EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Codex canonum ecclesiasticorum
Saeculo V

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 67


AuVaDiE.CoCaEc 67 Auctores varii; Dionysius Exiguusc.470–c.544 Parisiis J. P. Migne 1848 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

NOTA.

Edita est superioribus annis primum Ingolstadii tomo VI Antiquae Lectionis, deinde Coloniae tomo III Conciliorum, Epitome canonum Orientalium et Africanorum, cum titulo, qui hanc ab Hadriano papa Carolo Magno regi, cum Romae esset, ad usum Occidentalium Ecclesiarum oblatam significat. Atqui Carolo constat oblatam fuisse non epitomen, sed integram collectionem, tum canonum ex quibus epitome illa deinceps conflata est, tum decretorum etiam pontificum, a Siricio ad Gregorium juniorem. Denique illum ipsum Carolo datum esse librum, qui CODEX CANONUM a Nicolao papa dicitur 519, cap. Si Romanorum; quique Moguntiae primum excusus anno 1525, in editione postea Parisiensi inscriptus est, Codex Canonum vetus Ecclesiae Romanae. Hoc enim declarant plurima quae in bibliothecis Galliae visuntur, collectionis hujus exemplaria: quorum in fronte, velut oblati muneris dedicatio praefixa est, Hadriani ad Carolum epistola, quae primis singulorum versuum litteris hunc titulum reddit, DOMINO EXCELL. FILIO CARULO REGI HADRIANUS PAPA. Epistola autem ipsa sic habet, tum in aliis passim, ut dixi, tum in vetustissimo S. Germani codice, Caroli ipsius Magni temporibus, anno regni ejus 37, id est Christi 805.

EPISTOLA HADRIANI PAPAE AD CAROLUM MAGNUM REGEM, Quae in antiquis exemplaribus ejus Codici Canonum praeponitur. Divina fulgens doctrina sceptra praecellit regni, Origo regum felix, semper genitura beata, Molem perspicimus legis gratiam laudis habere Iusto gignitur rege Ecclesiae almae defensor, Nunquam enim vinci potest disciplina coelestis, Olim jam sumens paterni triumphans regni Exemplum, quo devota fides victoria gaudet, Christo juvante, ac beato clavigero Petro, Cunctas adversas gentes regalibus subdit plantis. En radix beata instar contulit prole. Laeta Deum colere, legem semper amare divinam, Laudibilem servare fidem, sanctamque defendere vitam, Fautorem prorsus habens janitorem in triumphis coeli. Ipsius freta virtute victrice persistit semper. Lumen sequens doctrinae fidei apostolicae sedis, In hanc sanctam sedem magnus rex Carolus splendet. Omnibus per eum ditata bonis triumphat ubique, Coeleste semper in his habere meruit regnum. Arma sumens divina gentes calcavit superbas. Reddidit prisca dona Ecclesiae matri suae, Urbesque magnas, fines simul et castra diversa. Langobardam ac Erulam virtute divina prostravit gentem. Ovans amplectitur fidem, quam suscepit ab avis. Magna prosapia haec in toto rutilat mundo: Altus, nobilis, nitens, regit diversa regna. Gaudens celer ad limina venit apostolorum sospes, Nimis laudibus hymnisque populo celebratur ab omni. Obnixe pro se summum orare antistitem poscit, Redimi sibi noxas a juventute commissas. Exutus suffragiis almis spondebat lingua magistro Genium servare sanctae Ecclesiae in aevo Romanae, Iustitias almi Petri sui protectoris tueri Habilem ut super donans in ejus confessione libavit. Adhaec Hadrianus praesul Christi praedixit triumphos, Dextera protegi diu divina Petro comitante Pauloque. Romphaeam victoriae donantes, atque pro te dimicantes, Illaesus cum tuis victor manebis, nempe per ipsos Aditum petunt urbis Papiae te ingredi victorem. Nefa perfidi regis calcabis Desiderii colla, Vires ejus prosternens merges baratro profundi. Septus Langobardorum regno, munus reddes tuum Pollicita sacra dona clavigeri aulae Petri, Amplius donans tibi victoriam, simulque honorem Per saecla regnare cum tuis hic, in futuroque soboli. A lege nunquam discede, haec observans statuta. Hactenus Hadriani epistola, ut ex corruptis exemplaribus elici potuit. Quod vero ad tempus attinet, cum Carolus ter in Urbem Hadriano superstite venerit, anno nimirum 774, cum Papiam obsideret, anno iterum 781, cum ejus filii Pipinus Italiae, Ludovicus Aquitaniae reges ab Hadriano inuncti sunt, anno denique 787, cum inde Capuam quoque, ac Beneventum adversus Grimoaldum ducem profectus est: nos, tametsi res incerta est, codicem Hadriani ad postremam potius profectionem referendum duximus, quam quod aliis placuit ad primam, cui multa, quae in ejus epistola leguntur, convenire vix possint.

LECTORI.

Codicem seu Collectionem canonum ecclesiasticorum Dionysii Exigui, cujus index tantum ex cod. ms. eruditissimi viri Nic. Fabri an. 1609 primum editus est, integrum nunc tibi damus ex alio veteri cod. ms. bibliothecae cl. v. Christophori Justelli, omnium quae Latine exstant, juris canonici antiquissimum monumentum: quod quidem ab hoc fonte haustum esse nemini dubium est. Continet autem haec collectio eosdem fere conciliorum canones quos Graecus Ecclesiae universae Codex, ab eodem Justello anno 1610 editus; canones praeterea qui dicuntur Apostolorum quinquaginta, Sardicensis etiam 21, et Africanarum, sive Carthaginensium synodorum capitula 138 complectitur. Hujus non obscure meminit Hincmarus Rhemensis archiepiscopus in opusc. 55 capitul. adversus Hincmarum Laudunensem episcopum, cap. 43, his verbis: Qui sunt illi, inquit, quos et apostolica sedes, et omnes episcopi per universum orbem, et omnis Ecclesia catholica canones appellant, quique a Nicaeno concilio, quod primum in nostris codicibus, quos ab apostolica sede majores nostri acceperunt sequendos, per ordinem usque ad Africanum concilium, pro canonibus recipiendis, venerandis et observandis, retinent? Is vero est Dionysius Exiguus, qui, omissa profana annorum numeratione per olympiades, vel consules, vel indictiones, primus ab Incarnatione Christi tempora praenotare coepit, et cyclum paschalem 95 annorum descripsit, sub consulatu, non Fl. Mavortii, ut scribit Marianus Scotus in Chronico ann. 527, sed Fl. Philoxeni et Anicii Probi junioris indictione 3, hoc est anno Christi 525, ut ipse Dionysius testatur in epistola paschali prima ad Petronium episcopum, nuper a doctissimo Petavio ex cod. ms. primum edita: in qua etiam ex sacris canonibus, hoc est ex ipso veteri Codice Canonum quem nunc edimus, atque ex sua interpretatione, citat canonem 79, qui primus Antiocheni concilii esse reperitur. Ex quibus confirmatur ordo et numerus canonum in illo servatus, atque ex iis colligi potest canones hosce ecclesiasticos jam ante ex Graecis exemplaribus Dionysium transtulisse. Quis autem fuerit Graecae illius antiquae collectionis canonum auctor, quae a Nicaeno usque ad Constantinopolitanum concilium protenditur, cujus translationem suscepit ipse Dionysius, ignoratur. Illud tamen liquido constat, concilio Chalcedonense antiquiorem fuisse, in cujus actione 4, 11 et 13, ex ipsa ante jam facta collectione, communi majorum auctoritate probata, quinque canones, 4 videlicet, 83, 84, 95 et 96, qui 4 Nicaeni, et 4, 5, 16 et 17 Antiocheni concilii esse reperiuntur, lectos ac citatos fuisse compertum est. Qui quidem canones, eodem ordine, atque continuata, nec interrupta numerorum serie (quam veteres consequentiam regularem vocant), exstant in Codice Graeco canonum Ecclesiae universae, et in hac Latina Dionysii Exigui collectione. Sed et ante Ephesinum concilium, Graecam illam collectionem factam fuisse, ex epistola a Dionysio ipso huic codici praefixa, planum est: qua videlicet canones a Nicaeno caeterisque consequentibus conciliis, quae ante illud vel postmodum facta sunt, usque ad concilium Constantinopolitanum II oecumenicum, sub ipso ordine numerorum, id est a primo capitulo usque ad centesimum sexagesimum quintum, enumerat. Quinam autem sint illi 165 canones, facile est ex conciliorum ordine et canonum consequentia, quibus constabat antiquus ille codex, cuivis dignoscere. Nam 20 canones concilii Nicaeni, 24 Ancyrani, 14 Neocaesariensis, 20 Gangrensis, 25 Antiocheni, 59 Laodiceni, 3 Constantinopolitani: hi, inquam, collecti numeri centum et sexaginta quinque efficiunt. Ex quibus etiam cognoscimus veteres in dinumerandis conciliorum canonibus non eadem ratione usos fuisse. Nam ex verbis concilii Chalcedonensis colligitur canones supra citatos 1, 4, 5, 16 et 17 concilii Antiocheni, in veteri Graeco codice, 80, 83, 84, 95 et 96 fuisse, qui in Latino Dionysii Exigui 79, 84, 85, 96 et 97 esse reperiuntur. Sed haec differentia ex eo nata videtur quod Ancyranum concilium in Graeco codice viginti quinque canonibus constat, et Neocaesariense quindecim: in Latina vero Dionysii collectione quatuordecim et viginti quatuor tantum: canonesque quartus et quintus Ancyrani concilii, item tertius decimus et quartus decimus Neocaesariensis, pro unico habentur, ut ex utriusque codicis collatione facile est observare. Subjunximus et ex codice ms. perantiquo ejusdem Justelli epistolam synodicam sancti Cyrilli et concilii dioeceseos Aegypti, Alexandriae congregati anno 430 cum duodecim anathematismis contra Nestorium, ex Latina Dionysii Exigui interpretatione, cui epistolam ad Petrum quemdam episcopum ipse praefixit. Quae quidem epistola synodica ab Isidoro, et aliis qui eum secuti sunt Latinis conciliorum collectoribus, contra omnium codd. veterum Graecorum et Latinorum fidem, tribuitur Ephesino concilio III oecumenico, quod anno demum sequenti celebratum esse constat, Anicio Basso et Antiocho coss. Haec vero exstat Graece et Latine, sed alia versione, inter acta concilii Ephesini act. 1, et concilii Constantinopolitani V oecumenici, collat. 6 edit. Rom. et Colon., cum hac epigraphe, Τῶ εὐλαβεστάτῳ, καὶ θεοφιλεστάτῳ συλλειτουργῷ Νεστορίῳ Κύριλλος, καὶ ἡ συνελθοῦσα σύνοδος ἐν Ἀλεξανδρείᾳ τῆς Αἰγμπτιακῆς διοικήσεως ἐν Κυρίῳ χαίρειν. Illius etiam meminit Liberatus archidiaconus Carthaginensis in Breviario, lib. IV. Cyrillus, inquit, Nestorio synodicam direxit epistolam, in qua et duodecim capitula contra ejus dogma dictavit et inseruit; et est principium: « Dicente Domino, Qui amat patrem suum et matrem suam plus quam me, non est me dignus. » Cum haec ad memoriam antiquitatis canonicae et ecclesiasticae conservandam pertineant, operam nostram, lector, boni consule et beneficio nostro fruere.

TESTIMONIA ALIQUOT DE DIONYSIO EXIGUO, EJUSQUE LATINA CANONUM ECCLESIASTICORUM INTERPRETATIONE. Cassiodorus, cap. 23 Divin. Lect.: Generat etiam hodieque catholica Ecclesia viros illustres probabilium dogmatum decore fulgentes: fuit enim nostris temporibus et Dionysius monachus, Scytha natione, sed moribus omnino Romanus, in utraque lingua valde doctissimus, reddens actionibus suis quam in libris Domini legerat aequitatem; qui Scripturas divinas tanta curiositate discusserat atque intellexerat, ut undecunque interrogatus fuisset paratum haberet competens sine aliqua dilatione responsum. Fuit in illo cum sapientia magna simplicitas, cum doctrina humilitas, cum facundia loquendi parcitas: ut in nullo se vel extremis famulis anteferret, cum dignus esset regum sine dubitatione colloquiis. Qui petitus a Stephano episcopo Salonitano, ex Graecis exemplaribus canones ecclesiasticos, moribus suis, ut erat planus atque disertus, magnae eloquentiae luce composuit, quos hodie usu celeberrimo Ecclesia Romana complectitur. Hos etiam oportet vos assidue legere, ne videamini tam salutares ecclesiasticas regulas culpabiliter ignorare. Alia quoque multa ex Graeco transtulit in Latinum, quae utilitati possunt Ecclesiae convenire.

Beda, De tempor. Rat. cap. 45: Primi decennalis circuli cursu temporum ordo praefigitur, quem Graeci calculatores a Diocletiani principis annis observavere: sed Dionysius venerabilis abbas Romanae urbis, et utriusque linguae, Graecae videlicet et Latinae, non ignobili praeditus scientia, paschales scribens circulos, noluit eis, sicut ipse testatur, memoriam impii persecutoris innectere, sed magis elegit ab Incarnatione Domini nostri Jesu Christi tempora praenotare; quatenus exordium spei nostrae notius nobis existeret.

Idem, in Chronico seu lib. De sex aetatibus, an. mundi 4480: Dionysius paschales scribit circulos incipiens ab anno dominicae Incarnationis 532, qui est annus Diocletiani 248, post consulatum Lampadii et Orestis.

Joan. Trithemius, lib. de Script. ecclesiast.: Dionysius abbas Romanus, cognomento Exiguus, vir ingenio et scientia magnus atque clarissimus, in Scripturis sanctis eruditus, et in disciplina saecularium litterarum nobiliter doctus, Graeco et Latino eloquio clarus, computista et calculator temporum egregius, scripsit Latino sermone nonnulla opuscula. De quibus ego tantum reperi subjecta: Annorum 532 Cyclum paschalem magnum; transtulit de Graeco in Latinum Vitam sancti Pacomii abbatis, librum quoque Gregorii Emisseni de Conditione hominis, et scripta Proterii Alexandrini episcopi ad Leonem papam, et quaedam alia. Inchoavit autem Cyclum suum anno Domini 531, etc. Claruit sub Justiniano magno anno 540.

Ex Annal. ecclesiast. Caesaris Baronii cardinalis an. 325, num. 123: Si fidelitas atque peritia in transferendo, et sinceritas in edendo quam maxima requiratur, nulla exquiri potest editio exactior atque fidelior quam quae elaborata est a magno illo, sed cognomento Exiguo Dionysio, cujus eximiam in utraque linqua peritiam, et morum egregiam probitatem Cassiodorus dignis laudibus mirifice praedicat.

Rob. Bellarminus cardinalis, de Script. ecclesiast. an. 525: Dionysius Exiguus, natione Scytha, sed moribus Romanus, quemadmodum cognomento Exiguus, sed doctrina et sanctitate maximus, vixit tempore Theodorici regis Italiae, et successorum ejus: nam anno 527 scripsit Cyclum paschalem, et omissa profana numeratione annorum ab imperio Diocletiani impii persecutoris, numerare coepit ab Incarnatione Domini Jesu Christi. Scripsit praeterea Collectionem sacrorum canonum, ex conciliis Ecclesiae catholicae: quem postea imitati sunt Martinus Bracarensis et Cresconius.

CODICIS CANONUM ECCLESIASTICORUM DIONYSII EXIGUI PRAEFATIO. Domino venerando mihi Patri Stephano episcopo Dionysius Exiguus in Domino salutem.

Quamvis charissimus frater noster Laurentius, assidua et familiari cohortatione parvitatem nostram regulas ecclesiasticas de Graeco transferre pepulerit, confusione credo priscae translationis offensus, nihilominus tamen ingestum laborem tuae beatitudinis consideratione suscepi, cui Christus omnipotens Deus, solita populis pietate prospiciens, summi sacerdotii contulit dignitatem. Ut inter plurima virtutis ornamenta, quibus Ecclesiam Domini morum sanctitate condecoras, etiam sacratissima jura, pontificalibus per Dei gratiam digesta conventibus, intemerata conservans, perfecto regimine clerum plebemque modereris: nullatenus nostri saeculi more contentus, quo pronius desideramus recta nosse quam facere, sed divino junctus auxilio, quae fieri praecipis ante perficias, ut efficacissimo fidelibus prosis exemplo. Magna est siquidem jubentis auctoritas, eadem primitus jussa complentis, quatenus inconvulsa Ecclesiastici ordinis disciplina inviolabilis permanens ad capessendum perenne praemium Christianis omnibus praestat accessum: per quem sancti praesules paternis muniantur regulis, et obedientes populi spiritualibus imbuantur exemplis. In principio itaque canones qui dicuntur Apostolorum de Graeco transtulimus: quibus quia plurimi consensum non praebuere facilem, hoc ipsum vestram noluimus ignorare sanctitatem, quamvis postea quaedam constituta pontificum ex ipsis canonibus assumpta esse videantur. Deinde regulas Nicaenae synodi, et deinceps omnium conciliorum, sive quae ante eam, sive quae postmodum facta sunt, usque ad synodum centum quinquaginta pontificum, qui apud Constantinopolim convenerunt, sub ordine numerorum, id est a primo capite usque ad centesimum sexagesimum quintum, sicut habetur in Graeca auctoritate, digessimus. Tum sancti Chalcedonensis concilii decreta subdentes, in his Graecorum canonum finem esse declaramus. Ne quid praeterea notitiae vestrae credar velle subtrahere, statuta quoque Sardicensis concilii atque Africani, quae Latine sunt edita, suis a nobis numeris cernuntur esse distincta. Universarum vero definitionum titulos post hanc praefationem strictius ordinantes, ea quae in singulis sparsim sunt promulgata conciliis, sub uno aspectu locavimus, ut ad inquisitionem cujusque rei compendium aliquod attulisse videamur.

REGULAE ECCLESIASTICAE SANCTORUM APOSTOLORUM. PROLATAE PER CLEMENTEM ECCLESIAE ROMANAE PONTIFICEM. De ordinatione episcopi. I. Episcopus a duobus aut tribus episcopis ordinetur. De ordinatione presbyteri, et diaconi, et caeterorum. II. Presbyter ab uno episcopo ordinetur, et diaconus, et reliqui clerici. Nihil aliud in sacrificio, praeter quod Dominus statuit, offerendum. III. Si quis episcopus, aut presbyter, praeter ordinationem Domini, alia quaedam in sacrificio offerat super altare: id est aut mel, aut lac, aut pro vino siceram, et confecta quaedam, aut volatilia, aut animalia aliqua, aut legumina: contra constitutionem Domini faciens, congruo tempore deponatur. Quae species ad altare non ad sacrificium, sed ad benedictionem simplicem debeant exhiberi. IV. Offerri non liceat aliquid ad altare praeter novas spicas et uvas; et oleum ad luminaria, et thymiama, id est incensum: tempore quo sancta celebratur oblatio. Quod ea quae in ecclesiis offerri non possunt, ad domus sacerdotum a fidelibus deferantur. V. Reliqua poma omnia ad domum primitiae episcopo et presbyteris dirigantur, nec offerantur in altari. Certum est autem quod episcopis et presbyteris dividant, et diaconis, et reliquis clericis. Ut episcopus, aut presbyter uxorem suam, quam debet caste regere, non relinquat. VI. Episcopus, aut presbyter uxorem propriam nequaquam sub obtentu religionis abjiciat: si vero rejecerit, excommunicetur, sed et si perseveraverit, dejiciatur. Ut sacerdotes, et ministri altaris saecularibus curis abstineant. VII. Episcopus, aut presbyter, aut diaconus nequaquam saeculares curas assumant; sin aliter, dejiciantur. Quo tempore Pascha celebretur. VIII. Si quis episcopus, aut presbyter, aut diaconus sanctum Paschae diem ante vernale aequinoctium cum Judaeis celebraverit, abjiciatur. Quod ministri altaris, oblatione celebrata, debeant communicare. IX. Si quis episcopus, aut presbyter, aut diaconus, vel quilibet ex sacerdotali catalogo, facta oblatione, non communicaverit: aut causam dicat, ut, si rationabilis fuerit, veniam consequatur; aut si non dixerit, communione privetur, tanquam qui populo causa laesionis exstiterit, dans suspicionem de eo qui sacrificavit, quod recte non obtulerit. Quod fideles laici, ingredientes ecclesiam, communicare debeant. X. Omnes fideles qui ingrediuntur ecclesiam, et Scripturas audientes, non autem perseverant in oratione, nec sanctam communionem percipiunt, velut inquietudines Ecclesiae commoventes, convenit communione privari. Quod cum excommunicatis non sit orandum. XI. Si quis cum excommunicato, saltem in domo simul oraverit, iste communione privetur. Quod cum damnatis clericis non sit orandum. XII. Si quis cum damnato clerico, veluti cum clerico, simul oraverit, iste damnetur. Ut nullus fidelium praeter commendatitias suscipiatur epistolas. XIII. Si quis clericus, aut laicus a communione suspensus, seu communicans ad aliam properet civitatem, et suscipiatur praeter commendatitias litteras, et qui susceperunt, et qui susceptus communione priventur. Excommunicato vero proteletur ipsa correptio, tanquam qui mentitus sit, et Ecclesiam Dei seduxerit. Ut ab episcopis parochia minime pervadatur. XIV. Episcopo non licere alienam parochiam, propria relicta, pervadere, licet cogatur a plurimis. Nisi forte eum rationabilis causa compellat, tanquam qui possit ibidem constitutis plus lucri conferre, et in causa religionis aliquid profecto prospicere. Et hoc non a semetipso pertentet, sed multorum episcoporum judicio, et maxima supplicatione perficiat. Ut clerici proprias Ecclesias non relinquant. XV. Si quis presbyter, aut diaconus, aut quilibet de numero clericorum, relinquens propriam parochiam pergat ad alienam, et omnino demigrans, praeter episcopi sui conscientiam, in aliena parochia commoretur, hunc ulterius ministrare non patimur: praecipue si, vocatus ab episcopo, vedire contempserit, in sua inquietudine perseverans. Verumtamen tanquam laicus ibi communicet. Ut episcopus qui clericos alterius susceperit, communione privetur. XVI. Episcopus vero, apud quem memoratos esse constiterit, si contra eos decretam cessationem pro nihilo reputans, tanquam clericos forte susceperit: velut magister inquietudinis, communione privetur. Quod bigami non admittantur ad clerum. XVII. Si quis post baptisma secundis fuerit nuptiis copulatus, aut concubinam habuerit, non potest esse episcopus, non presbyter, aut diaconus, aut prorsus ex numero eorum qui ministerio sacro deserviunt. Quod is qui viduam, vel ejectam, aut meretricem acceperit, non admittatur ad clerum. XVIII. Si quis viduam, et ejectam acceperit, aut meretricem, aut ancillam, vel aliquam de his quae publicis spectaculis mancipantur, non potest esse episcopus, aut presbyter, aut diaconus, aut ex eo numero qui ministerio sacro deserviunt. Qui duas sorores habuerit, non admittatur ad clerum. XIX. Qui duas in conjugium sorores acceperit, vel filiam fratris, clericus esse non poterit. Clericum fideijussorem esse non posse. XX. Clericus fideijussionibus inserviens abjiciatur. Quod ii qui non sponte eunuchizati sunt, suscipiantur ad clerum. XXI. Eunuchus, si per insidias hominum factus est, vel si in persecutione ejus sunt amputata virilia, vel si ita natus est, et est dignus: efficiatur episcopus. Ut is qui se eunuchizavit, clericus non fiat. XXII. Si quis abscidit semetipsum, id est, si quis amputavit sibi virilia, non fiat clericus, quia suus homicida est, et Dei conditionis inimicus. Ut clericus qui se eunuchizavit, abjiciatur a clero. XXIII. Si quis, cum clericus fuerit, absciderit semetipsum, omnino damnetur, quia suus est homicida. Ut laicus qui se eunuchizavit, tribus annis communione privetur. XXIV. Laicus semetipsum abscindens, annis tribus communione privetur, quia suae vitae insidiator exstitit. Quod episcopas, aut presbyter, aut diaconus, si pro criminibus damnati fuerint, minime communione priventur. XXV. Episcopus, aut presbyter, aut diaconus, qui in fornicatione, aut perjurio, aut furto captus est, deponatur: non tamen communione privetur. Dicit enim Scriptura: Non vindicabit Dominus bis in idipsum.

