaman, aquam sparsit Amos, Jacobus et Andreas attulerunt foenum, Matthaeus et Petrus straverunt, mensam posuit Salomon, atque omnes discubuerunt turbae. Sed cum jam locus recumbentium plenus esset, qui superveniebant, quisque prout poterat, locum sibi inveniebat. Primus itaque omnium sedit Adam in medio, Eva super folia, Cain super aratrum, Abel super mulgarium, Noe super arcam, Japhet super lateres, Abraham sub arbore, Isaac super aram, Loth juxta ostium, Jacob super petram, Moyses super lapidem, Helias super pellem, Daniel super tribunal, Tobias super lectum, Joseph super modium, Benjamin super saccum, David super monticulum, Joannes in terra, Pharao in arena, Lazarus super tabulam, Jesus super puteum, Zachaeus super arborem, Matthaeus in scamno, Rebecca super hydriam, Raab super stuppam, Ruth super stipulam, Thecla super fenestram, Susanna in horto, Absalon in frondibus, Judas super loculum, Petrus super cathedram, Jacobus super rete, Samson super columnam, Heli super sellam, Rachel super sarcinam. Patiens stabat Paulus, et murmurabat Esau, et dolebat Job quod solus sedebat in stercore. Tunc porrexit Rebecca pallium, Judith coopertorium, Agar stragulum, Sem et Japheth cooperuerunt. Recumbentibus illatus est gustus coenae, et accepit cucurbitas Jonas, olus Esaias, betas Israel, morum Ezechiel, sycomorum Zachaeus, citrium Adam, lupinos Daniel, pepones Pharao, carduum Cain, ficus Eva, malum Rachel, prunum Ananias, bulbos Lia, olivas Aaron, ovum Joseph, uvas Noe, nucleos Simeon, acetum Jonas: accepit oxygarum Jesus Christus. Deinde supervenit Jacob cum filiis, et Laban cum filiabus suis, et sederunt super lapides. Venit et Abraham cum domesticis suis et Moyses cum caetera turba, et sederunt foris. Tunc respiciens Rex invitatos suos, sic ait: « Unusquisque vestrum veniat in vestiarium meum, et dabo singulis coenatorias vestes. » Tunc aliqui ierunt, et acceperunt. Primus itaque omnium accepit Zacharias albam, Abraham passerinam, Loth sulphurinam, Lazarus lineam, Jonas caeruleam, Thecla flammeam, Daniel leoninam, Joannes triclinam, Adam pelliceam, Judas argyrinam, Raab coccineam, Herodias cardinam, Pharao marinam, Enoch coelinam, Agar variam, David nervinam, Helias aeriam, Eva arborinam, Job biplagiam, Isaias mesotropam, Maria stolam, Susanna castaninam, Moyses conchylinam, Abel purpuream, Levi spartacinam, Thamar coloriam, Azarias carbasinam, Aaron murrinam, Judith hyacinthinam, Cain ferrugineam, Abiron nigram, Anna Persicinam, Isaac nativam, Paulus Tharsicam, Petrus operariam, Jacob pseudoalethinam, Jesus columbinam. At ubi divisit vestes, rex respiciens eos, sic ait: « Non ante coenabitis, nisi singuli singulas vices feceritis. » Atque ita sibi praeceptas diaconias consummaverunt. Primus itaque omnium ignem petiit Helias, succendit Azarias, lignum porrexit Sara, collegit Jephte, attulit Isaac, conscidit Joseph, puteum aperuit Jacob, hyssopum porrexit Sepphora, ad lacum stabat Daniel, aquam attulerunt ministri, hydriam portabat Rebecca, vinum protulit Noe, utrem portabat Agar, attulit argentum Judas, vitulum adduxit Abraham, alligavit Raab, resticulam porrexit Jesus, pedes copulavit Helias, ferrum tradidit Petrus, elisit Daniel, occidit Cain, supportavit Abacuc, suspendit Absalon, pellem detraxit Helias, ventrem aperuit Hermocrates, mediana suspendit Tobias, sanguinem effudit Herodes, stercus projecit Sem, aquam adjecit Japheth, elavit Helisaeus, partes fecit Phalech, numeravit Auses, salem misit Molessadon, oleum adjecit Jacob, in focum imposuit Antiochus, coxit Rebecca, prior gustavit Eva. Explicitisque omnibus, omnes locis suis resederunt. Tunc intulit panes Saul, fregit Jesus, tradidit omnibus Petrus, intulit lentem Jacob, solus manducavit Esau, intulit intritam Abacuc, totum