Coelestia quaerentibus (1234)
Dillectis in Christo filiabus abatissae et monialibus inclusis Ordinis Sancti Damiani de Assisio salutem et apostolicam benedictionem.
1. Coelestia quaerentibus, terrenis contemptui derelictis, libenter illud speciale favoris presidium impendimus, quod eis pacis, et quietis producere gratiam sentiamus. Eapropter, dilectae in Christo filiae, praesentium vobis auctoritate concedimus, ut a quoquam conveniri per litteras apostólicas non possitis, nisi de indulgentia hujusmodi, et Ordine vestro expressam fecerint mentionem.
2. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae concessionis infringere, vel ei ausu temerário contraire; si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem Omnipotentis Dei, ac Beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus noverit incursurum.
Datum Perusiis quarto nonas Decembris, pontificatus nostri anno octavo.