Similiter et reliqui ministri Ecclesiae. XXVI. Similiter et reliqui clerici huic conditioni subjaceant. Qui clerici debeant conjugibus copulari. XXVII. Innuptis autem, qui ad clerum provecti sunt, praecipimus: ut si voluerint, uxores accipiant; sed lectores, cantoresque tantummodo. Quod episcopus, presbyter et diaconus, peccantes fideles verberare non debeant. XXVIII. Episcopum, aut presbyterum, aut diaconum, percutientem fideles delinquentes, aut infideles inique agentes, et per hujusmodi volentes timeri, dejici ab officio suo praecipimus, quia nusquam nos hoc Dominus docuit. Econtrario vero ipse, cum percuteretur, non repercutiebat; cum malediceretur, non remaledicebat; cum pateretur, non comminabatur. Quod officium pristinum damnati pro criminibus usurpare non debeant. XXIX. Si quis episcopus, aut presbyter, aut diaconus depositus juste super certis criminibus, ausus fuerit attrectare ministerium dudum sibi commissum, hic ab Ecclesia penitus abscindatur. Quod non debeant officia ecclesiastica pecuniis obtineri. XXX. Si quis episcopus, aut presbyter, aut diaconus per pecunias hanc obtinuerit dignitatem, dejiciatur et ipse, et ordinator ejus, et a communione modis omnibus abscindatur, sicut Simon Magus a Petro.

Ut Ecclesia saeculari potentia minime pervadatur. XXXI. Si quis episcopus saeculi potestatibus usus Ecclesiam per ipsos obtineat, deponatur, et segregentur omnes qui illi communicant. De presbytero qui contra episcopum seorsum conventus congregare tentaverit. XXXII. Si quis presbyter, contemnens episcopum suum, seorsum collegerit, et altare aliud erexerit, nihil habens, quod reprehendat episcopum in causa pietatis et justitiae, deponatur, quasi principatus amator existens, est enim tyrannus; et caeteri clerici, quicunque tali consentiunt, deponantur, laici vero segregentur. Haec autem post unam, et secundam, et tertiam episcopi obtestationem fieri conveniet. Quod clerici damnati non debeant ab aliis recipi. XXXIII. Si quis presbyter, aut diaconus ab episcopo suo segregetur, hunc non licere ab alio recipi, sed ab ipso, qui eum sequestraverat, nisi forsitan obierit episcopus ipse, qui eum segregasse cognoscitur. Ut nullus episcopus, presbyter, aut diaconus sine commendatitiis suscipiatur epistolis. XXXIV. Nullus episcoporum peregrinorum, aut presbyterorum, aut diaconorum, sine commendatitiis suscipiatur epistolis, et cum scripta detulerint, discutiantur attentius, et ita suscipiantur, si praedicatores pietatis exstiterint minus, nec quae sunt necessaria subministrentur eis, et ad communionem nullatenus admittantur, quia per subreptionem multa proveniunt.

De primatu episcoporum. XXXV. Episcopos gentium singularum scire convenit, quis inter eos primus habeatur, quem velut caput existiment, et nihil amplius praeter ejus conscientiam gerant, quam illa sola singuli, quae parochiae propriae, et villis quae sub ea sunt, competunt, sed nec ille praeter omnium conscientiam faciat aliquid, sic enim unanimitas erit, et glorificabitur Deus per Christum in Spiritu sancto. Quod non liceat episcopum in aliena provincia clericos ordinare. XXXVI. Episcopum non audere extra terminos proprios ordinationes facere in civitatibus et villis quae illi nullo jure subjectae sunt: si vero convictus fuerit hoc fecisse praeter eorum conscientiam qui civitates ipsas et villas detinent, et ipse deponatur, et qui ab illo sunt ordinati. De ordinatis episcopis, nec receptis. XXXVII. Si quis episcopus non susceperit officium, et curam populi sibi commissam, hic communione privetur, quoadusque consentiat obedientiam commodans; similiter autem et presbyter et diaconus. Si vero perrexerit, nec receptus fuerit, non pro sua sententia, sed pro malitia populi: ipse quidem maneat episcopus; clerici vero civitatis communione priventur, eo quod eruditores inobedientis populi non fuerunt. Ut bis in anno concilia celebrentur. XXXVIII. Bis in anno episcoporum concilia celebrentur; ut inter se invicem dogmata pietatis explorent, et emergentes ecclesiasticas contentiones amoveant: semel quidem quarta septimana Pentecostes; secundo vero 12 die mensis Hyperberetaei, id est juxta Romanos quarto idus Octobris. Ut tantum curam rerum ecclesiasticarum episcopus habeat. XXXIX. Omnium negotiorum ecclesiasticorum curam episcopus habeat, et ea velut Deo contemplante dispenset, nec ei liceat ex his aliquid omnino contingere, aut parentibus propriis, quae Dei sunt, condonare. Quod si pauperes sunt, tanquam pauperibus subministret, nec eorum occasione Ecclesiae negotia depraedentur. De dignitate pontificis, et quod rerum suarum habeat potestatem. XL. Presbyteri et diaconi praeter episcopum nihil agere pertentent. Nam Domini populus ipsi commissus est, et pro animabus eorum hic redditurus est rationem. Sint autem manifestae res propriae episcopi (si tamen habet proprias), et manifestae Dominicae, ut potestatem habeat, de propriis moriens episcopus, sicut voluerit, et quibus voluerit derelinquere. Nec sub occasione ecclesiasticarum rerum, quae episcopi esse probantur, intercidant; fortassis enim aut uxorem habet, aut filios, aut propinquos, aut servos. Et justum est hoc apud Deum et homines, ut nec Ecclesia detrimentum patiatur, ignoratione rerum pontificis, nec episcopus, vel ejus propinqui sub obtentu Ecclesiae proscribantur, et in causas incidant, qui ad eum pertinent, morsque ejus injuriis et malae famae subjaceat. Quod episcopus ecclesiasticarum rerum pro dispensatione pauperum habeat potestatem. XLI. Praecipimus ut in potestate sua episcopus Ecclesiae res habeat. Si enim animae hominum pretiosae illi sunt creditae, multo magis oportet eum curam pecuniarum gerere, ita ut potestate ejus indigentibus omnia dispensentur per presbyteros et diaconos, et cum timore, omnique sollicitudine ministrentur. Ex his autem quae indiget (si tamen indiget) ad suas necessitates, et ad peregrinorum fratrum usus ipse percipiat, ut nihil eis possit omnino deesse. Lex enim Dei praecipit, ut qui altari deserviunt, de altari pascantur, quia nec miles stipendiis propriis contra hostes arma sustulit. Quod episcopus, presbyter, et aiaconus, aleator et ebriosus esse non debeat. XLII. Episcopus, aut presbyter, aut diaconus aleae atque ebrietati deserviens, aut desinat, aut certe damnetur. Similiter clerici et laici, si permanserint in alea, communione priventur. XLIII. Subdiaconus, aut lector, aut cantor, similia faciens, aut desinat, aut communione privetur; similiter etiam laici. Quod episcopus, presbyter, aut diaconus non debeant usuras accipere. XLIV. Episcopus, aut presbyter, aut diaconus usuras a debitoribus exigens, aut desinat, aut certe damnetur. Quod non debeat episcopus, presbyter, aut diaconus cum haereticis orare. XLV. Episcopus, presbyter et diaconus, qui eum haereticis oraverit, tantummodo communione privetur: si vero tanquam clericos hortatus eos fuerit agere, vel orare, damnetur. Quod non debeant haereticorum baptismata comprobari. XLVI. Episcopum, aut presbyterum haereticorum suscipientem baptisma damnari praecipimus: quae enim conventio Christi ad Belial? aut quae pars fideli cum infideli? Quod Ecclesiae baptismate baptizatus denuo baptizari non debeat, et non ita baptizatus debeat baptizari. XLVII. Episcopus, aut presbyter, si eum, qui secundum veritatem habuerit baptisma, denuo baptizaverit, aut pollutum ab impiis non baptizaverit, deponatur, tanquam deridens crucem et mortem Domini, nec sacerdotes a falsis sacerdotibus jure discernens. Laicum pellentem suam conjugem communione privandum. XLVIII. Si quis laicus uxorem propriam pellens alteram, vel ab alio dimissam duxerit, communione privetur. Quod in nomine Trinitatis debeat baptizari. XLIX. Si quis episcopus, aut presbyter juxta praeceptum Domini non baptizaverit in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, sed in tribus sine initio principiis, aut in tribus Filiis, aut in tribus Paracletis, abjiciatur. Quod non debeat una mersio in baptismate, quasi in morte Domini, provenire. L. Si quis episcopus, aut presbyter non trinam mersionem unius mysterii celebret, sed semel mergat in baptismate, quod dari videtur in Domini morte, deponatur. Non enim dixit nobis Dominus, In morte mea baptizate, sed, Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. CANONES NICAENI CONCILII XX. De eunuchis, et qui seipsos absciderunt. I. Si quis a medicis per languorem desectus est, aut a barbaris abscisus, hic in clero permaneat. Si quis autem se sanus abscidit, hunc, et in clero constitutum abstineri conveniet, et deinceps nullum debere talium promoveri. Sicut autem hoc claret, quod de his qui hanc rem affectant, vel audent, qua semetipsos abscidere dictum sit: sic eos, quos aut barbari, aut domini castraverunt: inveniuntur autem alias dignissimi, tales ad clerum suscipit regula. De his, qui ex gentilibus, post baptisma, ad clericatus ordinem promoventur. II. Quoniam plura, aut per necessitatem, aut alias cogentibus hominibus, adversus ecclesiasticam facta sunt regulam, ut homines ex gentili vita nuper accedentes ad fidem, et instructos brevi tempore, mox ad lavacrum spiritale perducerent, simulque ut baptizati sunt, etiam ad episcopatum, vel ad presbyterium promoverent: optime placuit, nihil tale de reliquo fieri. Nam et tempore opus est ei qui catechinatur, et post baptisma probatione quamplurima. Manifesta est enim apostolica Scriptura, quae dicit: Non neophytum, ne in superbiam elatus in judicium incidat, et laqueum diaboli. Si vero processu temporis aliquod delictum animae circa personam reperiatur hujusmodi, et a duobus vel tribus testibus arguatur, a clero talis abstineat. Si quis autem praeter haec fecerit, quasi contra magnum concilium se efferens, ipse de clericatus honore periclitabitur. De subintroductis mulieribus. III. Interdixit per omnia magna synodus, non episcopo, non presbytero, non diacono, nec alicui omnino, qui in clero est, licere subintroductam habere mulierem: nisi forte matrem, aut sororem, aut amitam, vel eas tantum personas quae suspiciones effugiunt. De his qui ad episcopatum in provinciis provehuntur. IV. Episcopum convenit maxime quidem ab omnibus qui sunt in provincia episcopis ordinari. Si autem hoc difficile fuerit, aut propter instantem necessitatem, aut propter itineris longitudinem, tribus tamen omnimodis in idipsum convenientibus, et absentibus quoque pari modo decernentibus, et per scripta consentientibus, tunc ordinatio celebretur. Firmitas autem eorum quae geruntur per unamquamque provinciam, metropolitano tribuatur episcopo. De excommunicatis. V. De his qui communione privantur, seu ex clero, seu ex laico ordine, ab episcopis per unamquamque provinciam, sententia regularis obtineat: ut hi qui abjiciuntur ab aliis, ab aliis non recipiantur. Requiratur autem, ne pusillanimitate, aut contentione, vel alio quolibet episcopi vitio videatur a congregatione seclusus. Ut hoc ergo decentius inquiratur, bene placuit, annis singulis, per unamquamque provinciam bis in anno concilia celebrari: ut communiter omnibus simul episcopis provinciae congregatis, discutiantur hujusmodi quaestiones. Et sic, qui suo peccaverunt evidenter episcopo, excommunicati rationabiliter ab omnibus aestimentur: usquequo, vel in communi, vel eidem episcopo placeat humaniorem pro talibus ferre sententiam. Concilia vero celebrentur, unum quidem ante Quadragesimam Paschae: ut omni dissensione sublata munus offeratur Deo purissimum: secundum vero, circa tempus autumni. De privilegiis quae quibusdam civitatibus competunt. VI. Antiqua consuetudo servetur per Aegyptum, Libyam, et Pentapolim, ita ut Alexandrinus episcopus horum omnium habeat potestatem. Quia et urbis Romae episcopo parilis mos est. Similiter autem et apud Antiochiam, caeterasque provincias, suis privilegia serventur Ecclesiis. Illud autem generaliter clarum est, quod si quis praeter sententiam metropolitani fuerit factus episcopus, hunc magna synodus definivit episcopum esse non oportere. Sin autem communi cunctorum decreto rationabili, et secundum ecclesiasticam regulam comprobato, duo aut tres, propter contentiones proprias, contradicunt, obtineat sententia plurimorum. De episcopo Aeliae, id est Hierosolymorum. VII. Quia consuetudo obtinuit, et antiqua traditio, ut Aeliae episcopus honoretur, habeat honoris consequentiam, salva metropoli propria dignitate. De his qui dicuntur cathari, id est mundi. VIII. De his qui se cognominant catharos, id est mundos, si aliquando venerint ad Ecclesiam catholicam, placuit sancto et magno concilio ut impositionem manus accipientes, sic in clero permaneant. Haec autem prae omnibus eos scriptis convenit profiteri, quod catholicae et apostolicae Ecclesiae dogmata suscipiant, et sequantur: id est, et bigamis se communicare, et his qui in persecutione prolapsi sunt, erga quos et spatia constituta sunt, et tempora definita: ut ita Ecclesiae catholicae et apostolicae placita sequantur in omnibus. Ubicunque vero, sive in municipiis, seu in civitatibus ipsi soli reperti fuerint ordinati, qui inveniuntur in clero in eodem habitu perseverent: ubi autem catholicae Ecclesiae episcopo, vel presbytero constituto quidam ex illis adveniunt, certum est quod episcopus Ecclesiae habebit episcopi dignitatem. Is autem qui nominatur apud eos episcopus, honorem presbyterii possidebit, nisi forte placuerit episcopo nominis eum honore censeri. Si vero hoc ei minime placuerit, providebit ei aut chorepiscopatus, aut presbyterii locum, ut in clero prorsus esse videatur, ne in una civitate duo episcopi probentur existere. De his qui ad honorem presbyterii sine examine provecti sunt. IX. Si qui presbyteri sine examine sunt provecti, vel, cum discuterentur, peccata sua confessi sunt, et homines, contra canones commoti, manus confessis imponere tentaverunt, tales regula non admittit, quia quod irreprehensibile est catholica defendit Ecclesia. De his qui in persecutionibus negaverunt, et postmodum in clero promoti sunt. X. Quicunque de lapsis ad ordinem cleri promoti sunt per ignorantiam, vel per ordinantium dissimulationem, hoc ecclesiasticae non praejudicat regulae, cogniti namque deponantur. De laicis qui negaverunt. XI. De his qui praeter necessitatem praevaricati sunt, aut praeter ablationem facultatum, aut praeter periculum, vel aliquid hujusmodi, quod factum est sub tyrannide Licinii: placuit synodo, quamvis humanitate probentur indigni, tamen eis benevolentiam commodari. Quicunque ergo veraciter poenitudinem gerunt, tribus annis fideles inter audientes habeantur: et sex annis omni se contritione dejiciant, duobus autem annis sine oblatione populo in oratione communicent. De his qui abrenuntiaverunt, et iterum ad saeculum sunt regressi. XII. Quicunque vocati per gratiam, primum quidem impetum monstraverunt deponentes militiae cingulum: postmodum vero ad proprium vomitum sunt relapsi, ita ut quidam et pecunias tribuerent, et beneficiis militiam repeterent, hi decem annis post triennii tempus (quo inter audientes erunt) in afflictione permaneant. Sed in his omnibus propositum et speciem poenitentiae convenit explorare: quotquot enim metu, et lacrymis, atque poenitentia, vel bonis operibus rebus ipsis conversionem suam, non simulatione, demonstrant: hi definitum tempus auditionis implentes, tum demum fidelibus in oratione communicent, postmodum vero licebit episcopo de his aliquid humanius cogitare. Quicunque vero indifferenter tulerunt, et aditum introeundi Ecclesiam sibi arbitrati sunt ad conversionem posse sufficere, hi definitum modis omnibus tempus implebunt. De his qui communionem tempore mortis exposcunt. XIII. De his qui ad exitum veniunt, etiam nunc lex antiqua regularisque servabitur, ita ut si quis egreditur e corpore, ultimo et necessario viatico minime privetur. Quod si desperatus, et consecutus communionem, oblationisque particeps factus iterum convaluerit, sit inter eos qui communionem orationis tantummodo consequuntur. Generaliter autem omni cuilibet in exitu posito, et poscenti sibi communionis gratiam tribui, episcopus probabiliter ex oblatione dare debebit. De catechumenis lapsis. XIV. De catechumenis, sancto et magno concilio placuit, ut tribus annis sint inter audientes tantummodo, posthaec autem cum catechumenis orent. Quod non oporteat demigrari. XV. Propter multam perturbationem, et seditiones, quae fiunt: placuit consuetudinem omnimodis amputari, quae, praeter regulam, in quibusdam partibus videtur admissa: ita ut de civitate ad civitatem, non episcopus, non presbyter, non diaconus transferatur. Si quis autem, post definitionem sancti et magni concilii, tale quid agere tentaverit, et se hujuscemodi negotio manciparit, hoc factum prorsus in irritum ducatur, et restituatur Ecclesiae cui fuit episcopus, aut presbyter, aut diaconus ordinatus. De his qui in Ecclesiis, in quibus provecti sunt, minime perdurarunt. XVI. Quicunque temere, ac periculose, neque timorem Dei prae oculis habentes, nec ecclesiasticam regulam agnoscentes, discedunt ab Ecclesia presbyteri, aut diaconi, vel quicunque sub regula prorsus existunt, hi nequaquam debent in aliam Ecclesiam recipi, sed omnem necessitatem convenit illis imponi, ut ad suas parochias revertantur; quod si non fecerint, oportet eos communione privari. Si quis autem ad alium pertinentem audacter invadere, et in sua Ecclesia ordinare tentaverit, non consentiente episcopo a quo discessit is qui regulae mancipatur: ordinatio hujuscemodi irrita comprobetur. De clericis usuras accipientibus. XVII. Quoniam multi, sub regula constituti, avaritiam et turpia lucra sectantur, oblitique divinae Scripturae, dicentis: Qui pecuniam suam non dedit ad usuram, mutuum dantes centesimas exigunt: juste censuit sancta et magna synodus, ut si quis inventus fuerit, post hanc definitionem, usuras accipiens, aut ex adinventione aliqua, vel quolibet modo negotium transigens, aut hemiolia, id est sescupla, exigens; vel aliquid tale prorsus excogitans turpis lucri gratia, dejiciatur a clero, et alienus existat a regula. De privilegiis presbyterorum. XVIII. Pervenit ad sanctum magnumque concilium, quod in quibusdam locis et civitatibus, presbyteris gratiam sacrae communionis diaconi porrigant; quod nec regula, nec consuetudo tradidit, ut ab his qui potestatem non habent offerendi illi qui offerunt Christi corpus accipiant. Nec non et illud innotuit, quod quidam diaconi ante episcopos sacra oblata contingant. Haec igitur omnia resecentur, et in sua diaconi mensura permaneant: scientes quod episcoporum quidem ministri sint, inferiores autem presbyteris habeantur per ordinem. Ergo post presbyteros gratiam sacrae communionis accipiant, aut episcopo eis, aut presbytero porrigente. Sed nec sedere in medio presbyterorum diaconis liceat; quia si hoc fiat, praeter regulam et ordinem probatur existere. Si quis autem etiam post has definitiones obedire noluerit, a ministerio cessare debebit. De his qui a Paulo Samosateno ad Ecclesiam veniunt. XIX. De Paulianistis ad Ecclesiam catholicam confugientibus, definitio prolata est, ut baptizentur omnimodis. Si qui autem de his praeterito tempore fuerint in clero, si quidem immaculati et irreprehensibiles apparuerint, baptizati ordinentur ab episcopo Ecclesiae catholicae: quod si discussio incongruos eos invenerit, abjici tales conveniet. Similiter autem et de diaconissis, et omnino de his qui sub regula versantur, haec forma servabitur. Meminimus autem de diaconissis, quae in eodem habitu esse probantur, quod non habeant aliquam manus impositionem, et ideo modis omnibus eas inter laicos deputari. De flectendo genu. XX. Quoniam sunt quidam in die dominico genu flectentes, et in diebus Pentecostes: ut omnia in universis locis consonanter observentur, placuit sancto concilio stantes Domino vota persolvere. REGULAE ANCYRANI CONCILII. Istae regulae priores quidem sunt Nicaenis: sed ideo Nicaenae prius scriptae sunt, propter auctoritatem ejusdem magni sanctique concilii congregati apud Nicaeam.

Depresbyteris qui immolaverunt tempore persecutionis. XXI. Presbyteros immolantes, et iterum luctamen adeuntes, si hoc non per illusionem aliquam, sed ex veritate fecerint, nec ante parentes, et affectantes atque suadentes, ut aestimentur quidem tormentis aptari, sed his visu tantum et habitu subjici, hos placuit honorem quidem retinere propriae sedis; offerre vero aut alloqui, aut omnino sacerdotalibus officiis fungi non licere. De diaconis qui immolaverunt. XXII. Diaconi similiter qui immolaverunt, honorem quidem habeant: cessent vero ab omni sacro ministerio, sive a pane, sive a calice offerendo, vel praedicando. Quod si quidam episcoporum conscii sunt laboris eorum, et humilitatis, et mansuetudinis, et voluerint eis aliquid amplius tribuere vel adimere, penes ipsos erit potestas.