comedit Daniel, fabam intulit Amelsad, prior gustavit Misael. Sed, quoniam haedum coctum comederat Isaac, et piscem assum Tobias, coepit tumultuari Aeglom. Valde esuriebat Daniel, panem petebat Hermocrates; non manducabat Joannes, nihil gustaverat Moyses, jejunus fuit Jesus, micas colligebat Lazarus. Caeteri autem partes suas tenebant, quas ex variis venationibus acceperant. Abraham vitulinam, Esau cervinam, Abel agninam, Noe arietinam, Samson leoninam, Elisaeus ursinam: majorem tamen partem tenebat Benjamin. Postmodum dedit panes Pharao, omnibus divisit Joseph, discum attulit Herodes, partes composuit Rebecca, intulit Jacob, distribuit omnibus Noe. Primus ergo sustulit Joannes caput, cerebellum Abessalon, linguam Aaron, maxillam Samson, auriculam Petrus, oculos Lia, cervicem Holophernes, arterias Zacharias, collum Saul, armora Agar, interanea Jonas, fel piscis Tobias, cor Pharao, renalia Esaias, latus Adam, costam Eva, ilia Maria, ventrem Sara, vulvam Elisabeth, adipem Abel, femora Abraham, caudam Moyses, crura Loth, pedes Jacob, ossa collegit Ezechiel. Item Jacobus et Andraeas intulerunt pisces: sustulit itaque asellum Jesus, labeonem Moyses, lupum Benjamin, mugilem Abel, muraenam Eva, pellamidem Adam, locustam Joannes, gladium Cain, captionem Abessalon, polypum Pharao, turpitudinem Lia, auratam Thamar, scarum Agar, cantharidem David, halecem Joseph, saxatilem Hieremias, umbras Lazarus, soleam Juda, hirundinem Tobias, argentillum Judas, sepiam Herodes, carnutam Esau, glauculum Jonas, alopidem Jacob, salpam Molessadon, denticem Esaias, araneum Thecla, coracinum Noe, rubellionem Rebecca, lacertum Golias, maenam Maria, et leonem Samson. Posuit et Jonas acetum, Molessadon salem misit, prior intinxit Cain. Explicitisque omnibus, dedit adipem Abel, mel Jonatas, lac Abraham, conspersit Sara, dulcia fecit Jesus, perministravit Paulus. Sed, quoniam aliquot genera vini habebant, passum bibebat Jesus, Marsicum Jonas, Surrentinum Pharao, pellinum Adam, Gaditanum Moyses, Creticum Isaac, Adrianum Aaron, arbustinum Zacchaeus, arsinum Thecla, Albense Joannes, Campanum Abel, Signinum Maria, Florentinum Rachel. Saturatione vini sopitus jacebat Adam, ebrius obdormivit Noe, satis biberat Loth, stertebat Holophernes, somnus tenebat Jonam, vigilavit prope gallum Petrus, suscitabatur Jesus, surgere quaerebat Jacob, prior surrexit Labam. Tunc miscuit scyphum Benjamin, intulit Martha, prior bibit Petrus. Sed, quoniam vinum subduxerat Amelsad, et male miscuerat Jonas, murmurabat Hermippus, aquam bibebat Joannes, vinum petebat Maria, non consentiebat Susanna, plenam ampullam ferebat Martha, sitiebat Ismael, ire volebat Tobias, alienum calicem bibere volebat Jacobus. Sublatisque omnibus, aquam ad manus petebat Pilatus, tradidit Judas, ministrabat Martha, effudit Hermocrates, linteum porrexit Petrus, intulit lucernam Esaias, gratias egit Simeon, benedixit Anna, intulit coronas Rachel, David hyssopum porrexit, dedit unguentum Maria, perunxit Martha, poma intulit Adam, favum porrexit Samson, cytharam percussit David, tympanum Maria, psalterium duxit Jubal, choros duxit Judith, cantavit Asael, saltavit Herodias, laudes dedit Azarias, magis lusit Mambres, risum fecit Isaac, osculum porrexit Judas, valefecit Loth. Et cum vellent discedere, respiciens eos rex, sic ait: « Nunc per omnia diem nuptiarum celebrate, et frequentate, et demutate habitus, velut pompas facientes; sic ite in domos vestras. » Placuit vero omnibus voluntas regis: atque ita primus omnium procedit in magistro Jesus, in custode Joannes, in retiario Petrus, in secutore Pharao, in venatore Nemroth, in delatore Judas, in hortulano Adam, in exordiario Eva, in latrone Cain, in pastore Abel, in cursore Jacob, in sacerdote Zacharias, in