De his qui ex fuga comprehensi sunt, et per vim pagani ritus aliquid pertulerunt. XXIII. Qui fugientes comprehensi sunt, vel a domesticis traditi, vel ademptis facultatibus sustinuere tormenta, aut in custodiam trusi proclamaverunt se Christianos esse, et eousque astricti sunt, ut manus eorum comprehendentes violenter attraherent, et funestis sacrificiis admoverent, aut aliquid polluti cibi per necessitatem sumere cogerentur, confitentes jugiter se Christianos esse, et luctum rei, quae contigit, incessabiliter ostendentes omni dejectione, et habitu, et humilitate vitae: hos, velut extra delictum constitutos, a communionis gratia non vetari. Si vero prohibiti sunt ab aliquibus, propter ampliorem cautelam, vel propter quorumdam ignorantiam, statim recipiantur. Hoc autem similiter et de clericis, et de caeteris laicis observare conveniet. Perquisitum est autem et illud, si possunt etiam laici qui in has necessitatis angustias inciderunt, ad clericatus ordinem promoveri. Placuit ergo et hos, tanquam qui nihil peccaverunt, si et praecedens eorum vita probabilis sit, ad hoc officium provehi. De his qui, diversis causis, gentilitatis ritus aliquid peregerunt. XXIV. De his qui sacrificare coacti sunt, insuper et coenaverunt in idolio, quicunque eorum, cum ducerentur, laetiore habitu fuerunt, et vestimentis pretiosioribus usi sunt, et praeparatae coenae indifferenter participes exstiterunt, placuit eos inter audientes uno anno constitui, succumbere vero tribus annis, in oratione autem communicare biennio, et tunc ad perfectionis gratiam pervenire. Quotquot autem ascenderunt templa veste lugubri, et recumbentes per omne tempus flevere discubitus, si compleverunt poenitentiam triennii temporis, sine oblatione suscipiantur. Si autem non manducaverunt, biennio subjecti poenitentiae, tertio anno sine oblatione communicent: ut perfectionem quadriennio consequantur. Penes autem episcopos erit potestas, modum conversionis eorum probantes, vel humanius erga eos agere, vel amplius tempus addicere. Ante omnia vero praecedens eorum vita et posterior inquiratur, et ita eis impertiatur humanitas. De his qui timore ritus gentilium peregerunt. XXV. De his qui minis tantum cessere poenarum, aut privatione facultatum territi, aut demigratione, sacrificaverunt, et hactenus poenitudinis negligentes, neque conversi sunt, hujus concilii tempore semet obtulerunt, conversionis suae consilia capientes, placuit usque ad magnum diem eos inter audientes suscipi, et post magnum diem triennio poenitentiam agere, et postmodum duobus annis sine oblatione communicare: et tunc demum, sex annis completis, ad perfectionis gratiam pervenire. Si vero quidam ante hanc synodum suscepti sunt ad poenitentiam, ex illo tempore initium eis sexennii computetur. Si quod autem periculum, vel mortis exspectatio, aut ex infirmitate, aut ex aliqua occasione contigerit, his sub definitione statuta communio non negetur. De his qui in locis idolorum manducaverunt. XXVI. De his qui festis diebus gentilium in remotis eorum locis convivia celebrarunt, cibosque proprios deferentes ibidem comederunt, placuit post poenitentiam biennii eos suscipi, utrum vero cum oblatione, singuli episcoporum, probantes vitam eorum, et singulos actus, examinent. De his qui frequenter idolis immolaverunt. XXVII. Hi qui secundo et tertio sacrificaverunt coacti, quatuor annis poenitentiae subjiciantur: duobus autem annis sine oblatione communicent, et septimo anno perfecte recipiantur. De his qui et aliis sacrificandi causas attulerunt. XXVIII. Quotquot autem non solum ipsi deviaverunt, sed etiam insurrexerunt, et compulerunt fratres, et causas praebuerunt ut cogerentur, hi per triennium quidem locum inter audientes accipiant, per aliud vero sexennium poenitentiae subjiciantur acriori, et alio anno communionem sine oblatione percipiant, ut perfectionem, expleto decennio, consequantur. Inter haec autem et eorum vita pensanda est. De diaconis qui tempore ordinationis de nuptiis attestati sunt. XXIX. Diaconi, quicunque ordinantur, si in ipsa ordinatione protestati sunt, et dixerunt velle se conjugio copulari, quia sic manere non possunt, hi si postmodum uxores duxerint, in ministerio maneant, propterea quod eis episcopus licentiam dederit. Quicunque sane tacuerunt, et susceperunt manus impositionem, professi continentiam, et postea nuptiis obligati sunt, a ministerio cessare debebunt. De desponsatis puellis, et ab aliis corruptis. XXX. Desponsatas puellas, et post ab aliis raptas, placuit erui, et eis reddi quibus ante fuerant desponsatae, etiamsi eis a raptoribus vis illata constiterit. De his qui, cum essent catechumeni, idolis immolaverunt. XXXI. Eos qui ante baptisma sacrificaverunt idolis, et postea baptisma consecuti sunt, placuit ad ordinem provehi, quod probentur abluti. Quod non oporteat chorepiscopos clericos ordinare, nisi in agris et villulis. XXXII. Chorepiscopis non licere presbyteros, aut diaconos ordinare, sed nec presbyteris civitatis, sine praecepto episcopi, vel litteris, in unaquaque parochia. De his qui esum carnium in clero constituti diffugiunt. XXXIII. Hi qui in clero sunt presbyteri, et diaconi, et a carnibus abstinent, placuit eas quidem contingere, et ita, si voluerint, continere. Quod si in tantum eas abominantur, ut nec olera, quae cum eis coquuntur, existiment comedenda, tanquam non consentientes regulae, ab ordine cessare debebunt.

De rebus ecclesiasticis eo tempore distractis, quo ipsae Ecclesiae viduantur episcopis. XXXIV. De his quae pertinent ad Ecclesiam, quaecunque, cum non esset episcopus, presbyteri vendiderunt, placuit, rescisso contractu, ad jura ecclesiastica revocari. In judicio autem erit episcopi, si pretium debeat recipi, necne: quia plerumque rerum distractarum reditus ampliorem summam pro pretio dato reddiderit. De his qui fornicantur irrationabiliter, id est qui miscentur pecoribus, aut cum masculis polluuntur. XXXV. De his qui irrationabiliter versati sunt, sive versantur, quotquot ante vicesimum annum tale crimen commiserint, quindecim annis exactis in poenitentia, communionem mereantur orationum: deinde quinquennio in hac communione durantes, tunc demum oblationis sacramenta contingant. Discutiatur autem et vita eorum, qualis tempore poenitudinis exstiterit, et ita misericordiam consequantur. Quod si inexplebiliter his haesere criminibus, ad agendam poenitentiam prolixius tempus insumant. Quotquot autem peracta XX annorum aetate, et uxores habentes, hoc peccato prolapsi sunt, XXV annis poenitudinem gerentes in communionem suscipiantur orationum: in qua quinquennio perdurantes, tunc demum oblationis sacramenta percipiant. Quod si qui et uxores habentes, et transcendentes quinquagesimum annum aetatis, ita deliquerint, ad exitum vitae communionis gratiam consequantur. De his qui in pecudes, vel in masculos, aut olim polluti sunt, aut hactenus hoc vitio tabescunt. XXXVI. Eos qui irrationabiliter vixerunt, et lepra injusti criminis alios polluerunt, praecepit sancta synodus inter eos orare, qui spiritu periclitantur immundo. De his qui ad episcopatum promoti sunt, nec recepti. XXXVII. Si qui episcopi ordinati sunt, nec recepti ab illa parochia in qua fuerant denominati, voluerintque alias occupare parochias, et vim praesulibus earum inferre, seditiones adversus eos excitando, hos abjici placuit. Quod si voluerint in presbyterii ordine, ubi prius fuerant, ut presbyteri, residere, non abjiciantur propria dignitate. Si autem seditiones commovent ibidem constitutis episcopis, presbyterii quoque honor talibus auferatur, fiantque damnatione notabiles. De his qui virginitatem professi sunt, et de his quae sub sororis habitu cum aliquibus commorantur. XXXVIII. Quotquot virginitatem promittentes irritam faciunt sponsionem, inter bigamos censeantur. Virgines autem, quae conveniunt cum aliquibus, tanquam sorores, habitare prohibemus. De his qui adulteras habent uxores, vel si ipsi adulteri comprobantur. XXXIX. Si cujus uxor adultera fuerit, vel si ipse adulterium commiserit, septem annorum poenitentia oportet eum perfectionem consequi, secundum pristinos gradus. De his qui partus suos ex fornicatione diversis modis interimunt. XL. De mulieribus quae fornicantur et partus suos necant, vel quae agunt secum, ut utero conceptos excutiant, antiqua quidem definitio usque ad exitum vitae eas ab Ecclesia removet: humanius autem nunc definimus, ut eis decem annorum tempus, secundum praefixos gradus poenitentiae largiamur. De homicidis. XLI. Qui voluntarie homicidium fecerint, poenitentiae quidem jugiter se submittant: perfectionem vero circa vitae exitum consequantur. De his qui non sponte homicidium commiserunt. XLII. De homicidiis non sponte commissis, prior quidem definitio post septennem poenitentiam perfectionem consequi praecipit: secunda vero, quinquennii tempus explere. De his qui divinationes expetunt. XLIII. Qui divinationes expetunt, et morem gentilium subsequuntur, aut in domos suas hujuscemodi homines introducunt, exquirendi aliquid arte malefica, aut expiandi causa, sub regula quinquennii jaceant, secundum gradus poenitentiae definitos. De his qui virginum corruptionibus conscii sunt. XLIV. Quidam sponsam habens, sororem ejus violavit, et gravidam reddidit: postmodum desponsatam sibi duxit uxorem, illa vero, quae corrupta est, laqueo se peremit. Hi qui fuerunt conscii, post decennem satisfactionem jussi sunt suscipi, secundum gradus poenitentiae constitutos. REGULAE PROLATAE IN SYNODO NEOCAESARIENSI XIV. Et hae regulae post eas quidem probantur esse, quae apud Ancyram expositae sunt: sed Nicaenis anteriores reperiuntur.

De presbyteris qui uxores acceperunt, vel fornicati sunt. XLV. Presbyter, si uxorem acceperit, ab ordine deponatur: si vero fornicatus fuerit, aut adulterium perpetraverit, amplius pelli debet, et ad poenitentiam redigi. De his quae duobus fratribus nupserint, vel qui duas sorores uxores acceperint. XLVI. Mulier, si duobus fratribus nupserit, abjiciatur usque ad mortem: verumtamen in exitu propter misericordiam, si promiserit, quod facta incolumis, hujus conjunctionis vincla dissolvat, fructum poenitentiae consequatur. Quod si defecerit mulier aut vir in talibus nuptiis, difficilis erit poenitentia in vita permanenti. De multinubis. XLVII. De his qui in plurimas nuptias inciderunt, et tempus quidem praefinitum manifestum est, sed conversatio eorum, et fides, tempus abbreviat. De his qui proponentes fornicari vetantur. XLVIII. Si quis mulierem concupiscens proposuerit cum ea concumbere, et cogitatio ejus non perveniat ad effectum, apparet quod Dei gratia liberatus sit. De catechumenis peccantibus. XLIX. Catechumenus si ingrediatur ecclesiam, et in ordinem eorum qui instruuntur assistat: hic autem deprehensus fuerit peccans, si quidem genu flectit, audiat, ut non delinquat ulterius: si vero et audiens peccaverit, expellatur. De catechumena praegnante. L. Gravidam oportet baptizari, quando voluerit; nihil enim in hoc quae parit nascenti communicat: propterea quod uniuscujusque suum propositum in confessione declaretur. Quod non oporteat in bigami nuptus orare presbyterum. LI. Presbyterum in nuptiis bigami prandere non convenit, quia cum poenitentia bigamus egeat, quis erit presbyter qui propter convivium talibus nuptiis possit praebere consensum? De his qui mulieribus adulteris juncti sunt. LII. Mulier cujusdam adulterata laici constituti, si evidenter arguatur, talis ad ministerium cleri venire non poterit. Si vero post ordinationem adulterata fuerit, dimittere eam convenit: quod si cum illa convixerit, ministerium sibi commissum obtinere non poterit.

De his qui ad presbyterium promoventur, et ante ordinationem peccatorum sibi sunt conscii. LIII. Presbyter, si praeoccupatus corporali peccato provehatur, et confessus fuerit de se, quod ante ordinationem deliquerit, oblata non consecret; manens in reliquis officiis, propter studium bonum. Nam peccata reliqua plerique dixerunt per manus impositionem posse dimitti. Quod si de se non fuerit ipse confessus, et argui manifeste nequiverit, potestatis suae judicio relinquatur. De diaconis similiter. LIV. Simili modo etiam diaconus, si eodem peccato succubuerit, ab ordine ministerii subtrahatur. Quo tempore presbyterum conveniat ordinare. LV. Presbyter ante tricesimum aetatis suae annum nullatenus ordinetur, licet valde sit dignus: sed hoc tempus observet. Nam Dominus noster tricesimo aetatis suae anno baptizatus est, et sic coepit docere. De his qui in aegritudine baptisma consequuntur. LVI. Si quis in aegritudine fuerit baptizatus, ad honorem presbyterii non potest promoveri, quod non ex proposito fides ejus, sed ex necessitate descendit: nisi forte propter sequens studium ejus, et fidem, atque hominum raritatem talis possit admitti. De presbyteris agrorum. LVII. Presbyteri ruris in Ecclesia civitatis, episcopo praesente, vel presbyteris urbis ipsius, offerre non possunt, nec panem sanctificatum dare, calicemque porrigere. Si vero absentes hi fuerint, et ad dandam orationem vocentur, soli dare debebunt. Chorepiscopi quoque ad exemplum quidem, et formam septuaginta videntur esse: ut comministri autem, propter studium quod erga pauperes exhibent, honorentur. De numero certo diaconorum. LVIII. Diaconi septem debent esse, juxta regulam, licet et valde magna sit civitas. Idipsum autem et Actuum apostolorum liber insinuat. REGULAE GANGRENSES XX, QUAE POST NICAENUM CONCILIUM EXPOSITAE SUNT. De his qui nuptias exsecrantur. LIX. Si quis vituperat nuptias, et dormientem cum viro suo fidelem ac religiosam detestatur, aut culpabiles aestimat, velut qui in regnum Dei introire non possint: anathema sit. De his qui abominantur eos qui carnibus vescuntur. LX. Si quis carnes edentem, praeter sanguinem, et idolis immolatum, et suffocatum, cum religione, et fide, condemnat, velut spem, propter hujusmodi perceptionem, non habentem: anathema sit. De servis qui jugum famulatus abjiciunt Christianitatis obtentu. LXI. Si quis servum, praetextu divini cultus, doceat dominum contemnere proprium: ut discedat ab ejus obsequio, nec ei cum benevolentia et omni honore deserviat: anathema sit. De presbyteris qui habuere conjugia. LXII. Quicunque discernit a presbytero, qui uxorem habuit, quod non oporteat, eo ministrante, de oblatione percipere: anathema sit. De his qui Ecclesiae conventus spernendos existimant. LXIII. Si quis docet domum Dei contemptibilem esse, et conventus qui in ea celebrantur, anathema sit. De his qui ecclesiastica ministeria praeter Ecclesiam faciunt. LXIV. Si quis extra Ecclesiam seorsum conventus celebrat, et despiciens Ecclesiam, ea quae sunt Ecclesiae voluerit usurpare, non conveniente presbytero, juxta decretum episcopi, anathema sit. De fructuum oblationibus, quae ministris Ecclesiae conferuntur. LXV. Si quis oblationes Ecclesiae extra Ecclesiam accipere vel dare voluerit, praeter conscientiam episcopi, vel ejus cui hujuscemodi officia commissa sunt, nec cum ejus voluerit agere consilio: anathema sit. De his quae in usus pauperum conferuntur. LXVI. Si quis dederit, vel acceperit oblata praeter episcopum, vel eum qui constitutus est ab eo, ad dispensandam misericordiam pauperibus: et qui dat, et qui accipit, anathema sit. De his qui in virginitate continentiaque persistunt. LXVII. Quicunque virginitatem custodiens, aut continentiae studens, velut horrescens nuptias temerat, nec propter hoc, quod bonum et sanctum est, nomen virginitatis assumit: anathema sit. De his qui pro virginitate superbiunt. LXVIII. Si quis ex his qui virginitatem propter Dominum servant, extollitur adversum conjugatos, anathema sit. De his qui agapas, id est pastiones pauperum, risui deputant. LXIX. Si quis despicit eos qui fideliter agapas, id est convivia, pauperibus exhibent, et propter honorem Domini convocant fratres, et noluerit communicare hujuscemodi vocationibus, parvipendens quod geritur, anathema sit. De his qui palliis utuntur, et idcirco superbiunt. LXX. Si quis virorum propter continentiam, quae putatur, amictu pallii utitur, quasi per hoc habere se justitiam credens, et despicit eos qui cum reverentia birris et aliis communibus et solitis utuntur, anathema sit. De mulieribus quae utuntur virilibus indumentis. LXXI. Si qua mulier propter continentiam, quae putatur, habitum mutat, et, pro solito muliebri, amictum virilem sumit, anathema sit.

De his qui, velut peccatum, copulam deserunt nuptiarum. LXXII. Si qua mulier virum proprium relinquens, discedere voluerit, nuptias exsecrans, anathema sit. De his qui, Christianitatis obtentu, despiciunt filios. LXXIII. Si quis filios suos relinquens, non eos enutrit, et quod ad se pertinet, ad pietatem divini cultus informat, sed per occasionem continentiae negligit, anathema sit. De his qui parentes, Christianitatis occasione, contemnunt. LXXIV. Quicunque filii a parentibus, sub praetextu divini cultus, abscedunt, nec debitam reverentiam dependunt illis, qui divinum cultum sibi proculdubio praeferunt, anathema sit. De mulieribus quae se attondent, Christianitatis obtentu. LXXV. Si qua mulier, propter divinum cultum, ut aestimat, crines attondet, quos ei Deus ad subjectionis memoriam tribuit, tanquam praeceptum dissolvens obedientiae, anathema sit. De his qui dominico die jejunant, tunquam nihil prae caeteris differente. LXXVI. Si quis propter continentiam, quae putatur, aut contumaciam, in die dominico jejunat, anathema sit. De his qui ecclesiastica jejunia absque necessitate dissolvunt. LXXVII. Si quis eorum qui continentiae student, absque necessitate corporea, tradita in commune jejunia, et ab Ecclesia custodita, superbiendo dissolvit, stimulo suae cogitationis impulsus, anathema sit. De his qui collectas quae fiunt in martyrum commemorationibus, exsecrantur. LXXVIII. Si quis superbiae usus affectu conventus abominatur, qui ad confessiones martyrum celebrantur, et ministeria quae in eis fiunt, simul cum eorum memoriis, exsecratur, anathema sit. REGULAE EXPOSITAE APUD ANTIOCHIAM IN ENCAENIIS XXV. De his qui contraria gerunt his quae regulariter de Pascha statuta sunt in Nicaeno concilio. LXXIX. Omnes qui ausi fuerint dissolvere definitionem sancti et magni concilii quod apud Nicaeam congregatum est, sub praesentia piissimi et venerandi principis Constantini, de salutifera solemnitate sacratissimae Paschae, excommunicandos, et de Ecclesia pellendos esse censemus, si tamen contentiosius adversus ea quae bene sunt decreta perstiterint: et haec quidem de laicis dicta sint. Si quis autem eorum qui praeesse noscuntur Ecclesiae, aut episcopus, aut presbyter, aut diaconus, post hanc definitionem tentaverit ad subversionem populorum, Ecclesiarumque perturbationem, seorsum colligere, et cum Judaeis Pascha celebrare: sancta synodus hunc alienum jam hinc ab Ecclesia judicavit, quod non solum sibi, sed et plurimis causa corruptionis et perturbationis exstiterit. Nec solum tales a ministerio removet, sed etiam illos qui post damnationem hujusmodi communicare tentaverint: damnatos autem omni quoque extrinsecus honore privari, quem sancta regula, et sacerdotium Dei promeruit. De his qui se a perceptione sanctae communionis avertunt, et qui excommunicatis per domos communicant. XXC. Omnes qui ingrediuntur Ecclesiam Dei, et Scripturas sacras audiunt, nec communicant in oratione cum populo, sed pro quadam intemperantia se a perceptione sanctae communionis avertunt: hi de Ecclesia removeantur, quandiu per confessionem poenitentiae fructus ostendant, et precibus indulgentiam consequantur. Cum excommunicatis autem non licere communicare; nec cum his qui per domos conveniunt, devitantes orationes Ecclesiae, simul orandum est: ab alia quoque Ecclesia non suscipiendum, qui in alia minime congregatur. Si quis autem de episcopis, aut presbyteris, vel diaconis, seu quilibet ex clero deprehensus fuerit cum excommunicatis communicare, etiam iste privetur communione, tanquam qui regulam confundat Ecclesiae. De his qui ab alia parochia praeter conscientiam episcoporum suorum, in aliis immorantur. XXCI. Si quis presbyter, aut diaconus, et omnino quilibet ex clero, parochiam propriam deserens, ad aliam properaverit: dein omnino demigrans, in alia parochia per multa tempora nititur immorari, ulterius ibidem non ministret: maxime, si vocanti suo episcopo, et regredi ad propriam parochiam commonenti obedire contempserit. Quod si in hac indisciplinatione perdurat, a ministerio modis omnibus removeatur: ita ut nequaquam locum restitutionis inveniat. Si vero pro hac causa damnatum alter episcopus suscipiat, hic etiam a communi coerceatur synodo, velut qui ecclesiastica constituta dissolvat. De damnatis, et ministrare tentantibus. XXCII. Si quis episcopus damnatus a synodo, vel presbyter, aut diaconus, a suo episcopo ausi fuerint aliquid de ministerio sacro contingere: sive episcopus, juxta praecedentem consuetudinem, sive presbyter, aut diaconus, nullo modo liceat ei, nec in alia synodo, restitutionis spem aut locum habere satisfactionis: sed et communicantes ei omnes abjici de Ecclesia, et maxime si posteaquam didicerint adversum memoratos prolatam fuisse sententiam, eisdem communicare tentaverint.

De his qui se a ministerio ecclesiastico subtrahunt, et seorsum colligunt. XXCIII. Si quis presbyter, aut diaconus, episcopum proprium contemnens, se ab Ecclesia sequestravit, et seorsum colligens altare constituit, et commonenti episcopo non acquieverit, nec consentire vel obedire voluerit semel, et iterum convocanti: hic damnetur omnimodo, nec ultra remedium consequatur, quia suam recipere non potest dignitatem. Quod si Ecclesiam conturbare et sollicitare persistat, tanquam seditiosus, per potestates exteras opprimatur. De clericis excommunicatis et laicis. XXCIV. Si quis a proprio episcopo communione privatus est, non ante suscipiatur ab aliis, quam suo reconcilietur episcopo, aut certe ad synodum, quae congregatur, occurrens pro se satisfaciat, et persuadens concilio sententiam suscipiat alteram. Haec autem definitio maneat circa laicos, et presbyteros, et diaconos, omnesque qui sub regula esse monstrantur. De peregrinorum susceptione. XXCV. Nullus peregrinorum sine pacificis, id est, commendatitiis suscipiatur epistolis. De pacificis peregrinorum, id est commendatitiis litteris. XXCVI. Presbyteri qui sunt in agris canonicas epistolas dare non possunt, ad solos tantum vicinos episcopos litteras destinabunt. Chorepiscopi autem qui sunt irreprehensibiles, dare possunt pacificas, id est generales epistolas. De metropolitanis singularum provinciarum. XXCVII. Per singulas regiones episcopos convenit nosse, metropolitanum episcopum sollicitudinem totius provinciae gerere: propter quod ad metropolim omnes undique qui negotia videntur habere, concurrunt. Unde placuit eum et honore praecellere, et nihil amplius praeter eum caeteros episcopos agere, secundum antiquam a patribus nostris regulam constitutam: nisi ea tantum quae ad suam dioecesim pertinent, possessionesque subjectas. Unusquisque enim episcopus habeat suae parochiae potestatem, ut regat juxta reverentiam singulis competentem, et providentiam gerat omnis possessionis quae sub ejus est civitate: ita ut presbyteros et diaconos ordinet, et singula suo judicio comprehendat. Amplius autem nihil agere tentet, praeter antistitem metropolitanum, nec metropolitanus sine caeterorum gerat consilio sacerdotum. De his qui vocantur chorepiscopi. XXCVIII. Qui in vicis vel possessionibus chorepiscopi nominantur, quamvis manus impositionem episcoporum perceperint, et ut episcopi consecrati sint, tamen sanctae synodo placuit, ut modum proprium recognoscant, ut gubernent subjectas sibi Ecclesias, earumque moderamine curaque contenti sint. Ordinent etiam lectores et subdiaconos atque exorcistas; quibus promotiones istae sufficiant. Nec presbyterum vero, nec diaconum audeant ordinare, praeter civitatis episcopum, cui ipse cum possessione subjectus est. Si quis autem transgredi statuta tentaverit, depositus, quo utebatur honore privetur. Chorepiscopum vero civitatis episcopus ordinet, cui ille subjectus est. De episcopis et clericis adeuntibus imperatorem. XXCIX. Si quis episcopus, aut presbyter, aut quilibet regulae subjectus Ecclesiae, praeter consilium et litteras episcoporum provinciae, et praecipue metropolitani, adierit imperatorem, hunc reprobari et abjici oportere, non solum a communione, verum et ab honore cujus particeps videtur existere. Quia venerandi principis auribus molestiam tentavit inferre, contra leges Ecclesiae. Si igitur adire principem necessaria causa deposcit, hoc agatur cum tractatu et consilio metropolitani, et caeterorum episcoporum qui in eadem provincia commorantur, qui etiam proficiscentem suis prosequantur epistolis. De damnatis episcopis, aut clericis adeuntibus imperatorem. XC. Si quis a proprio episcopo presbyter aut diaconus, aut a synodo fuerit episcopus forte damnatus, et imperatoris auribus molestus exstiterit: oportet ad majus episcoporum converti concilium, et quae putaverint habere justa, plurimis episcopis suggerant, eorumque discussiones ac judicia praestolentur. Si vero haec parvipendentes molesti fuerint imperatori, hos nulla venia dignos esse, nec locum satisfactionis habere, nec spem futurae restitutionis penitus opperiri. De his qui cum sunt ex alia provincia, in aliis audent ordinationes efficere. XCI. Nullus episcopus ex alia provincia audeat ad aliam transgredi, et ad promotionem ministerii aliquos in Ecclesiis ordinare, licet consensum videantur praebere nonnulli: nisi litteris tam metropolitani, quam caeterorum, qui cum eo sunt, episcoporum, rogatus adveniat, et sic ad actionem ordinationis accedat. Si vero nullo vocante, inordinato more deproperet super aliquibus ordinationibus et ecclesiasticis negotiis, ad eum non pertinentibus, componendis, irrita quidem quae ab eo geruntur existant, ipse vero incompositi motus sui et irrationabilis audaciae subeat ultionem, ex hoc jam damnatus a sancto concilio.

De dissensione quae super episcoporum dijudicatione contingit, appellantium provinciales antistites. XCII. Si quis episcopus de certis criminibus judicetur, et contingat de eo provinciales episcopos dissidere, cum judicatus ab aliis innocens creditur, reus ab aliis: pro totius ambiguitatis absolutione, sanctae synodo placuit, ut metropolitanus episcopus a vicina provincia judices alios convocet, qui controversiam tollant, ut per eos simul et per provinciales episcopos, quod justum visum fuerit, approbetur.

De episcopis ab ejusdem provinciae sacerdotibus consonanter exclusis. XCIII. Si quis episcopus de certis criminibus accusatus condemnetur ab omnibus episcopis ejusdem provinciae, cunctique consonanter eamdem contra eum formam decreti protulerint hunc, apud alios nullo modo judicari, sed firmam concordantium episcoporum provinciae manere sententiam. De vacantibus episcopis. XCIV. Si quis episcopus vacans in Ecclesiam vacantem prosiliat, sedemque pervadat absque integro perfectoque concilio, hic abjiciatur necesse est, etsi cunctus populus, quem diripuit, eum habere delegerit. Perfectum vero concilium illud est, ubi interfuerit metropolitanus antistes. De his qui, cum ad episcopatum vocantur, evitant. XCV. Si quis episcopus manus impositionem episcopatus acceperit, et, praeesse populo constitutus, ministerium subire neglexerit, nec acquieverit ire ad Ecclesiam sibi commissam: hunc oportet communione privari, donec susceperit coactus officium, aut certe de eo aliquid integra decreverit ejusdem provinciae synodus sacerdotum. De his qui promoventur ad episcopatum, nec recipiuntur. XCVI. Si quis episcopus ordinatus ad parochiam minime cui est electus accesserit, non suo vitio, sed quod eum aut populus vitet, aut propter aliam causam, non tamen ejus vitio perpetratam: hic et honoris sit, et ministerii particeps, dummodo nil molestus Ecclesiae rebus existat, ubi ministrare cognoscitur. Quem etiam observare conveniet quidquid synodus perfecta provinciae, quod visum fuerit, judicando decreverit. De episcopalibus in provinciis ordinationibus. XCVII. Episcopus praeter synodum et praesentiam metropolitani nullatenus ordinetur. Hoc autem modis omnibus coram posito melius quidem est, ut omnes simul adsint ejusdem provinciae sacerdotes: quos metropolitanus episcopus advocare debebit. Et si quidem omnes occurrerint, optime; quod si hoc difficile fuerit, saltem plures adesse omnimodo convenit: aut certe scriptis ejusdem sententiae comprobari, et ita sub plurimorum vel praesentia vel decreto ordinatio celebretur. Quod si secus contra definita factum fuerit, nullas ordinatio vires habeat; si vero juxta definitam regulam fiat, et nonnulli pro contentione propria contradicant, obtineat sententia plurimorum.

De synodis quae debent ab episcopis, suis temporibus, in provincia celebrari. XCVIII. Propter utilitates ecclesiasticas, et absolutiones earum rerum quae dubitationem controversiamque recipiunt, optime placuit ut per singulas quasque provincias bis in anno episcoporum concilia celebrentur. Semel quidem post tertiam septimanam festi Paschalis: ita ut quarta septimana Pentecostes conveniat synodus, metropolitano provinciales episcopos admonente. Secunda vero synodus fiat idus Octobris, id est, quinto decimo die mensis Octobris, quem Hyperberetaeon Graeci cognominant. In ipsis autem conciliis adsint presbyteri, et diaconi, et omnes qui se laesos existimant: et synodi experiantur examen. Nullis vero liceat apud se celebrare concilia, praeter eos quibus a metropolitanis videntur esse jura commissa. Ut nullo modo de parochia ad aliam parochiam episcopus transeat. XCIX. Episcopus ab alia parochia nequaquam migret ad aliam, nec sponte sua prorsus insiliens, nec vi coactus a populis, nec ab episcopo necessitate compulsus: maneat autem in Ecclesia quam primitus a Deo sortitus est, nec inde transmigret, secundum pristinum de hac re terminum constitutum. Ut in altera parochia clericos alterius parochiae episcopus nullatenus ordinet. C. Episcopus alienam civitatem, quae non est illi subjecta, non adeat: nec ad possessionem accedat quae ad eum non pertinet super ordinatione cujusquam, nec constituat presbyteros aut diaconos alteri subjectos episcopo, nisi forte cum consilio et voluntate regionis episcopi. Si quis autem tale aliquid facere tentaverit, irrita sit ejus ordinatio, et ipse coerceatur a synodo, nam si ordinare non potuerit, nullatenus judicabit. Ut nullus ad episcopatum pro se constituat promovendum. CI. Episcopo non licere pro se alterum successorem sibi constituere, licet ad exitum vitae perveniat: quod si tale aliquid factum fuerit, irritum esse hujuscemodi constitutum. Servetur autem jus ecclesiasticum, id continens oportere non aliter fieri, nisi eum synodo et judicio episcoporum, qui post obitum quiescentis potestatem habent, eum, qui dignus exstiterit, promovere. De rebus ad Ecclesiam pertinentibus, et de his quae propria episcopi esse noscuntur. CII. Quae sunt Ecclesiae, sub omni sollicitudine, et conscientia bona, et fide quae in Deum est, qui cuncta considerat, judicatque, serventur, quae etiam dispensanda sunt judicio et potestate pontificis cui commissus est populus, et animae quae intra Ecclesiam congregantur. Manifesta vero sint, quae pertinere videntur ad Ecclesiam, cum notitia presbyterorum et diaconorum qui circa ipsum sunt: ita ut agnoscant, nec ignorent, quae sint Ecclesiae propria, nec eos aliquid lateat. Ut si contigerit episcopum migrare de saeculo, certis existentibus rebus, quae sunt Ecclesiae, nec ipsae collapsae depereant, nec quae propria probantur episcopi, sub occasione rerum pervadantur Ecclesiae. Justum namque, et acceptum est coram Deo et hominibus, ut sua episcopus quibus voluerit, derelinquat, et quae Ecclesiae sunt, eidem conserventur Ecclesiae, ut nec Ecclesia aliquod patiatur incommodum, nec episcopus sub occasione proscribatur Ecclesiae, et in causas incidant, qui ad eum pertinent, et ipse post obitum maledictionibus ingravetur. Ut episcopus dispensandi res ecclesiasticas habeat potestatem. CIII. Episcopus ecclesiasticarum rerum habeat potestatem, ad dispensandum erga omnes qui indigent, cum summa reverentia et timore Dei. Participet autem et ipse quibus indiget, si tamen indiget, tam suis, quam fratrum, qui ab eo suscipiuntur, necessariis usibus profuturis, ita ut in nulla qualibet occasione fraudentur, juxta sanctum Apostolum sic dicentem: Habentes victum et tegumentum, his contenti sumus. Quod si contentus istis minime fuerit, convertat autem res Ecclesiae in suos usus domesticos, et ejus commoda vel agrorum fructus, non cum presbyterorum conscientia diaconorumque pertractet, sed horum potestatem domesticis suis, aut propinquis, aut fratribus, filiisque committat: ut per hujusmodi personas occulte caeterae laedantur Ecclesiae, synodo provinciae poenas iste persolvat. Si autem et aliter accusetur episcopus, aut presbyteri qui cum ipso sunt, quod ea quae pertinent ad Ecclesiam, vel ex agris, vel ex alia qualibet ecclesiastica facultate sibimet usurpent, ita ut ex hoc affligantur quidem pauperes criminationi vero et blasphemiis tam sermo praedicationis, quam hi qui dispensant, taliter exponantur: et hos oportet corrigi, sancta synodo, id quod condecet, approbante. REGULAE APUD LAODICIAM EXPOSITAE NUM. LIX. Sancta synodus quae apud Laodiceam Phrygiae Pacatianae convenit ex diversis regionibus Asiae, definitiones exposuit ecclesiasticas quae subter annexae sunt.

De bigamis. CIV. De his qui, secundum ecclesiasticam regulam, libere ac legitime secundis nuptiis juncti sunt, nec occulte nuptiarum copulam fecerunt: oportet ut, parvo tempore transacto, vacent orationibus et jejuniis, quibus etiam juxta indulgentiam communionem reddi decrevimus. De his qui pro diversis erratis poenitudinem ferventius exegerunt. CV. De his qui diversis facinoribus peccaverunt, et perseverantes in oratione confessionis et poenitentiae conversionem a malis habuere perfectam: pro qualitate delicti, talibus poenitentiae tempus impensum propter clementiam et bonitatem Dei communio concedatur. Quod non oporteat ad clerum statim post baptisma promoveri. CVI. De his qui nuper sunt illuminati baptismate, quod eos in sacerdotali non conveniat ordine promoveri. De tempore ordinationum. CVII. Quod non oporteat ordinationes sub conspectu audientium celebrari. Ut hi qui sacrario serviunt usuras non exigant. CVIII. Quod non oporteat sacerdotes et clericos fenerantes usuras, vel quae dicuntur sescupla, id est et summam capitis et dimidium summae, percipere. De haereticis intrantibus in ecclesias vel basilicas martyrum. CIX. Quod haeretici non permittendi sint ingredi in domum Dei, in haeresi permanentes. De his qui ad ecclesias ab haereticis veniunt. CX. De his qui ab haereticis convertuntur, id est, Novatianis, aut Photinianis, aut Tessarescaedecatitis, sive baptizati sint illi, seu catechumeni, non ante suscipiantur, quam omnes haereses anathematizent, et praecipue illam qua detinebantur. Et tunc demum hi qui apud eos dicebantur fideles, nostrae doceantur fidei symbolum, et uncti sancto chrismate, sic mysteriis communicent sacrosanctis. De his qui veniunt ab haeresi Cataphrygarum. CXI. De his qui convertuntur ab haeresi quae dicitur Cataphrygarum, etsi in clero, quia apud eos esse creditur, fuerint, etsi maximi nominentur, hos sub omni diligentia ab episcopis Ecclesiae, vel presbyteris, instrui et baptizari conveniet. De his qui ad haereticorum speluncas causa orationis accedunt. CXII. Quod non permittantur ecclesiastici ad haereticorum coemeteria, vel ad ea quae ab eis appellantur martyria, orationis causa vel sanitatis accedere: sed hujusmodi, si fideles fuerint, certo tempore communione privari: poenitentes autem, et confitentes se deliquisse, convenit suscipi. De his qui cum haereticis nuptiarum copula junguntur. CXIII. Quod non oporteat indifferenter ecclesiasticos, foedere nuptiarum, haereticis suos filios filiasque conjungere.

Non congruere presbyteras in mulieribus ordinari. CXIV. Quod non oporteat eas quae dicuntur presbyterae vel praesidentes in ecclesiis ordinari. De episcopalibus ordinationibus. CXV. Ut episcopi judicio metropolitanorum, et eorum episcoporum qui circumcirca sint, provehantur ad ecclesiasticam potestatem: hi videlicet qui plurimo tempore probantur tam verbo fidei, quam rectae conversationis exemplo. Judicio multitudinis ordinationes fieri non debere. CXVI. Quod non sit permittendum turbis electiones eorum facere, qui sunt ad sacerdotium provehendi. Ad alias parochias eulogias, quae oblatae sunt, minime destinandas. CXVII. Quod sancta nullo modo, causa eulogiarum, tempore Paschalis festi, ad alias parochias debeant destinare. De his qui debeant in ambone, id est, in pulpito, psallere. CXVIII. Quod non oporteat amplius, praeter eos qui regulariter cantores existunt, qui et de codice canunt, alios in pulpitum conscendere, et in ecclesia psallere. De lectionibus quae debeant sabbatis recenseri. CXIX. Quod in sabbatis evangelia cum aliis Scripturis legi conveniat. Quod interstitium psalmorum debeat in congregationibus fieri. CXX. Quod in conventu fidelium nequaquam psalmos continuare conveniat: sed per intervallum, id est, per psalmos singulos recenseri debeant lectiones. De precibus nona et vespera celebrandis. CXXI. Quod ipsum semper officium precum nona et vespera semper debeat exhiberi. De precibus post homilias, id est, post sermones habitos ad populum, proferendis, et de his quos intra sacrarium communicare conveniat. CXXII. Quod oporteat seorsum primum, post allocutiones episcoporum, orationem super catechumenos celebrari: et postquam catechumeni egressi fuerint, super eos, qui sunt in poenitentia, precem fieri. His etiam accedentibus ad manum sacerdotis, et discedentibus, tres orationes consummari fidelium: ita ut prima quidem sub silentio, secunda vero et tertia per exclamationes solitas expleantur, et ita demum pacem sibi invicem dabunt. Et posteaquam dederit episcopus presbyteris osculum pacis, tunc laici sibi tribuent. Et ita sancta celebrabitur oblatio. Solis autem ministerio sacro deditis ad altare ingredi, et communicare ibidem liceat. De honore quem presbyteris diaconi, qui sub ipsis sunt, debent exhibere. CXXIII. Quod non oporteat diaconum coram presbytero sedere, sed jussione presbyteri sedeat. Similiter autem et diaconis honor habeatur ab obsequentibus, id est subdiaconis et omnibus clericis. Quod subdiaconi a diaconico, id est a secretario, sint remoti. CXXIV. Quod non oporteat subdiaconos habere locum in diaconico, et dominica vasa contingere. Subdiaconos cum orariis assistere non debere. CXXV. Quod non oporteat subdiaconum uti orario, nec ostia derelinquere. Lectores cantoresque cum orariis agere suum officium non debere. CXXVI. Quod non oporteat lectores aut cantores orariis uti, et ita legere vel psallere. Quod nullus ecclesiasticorum in tabernis comedere debeat. CXXVII. Quod non oporteat sacro ministerio deditos a presbyteris usque ad diaconos, et reliquum ecclesiasticum ordinem, id est usque ad subdiaconos, lectores, cantores, exorcistas et ostiarios, et ex numero continentium et monachorum, ingredi tabernas. Quod subdiaconi non debeant benedicere, vel benedictionem tribuere. CXXVIII. Quod non oporteat subdiaconos panem dare, vel calicem benedicere. De exorcistis qui non sunt ab episcopis ordinati. CXXIX. Quod hi qui non sunt ab episcopis ordinati, tam in ecclesiis, quam in domibus, exorcizare non possint. Quod de conviviis quae ex agape fiunt, escarum partes accipi non debeant. CXXX. Quod non oporteat sacro ministerio deditos clericos aut laicos ad agapem vocatos ciborum partes accipere, propterea quod hinc ecclesiastico ordini fiat injuria. In ecclesiis prandia fieri non debere. CXXXI. Quod non oporteat in domiciliis divinis, id est in ecclesiis, convivia quae vocantur agapae, fieri: nec intra domum Dei comedere, vel accubitus sternere. De Christianis qui sabbatizare, vel juxta quemdam modum judaizare, noscuntur. CXXXII. Quod non oporteat Christianos judaizare et otiari in sabbato, sed operari eos in eodem die. Praeferentes autem in veneratione dominicum diem, si vacare voluerint, ut Christiani hoc faciant. Quod si reperti fuerint judaizare, anathema sint a Christo. De viris cum mulieribus lavacra celebrantibus. CXXXIII. Quod non oporteat sacris officiis deditos aut clericos, aut continentes vel omnem laicum Christianum, lavacra cum mulieribus celebrare, quia haec apud gentes reprehensio prima est. De his qui cum haereticis jungunt foedera nuptiarum. CXXXIV. Quod non oporteat cum haereticis universis nuptiarum foedera celebrare, nec eis filios dare vel filias, sed magis accipere: si tamen Christianos se fieri promittant. Ab haereticis eulogias accipere non debere. CXXXV. Quod non oporteat ab haereticis eulogias accipere, quae sunt maledictiones potius quam benedictiones. De schismaticis. CXXXVI. Quod non oporteat cum haereticis aut schismaticis pariter orare. De martyribus haereticorum. CXXXVII. Quod omnem Christianum non oporteat deserere martyres Christi, et ire ad pseudomartyres, id est haereticorum, et quos ipsos constet haereticos exstitisse, hi namque sunt alieni a Deo: sint igitur anathema, qui ad tales accesserint. De his qui angelos colunt. CXXXVIII. Quod non oporteat Christianos Ecclesiam Dei relinquere, et ire, atque angelos nominare et congregationes facere: quae interdicta noscuntur. Si quis igitur inventus fuerit huic occultae idololatriae serviens, sit anathema, quia derelinquit Dominum nostrum Jesum Christum, Filium Dei, et se idololatriae tradidit.

De his qui incantationibus et phylacteriis utuntur. CXXXIX. Quod non oporteat sacris officiis deditos, vel clericos, magos aut incantatores existere, aut facere phylacteria: quae animarum suarum vincula comprobantur. Eos autem qui his utuntur, ab Ecclesia pelli praecipimus. De his qui ab haereticis, vel Judaeis, festivitatis eorum dona suscipiunt. CXL. Quod non oporteat a Judaeis vel haereticis ea quae mittuntur munera festiva suscipere, nec cum eis festa celebrare.

De Christianis qui Judaeorum azyma comedunt. CXLI. Quod non oporteat azyma a Judaeis accipere, et communicare impietatibus eorum. De Christianis celebrantibus festa gentilium. CXLII. Quod non oporteat cum gentilibus festa celebrare, et communicare pravitatibus eorum qui sine Deo sunt. De episcopis qui eas quae fiunt evocationes ad synodum vitant. CXLIII. Quod non oporteat episcopos ad synodum vocatos omnino contemnere, sed protinus ire, et docere, vel discere ea quae ad correctionem Ecclesiae vel reliquarum pertinent rerum. Seipsum vero, qui contempserit, accusabit, nisi forte per aegritudinem ire non possit. Quod sine litteris sacro ministerio servientes proficisci non debeant. CXLIV. Quod non oporteat sacerdotem, vel clericum, sine litteris proficisci canonicis. Quod praeter episcopum clericus proficisci non debeat. CXLV. Quod non oporteat sacerdotem, vel clericum, praeter jussionem sui proficisci pontificis. Ut subdiaconi ad ostia perseverent. CXLVI. Quod non oporteat subdiaconos, saltem paululum, januas deserere, et orationi vacare. Ut ad sacrarium mulieres non introeant. CXLVII. Quod non oporteat ingredi mulieres ad altare.

De his qui circa mediam septimanam ad baptisma veniunt. CXLVIII. Quod non oporteat ad baptisma quemquam post duas Quadragesimae hebdomadas admitti. De redditione baptizandorum. CXLIX. Quod oporteat eos qui ad baptisma veniunt fidem discere, et quinta feria septimanae majoris episcopo aut presbyteris reddere. De his qui in aegritudine baptizantur. CL. Quod oporteat eos qui in aegritudine percipiunt baptisma, postquam convaluerint, fidem perdiscere, et scire cujus muneris participes facti sint. Ut post baptisma chrisma detur. CLI. Quod oporteat eos qui baptizantur, post lavacrum, chrisma coeleste percipere, et regni Christi participes inveniri. Oblationes offerri in Quadragesima non oportere. CLII. Quod non oporteat in Quadragesima, panem benedictionis offerri in sabbato et dominico. Non debere jejunium solvi in quinta feria majoris septimanae. CLIII. Quod non oporteat in Quadragesima, in ultima septimana quintae feriae jejunium solvere, totamque Quadragesimam sine veneratione transire, magisque conveniat omnem Quadragesimam districto venerari jejunio. Non debere in diebus jejuniorum commemorationes martyrum fieri. CLIV. Quod non oporteat in Quadragesima martyrum natalitia celebrari, sed eorum sancta commemoratio in diebus sabbatorum et dominicorum fieri conveniat. Ut natalitia vel nuptiae in Quadragesima non fiant. CLV. Quod non oporteat in Quadragesima, aut nuptias, aut natalitia celebrare. Ut in Christianorum non saltetur nuptiis. CLVI. Quod non oporteat Christianos euntes ad nuptias plaudere, vel saltare, sed venerabiliter coenare, vel prandere, sicut Christianos decet. Non licere clericis ludicris spectaculis interesse. CLVII. Quod non oporteat sacerdotes, aut clericos quibuscunque spectaculis, in coenis, aut in nuptiis, interesse: sed antequam thymelici ingrediantur, exsurgere eos convenit, atque inde discedere

Non congruere penitus Christianis comessationibus interesse. CLVIII. Quod non oporteat sacerdotes, aut clericos ex collatis vel comessationibus convivia celebrare; hoc autem nec laicis posse congruere. Non licere presbyteris introire ad altare, priusquam ingrediatur episcopus. CLIX. Quod non oporteat presbyteros ante processionem episcopi introire sacrarium et sedere, sed cum episcopo debent ingredi, vel in subselliis sedere, nisi forsitan infirmitate detineatur, aut proficiscatur episcopus. Qui in agris vel possessionibus debeant ordinari. CLX. Quod non oporteat in villulis aut in agris episcopos constitui, sed visitatores. Verumtamen jampridem constituti nihil faciant praeter conscientiam episcopi civitatis; similiter et presbyteri, praeter consilium episcopi nihil agant. Oblationes offerri in domibus non oportere. CLXI. Quod non oporteat in domibus oblationes celebrari ab episcopis, vel presbyteris. Quae psallere vel legere in ecclesiis conveniat. CLXII. Quod non oporteat plebeios psalmos in ecclesia cantare, nec libros, praeter canonem, legi: sed sola sacra volumina Novi Testamenti, vel Veteris. REGULAE CONSTANTINOPOLITANAE. Sub Theodosio piissimo imperatore apud Constantinopolim expositi sunt canones tres. Hae definitiones expositae sunt ab episcopis 150, qui in idipsum apud Constantinopolim convenerunt, quando beatus Nectarius episcopus est ordinatus.