rege David, in cytharoedo Jubal, in piscatore Jacobus, in coquo Antiochus, in aquario Rebecca, in furnitore Ananias, in bestiario Thecla, in stupido Molessadon, in religioso Salomon, in ministra Martha, in milite Urias, in insano Herodes, in famulo Cham, in medico Tobias, in ebrio Noe, in risiculo Isaac, in tristi Job, in judice Daniel, in fabro Joseph, in prostituta Thamar, in formosa Rachel, in odibili Lia, in domina Maria, in impio Loth, in adversario Amalech, in structore Sem, in rusticulo Esau, in forti Golias, in pistore Hieroboam. Sed, quoniam contendebat Dina, aquam effundebat Aaron, et nudus erat Jonas; tunc solem petebat Auses ut siccaretur Bersabee. Quo facto, jussit eos rex ad se venire; qui venerunt altera die et munera ei obtulerunt. Primus itaque omnium obtulit arietem Abraham, taurum Thecla, oviculam Noe, camelum Rebecca, leonem Samson, cervum Esau, vitulum Jesus, jumentum Jacob, currum Helias, vestem Judith, crines Bersabee, ligna Isaac, frumentum Joseph, resinam Ruben, pecuniam Abimelech, strobilos Levi, capsam Moyses, favum Petrus, copias Abigal. Sed, quoniam ante diem convivii, quaedam de convivio subducta fuerant, jussu regis inquirebantur ab eis. Involverat enim strangulum multicolorium Agar, sigillum aureum Rachel, speculum argenteum Thecla, scyphum bibitorium Benjamin, annulum signatorium Thamar, coopertorium subsericum Judith, lanceam regiam David, alienam uxorem abduxerat Abimelech. Tunc jussit rex, ut omnes qui fuerant in convivio ducerentur ad tormenta. Quo facto, primus innocens decollatur Joannes, occiditur Abel, foras projicitur Adam, timens obmutescit Zacharias, fugit Jacob, queritur Enoch, turbatur Abimelech, immutatur Nabuchodonosor, deprecatur Abraham, transfertur Helias, supprimitur Dina, includitur Noe, impingitur Loth, suffigitur Jesus, damnatur Daniel, accusatur Susanna, alligatur Joseph, occiditur Martha, tollitur Abacuc, bestiis datur Thecla, in fornacem mittitur Ananias, vinculis constringitur Samson, punitur Urias, flagellatur Paulus, tenditur Esaias, expoliatur Jonas, lapidatur Hieremias, excaecatur Tobias, non credebant Moysi, subducitur Abiron, suspenditur Abessalon, confunditur Rebecca, transducitur Agar, arguitur Pharao, relinquitur Dathan, deprimitur Chore, copulatur Isaac, mittitur Nathan, convincitur Amalech, maledicitur Judas, dehonestatur Mambres, cognoscitur Loth, interficitur Phinees, dimittitur Ophni, timens moritur Heli, comprimitur Dina, decipitur Esau, substringitur Saul, dolet de facto Job, interrogatur Eva, Nescio clamat Cain, tenetur et negat Petrus. Sed quoniam multorum conscientia erat, in furto quod erat suscipiens Raab, quaerebat Laban, infamabatur Susanna, arguebat Joannes, negabat Rachel, docebat Moyses, plorabat Triphaena, observabat Maria, attendebat Onesiphorus, tristis erat Paulus, jurabat Jacob, non credebat Pharao, mentiebatur Hieroboam, pavebat Susanna, erubescebat Rebecca, plangebat Hieremias. Postmodum, scrutatis omnibus, inventum est furtum apud Benjamin, quod erat in conscientia Joseph. Sed, posteaquam probatum est regi quod Achar filius Charmi solus esset reus furti, jussit eum mori donavitque eum omnibus. Tunc, occasione accepta, primus omnium calce eum percussit Moyses, abiit in complexum Jacob, vestem detraxit Thecla, ad terram elisit Daniel, lapide percussit David, virga Aaron, flagello Jesus, medium aperuit Judas, lancea transfixit Eleazar. Tunc jussit uti qui mortuus esset sepeliretur; et vendidit agrum Laban, emit Abraham, Joseph monumentum fecit, et aedificavit Nachor, aromata imposuit Maria, clusit Noe, superscripsit Pilatus, pretium accepit Judas: quo facto gaudens clamat Zacharias, confunditur Elizabeth, stupet Maria, ridebat de facto Sara. Explicitisque omnibus domos suas repetierunt.