Ut ea quae apud Nicaeam constituta sunt immota permaneant; et de anathemate Arianorum, Eunomianorum, Macedonianorum, Sabellianorum, Photinianorum, Marcellianorum et Apollinarianorum. CLXIII. Fidem non violandam Patrum 318 qui apud Nicaeam Bithyniae convenerunt, sed manere eam firmam et stabilem; et anathematizandam omnem haeresim, et specialiter Eunomianorum vel Anomianorum, et Arianorum vel Eudoxianorum, et Macedonianorum vel Spiritui sancto resistentium, et Sabellianorum, et Marcellianorum, et Photinianorum, et Apollinarianorum. De ordine singularum dioeceseon, et de privilegiis quae Aegyptiis, Antiochenis Constantinopolitanisque debentur. CLXIV. Qui sunt super dioecesim episcopi, nequaquam ad Ecclesias quae sunt extra praefixos sibi terminos accedant, nec eas hac praesumptione confundant: sed, juxta canones, Alexandrinus antistes, quae sunt in Aegypto regat solummodo, et Orientis episcopi Orientem tantum gubernent, servatis privilegiis quae Nicaenis canonibus Ecclesiae Antiochenae tributa sunt. Asianae quoque dioeceseos episcopi ea solum quae sunt in Asiana dioecesi dispensent. Nec non et Ponti episcopi ea tantum quae sunt in Ponto, et Thraciarum quae in Thraciis sunt gubernent. Non vocati autem episcopi ultra suam dioecesim non accedant, propter ordinationes faciendas vel propter alias dispensationes ecclesiasticas. Servata vero quae scripta est de gubernationibus regula, manifestum est quod illa quae sunt per unamquamque provinciam ipsius provinciae synodus dispenset, sicut Nicaeno constat decretum esse concilio. Ecclesias autem Dei in barbaricis gentibus constitutas gubernari convenit, juxta consuetudinem, quae est a Patribus observata. Verumtamen Constantinopolitanus episcopus habeat honoris primatum post. Romanum episcopum: propterea quod urbs ipsa sit junior Roma. De Maximi illicita ordinatione. CLXV. De Maximo Cynico, et ejus inordinata constitutione, quae Constantinopoli facta est, placuit neque Maximum episcopum esse, vel fuisse, nec eos qui ab ipso, in quolibet gradu, clerici sunt ordinati, cum omnia quae ab eodem perpetrata sunt in irritum deducta esse videantur. REGULAE ECCLESIASTICAE XXVII PROMULGATAE A CHALCEDONENSI SANCTO CONCILIO. De canonibus uniuscujusque concilii. I. Regulas sanctorum Patrum, per singula nunc usque concilia constitutas, proprium robur obtinere decrevimus. Quod non oporteat episcopos, aut quemlibet ex clero per pecunias ordinari. II. Si quis episcopus per pecuniam fecerit ordinationem, et sub pretio redegerit gratiam, quae non potest vendi, ordinaveritque per pecunias episcopum, aut presbyterum, aut diaconum, vel quemlibet ex his qui connumerantur in clero, aut promoverit per pecunias dispensatorem, aut defensorem, vel quemquam, qui subjectus est regulae, pro suo turpissimi lucri commodo: is, cui hoc attentanti probatum fuerit, proprii gradus periculo subjacebit. Et qui ordinatus est, nihil ex hac ordinatione, vel promotione, quae est per negotiationem facta, proficiat: sed sit alienus a dignitate, vel sollicitudine, quam pecuniis quaesivit. Si quis vero mediator tam turpibus et nefandis datis vel acceptis exstiterit, siquidem clericus fuerit, proprio gradu decidat; si vero laicus, aut monachus, anathematizetur. Quod non oporteat episcopos, clericos et menachos, praedia aliena conducere. III. Pervenit ad sanctam synodum quod quidam, qui in clero videntur allecti, propter lucra turpia conductores alienarum possessionum fiant, et saecularia negotia sub cura sua suscipiant: Dei quidem ministerium parvipendentes, saecularium vero discurrentes domos, et propter avaritiam patrimoniorum sollicitudines assumentes. Decrevit itaque sanctum hoc magnumque concilium, nullum deinceps, non episcopum, non clericum, vel monachum, aut possessiones conducere, aut negotiis saecularibus se miscere, praeter pupillorum, si forte leges imponant, inexcusabilem curam, aut civitatis episcopus ecclesiasticarum rerum sollicitudinem habere praecipiat, aut orphanorum, et viduarum, earumque quae sine ulla provisione sunt personarum, quae maxime ecclesiastico indigent adjutorio, propter timorem Domini causa deposcat. Si quis autem transgredi de caetero statuta tentaverit, hujusmodi ecclesiasticis increpationibus subjacebit. De honore monachis competente, et ut nullus eorum tentet ecclesiastica aut saecularia inquietare negotia, nec alienum servum praeter conscientiam domini ejus suscipere. IV. Qui vere et sincere singularem sectantur vitam, competenter honorentur: quoniam vero quidam, utentes habitu monachi, ecclesiastica negotia civiliaque conturbant, circumeuntes indifferenter urbes, nec non et monasteria sibi instruere tentantes, placuit nullum quidem usquam aedificare aut constituere monasterium, vel orationis domum, praeter conscientiam civitatis episcopi. Monachos vero per unamquamque civitatem, aut regionem, subjectos esse episcopo, et quietem diligere, et intentos esse tantummodo jejunio, et orationi, in locis quibus renuntiaverunt saeculo permanentes. Nec ecclesiasticis vero, nec saecularibus negotiis communicent, vel in aliquo sint molesti, propria monasteria deserentes, nisi forte his praecipiatur propter opus necessarium ab episcopo civitatis. Nullum vero recipere in monasteriis servum obtentu monachi, praeter sui domini conscientiam. Transgredientem vero hanc definitionem nostram excommunicatum esse decrevimus, ne nomen Dei blasphemetur. Verumtamen episcopum convenit civitatis competentem monasteriorum providentiam gerere. Non transmigrandum de civitate in civitatem. V. De his qui transmigrant de civitate in civitatem episcopis, aut clericis, placuit ut canones qui de hac re a sanctis Patribus statuti sunt habeant propriam firmitatem.

Quod non oporteat absolute quoslibet ordinari. VI. Nullum absolute ordinari debere presbyterum, aut diaconum, nec quemlibet in gradu ecclesiastico, nisi specialiter Ecclesiae civitatis, aut possessionis, aut martyrii, aut monasterii qui ordinandus est pronuntietur. Qui vero absolute ordinantur decrevit sancta synodus irritam haberi hujuscemodi manus impositionem, et nusquam posse ministrare ad ordinantis injuriam. De clericis et monachis non manentibus in suo proposito. VII. Qui semel in clero deputati sunt, aut monachorum vitam expetiverunt, statuimus, neque ad militiam, neque ad dignitatem aliquam venire mundanam, aut hoc tentantes, et non agentes poenitentiam, quominus redeant ad hoc quod propter Deum primitus elegerunt, anathematizari. De clericis qui sunt in ptochiis, monasteriis, atque martyriis, quae sub potestate episcoporum uniuscujusque civitatis existunt. VIII. Clerici qui praeficiuntur ptochiis vel qui ordinantur in monasteriis, et basilicis martyrum, sub episcoporum qui in unaquaque civitate sunt, secundum sanctorum Patrum traditiones, potestate permaneant, nec per contumaciam ab episcopo suo dissiliant. Qui vero audent evertere hujuscemodi formam quocunque modo, nec proprio subjiciuntur episcopo, siquidem clerici sunt, canonum correptionibus subjacebunt; si vero laici vel monachi fuerint, communione priventur. Quod non oporteat clericos, habentes adversus invicem negotia, proprium episcopum relinquere, et ad saecularia judicia convolare. IX. Si quis clericus adversus clericum habet negotium, non deserat episcopum proprium, et ad saecularia percurrat judicia: sed prius actio ventiletur apud episcopum proprium, vel certe consilio ejusdem episcopi, apud quos utraeque partes voluerint, judicium continebunt. Si quis autem praeter haec fecerit, canonicis correptionibus subjacebit. Quod si clericus habet causam adversus episcopum proprium, vel adversus alterum, apud synodum provinciae judicetur. Quod si adversus ejusdem provinciae metropolitanum episcopus vel clericus habet querelam, petat primatem dioeceseos, aut sedem regiae urbis Constantinopolitanae, et apud ipsum judicetur. Quod non liceat clericum in duarum civitatum ecclesiis ministrare. X. Non licere clericum in duarum civitatum conscribi simul ecclesiis, et in qua initio ordinatus est, et ad quam confugit, quasi ad potiorem, ob inanis gloriae cupiditatem. Hoc autem facientes revocari debere ad suam ecclesiam, in qua primitus ordinati sunt, et ibi tantummodo ministrare. Si vero jam quis translatus est ex alia in aliam ecclesiam, prioris ecclesiae, vel martyriorum quae sub ea sunt, aut ptochiorum, aut xenodochiorum rebus in nullo communicet. Eos vero qui ausi fuerint, post definitionem magnae et universalis hujus synodi, quidquam ex his quae sunt prohibita, perpetrare, decrevit sancta synodus a proprio hujusmodi gradu recedere. Quod non oporteat egenis epistolia tribui: honestiores autem commendatiliis litteris approbari. XI. Omnes pauperes, et indigentes auxilio, cum proficiscuntur sub probatione, epistoliis vel ecclesiasticis pacificis tantummodo commendari decrevimus, et non commendatitiis litteris, propter quod commendatitias litteras honoratioribus tantummodo praestari personis conveniat. Ut nequaquam in duos metropolitanos provincia dividatur. XII. Pervenit ad nos quod quidam, praeter ecclesiastica statuta facientes, convolarunt ad potestates, et per pragmaticam formam in duo unam provinciam diviserunt, ita ut ex hoc facto duo metropolitani esse videantur in una provincia: statuit ergo sancta synodus de reliquo nihil ab episcopis tale tentari, alioqui qui hoc adnisus fuerit amissione gradus proprii subjacebit. Quaecunque vero civitates litteris imperialibus metropolitani nominis honore subnixae sunt, honore tantummodo perfruantur, et qui Ecclesiam ejus gubernat episcopus, salvis scilicet verae metropolis privilegiis suis. Quod non oporteat peregrinos clericos sine commendatitiis litteris ministrare. XIII. Peregrinos clericos, et lectores, in alia civitate, praeter commendatitias litteras sui episcopi, nusquam penitus ministrare debere. Quod non liceat clerico uxorem sectae alterius accipere. XIV. Quoniam in quibusdam provinciis concessum est lectoribus et psaltis uxores ducere, statuit sancta synodus non licere cuiquam ex his accipere sectae alterius uxorem. Qui vero ex hujusmodi conjugio jam filios susceperunt, siquidem praeventi sunt ut ex se genitos apud haereticos baptizarent, offerre eos Ecclesiae catholicae communioni conveniet, non baptizatos autem non posse ulterius apud haereticos baptizari. Sed neque copulari debet nuptura haeretico, Judaeo, vel pagano, nisi forte promittat ad orthodoxam fidem se personam orthodoxe copulandam transferre. Si quis autem hanc definitionem sanctae synodi transgressus fuerit, correptioni canonicae subjacebit. De diaconissis mulieribus. XV. Diaconissam non ordinandam ante annum quadragesimum, et hanc cum summo libramine: si vero suscipiens manus impositionem, et aliquantum temporis in ministerio permanens, semetipsam tradat nuptiis, gratiae Dei contumeliam faciens, anathematizetur hujusmodi cum eo qui eidem copulatur. De virginibus. XVI. Virginem quae se Deo Domino consecravit, similiter et monachum, non licere nuptialia jura contrahere: quod si hoc inventi fuerint perpetrantes, excommunicentur. Confitentibus autem decrevimus ut habeat auctoritatem ejusdem loci episcopus misericordiam humanitatemque largiri. De parochiis. XVII. Singularum Ecclesiarum rusticas parochias vel possessiones manere inconcussas illis episcopis qui eas retinere noscuntur, et maxime, si per trecennium, eas absque vi obtinentes, sub dispensatione rexerunt: quod si intra tricennium facta fuerit de his, vel fiat altercatio, licere eis, qui se laesos asserunt apud sanctam synodum provinciae de his movere certamen. Quod si quis a metropolitano laeditur, apud primatem dioeceseos, aut apud Constantinopolitanam sedem judicetur, sicut superius dictum est. Si qua vero civitas potestate imperiali novata est, aut si protinus innovetur, civiles dispositiones et publicas ecclesiasticarum quoque parochiarum ordines subsequantur. De conjuratione, vel conspiratione. XVIII. Conjurationis vel conspirationis crimen et ab exteris legibus est omnino prohibitum: multo magis hoc in Dei Ecclesia ne fiat, admonere conveniet. Si qui ergo clerici aut monachi reperti fuerint conjurantes, aut conspirantes, aut insidias ponentes episcopis aut clericis, gradu proprio penitus abjiciantur. Quod oporteat per provincias bis in anno concilia celebrari. XIX. Pervenit ad aures nostras, quod in provinciis statuta episcoporum concilia minime celebrentur, et ex hoc plurima negligantur ecclesiasticarum causarum, quae correctione indigeant. Decrevit itaque sancta synodus, secundum canones Patrum bis in anno episcopos in idipsum, in unaquaque provincia convenire, quo metropolitanus antistes probaverit, et corrigere singula, si qua fortassis emerserint. Quicunque vero non advenerint episcopi, resident autem in suis civitatibus, et hoc, dum in sua incolumitate consistunt, omnique inexcusabili et necessaria occupatione probantur liberi, fraterno corripiantur affectu. Quod minime clericos transmigrari conveniat. XX. Clericos in ecclesia ministrantes, sicut jam constituimus, in alterius civitatis ecclesia statutos fieri non oportet: sed contentos esse in quibus ab initio ministrare meruerunt, exceptis illis qui, proprias amittentes provincias, ex necessitate ad aliam ecclesiam transierunt. Si quis autem episcopus post hanc definitionem susceperit clericum ad alium episcopum pertinentem, placuit et susceptum et suscipientem communione privari, donec is qui migraverat clericus ad propriam fuerit regressus ecclesiam. De episcoporum aut clericorum accusatoribus. XXI. Clericos aut laicos accusantes episcopos, aut clericos passim, et sine probatione, ad accusationem recipi non debere, nisi prius eorum discutiatur existimationis opinio.

Quod non liceat clericis post mortem sui episcopi res ad eum pertinentes diripere. XXII. Non licere clericis, post obitum sui episcopi, res ad eum pertinentes diripere, sicut antiquis quoque est canonibus constitutum. Quod si hoc facere tentaverint, graduum suorum periculo subjacebunt. De clericis et monachis qui, praeter voluntatem sui episcopi, ad urbem regiam Constantinopolim veniunt. XXIII. Pervenit ad aures sancti concilii quod quidam clerici, et monachi, quibus nil ab episcopo suo commissum est, est autem quando et communione ab eo privantur, pervenientes ad urbem regiam Constantinopolitanam, in ea diutius immorentur, excitantes turbas, et statum ecclesiasticum commoventes, subvertentes etiam quorumdam domos: decrevit sancta synodus hujusmodi primo quidem per defensorem Constantinopolitanae sanctae Ecclesiae commoneri, ut egrediantur ab urbe regia: quod si iisdem negotiis impudenter insistant, etiam nolentes idem defensor expellat, ut ad propria loca perveniant. Quod non liceat monasteria, quae consecrata sunt, diversoria saecularia fieri. XXIV. Quae semel dedicata sunt monasteria, consilio episcoporum, maneant perpetuo monasteria, et res quae ad ea pertinent monasteriis reservari, nec posse ea ultra fieri saecularia habitacula: qui vero hoc fieri permiserint, canonum sententiis subjacebunt. Quod non oporteat ordinationes episcoporum diu differre. XXV. Quoniam quidam metropolitanorum, quantum comperimus, negligunt commissos sibi greges, et ordinationes episcoporum facere differunt, placuit synodo intra tres menses ordinationes episcoporum celebrari: nisi forte necessitas inexcusabilis praeparet tempus dilationis extendi: quod si hoc minime fecerit, correptioni ecclesiasticae subjacebit, verumtamen redditus Ecclesiae viduatae penes oeconomum ejusdem Ecclesiae integri reserventur. De dispensatoribus singularum Ecclesiarum. XXVI. Quoniam in quibusdam Ecclesiis, ut rumore comperimus, praeter oeconomos, episcopi facultates ecclesiasticas tractant, placuit omnem Ecclesiam habentem episcopum habere oeconomum de clero proprio, qui dispenset res ecclesiasticas, secundum sententiam episcopi proprii, ita ut Ecclesiae dispensatio praeter testimonium non sit, et ex hoc dispergantur ecclesiasticae facultates, et sacerdotio maledictionis derogatio procuretur: quod si hoc minime fecerit, divinis constitutionibus subjacebit. De his qui rapiunt puellas. XXVII. Eos qui rapiunt mulieres, sub nomine simul habitandi, cooperantes, aut conniventes raptoribus, decrevit sancta synodus, ut siquidem clerici sunt, decidant gradu proprio; si vero laici, anathematizentur. CANONES SYNODI SARDICENSIS XXI. De episcopis etiam laica communione privandis, qui civitates mutaverunt. I. Osius episcopus dixit: Non minus mala consuetudo, quam perniciosa corruptela, funditus eradicanda est, ne cui liceat episcopo de civitate sua ad aliam transire civitatem; manifesta est enim causa qua hoc facere tentat, cum nullus in hac re inventus sit episcopus qui de majore civitate ad minorem transiret. Unde apparet avaritiae ardore eos inflammari, et ambitioni servire, et ut dominationem agant. Si omnibus placet, hujusmodi pernicies saevius et austerius vindicetur, ut nec laicam communionem habeat qui talis est. Responderunt universi: Placet. Item de iisdem episcopis, ut si per ambitionem sedem mutaverint, nec in exitu communionem, saltem laicam, consequantur. II. Osius episcopus dixit: Etiam si talis aliquis exstiterit temerarius, ut fortassis excusationem afferens asseveret quod populi litteras acceperit, cum manifestum sit potuisse plures praemio et mercede corrumpi eos qui sinceram fidem non habent, ut clamarent in Ecclesia, et ipsum petere viderentur episcopum: omnino has fraudes damnandas esse arbitror, ita ut nec laicam in fine communionem talis accipiat. Si vobis omnibus placet, statuite. Synodus respondit: Placet. Ut inter discordes episcopos comprovinciales antistites audiant; quod si damnatus appellaverit Romanum pontificem, id observandum quod ipse censuerit. III. Osius episcopus dixit: Illud quoque necessario adjiciendum est, ut episcopi de sua provincia ad aliam provinciam, in qua sunt episcopi, non transeant, nisi forte a fratribus suis invitati, ne videantur januam claudere charitatis. Quod si in aliqua provincia aliquis episcopus contra fratrem suum episcopum litem habuerit, unus de duobus ex alia provincia advocet episcopum cognitorem. Quod si aliquis episcopus judicatus fuerit in aliqua causa, et putat se bonam causam habere, ut iterum concilium renovetur, si vobis placet, sancti Petri apostoli memoriam honoremus, ut scribatur ab his qui causam examinarunt Julio Romano episcopo, et si judicaverit renovandum esse judicium, renovetur, et det judices: si autem probaverit talem causam esse, ut non refricentur ea quae acta sunt, quae decreverit confirmata erunt. Si hoc omnibus placet. Synodus respondit: Placet. Ut nullus accusati sedem usurpet episcopi. IV. Gaudentius episcopus dixit: Addendum, si placet, huic sententiae, quam plenam sanctitate protulisti, ut cum aliquis episcopus depositus fuerit eorum episcoporum judicio qui in vicinis locis commorantur, et proclamaverit agendum sibi negotium in urbe Roma, alter episcopus in ejus cathedra post appellationem ejus qui videtur esse depositus, omnino non ordinetur, nisi causa fuerit in judicio episcopi Romani determinata. Quando quis debeat a vicinis provinciae episcopis ordinari. V. Osius episcopus dixit: Si contigerit in una provincia, in qua plurimi fuerint episcopi, unum forte remanere episcopum, ille vero per negligentiam noluerit ordinare episcopum, et populi convenerint, episcopos vicinae provinciae debere illum prius convenire episcopum qui in ea provincia moratur, et ostendere quod populi petant sibi rectorem, et hoc justum esse, ut et ipsi veniant, et cum ipso ordinent episcopum. Quod si conventus litteris tacuerit, et dissimulaverit, nihilque rescripserit, satisfaciendum esse populis, ut veniant ex vicina provincia episcopi, et ordinent episcopum. De non ordinandis episcopis per vicos et modicas civitates. VI. Licentia vero danda non est ordinandi episcopum aut in vico aliquo, aut in modica civitate, cui sufficit unus presbyter, quia non est necesse ibi episcopum fieri, ne vilescat nomen episcopi et auctoritas. Non debent illic ex alia provincia invitati facere episcopum, nisi aut in his civitatibus quae episcopos habuerunt, aut si qua talis, aut tam populosa civitas, quae meretur habere episcopum. Si hoc omnibus placet. Synodus respondit: Placet. De provinciali synodo retractanda per vicarios episcopi urbis Romae, si ipse decreverit. VII. Osius episcopus dixit: Placuit autem ut si episcopus accusatus fuerit, et judicaverint congregati episcopi regionis ipsius, et de gradu suo eum dejecerint, si appellaverit qui dejectus est et confugerit ad episcopum Romanae Ecclesiae, et voluerit se audiri; si justum putaverit ut renovetur examen, scribere his episcopis dignetur, qui in finitima et propinqua provincia sunt, ut ipsi diligenter omnino requirant, et juxta fidem veritatis definiant: quod si is qui rogat causam suam iterum audiri deprecatione sua moverit episcopum Romanum, ut e latere suo presbyterum mittat, erit in potestate episcopi quid velit, et quid aestimet. Et si decreverit mittendos esse qui praesentes cum episcopis judicent, habentes ejus auctoritatem a quo destinati sunt, erit in suo arbitrio; si vero crediderit episcopos sufficere ut negotio terminum imponant, faciet quod sapientissimo consilio judicaverit. Quando, et in quibus causis, episcopi ad comitatum ire debeant. VIII. Osius episcopus dixit: Importunitates et nimia frequentia, et injustae petitiones fecerunt nos non tantam habere vel gratiam, vel fiduciam, dum quidam non cessant ad comitatum ire episcopi, et maxime Afri, qui, sicut cognovimus, sanctissimi fratris et coepiscopi nostri Grati salutaria consilia spernunt atque contemnunt, ut non solum ad comitatum multas, et diversas, Ecclesiae non profuturas perferant causas, neque ut fieri solet, aut oportet, ut pauperibus, aut viduis, aut pupillis subveniatur, sed et dignitates saeculares, et administrationes, quibusdam postulent. Haec itaque pravitas olim non solum murmurationes, sed et scandala excitat. Honestum est autem ut episcopi intercessionem his praestent qui iniqua vi opprimuntur, aut si vidua affligatur, aut pupillus exspolietur: si tamen isthaec nomina justam habeant causam aut petitionem. Si vobis ergo, fratres charissimi, placet, decernite, ne episcopi ad comitatum accedant, nisi forte hi qui religiosi imperatoris litteris vel invitati vel vocati fuerint. Sed quoniam saepe contingit ut ad misericordiam Ecclesiae confugiant qui injuriam patiuntur, aut qui peccantes in exsilio vel insulis damnantur, aut certe quamcunque sententiam suscipiunt, subveniendum est his, et sine dubitatione petenda indulgentia. Hoc ergo decernite, si vobis placet. Universi dixerunt: Placet et constituatur. De diaconis ad comitatum dirigendis. IX. Osius episcopus dixit: Hoc quoque providentia vestra tractare debet, qui decrevistis, ne episcoporum improbitas nitatur, ut ad comitatum pergant. Quicunque ergo, quales superius memoravimus, preces habuerint, vel acceperint, per diaconum suum mittant, quia persona ministri invidiosa non est, et quae impetraverit, celerius poterit referre; et hoc consequens esse videtur, ut de qualibet provincia episcopi ad eum fratrem et coepiscopum nostrum preces mittant, qui in metropoli consistit, ut ille et diaconum ejus, et supplicationes destinet, tribuens commendatitias epistolas pari ratione ad fratres et coepiscopos nostros, qui in illo tempore in his regionibus, et urbibus morantur, in quibus felix et beatus Augustus rempublicam gubernat. Si vero habet episcopus amicos in palatio, qui cupit aliquid, quod tamen honestum est, impetrare, non prohibetur per diaconum suum rogare, ac significare his quos scit benignam intercessionem absenti posse praestare, si tamen opportunum fuerit. Quod ad comitatum pro pupillis et viduis, ac necessitatem patientibus, sit eundum. X. Qui vero Romam venerint, sicut dictum est, sanctissimo fratri et coepiscopo nostro Romanae Ecclesiae preces, quas habent, tradant, ut et ipse prius examinet, si honestae et justae sunt, et praestet diligentiam atque sollicitudinem, ut ad comitatum perferantur. Universi dixerunt placere sibi, et honestum esse consilium. Alypius episcopus dixit: Si propter pupillos et viduas, vel laborantes, qui causas iniquas habent, susceperint peregrinationis incommoda, habebunt aliquid rationis; nunc vero cum ea postulent praecipue, quae sine invidia hominum, et sine reprehensione esse non possint, non necesse est ipsum ire ad comitatum. Ut qui in canali sunt episcopi euntes ad comitatum sollicite discutiant. XI. Gaudentius episcopus dixit: Ea quae salubriter providistis convenientia, et aestimatione omnium et Deo placitura, tenere hanc firmitatem possunt, si metus huic sententiae conjungatur. Scimus enim et ipsi saepissime propter paucorum impudentiam religiosum sacerdotale nomen fuisse reprehensum. Si igitur aliquis contra omnium sententiam nisus voluerit ambitioni magis placere quam Deo, is debet scire, causis redditis, honorem dignitatemque se amissurum: quod ita demum compleri poterit, si unusquisque nostrum, qui in canali constitutus est, cum progredientem episcopum viderit, inquirat transitum ejus, causas videat, quo tendat agnoscat; et siquidem eum invenerit ire ad comitatum, requirat et illud, quod superius comprehensum est, ne forte invitatus est, ut ei facultas eundi permittatur. Si vero, ut superius memoravit sanctitas vestra, propter desideria et ambitiones ad comitatum pergat, nec in litteris ejus subscribatur, neque in communionem recipiatur. Si vebis placet, omnium sententia confirmari debet. Universi dixerunt honestum esse, et placere sibi hanc constitutionem. De his qui ignorant quid sit in synodo constitutum. XII. Osius episcopus dixit: Sed et moderatio necessaria est, dilectissimi fratres, ne subito adhuc aliqui, nescientes quid decretum sit in synodo, veniant ad civitates eas quae in canali sunt. Debet ergo episcopus civitatis ipsius admonere eum et instruere, et ex eo loco diaconum suum mittat. admonitus ipse tamen redeat in parochiam suam. De laicis non temere faciendis episcopis. XIII. Osius episcopus dixit: Et hoc necessarium arbitror, ut diligentissime tractetis, si forte aut dives aut scholasticus de foro, aut ex administratione episcopus fuerit postulatus, ut non prius ordinetur nisi et lectoris munere et officio diaconi aut presbyteri fuerit perfunctus, ut per singulos gradus, si dignus fuerit, ascendat ad culmen episcopatus. Potest enim per has promotiones, quae habebunt utique prolixum tempus, probari qua fide sit, qua modestia, qua gravitate, et verecundia. Et si dignus fuerit probatus, divino sacerdotio illustretur, quia conveniens non est, nec ratio vel disciplina patitur, ut temere et leviter ordinetur aut episcopus, aut presbyter, aut diaconus, maxime cum et magister gentium Apostolus ne hoc fieret denuntiasse et prohibuisse videatur, sed hi quorum per longum tempus examinata sit vita et merita fuerint comprobata.

Quandiu episcopus in aliena civitate moretur. XIV. Osius episcopus dixit: Et hoc quoque statuere debetis, ut ex alia civitate cum venerit ad aliam civitatem, vel ex provincia sua ad aliam provinciam, et ambitioni magis quam devotioni serviens voluerit in aliena civitate multo tempore residere. Forte enim evenit episcopum loci non esse tam instructum, neque tam doctum, is vero qui advenit incipiat contemnere eum, et frequenter facere sermonem, ut dehonestet et infirmet illius personam, ita ut ex hac occasione non dubitet relinquere assignatam sibi Ecclesiam, et transeat ad alienam. Definite ergo tempus, quia et non recipi episcopum inhumanum est, et si diutius resideat, perniciosum est: hoc ergo ne fiat, providendum est. Memini autem superiore concilio fratres nostros constituisse ut si quis laicus in ea, in qua commoratur civitate, tres dominicos dies, id est per tres septimanas, non celebrasset conventum, communione privaretur. Si haec circa laicos constituta sunt, multo magis episcopo nec licet, nec decet, si nulla sit tam gravis necessitas quae detineat ut amplius a suprascripto tempore absens sit ab Ecclesia sua. Universi dixerunt placere sibi. Ne liceat episcopo a sua Ecclesia plus tribus hebdomadibus abesse XV. Osius episcopus dixit: Quia nihil praetermitti oportet, sunt quidam fratres et coepiscopi nostri qui non in ea civitate in qua videntur episcopi esse constituti, vel certe parvam rem illic habeant, alibi autem idonea praedia habere cognoscuntur, vel affectionem proximorum, quibus indulgeant: hactenus permitti eis oportet ut accedant ad possessiones suas, et disponant, vel ordinent fructum laboris sui, ut post tres dominicos, id est post tres hebdomadas, si morari necesse est, in suis potius fundis morentur. Aut si est proxima civitas, in qua est presbyter, ne sine ecclesia videatur facere diem dominicum, illuc accedat, ut neque res domesticae per absentiam ejus detrimentum sustineant, et non frequenter veniendo ad civitatem in qua episcopus moratur, suspicionem jactantiae et ambitionis evadat. Universi dixerunt placere sibi. De clericis a communione summolis ab alio non recipiendis episcopo. XVI. Osius episcopus dixit: Hoc quoque omnibus placet, ut sive diaconus, sive presbyter, sive quis clericorum ab episcopo suo communione fuerit privatus, et ad alterum perrexerit episcopum, et scierit ad quem confugit, eum ab episcopo suo fuisse abjectum, non oportet ut ei communionem indulgeat: quod si fecerit, sciat se convocatis episcopis causas esse dicturum. Universi dixerunt: Hoc statutum et pacem servabit, et concordiam custodiet. De excommunicatis apud vicinos episcopos audiendis. XVII. Osius episcopus dixit: Quod me adhuc movet reticere non debeo, si episcopus, qui forte iracundus (quod esse non debet) cito et aspere commovetur adversus presbyterum, sive diaconum suum, et exterminare eum de Ecclesia voluerit, providendum est ne innocens damnetur, aut perdat communionem: et ideo habeat potestatem is qui abjectus est ut episcopos finitimos interpellet, et causa ejus audiatur, ac diligentius tractetur, quia non oportet ei negare audientiam roganti; et ille episcopus qui juste aut injuste eum abjecit, patienter accipiat ut negotium discutiatur, ut vel probetur sententia ejus a plurimis, vel emendetur. Tamen priusquam omnia diligenter et fideliter examinentur, eum, qui fuerit a communione separatus, ante cognitionem nullus debet praesumere ut eum communione societ. Hi vero qui conveniunt ad audiendum, si viderint clericorum esse studium, et superbiam, quia non decet, ut episcopus injuriam, vel contumeliam patiatur, severioribus eos verbis castigent, ut obediant honesta praecipienti episcopo, qui sicut ille clericis sincerum exhibere debet amorem charitatis, ita quoque vicissim ministri infucata debent episcopo suo exhibere obsequia. De non sollicitandis clericis alienis. XVIII. Januarius episcopus dixit: Illud quoque statuat sanctitas vestra, ut nulli episcopo liceat alterius episcopi civitatis ministrum ecclesiasticum sollicitare, et in suis parochiis ordinare. Universi dixerunt: Placet, quia ex his contentionibus solet nasci discordia, et ideo prohibet omnium sententia ne quis hoc facere audeat. De non ordinandis clericis alienis sine sui consensu episcopi. XIX. Osius episcopus dixit: Et hoc universi constituimus, ut quicunque ex alia parochia voluerit alienum ministrum sine consensu episcopi ipsius et voluntate ordinare, non sit rata ordinatio ejus. Quicunque autem hoc usurpaverit, a fratribus et coepiscopis nostris et admoneri debet, et corrigi.

De presbyteris et diaconis qui Thessalonicam veniunt, quantum temporis ibi residean XX. Aetius episcopus dixit: Non ignoratis quanta et qualis sit Thessalonicensium civitas; saepe ad eam veniunt ex aliis regionibus presbyteri et diaconi, et non sunt contenti brevi tempore morari, sed aut resident ibi, aut certe vix post longa spatia ad sua redire coguntur. Universi dixerunt: Ea tempora, quae constituta sunt circa episcopos, et circa has personas observari debent. De suscipiendis his qui persecutionem patiuntur. XXI. Osius episcopus dixit: Suggerente fratre et coepiscopo nostro Olympio, etiam hoc placuit, ut si aliquis vim perpessus est, et inique expulsus, pro disciplina, et catholica confessione vel defensione veritatis, effugiens pericula, innocens et devotus ad aliam venerit civitatem, non prohibeatur immorari, quandiu, aut redire possit, aut injuria ejus remedium acceperit, quia durum est eum qui persecutionem patitur non recipi, etiam et larga benevolentia, et humanitas ei est exhibenda. Expliciunt canones sive decreta concilii Sardicensis. Subscripserunt autem omnes episcopi, sic: Ego ille episcopus illius civitatis et provinciae illius, ita credo sicut scriptum est supra.

SYNODUS APUD CARTHAGINEM AFRICANORUM, QUAE CONSTITUIT CANONES NUMERO CXXXVIII. Post consulatum gloriosissimorum imperatorum Honorii XII et Theodosii VIII Augustorum, VIII cal. Junias, Carthagine, in secretario basilicae Fausti, cum Aurelius papa, una cum Valentino primae sedis provinciae Numidiae, Faustino Ecclesiae Potentinae, provinciae Italiae Piceni, legato Ecclesiae Romanae, sed et legatis diversarum provinciarum Africanarum, id est Numidiarum duarum, Byzacenae, Mauritaniae Caesariensis, sed et Tripolitanae, et Vincentio Colositano, Fortunatiano et caeteris episcopis provinciae proconsularis residentibus CCXVII, nec non Philippo et Asello presbyteris atque legatis Romanae Ecclesiae, consedissent, astantibus diaconis, Aurelius episcopus dixit: Post diem praestitutam concilii, ut recordamini, fratres beatissimi, multa flagitata sunt, exspectantes fratres nostros, qui nunc ad praesentem synodum legati advenerunt, quae gestis necesse est socientur: qua de re Domino Deo nostro de tantae congregationis coetu gratias referimus. Superest ut tam exemplaria Nicaeni concilii, quae nunc habemus, et a Patribus constituta sunt, quam etiam hic a decessoribus nostris eamdem synodum firmantes, vel quae secundum formam per omnes clericorum gradus, a summo usque ad ultimum, salubriter ordinata sunt in medium proferantur. Ab universo concilio dictum est: Proferantur.

Daniel notarius recitavit. Nicaeni concilii fidei professio, vel statuta ita se habent, et cum diceret, Faustinus episcopus plebis Potentinae, provinciae Italiae Piceni, legatus Rom. Ecclesiae dixit: Injuncta nobis sunt a sede apostolica aliqua per scripturam, aliqua etiam in mandatis, cum vestra beatitudine tractanda, sicut in gestis superioribus meminimus, hoc est de Nicaenis canonibus, ut conserventur, et constituta eorum, et consuetudo, quia et aliqua ordine et canone tenentur, aliqua consuetudine firmata sunt. De his ergo primitus, si placet beatitudini vestrae, tractemus, et postea caetera quae acta vel inchoata sunt inserta firmabuntur, ut et ad sedem venerandam rescriptis vestris intimare possitis, ad quae nos admonuisse apud venerabilem papam evidenter clareat, licet et capitula actionum jam inserta sint gestis. De ipsis ergo, ut superius dixi, quid vestrae beatitudini placeat, agere debemus. Veniat ergo commonitorium in medium, ut scire possit vestra beatitudo quid in eo contineatur, ut ad singula respondeatur.

Aurelius episcopus dixit: Proferatur commonitorium, quod fratres et consacerdotes nostri in actis nuper allegaverunt, et caetera quae acta sunt vel agenda sunt subsequentur.

Daniel notarius recitavit. Commonitorium fratri Faustino, et filiis Philippo, et Asello presbyteris, Zosimus episcopus. Vobis commissa negotia non latent vos, ita ac si nostra, imo quia nostra ibi in vobis praesentia est, cuncta peragite, maxime cum et hoc nostrum possitis habere mandatum, et verba canonum, quae in pleniorem firmitatem huic commonitorio inseruimus. Ita enim dixerunt fratres in Nicaeno concilio, cum de episcoporum appellatione decernerent.

Placuit autem ut si episcopus accusatus fuerit, et judicaverint congregati episcopi regionis ipsius, et de gradu suo dejecerint eum, et appellasse videatur, et confugerit ad beatissimum Ecclesiae Romanae episcopum, et voluerit audiri, et justum putaverit, ut renovetur examen, scribere his episcopis dignetur, qui in finitima et propinqua provincia sunt, ut ipsi diligenter omnia requirant, et juxta fidem veritatis definiant. Quod si quis rogat causam suam iterum audiri, et deprecatione sua moverit episcopum Romanum, ut ille latere suo presbyterum mittat, erit in potestate episcopi quid velit, et quid existimet. Et si decreverit mittendos esse qui praesentes cum episcopis judicent, habentes auctoritatem ejus, a quo destinati sunt, erit in ejus arbitrio. Si vero crediderit sufficere episcopos, ut negotio terminum imponant, faciet quod sapientissimo consilio suo judicaverit.

Et cum recitaret, Alypius episcopus Ecclesiae Tagastensis, legatus provinciae Numidiae, dixit: De hoc jam superioribus etiam litteris concilii nostri rescripsimus, et id nos servaturos profitemur, quod in Nicaeno concilio constitutum est; adhuc tamen me movet, quomodo cum inspiceremus Graeca exemplaria hujus synodi Nicaenae, ista ibi, nescio qua ratione, minime invenimus, unde petimus venerationem tuam, sancte papa Aureli, ut quia hoc authenticum concilium Nicaenum in urbe dicitur esse Constantinopolitana, aliquos cum scriptis tuae sanctitatis mittere digneris, et non solum ad ipsum sanctum fratrem nostrum Constantinopolitanum episcopum, sed etiam ad Alexandrinum, et Antiochenum venerabiles sacerdotes, qui hoc nobis concilium sub astipulatione litterarum suarum dirigant, ut omnis postmodum ambiguitas auferatur, quia nos ita, ut frater Faustinus attulit, minime invenimus ista, nos tamen paulisper servaturos, ut antea dixi, donec integra exemplaria veniant, profitemur. Petendus est autem litteris nostris etiam venerabilis Ecclesiae Romanae episcopus Bonifacius, ut ipse quoque dignetur ad memoratas Ecclesias aliquos mittere, qui eadem exemplaria debeant secundum ejus scripta perferre, nunc autem memorati Nicaeni concilii qualia exemplaria habemus, his gestis sociamus.

Faustinus episcopus, legatus Ecclesiae Romanae, dixit: Nec vestra sanctitas praejudicat Ecclesiae Romanae, sive de hoc capitulo, sive de aliis, quia dicere dignatus est frater noster et coepiscopus Alypius, dubios esse canones: sed haec ipsa ad sanctum et beatissimum papam nostrum scribere dignemini, ut et ipse integros canones inquirens cum vestra sanctitate de omnibus constitutis tractare possit. Sufficit autem ut ipse beatissimus episcopus urbis Romae, sicut et vestra sanctitas apud se tractat, ita et ipse inquirat, ne contentio inter Ecclesias nasci videatur, sed magis charitate fraterna deliberare possitis, ipso rescribente, quod melius observari debeat.

Aurelius episcopus dixit: Praeter ista, quae deprompsimus actis, necesse est ut etiam nostrae parvitatis litteris sancto fratri et consacerdoti nostro Bonifacio singula quae tractamus plenissime intimemus. Ergo si omnibus placet prosecutio nostra, ore omnium condiscamus. Universum concilium dixit: Placet.

Novatus episcopus, legatus Mauritaniae Sitifensis, dixit: Nunc meminimus hoc commonitorio etiam de presbyteris vel diaconibus contineri, qualiter audiri ab episcopis suis vel a finitimis debeant, quod in Nicaeno concilio minime legimus, unde hoc ipsum jubeat sanctitas vestra recitari.

Aurelius episcopus dixit: Recitetur ad locum etiam noc quod deposcitur. Daniel notarius recitavit. De appellationibus autem clericorum, id est minoris loci, est ipsius synodi certa responsio, de qua re quid acturi sitis, credimus inserendum, quod taliter dictum est.

Osius episcopus dixit: Quid me adhuc movet, reticere non debeo. Si episcopus quis forte iracundus (quod esse non debet) cito aut aspere commoveatur adversus presbyterum, sive diaconum suum, et exterminare eum de Ecclesia voluerit, providendum est ne innocens damnetur, aut perdat communionem: habeat potestatem ejectus, ut finitimos interpellet, ut causa ejus audiatur, et diligentius tractetur, quia non oportet negare ei audientiam roganti. Et ille episcopus, qui aut juste aut injuste eum rejecit, patienter accipiat, ut negotium discutiatur, ut aut probetur ejus, aut emendetur sententia, etc.

Cumque recitarentur, Augustinus episcopus Ecclesiae Hipponensis provinciae Numidiae dixit: Et hoc nos servaturos profitemur, salva diligentiore inquisitione concilii Nicaeni. Aurelius episcopus dixit: Si hoc etiam omnium vestrae charitati placet, responsione firmate. Universum concilium dixit: Omnia quae in Nicaeno concilio statuta sunt nobis omnibus placent. Jocundus, episcopus Ecclesiae Suffitulae, legatus provinciae Byzacenae dixit: Quod statutum est in Nicaeno concilio, violari a quoquam nullatenus potest.

Faustinus episcopus, legatus Ecclesiae Romanae, dixit: Adhuc secundum professionem sanctitatis vestrae, tam sancti Alypii, quam etiam fratris nostri Jocundi, aliqua infirmari credo, aliqua firmari, quod non debeat, cum jam in dubium ipsi canones venerint. Ergo, ut placet et nobis, et beatitudini vestrae, ad sanctum et venerabilem Ecclesiae Romanae episcopum vestra sanctitas referre dignetur, ut et ipse, quod sanctus Augustinus statuere dignatus est, deliberare possit, utrumnam et hoc concedendum sit, an reticendum, hoc est, de appellatione inferioris gradus. Si ergo adhuc in dubium venit, et de hoc capitulo justum est ut beatissimae sedis episcopus informari debeat, si tamen approbatis canonibus hoc inveniri possit. Aurelius episcopus dixit: Etiam quae dudum vestrae charitati intimavimus, nunc patimini exemplaria statutorum Nicaeni concilii, sed et quae hic salubriter a nostris decessoribus, secundum ejusdem concilii formam, vel quae nunc a nobis ordinata sunt, recitari, et gestis inseri. Omne concilium dixit: Exemplaria fidei, et statuta Nicaenae synodi, quae ad nostrum concilium per beatae recordationis olim praedecessorem tuae sanctitatis, qui interfuit, Caecilianum episcopum allata sunt, sed et quae Patres ea exempla sequentes hic constituerunt, vel nunc communi tractatu statuimus, his gestis ecclesiasticis inserta manebunt, ita ut, quemadmodum superius dictum est, venerabilibus viris Antiochenae, et Alexandrinae, sed et Constantinopolitanae Ecclesiarum episcopis scribere vestra beatitudo dignetur, ut exemplaria verissima concilii Nicaeni sub astipulatione litterarum suarum dirigant, quo, declarata veritate, ea capitula quae in commonitorio praesens frater et coepiscopus noster Faustinus, sed et compresbyteri Philippus et Asellus secum attulerunt, aut ibidem reperta, a nobis firmabuntur; aut si non inveniantur, collecta synodo, de hoc in sequenti tractabimus. Daniel notarius Nicaeni concilii professionem fidei vel ejus statuta recitavit in concilio Africano.

Professio fidei Nicaeni concilii. Credimus in unum Deum, Patrem omnipotentem, visibilium et invisibilium factorem, et in unum Dominum Jesum Christum, Filium Dei, natum de Patre unigenitum, hoc est de substantia Patris, Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero, natum, non factum, unius substantiae cum Patre, quod Graeci dicunt omousion, per quem omnia facta sunt, sive quae in coelo, sive quae in terra. Qui propter nos homines, et propter nostram salutem descendit, et incarnatus est, homo factus, passus est, et resurrexit tertia die, ascendit in coelos, sedet ad dexteram Patris, unde venturus est judicare vivos et mortuos, et in Spiritum sanctum. Eos autem qui dicunt, Erat quando non erat, et priusquam nasceretur non erat, et quia ex nullis exstantibus factus est, vel ex alia substantia, dicentes mutabilem, et convertibilem Filium Dei, hos anathematizat catholica et apostolica Ecclesia.

Statuta quoque Nicaeni concilii in viginti capitulis similiter recitata sunt, sicut in superioribus inveniuntur ascripta. Deinde quae in conciliis Africanis promulgata sunt, actis praesentibus inserta noscuntur.

Ut quae in Nicaeno concilio statuta sunt omnimodo conserventur. I. Aurelius episcopus dixit: Haec ita apud nos habentur exemplaria statutorum quae tunc Patres nostri de concilio Nicaeno secum detulerunt, cujus formam servantes, haec quae sequentur constituta, firmata a nobis custodientur.

De Trinitate praedicanda. II. Universum concilium dixit: Deo propitio, pari professione, fides ecclesiastica, quae per nos traditur in hoc coetu glorioso, primitus confitenda est, tunc demum ordo ecclesiasticus singulorum, et consensu omnium asservandus. Ad corroborandas autem fratrum et coepiscoporum nostrorum nuper promotorum mentes, ea proponenda sunt, quae a patribus certa dispositione accepimus, ut Trinitatis, quam nostris sensibus consecratam retinemus, Patris, et Filii, et Spiritus sancti unitatem, quae nullam noscitur habere differentiam, sicuti dicimus, ita Dei populos instruamus. Item ab universis episcopis nuper promotis dictum est: Plane sic accepimus, sic tenemus, sic docemus fidem evangelicam cum vestra doctrina sequentes. De continentia. III. Aurelius episcopus dixit: Cum in praeterito concilio de continentia, et castitatis moderamine tractaretur, gradus isti tres, qui constrictione quadam castitatis per consecrationes annexi sunt, episcopos, inquam, presbyteros, et diaconos, ita placuit, ut condecet sacros antistites, ac Dei sacerdotes, nec non et levitas, vel qui sacramentis divinis inserviunt, continentes esse in omnibus, quo possint simpliciter, quod a Domino postulant, impetrare, ut quod apostoli docuerunt, et ipsa servavit antiquitas, nos quoque custodiamus. De diversis ordinibus ab uxoribus abstinendis. IV. Faustinus episcopus Ecclesiae Potentinae, provinciae Piceni, legatus Romanae Ecclesiae, dixit: Placet ut episcopus, presbyter, et diaconus, vel qui sacramenta contrectant, pudicitiae custodes, ab uxoribus se abstineant. Ab universis episcopis dictum est: Placet, ut in omnibus pudicitia custodiatur, qui altari inserviunt. De avaritia. V. Aurelius episcopus dixit: Avaritiae cupiditas, quam rerum omnium malarum matrem esse, nemo qui dubitet, proinde inhibenda est, ne quis alienos fines usurpet, aut per praemium terminos Patrum statutos transcendat, nec omnino cuiquam clericorum liceat de qualibet re fenus accipere. Quanquam novellae suggestiones, quae vel obscurae sunt, vel sub genere latent, inspectae a nobis, formam accipient, caeterum de quibus apertissime divina Scriptura sanxit, non est ferenda sententia, sed potius exsequenda. Proinde quod in laicis reprehenditur, id multo magis debet in clericis praedamnari. Universum concilium dixit: Nemo contra Prophetas, nemo contra Evangelia facit sine periculo. Ut chrisma a presbyteris non fiat. VI. Fortunatus episcopus dixit: In praeteritis conciliis statutum meminimus esse, ut chrisma, vel reconciliatio poenitentium, nec non et puellarum consecratio a presbyteris non fiant: si quis autem emerserit hoc faciens, quid de eo statuendum sit? Aurelius episcopus dixit: Audivit dignatio vestra suggestionem fratris et coepiscopi nostri Fortunati; quid ad haec dicitis? Ab universis episcopis dictum est: Chrismae confectio, et puellarum consecratio, a presbyteris non fiat, vel reconciliare quemquam in publica missa presbytero non licere, hoc omnibus placet. De his qui in periculo positi reconciliantur. VII. Aurelius episcopus dixit: Si quisquam in periculo fuerit constitutus, et se reconciliare divinis altaribus petierit, si episcopus absens fuerit, debet utique presbyter consulere episcopum, et sic periclitantem ejus praecepto reconciliare, quam rem debemus salubri consilio roborare. Ab universis episcopis dictum est: Placet quod sanctitas vestra necessario nos instruere dignata est. De his qui in accusationem majoris natu veniunt; et ut episcopum nulli criminoso liceat accusare. VIII. Numidius episcopus Maxulitanus dixit: Praeterea sunt quamplurimi non bonae conversationis, qui existimant majores natu, vel episcopos, passim vageque in accusationem pulsandos; debent tam facile admitti, necne? Aurelius episcopus dixit: Placet igitur charitati vestrae ut is qui aliquibus sceleribus irretitus est vocem adversus majorem natu non habeat accusandi. Ab universis episcopis dictum est: Si criminosus est, non admittatur, placet. De his qui merito facinorum suorum ab Ecclesiae congregatione pelluntur. IX. Augustinus episcopus, legatus provinciae Numidiae, dixit: Hoc statuere dignemini, ut si qui forte merito facinorum suorum ab Ecclesia pulsi sunt, et sive ab aliquo episcopo, vel presbytero fuerint in communione suscepti, etiam ipse pari cum eis crimine teneatur obnoxius, refugientes sui episcopi regulare judicium. Ab universis episcopis dictum est: Omnibus placet. De presbyteris qui a propriis corripiuntur episcopis. X. Alypius episcopus, legatus provinciae Numidiae dixit: Nec illud praetermittendum est, ut si quis forte presbyter ab episcopo suo correptus, tumore, vel superbia inflatus putaverit separatim sacrificia Deo offerenda, vel aliud erigendum altare, contra ecclesiasticam fidem, vel disciplinam, crediderit, non exeat impunitus. Valentinus primae sedis provinciae Numidiae dixit: Necessario disciplinae ecclesiasticae et fidei congrua sunt, quae frater noster Alypius prosecutus est; proinde quid videatur vestrae dilectioni, edicite. Si quis presbyter contra episcopum suum inflatus schisma fecerit, anathema sit. XI. Ab universis episcopis dictum est: Si quis presbyter a praeposito suo correptus fuerit, debet utique apud vicinos episcopos conqueri, ut ab ipsis ejus causa possit audiri, ac per ipsos suo episcopo reconciliari: quod nisi fecerit, sed superbia (quod absit) inflatus secernendum se ab episcopi sui communione duxerit, ac separatim, cum aliquibus schisma faciens, sacrificium Deo obtulerit, anathema habeatur, et locum amittat; ac si querimoniam justam adversus episcopum non habuerit, inquirendum erit. Si quis episcopus absque tempore synodi in crimine detentus fuerit, a 12 episcopis audiatur. XII. Felix episcopus dixit: Suggero, secundum statuta veterum conciliorum, ut si quis episcopus (quod non optamus) in reatum aliquem incurrerit, et fuerit ei nimia necessitas non posse plurimos congregare, ne in crimine remaneat, a 12 episcopis audiatur, et presbyter a sex episcopis cum proprio suo episcopo audiatur, et diaconus a tribus. Ut non liceat episcopum nisi a plurimis ordinari; sed si necessitas fuerit, vel a tribus ordinetur episcopis. XIII. Aurelius episcopus dixit: Quid ad haec dicit sanctitas vestra? Ab universis episcopis dictum est: A nobis veterum statuta debere servari, sicuti et inconsulto primate cujuslibet provinciae, tam facile non praesumant multi congregati episcopi episcopum ordinare: nisi [ F. quod si] necessitas fuerit, tres episcopi, in quocunque loco sint, ejus praecepto ordinare debebunt episcopum; et si quis contra suam professionem, vel subscriptionem venerit in aliquo, ipse se honore privabit.

Ut de Tripoli unus episcopus in legationem veniat, et ut presbyter ibidem a quinque episcopis audiatur. XIV. Item placuit de Tripoli, propter inopiam provinciae unus episcopus in legationem veniat, et ut ibi presbyter a quinque audiatur episcopis, et diaconus a tribus, ut superius memoratum est, proprio episcopo residente. De diversis ordinibus Ecclesiae servientibus: ut si quis causam criminis incurrerit, et abjecerit judicium ecclesiasticum, debeat periclitari; et ut filii sacerdotum spectacula saecularia non adeant. XV. Item placuit ut quisquis episcoporum, presbyterorum, et diaconorum, seu clericorum, cum in Ecclesia ei fuerit crimen institutum, vel civilis causa fuerit commota, si, relicto ecclesiastico judicio, publicis judiciis purgari voluerit, etiamsi pro ipso fuerit prolata sententia, locum suum amittat, et hoc in criminali; in civili vero perdat quod evicit, si locum suum obtinere maluerit. Hoc etiam placuit, ut a quibuscunque judicibus ecclesiasticis ad alios judices ecclesiasticos, ubi est major auctoritas, fuerit provocatum, non eis obsit quorum fuerit soluta sententia, si convinci non potuerint, vel inimico animo judicasse, vel aliqua cupiditate aut gratia depravati. Sane si ex consensu partium electi fuerint judices, etiam a pauciori numero, quam constitutum est, non liceat provocari. Et ut filii sacerdotum spectacula saecularia non exhibeant, sed nec spectent, licet hoc semper Christianis omnibus indictum sit, et ubi blasphemiae sunt, non accedant. Ut nullus episcopus, presbyter, et diaconus conductor existat; et ut lectores uxores accipiant; et clerici abstineant ab usuris; et quo tempore vel ipsi, vel virgines consecrentur. XVI. Item placuit ut episcopi, presbyteri et diaconi, non sint conductores, aut procuratores, neque ullo turpi negotio, et inhonesto victum quaerant, quia respicere debent scriptum esse: « Nullus militans Deo implicat se negotiis saecularibus. » Item placuit ut lectores, cum ad annos pubertatis pervenerint, cogantur aut uxores ducere, aut continentiam profiteri. Item placuit ut clericus, si commodaverit pecuniam, pecuniam accipiat; si speciem, eamdem speciem, quantam dederit, accipiat; et ut ante viginti quinque annos aetatis nec diaconi ordinentur, nec virgines consecrentur; et ut lectores populum non salutent. Ut unaquaeque provincia, propter longinquitatem, primatem habeat proprium. XVII. Placuit ut Mauritania Sitifensis, ut postulavit, primatem provinciae Numidiae, ex cujus coetu separatur, ut suum habeat primatem, quem, consentientibus omnibus primatibus provinciarum Africanarum, vel omnibus episcopis, propter longinquitatem habere permissa est. Si quis clericus ordinatur, moneri debet constituta servare; et ut corporibus defunctorum eucharistia non detur, nec baptisma; et ut per singulos annos per omnes provincias ad concilium metropolitani conveniatur. XVIII. Item placuit ut ordinatis episcopis vel clericis, prius ab ordinatoribus suis placita conciliorum auribus eorum inculcentur, ne se aliquid contra statuta concilii fecisse poeniteant. Item placuit ut corporibus defunctorum eucharistia non detur; scriptum est enim: « Accipite, et edite, » cadavera autem nec accipere possunt, nec edere; et ne jam mortuos homines baptizari faciat presbyterorum ignavia: pro qua re confirmandum est in hac sancta synodo ut, secundum Nicaena statuta, propter causas ecclesiasticas, quae ad perniciem plebium saepe veterascunt, singulis quibusque annis concilium convocetur, ad quod omnes provinciae, quae primas sedes habent, de conciliis suis binos, aut quantos delegerint, episcopos legatos mittant, ut congregato conventu plena possit esse auctoritas. Ut si quis episcopus accusatur, ad primatem ipsius provinciae causa deferatur. XIX. Aurelius episcopus dixit: Quisquis episcoporum accusatur, ad primates provinciae ipsius causam deferat accusator; nec a communione suspendatur, cui crimen intenditur, nisi ad causam suam dicendam electorum judicum, die statuta, litteris evocatus, minime occurrerit, hoc est infra spatium mensis, ex ea die, qua eum litteras accepisse constiterit: quod si aliquas veras necessitatis causas probaverit, quibus eum occurrere non potuisse manifestum sit, causae dicendae intra alterum mensem integram habeat facultatem; verum tam diu post mensem secundum non communicet, donec purgetur. Si autem ad concilium universale anniversarium occurrere noluerit, ut vel ibi causa ejus terminetur, ipse in se damnationis sententiam dixisse judicetur, tempore sane quo non communicati nec in sua Ecclesia, vel parochia communicet. Accusator autem ejus, si nunquam diebus causae dicendae defuerit, a communione non removeatur; si vero aliquando defuerit, subtrahens se, restituto in communione episcopo, ipse removeatur a communione accusator: ita tamen, ut nec ipsi adimatur facultas causae peragendae, si se ad diem occurrere non voluisse sed non potuisse probaverit. Illud vero, ut cum agere coeperit in episcoporum judicio, si fuerit accusatoris persona culpabilis, ad arguendum non admittatur, nisi proprias causas, non tamen ecclesiasticas, asserere voluerit. De presbyteris, vel clericis accusatis. XX. Si autem presbyteri, vel diaconi fuerint accusati, adjuncto sibi ex vicinis locis cum proprio episcopo legitimo numero collegarum quos ab eodem accusati petierint: id est una secum in presbyteri nomine sex, in diaconi tres ipsorum causam discutiant, eadem dierum, et dilationum, et a communione remotionum, et discussion personarum, inter accusatores et eos qui accusantur, forma servata. Reliquorum autem clericorum causas, etiam solus episcopus loci agnoscat, et finiat. Ut filii clericorum in matrimonio non jungantur haereticis. XXI. Iterum placuit ut filii clericorum gentilibus, vel haereticis matrimonio non jungantur. Ut episcopi vel clerici in eos qui non sunt catholici nihil conferant. XXII. Et ut in eos qui catholici Christiani non sunt, etiamsi consanguinei fuerint, per donationes rerum suarum, episcopi vel clerici nihil conferant. Ut episcopi trans mare non proficiscantur. XXIII. Item ut episcopi trans mare non proficiscantur, nisi consulto primae sedis episcopo suae cujusque provinciae, ut ab eo praecipue possint sumere formatam vel commendationem. Ut praeter Scripturas canonicas nihil in Ecclesia legatur. XXIV. Item ut praeter Scripturas canonicas nihil in Ecclesia legatur sub nomine divinarum Scripturarum. Sunt autem canonicae Scripturae, id est Genesis, Exodus, Leviticus, Numeri, Deuteronomium, Jesu Nave, Judicum, Ruth, Regum libri 4, Paralipomenon libri 2, Job, Psalterium, Salomonis libri 5, libri 12 Prophetarum, Isaias, Jeremias, Ezechiel, Daniel, Thobias, Judith, Esther, Esdrae libri 2, Machabaeorum libri 2; Novi Testamenti: Evangeliorum libri 4, Actuum apostolorum liber unus, Epistolae Pauli 14, Petri apostoli 2, Joannis apostoli 3, Jacobi apostoli una, Judae apostoli una, Apocalypsis Joannis liber unus. Hoc etiam fratri et consacerdoti nostro Bonifacio, vel aliis earum partium episcopis pro confirmando isto canone innotescat, quia a Patribus ista accepimus in Ecclesia legenda. De episcopis, vel sequentibus ordinibus, qui sacrosancta mysteria contrectant, placuit ab uxoribus contineri. XXV. Aurelius episcopus dixit: Addimus, fratres charissimi, praeterea, cum de quorumdam clericorum, quamvis lectorum, erga uxores proprias incontinentia referretur, placuit, quod et in diversis conciliis firmatum est, ut subdiaconi, qui sacra mysteria contrectant, et diaconi, presbyteri, sed et episcopi, secundum propria statuta, etiam ab uxoribus se contineant, ut tanquam non habentes videantur esse: quod nisi fecerint, ab ecclesiastico removeantur officio. Caeteros autem clericos ad hoc non cogi, nisi maturiori aetate. Ab universo concilio dictum est: Quae vestra sanctitas est juste moderata et sancta, et Deo placita sunt, confirmamus. Ut res Ecclesiae nemo distrahat. XXVI. Item placuit ut rem Ecclesiae nemo vendat: quod si redditus non habet, et aliqua nimia necessitas cogit, hanc insinuandam esse primati provinciae ipsius, ut cum statuto numero episcoporum utrum faciendum sit arbitretur. Quod si tanta urget necessitas Ecclesiae, ut non possit ante consulere, saltem vicinos testes convocet episcopos, curans ad concilium omnes referre suae Ecclesiae necessitates: quod si non fecerit, reus Deo, et concilio venditor, honore amisso, teneatur. Presbyteri et diaconi in graviore culpa convicti manus impositionem, tanquam laici, nequaquam suscipiant. XXVII. Item confirmatum est ut si quando presbyteri vel diaconi in aliqua graviori culpa convicti fuerint, qua eos a ministerio necesse sit removeri, non eis manus, tanquam poenitentibus, vel tanquam fidelibus laicis, imponatur; neque permittendum, ut rebaptizati ad clericatus gradum promoveantur. Presbyteri diaconi, vel clerici, qui causa sua ad transmarina putaverint appellandum, in communionem minime suscipiantur. XXVIII. Item placuit ut presbyteri, diaconi, vel caeteri inferiores clerici, in causis quas habuerint, si de judiciis episcoporum suorum questi fuerint, vicini episcopi eos cum consensu sui episcopi audiant, et inter eos definiant adhibiti ab eis episcopi: quod si et ab eis provocandum putaverint, non provocent ad transmarina judicia, sed ad primates suarum provinciarum, sicut et de episcopis saepe constitutum est. Ad transmarina autem qui putaverit appellandum, a nullo intra Africam ad communionem suscipiatur. Si quis excommunicatus ante audientiam communicare praesumpserit, ipse in se damnationem protulit. XXIX. Item placuit universo concilio ut qui excommunicatus fuerit pro suo neglectu, sive episcopus, sive quilibet clericus, et tempore excommunicationis suae, ante audientiam, communionem praesumpserit, ipse in se damnationis judicetur protulisse sententiam. De accusato, vel accusatore. XXX. Item placuit ut accusatus vel accusator in eo loco unde est ille qui accusatur, si metuit aliquam vim temerariae multitudinis, locum sibi eligat proximum, quo non sit difficile testes perducere, ubi causa finiatur. Si qui clerici ab episcopis suis promoti contempserint, nec illic maneant unde recedere noluerunt. XXXI. Item placuit ut quicunque clerici, vel diaconi pro necessitatibus Ecclesiarum non obtemperaverint episcopis suis, volentibus eos ad honorem ampliorem in sua Ecclesia promovere, nec illic ministrent in gradu suo unde recedere noluerunt. Si quis clericorum pauper promotus in ordine, postea habuerit aliquid, Ecclesiae potestati subjaceat. XXXII. Item placuit ut episcopi, presbyteri, diaconi, vel quicunque clerici, qui nihil habentes ordinantur, et tempore episcopatus vel clericatus sui agros, vel quaecunque praedia, nomine suo comparant, tanquam rerum dominicarum invasionis crimine teneantur, nisi admoniti in Ecclesiam eadem ipsa contulerint. Si autem ipsis proprie aliquid liberalitate alicujus vel successione cognationis obvenerit, faciant inde quod eorum proposito congruit: quod si a suo proposito retrorsum exorbitaverint, honore ecclesiastico indigni, tanquam reprobi, judicentur. Ut presbyteri rem Ecclesiae in qua sunt constituti non vendant, et nulli episcopo liceat rem tituli matricis Ecclesiae usurpare. XXXIII. Item placuit ut presbyteri non vendant rem Ecclesiae ubi sunt constituti, nescientibus episcopis suis, quomodo et episcopis non licet vendere praedia Ecclesiae, ignorante concilio, vel presbyteris suis. Non habente [ F. habenti] ergo necessitatem, nec episcopo liceat matricis Ecclesiae, nec presbytero rem tituli sui usurpare. Recitata sunt etiam in ista synodo diversa concilia universae provinciae Africae, transactis temporibus Aurelii Carthaginensis episcopi celebrata.

De concilio quod Hippone Regio factum est. Gloriosissimo imperatore Theodosio Augusto III, et Abundantio v. c., VIII idus Octobris, Hippone Regio, in secretario basilicae pacis, et caetera. Gesta hujus concilii ideo descripta non sunt, quia ea, quae ibi statuta sunt in superioribus probantur inserta.

De concilio Carthaginensi, ubi legati episcopi proconsulares ad concilium Adrumetinum destinantur. Gloriosissimis imperatoribus Arcadio III et Honorio II Augg. conss., VI cal. Julias, Carthagine. In hoc concilio legati delecti sunt episcopi proconsulares ad concilium Adrumetinum.

De consilio Carthaginensi, ubi multa sunt constituta. Caesario et Attico vv. cc. conss., quinto cal. Septembris, Carthagine in secretario basilicae restitutae, cum Aurelius episcopus una cum episcopis consedisset, astantibus etiam diaconibus, advenientibus quoque Victore sene Puppianense, Tuto Migirpense, Evangelo Assuritano.

Allocutio ad episcopos Aurelii Carthaginensis episcopi. Aurelius episcopus dixit: Post diem praestitutam concilii consedimus, ut recordamini, fratres beatissimi, et arbitrabamur omnium provinciarum per Africam legationes convenisse ad diem, ut dixi, praestitutam nostri tractatus; sed cum sacerdotum nostrorum epistola Byzacenorum fuisset recitata, vel quid mecum iidem qui tempus et diem concilii praevenerant, tractassent, vestrae charitati legeretur, lecta est etiam a fratribus Honorato et Urbano, qui nobiscum hodie concilium participantur, legatio Sitifensis provinciae destinata. Frater etiam Reginus Ecclesiae Vegei Selitanae litteras ad parvitatem meam datas Crescentiani primae sedis, ut ipse insinuat, Numidiarum, et Aurelii, coepiscoporum nostrorum, in quibus scriptis vestra mecum charitas recognoscit promisisse eosdem, quod aut ipsi dignarentur venire, aut ad hoc concilium fuissent ex more destinaturi legatos: sed hoc quia minime factum videtur, diu se detineri de longinquo venientes legati Mauritaniae Sitifensis non posse testantur; et ideo, fratres, si vestrae charitati videtur, litterae fratrum nostrorum Byzacenorum, sed et breviarium, quod eidem epistolae adjunxerunt, ad hunc coelum corrogatum legantur, ut si qua forte illic movere charitatis vestrae animum possunt, in eodem breviario quae diligentius fuerint animadversa, in melius reformentur. Hoc enim frater et coepiscopus noster primae sedis, vir perspectus merito suae gravitatis atque prudentiae, Mizonius scribens ad meam parvitatem postulavit. Si ergo placet, quae tractata sunt legantur, et singula a vestra charitate considerentur.

Quod nihil de Hipponensi concilio sit emendandum. XXXIV. Epigonius episcopus dixit: In hoc breviario, quod decerptum est de concilio Hipponensi, nihil arbitramur esse emendandum, vel assuendum, nisi ut dies sanctae Paschae tempore concilii innotescat. Ut episcopi, vel clerici, non facile filios suos emancipent. XXXV. Ut episcopi, vel clerici, filios suos a sua potestate per emancipationem exire non sinant, nisi de moribus eorum fuerint, et de aetate securi, ut possint ad eos jam propria pertinere peccata. Ut episcopi, vel clerici, non ordinentur, nisi omnes suos fecerint Christianos. XXXVI. Ut episcopi, et presbyteri, et diaconi non ordinentur, priusquam omnes, qui sunt in domo eorum, Christianos catholicos fecerint. Quod praeter panem, et merum mixtum aqua, nihil in sacramentis offerri debeat. XXXVII. Ut in sacramentis corporis et sanguinis Domini nihil amplius offeratur, quam quod ipse Dominus tradidit, hoc est panis, et vinum aqua mixtum: primitiae vero, seu mel, et lac, quod uno die solemnissimo in infantum mysterio solet offerri, quamvis in altari offerantur, suam tamen habeant propriam benedictionem, ut a sacramento dominico corporis et sanguinis distinguantur, nec amplius in primitiis offeratur quam de uvis et frumentis. Ut clerici, vel continentes, ad virgines, vel viduas, non accedant. XXXVIII. Clerici, vel continentes, ad viduas, vel virgines, nisi ex jussu vel permissu episcoporum aut presbyterorum non accedant: et hoc non soli faciant, sed cum conclericis, vel cum his cum quibus episcopus aut presbyter jusserit, nec ipsi episcopi et presbyteri soli habeant accessum ad hujusmodi feminas, sed ubi aut clerici praesentes sunt, aut graves aliqui Christiani. Ut princeps sacerdotum non appelletur episcopus. XXXIX. Ut primae sedis episcopus non appelletur princeps sacerdotum, aut summus sacerdos, aut aliquid hujusmodi, sed tantum primae sedis episcopus. Ut clerici tabernas, nisi in peregrinis, non ingrediantur. XL. Ut clerici, edendi vel bibendi causa, tabernas non ingrediantur, nisi peregrinationis necessitate compulsi. Ut a jejunis Deo sacrificia celebrentur. XLI. Ut sacramenta altaris non nisi a jejunis hominibus celebrentur, excepto uno die anniversario, quo coena Domini celebratur; nam si aliquorum pomeridiano tempore defunctorum, sive episcoporum, sive caeterorum commendatio facienda est, solis orationibus fiat, si illi qui faciunt jam pransi inveniuntur. Ut in ecclesiis convivia minime celebrentur. XLII. Ut nulli episcopi, vel clerici in ecclesia conveniantur, nisi forte transeuntes hospitiorum necessitate illic reficiant; populi etiam ab hujusmodi conviviis, quantum fieri potest, prohibeantur. De poenitentibus. XLIII. Ut poenitentibus, secundum differentiam peccatorum, episcopi arbitrio poenitentiae tempora decernantur, et ut presbyter inconsulto episcopo non reconciliet poenitentem, nisi absentiae episcopi necessitate cogente. Cujuscunque autem poenitentis publicum et vulgatissimum crimen est, quod universam Ecclesiam commoverit, ante absidem manus ei imponatur. De virginibus. XLIV. Ut virgines sacrae, cum parentibus, a quibus custodiebantur, privatae fuerint, episcopi vel presbyteri, ubi episcopus absens est, providentia, gravioribus feminis commendentur, aut simul habitantes invicem se custodiant, ne passim vagando Ecclesiae laedant existimationem. De aegrotantibus qui pro se respondere non possunt. XLV. Ut aegrotantes qui pro se respondere non possunt, cum voluntatis eorum testimonium sui periculo proprio dixerint, baptizentur. Ut scenicis, atque histrionibus, caeterisque hujusmodi personis, vel apostaticis conversis vel reversis ad Deum, gratia vel reconciliatio non negetur. De passionibus martyrum. XLVI. Liceat etiam legi passiones martyrum, cum anniversarii dies eorum celebrantur. De parvulis qui apud Donatistas baptizati sunt. XLVII. De Donatistis placuit ut consulamus fratres et consacerdotes nostros Siricium et Simplicianum de solis infantibus qui baptizantur penes eosdem, ne quod suo non fecerunt judicio, cum ad Ecclesiam Dei salubri proposito fuerint conversi, parentum illos error impediat ne promoveantur sacri altaris ministri. Quibus insertis, Honoratus et Urbanus episcopi, legati provinciae Mauritaniae Sitifensis, dixerunt: Jam dudum, cum apud sanctitatem vestram allegaremus scripta, dilati sumus ea contemplatione, quousque fratres nostri advenire possent de Numidia legati; sed quia non parvi dies sunt, quibus exspectati minime venerunt, ultra praetermittere, quae nobis mandata sunt a nostris coepiscopis non oportet; atque ideo, fratres, suggestionem nostram libenter admittite. De fide enim Nicaeni tractatus audivimus; verum est de sacrificiis inhibendis post prandium, ut a jejunis, sicut dignum est, offerantur, et tunc, et nunc firmatum est.

De rebaptizationibus et reordinationibus, vel translationibus episcoporum. XLVIII. Illud autem suggerimus mandatum nobis, quod etiam in Capuensi plenaria synodo videtur statutum, ut non liceat fieri rebaptizationes, reordinationes, vel translationes episcoporum. Nam Cresconius Villa-Rhegensis episcopus, plebe sua derelicta, Tubuniensem invasit Ecclesiam, et usque hodie commonitus, secundum quod statutum fuerat, relinquere eamdem, quam invaserat, plebem, contempsit. Adversus istum quae pronuntiata fuerant confirmata quidem audivimus; sed petimus, secundum quod nobis mandatum est, ut dignemini dare fiduciam quod, jam necessitate ipsa cogente, liberum nobis sit rectorem provinciae, secundum statuta gloriosissimorum principum, adversus illum adire, ut qui miti admonitione sanctitatis vestrae acquiescere noluit, et emendare illicitum, auctoritate judiciaria protinus excludatur. Aurelius episcopus dixit: Servata forma disciplinae, non aestimabitur appetitus, si a vestra charitate modeste conventus recedere detractaverit, cum fuerit, suo contemptu, et contumacia, faciente etiam auctoritate judiciaria, conventus. Honoratus et Urbanus episcopi dixerunt: Hoc ergo omnibus placet? Ab universis episcopis dictum est: Justum est, placet. Quot episcopi ordinare episcopum debeant. XLIX. Honoratus et Urbanus episcopi dixerunt: Et illud nobis mandatum est, ut quia proxime fratres nostri Numidiae duo episcopi ordinare praesumpserunt pontificem, non nisi a duodecim censeatis celebrari episcoporum ordinationes. Aurelius episcopus dixit: Forma antiqua servabitur, ut non minus quam tres sufficiant, qui fuerint destinati ad episcopum ordinandum. Propterea, quia in Tripoli forte, et in Arzuge interjacere videntur barbarae gentes; nam in Tripoli, ut asseritur, episcopi sunt quinque tantummodo, et possunt forte de ipso numero vel duo necessitate aliqua occupari, difficile est enim ut de quolibet numero omnes possint occurrere; nunquid debet hoc ipsum impedimento esse ecclesiasticae utilitati? Nam et in hac Ecclesia, ad quam dignata est vestra sanctitas convenire, crebro ac pene per diem dominicam ordinandos habemus; nunquidnam frequenter duodecim potero, vel decem, vel non multo minus advocare episcopos? sed facile est mihi duos adjungere meae parvitati vicinos. Quapropter cernit mecum charitas vestra hoc ipsum observari non posse. Quot addi debeant episcopi numero ordinatorum, si de ordinando episcopo fuerit contradictum. L. Sed illud est statuendum, ut quando ad eligendum episcopum convenerimus, si qua contradictio fuerit oborta, quia talia tractata sunt apud nos, non praesumant ad purgandum eum qui ordinandus est tres jam, sed postuletur ad numerum supradictorum unus vel duo, et in eadem plebe cui ordinandus est discutiantur primo personae contradicentium. Postremo etiam illa quae objiciuntur pertractentur; et cum purgatus fuerit in conspectu publico, ita demum ordinetur. Si hoc cum vestrae sanctitatis animo concordat, roboretur vestrae dignationis responsione. Ab universis episcopis dictum est: Satis placet. Ut de Ecclesia Carthaginis dies Paschae nuntietur. LI. Honoratus et Urbanus episcopi dixerunt: Quoniam de commonitorio nostro omnia tractata noscuntur, addimus etiam de die Paschae nobis esse mandatum, ut de Ecclesia semper Carthaginensi, sicuti assolet, instruamur, et non sub angusto temporis spatio. Aurelius episcopus dixit: Si sanctitati vestrae videtur, quoniam nos spopondisse jam dudum meminimus, ut singulis quibusque annis ad tractandum conveniamus, et cum venerimus in unum, tunc divulgabitur sanctus Paschae dies per legatos qui adfuerint concilio. Honoratus et Urbanus episcopi dixerunt: Nunc de praesenti coetu petimus, ut litteris provinciam nostram de hac die informare dignemini. Aurelius episcopus dixit: Ita fiat necesse est. De visitandis provinciis. LII. Honoratus et Urbanus episcopi dixerunt: Et illud nobis verbo mandatum est, ut quia constitutum est in concilio Hipponensi singulas debere provincias tempore concilii visitandas esse, dignemini etiam, quod hoc anno secundum ordinem distulistis, vel alio anno Mauritaniam provinciam visitare. Aurelius episcopus dixit: Tunc de provincia Mauritania, propterea quod in finibus Africae posita sit, nihil statuimus, siquidem vicinae sunt barbarico; sed praestet Deus ut, ex abundanti non pollicentes, venire possimus ad vestram provinciam. Cogitare enim debetis, fratres, quia hoc sibi, et Tripolitani, et Arzugitani fratres poterant exigere, si ratio pateretur. Ut dioeceses, nisi ex consensu episcopi proprii, episcopum non accipiant. LIII. Epigonius episcopus dixit: Multis conciliis hoc statutum a coetu sacerdotali est, ut plebes quae in dioecesibus ab episcopis retinentur, quae episcopos nunquam habuerunt, non nisi cum voluntate ejus episcopi, a quo tenentur, proprios accipiant rectores, id est, episcopos. At vero quia nonnulli, dominatu quodam adepto, communionem fratrum abhorrent, vel certe, cum depravati fuerint, quasi in quadam arce tyrannica sibi dominatum vindicant, quod plerique tumidi, atque stolidi, adversum episcopum suas cervices erigunt presbyteri, vel conviviis sibi concinnantes plebem, vel certe persuasu maligno, ut illicito favore eosdem velint sibi collocare rectores; quod quidem insigne mentis tuae tenemus votum, frater religiose Aureli, qui haec saepe oppressisti, non curando tales petitores; sed propter eorum malos cogitatus, et prave concinnata consilia hoc dico, non debere rectorem accipere eam plebem, quae in dioecesi semper subjacuit, nec unquam proprium episcopum habuit. Quapropter si universo sanctissimo coetui placet hoc, quod prosecutus sum, confirmetur. Aurelius episcopus dixit: Fratris et consacerdotis nostri prosecutioni non obsisto: sed hoc me et fecisse et facturum esse profiteor circa eos sane, qui fuerint concordes, non solum circa Ecclesiam Carthaginensem, sed circa omne sacerdotale consortium. Sunt enim plerique conspirantes cum plebibus propriis, quas decipiunt, ut dictum est, earum scalpentes aures, blandi ad seducendum, vitiosae vitae homines, vel certe inflati, et ab hoc consortio separati, qui putant propriae plebi incubandum, et nonnunquam conventi ad concilium venire detrectant, sua forte ne prodantur flagitia metuentes. Dico, si placet, circa hos non tantum dioeceses non esse servandas, verum et de propria Ecclesia, quae illis male faverit, omnimodo adnitendum, ut etiam auctoritate publica rejiciantur, atque ab ipsis principalibus cathedris removeantur. Oportet enim, ut qui universis fratribus, ac toto concilio inhaeserit, non solum suam integro jure, sed et dioeceses possideat. At vero, qui sibimet putant plebes sufficere, fraterna dilectione contempta, non tantum dioeceses amittant, sed, ut dixi, etiam propriis publica careant auctoritate, ut rebelles. Honoratus et Urbanus episcopi dixerunt: Summa provisio sanctitatis tuae cohaesit mentibus singulorum, et puto, omnium responsione ea quae prosequi dignatus es, roboranda. Universi episcopi dixerunt: Placet, placet. Ut alienus clericus minime suscipiatur ab alio. LIV. Epigonius episcopus dixit: In multis conciliis hoc statutum est, etiam nunc hoc confirmatum est a vestra prudentia, beatissimi fratres, ut clericum cum alienum nullus sibi praeripiat episcopus praeter ejus arbitrium, cujus fuerit clericus. Dico autem Julianum, qui ingratus est Dei beneficiis per meam parvitatem in se collatis, ita temerarium et audacem exstitisse, ut eum qui a me baptizatus est, cum esset puer egentissimus, mihi ab eodem commendatus, cumque multis annis a me aleretur atque incresceret, hunc, ut dixi, baptizatum esse in Ecclesia mea, per manum parvitatis meae constat: idem in dioecesi Mappaliensi lector esse coeperat, imo annis ferme duobus legerat, nescio quo contemptu humilitatis meae, idem Julianus eum arripuit, quem dicit quasi proprium civem sui loci Vazaritani, me inconsulto usurpare, nam et diaconum illum ordinavit: hoc si liceat, pateat haec licentia nobis, beatissimi fratres, si minus, tam impudens cohibeatur, ne se misceat communioni cujusquam. Numidius episcopus dixit: Si non postulata neque consulta tua dignatione id videtur fecisse Julianus, judicamus omnes inique factum, atque indigne. Quapropter nisi idem Julianus correxerit errorem suum, et cum satisfactione eumdem clericum, quem fuerat ausus ordinare, revocaverit tuae plebi, contra statuta concilii faciens, contumaciae suae separatus a nobis, excipiet judicium. Epigonius episcopus dixit: Aetate pater, et ipsa promotione antiquissimus, vir laudabilis, frater et collega noster Victor vult hanc petitionem generalem omnibus effici. Ut Carthaginensi episcopo unde voluerit clericum liceat ordinare. LV. Aurelius episcopus dixit: Sermonem meum admittite, fratres. Contingit nonnunquam, ut postulentur ab Ecclesiis, quae praepositis egent, vel presbyteris, vel episcopis: et tamen memor statutorum id sequor, ut conveniam episcopum ejus, atque ei inculcem, quod ejus clericus a qualibet Ecclesia postuletur: sed forte in hodierno non reluctati sunt, et nequando contingat ut reluctentur, cum fuerint a me in hac causa postulati, quem scitis multarum Ecclesiarum, et ordinandorum curam sustinere. Justum est ergo, ut quemlibet consacerdotum conveniam cum duobus e consortio nostro, vel tribus testibus. Sin vero indevotus exstiterit, quid censet charitas vestra faciendum? Ego enim cunctarum Ecclesiarum, dignatione Dei, ut scitis, fratres, sollicitudinem sustineo. Numidius episcopus dixit: Fuit semper haec licentia huic sedi, ut unde vellet, et de cujus nomine fuisset conventus, pro desiderio cujusque Ecclesiae ordinare episcopum. Epigonius episcopus dixit: Bonitas sequestrat possibilitatem, minus enim praesumis, frater, cum te bonum et clementem omnibus praebes; habes enim hoc in arbitrio, sed longe est ut satisfiat personae uniuscujusque episcopi in prima tantummodo conventione. Si autem quod licet huic sedi vindicandum sibi fuerit arbitratus, necesse habes tu omnes Ecclesias fulcire, unde tibi non potestatem damus, sed tuae assignamus, ut liceat voluntati tuae, et semper tenere quem voles, ut praepositos plebibus vel Ecclesiis non constituas, qui postulati fuerint, et unde volueris. Posthumianus episcopus dixit: Deinde, qui unum habuerit, nunquid debet illi unus presbyter auferri? Aurelius episcopus dixit: Sed episcopus unus esse potest, per quem dignatione divina presbyteri multi constitui possint, unus autem episcopus difficile invenitur constituendus. Quapropter si necessarium episcopatui quis habuerit presbyterum, et unum, ut dixisti, frater, habuerit, etiam ipsum ad promotionem dare debebit. Posthumianus episcopus dixit: Ergo si habet alius abundantes clericos, debet mihi alia plebs subvenire? Aurelius episcopus dixit: Sane, quando tu Ecclesiae alteri subveneris, persuadebitur illi qui plures habet clericos, ut unum tibi ordinandum largiatur.

Ut episcopi qui in dioecesibus fuerint ordinati dioecesim sibi nullam vindicent. LVI. Honoratus et Urbanus episcopi dixerunt: Audivimus constitutum ut dioeceses non mereantur episcopos accipere, nisi consensu ejus sub quo fuerant constitutae: sed in provincia nostra cum aliqui forte in dioecesi, concedente eo episcopo, in cujus potestate fuerant constituti, ordinati sunt episcopi, etiam dioeceses sibi vindicant, hoc et corrigi charitatis vestrae judicio, et inhiberi de caetero debet. Epigonius episcopus dixit: Singulis episcopis servatum est quod decebat, ut ex massa dioecesium nulla carperetur ut proprium episcopum habuisset, nisi ipse consensum adhibuisset concedendi. Sufficiat enim, si concesserit, ut eadem dioecesis permissa, proprium tantum episcopum habeat, caeteras sibi non vindicent dioeceses, quia exempta de fasce multarum sola meruit honorem episcopatus suscipere. Aurelius episcopus dixit: Non dubito charitati vestrae omnium placere eum qui in dioecesi, concedente episcopo, qui matricem tenuit, solam eamdem retinere plebem in qua fuerat ordinatus. Quoniam igitur universa arbitror fuisse tractata, si omnia cum animo vestro convenerunt, sermone vestro cuncta roborate. Universi episcopi dixerunt: Omnibus nobis haec placuerunt, et haec nostra subscriptione firmavimus, et subscripserunt. Aurelius episcopus Ecclesiae Carthaginensis huic decreto consensi, et praelecto subscripsi. Similiter et caeteri episcopi subscripserunt.

In hoc concilio statutum est ut episcopi sine formata non navigent. Caesario et Attico vv. cc. conss., sexto cal. Julias, Carthagine, placuit, ut nullus episcoporum naviget sine formata primatis. Gesta in authenticis, qui quaeret, inveniet.

De concilio isto legati ad imperatorem infra scripti diriguntur episcopi. Post consulatum gloriosissimi imperatoris Honorii Augusti IV et Eutychiani v. c., quinto cal. Maias, Carthagine, in secretario basilicae restitutae. In hoc concilio legationem susceperunt Epigonius et Vincentius episcopi, ut pro confugientibus ad ecclesiam, quocunque reatu involutis, legem de gloriosissimis principibus mereantur, ne quis eos audeat abstrahere.

In hoc concilio legatio destinatur ad Romanum et Mediolanensem episcopos, de parvulis qui apud hoereticos baptizati sunt, et ad imperatorem de idolorum reliquiis auferendis, et de aliis rebus quamplurimis. Post consulatum Fl. Stiliconis v. c., XIV cal. Julias, Carthagine, in secretario basilicae restitutae. Cum Aurelius episcopus una cum coepiscopis suis consedisset, astantibus diaconis, Aurelius episcopus dixit: Ecclesiarum Dei per Africam constitutarum necessitates mecum optime novit charitas vestra, sanctissimi fratres, et quoniam praestitit Dominus, ut ex aliqua parte sancti coetus vestri esset congregata praesentia, videtur mihi ut has easdem necessitates, quas pro sollicitudine nostra indagare potuimus, in medium proferamus, quas cum approbaverit vestra sinceritas, sit consequens, eligendum esse unum a nostro numero consacerdotem, qui auxiliante Domino, et orationibus vestris, et has ipsas necessitates suscipere possit, et gnaviter peragendas implere, perrecturus ad transmarinas Italiae partes, ut tam sanctis fratribus et consacerdotibus nostris, venerabili sancto fratri Anastasio, sedis apostolicae episcopo, quam etiam sancto fratri Venerio sacerdoti Mediolanensis Ecclesiae, necessitatem ipsam, ac dolorem atque inopiam nostram valeat intimare. Ex his enim sedibus hoc fuerat prohibitum, quod noverim, communi periculo providendum, maxime quia tanta indigentia clericorum est, multaeque Ecclesiae ita desertae sunt, ut ne unum quidem diaconum vel illiteratum habere reperiantur. Nam de caeteris superioribus gradibus et officiis tacendum arbitror, quia, ut dixi, si ministerium diaconi facile non invenitur, multo magis superiorum honorum inveniri non posse certissimum est. Et quotidianos planctus diversarum pene emortuarum plebium jam non sustinemus: quibus nisi fuerit aliquando subventum, gravis nobis et inexcusabilis innumerabilium animarum pereuntium causa apud Deum mansura est.

Ut parvuli apud Donatistas baptizati in catholica Ecclesia clerici ordinentur. LVII. Unde quoniam superiori concilio statutum esse mecum recognoscit unanimitas vestra, ut hi qui apud Donatistas parvuli baptizati sunt, nondum scire valentes erroris eorum interitum, et posteaquam ad aetatem rationis capacem pervenerunt, agnita veritate, falsitatem eorum abhorrentes, ad Ecclesiam Dei catholicam per universum mundum diffusam ordine antiquo, per manus impositionem recepti sunt, debere talibus suscipiendum munus clericatus non impedire nomen erroris: cum veram Ecclesiam illorum putaverint ad fidem accedendo, et ibi Christo crediderint, et Trinitatis sacramenta perceperint, quae omnia vera, et sancta atque divina esse certissimum est, et in his omnem animae spem constitutam. Quanquam et haereticorum praesumpta audacia, veritatis nomine palliata, haec tradere audeat, quae quoniam simplicia sunt, ut praemonet beatus Apostolus dicendo, « Unus Deus, una fides, unum baptisma, » et iterari non liceat, quod semel dare oportet, anathematizato nomine erroris recipiantur per manus impositionem in unam Ecclesiam, columbam, ut dictum est, et unam matrem omnium Christianorum, ubi omnia illa sacramenta salubriter, et aeterna, et vitaliter accipiuntur: quae perseverantibus in haeresi magnam damnationis poenam conquirunt, ut quod eis in veritate ad aeternam vitam consequendam esset luminosius, hoc in errore sit tenebrosius atque damnosius. Quod fugientes nonnulli, et matris Ecclesiae catholicae ubera cognoscentes, qui illa omnia sancta mysteria amore veritatis crediderunt, atque perceperunt, quibus sacramentorum rebus cum vitae bonae probitas accesserit, sine dubio ad officium clericatus tales esse applicandos, et maxime in tanta rerum necessitate, nullus est qui non concedat. Quanquam nonnulli ejusdem sectae clerici cum plebibus, atque honoribus suis ad nos transire desiderent: qui amore honoris aut persuadent ad vitam, aut retinent ad salutem. Sed hoc majori fratrum supradictorum considerationi dimittendum censeo: ut prudentiori suo consilio nostrae suggestionis sermonem cum perpenderint, quid de hac re eis placeat, nos informare dignentur. Tantum de his, qui infantes baptizati sunt, satagimus, ut nostrae, si placet, in iisdem ordinandis consentiant voluntati. Omnia ergo, quae superius comprehendimus, apud sanctos episcopos agenda esse mecum honorabilis fraternitas vestra perpendat. De reliquiis idolorum, vel templis ab imperatoribus abolendis. LVIII. Instant etiam aliae necessitates a religiosis imperatoribus postulandae: ut reliquias idolorum per omnem Africam jubeant penitus amputari: nam plerisque in locis maritimis, atque possessionibus diversis, adhuc erroris istius iniquitas viget: ut praecipiantur et ipsa deleri, et templa eorum, quae in agris, vel in locis abditis constituta, nullo ornamento sunt, jubeantur omnimodo destrui. Ut clerici de judicii sui cognitione non cogantur in publico dicere testimonium. LIX. Petendum etiam, ut statuere dignentur: ut si forte in Ecclesia quamlibet causam jure apostolico Ecclesiis imposito agere voluerint, et fortasse decisio clericorum uni parti displicuerit, non liceat clericum in judicium ad testimonium devocari eum, qui cognitor, vel praesens fuit; ut nulla ad testimonium dicendum ecclesiastici cujuslibet persona pulsetur. De paganorum conviviis auferendis. LX. Illud etiam petendum, ut quae contra praecepta divina convivia multis in locis exercentur, quae ab errore gentili attracta sunt, ita ut nunc a paganis Christiani ad haec celebranda cogantur: ex qua re temporibus Christianorum imperatorum persecutio altera fieri occulte videatur: vetari talia jubeant, et de civitatibus, et de possessionibus impositam poenam prohiberi: maxime cum etiam in natalibus martyrum per nonnullas civitates, et in ipsis locis sacris talia committere non reformident. Quibus diebus etiam, quod pudoris est dicere, saltationes sceleratissimas per vicos atque plateas exercent: ut matronalis honor, et innumerabilium feminarum pudor, devote venientium ad sacratissimum diem, injuriis lascivientibus appetatur: ut etiam ipsius sanctae religionis pene fugiatur accessus. De spectaculis, ut die dominico, vel caeteris sanctorum festivitatibus minime celebrentur. LXI. Nec non et illud petendum, ut spectacula theatrorum caeterorumque ludorum die dominica, vel caeteris religionis Christianae diebus celeberrimis amoveantur, maxime quia sancti Paschae octavarum die populi ad circum magis, quam ad ecclesiam conveniunt, deberi transferri devotionis eorum dies si quando occurrerint, nec oportere etiam quemquam Christianorum cogi ad haec spectacula: maxime, quia in his exercendis, quae contra praecepta Dei sunt, nulla persecutionis necessitas a quoquam adhibenda est: sed, uti oportet, homo libera voluntate subsistat sibi divinitus concessa. Corporatorum enim maxime periculum considerandum est, qui contra praecepta Dei, magno terrore coguntur ad spectacula convenire. De clericis damnatis. LXII. Et illud petendum, ut statuere dignentur: ut si quis cujuslibet honoris clericus judicio episcoporum quocunque crimine fuerit damnatus, non liceat eum sive ab Ecclesiis, quibus praefuit, sive a quolibet homine defensari, interposita poena damni, pecuniae, atque honoris, quo nec aetatem, nec sexum excusandum esse praecipiant. De histrionibus Christianis factis. LXIII. Et de his etiam petendum: ut si quis ex qualibet ludicra arte ad christianitatis gratiam venire voluerit, ac liber ab illa macula permanere, non eum liceat a quoquam iterum ad eadem exercenda reduci vel cogi. De manumissionibus in ecclesia celebrandis, ab imperatore poscendum. LXIV. De manumissionibus sane in ecclesia dicendis, si id nostri consacerdotes per Italiam facere reperiuntur, nostrae etiam erit fiduciae istorum ordinem consequi: data plane licentia misso legato, ut quaecunque digna fide pro statu Ecclesiae, et salute animarum agere potuerit, nos laudabiliter in conspectu Domini accepturos. Quae omnia, si sanctitati vestrae placent, edicite: ut et meam suggestionem ratam esse vobis advertant, et nostram omnium consensionem sinceritas eorum libenter accipiat. Ab universis episcopis dictum est: Omnibus placent haec, quae injuncta sunt peragenda, et prudenter a tua sanctitate enarrata. De Equitio damnato episcopo. LXV. Aurelius episcopus dixit: Equitii etiam, olim merito suo episcopali sententia damnati, non arbitror praetereundam esse legationis causam: ut si forte eum in illis partibus repererit, sit eidem fratri nostro curae pro Ecclesiae statu quod oportuerit, vel ubi licuerit, adversus eum peragere. Ab universis episcopis dictum est: Multum placet et ista prosecutio: maxime cum olim damnatus sit Equitius, et ejus impudens inquietudo pro statu et salute Ecclesiae magis magisque ubique repellenda. Et subscripserunt. Aurelius episcopus Ecclesiae Carthaginensis, huic decreto consensi, et praelecto subscripsi: similiter et caeteri episcopi subscripserunt. In hoc concilio litterae leguntur Anastasii Romani Pontificis, de Donatistis catholicos episcopos admonentis. Vincentio et Fravito vv. cc. conss. idus Septembris, Carthagine in secretario basilicae restitutae, cum in concilio congregati in Ecclesia Carthaginensi consedissemus ex Africanis omnibus provinciis episcopi, id est Aurelius ejusdem sedis episcopus cum collegis suis, quos eorum subscriptio manifestat: recitatis epistolis beatissimi fratris et consacerdotis nostri Anastasii, Ecclesiae Romanae episcopi, quibus nos paternae et fraternae charitatis sollicitudine ac sinceritate adhortatus est ut de haereticorum et schismaticorum Donatistarum insidiis, et improbitatibus, quibus Africanam Ecclesiam catholicam graviter vexant, nullo modo dissimulemus; gratias agimus Domino nostro, quod illi optimo ac sancto antistiti suo tam piam curam pro membris Christi, quamvis in diversitate terrarum, sed in una compage corporis constitutis, inspirare dignatus est.

Ut cum Donatistis lenius agatur. LXVI. Deinde pertractatis et consideratis omnibus, quae utilitati Ecclesiae convenire videbantur, annuente atque admonente spiritu Dei, eligimus cum memoratis hominibus, quamvis de dominici corporis unitate inquieta dissensione praecisis, leniter, et pacifice agere: ut quantum in nobis est, omnibus qui eorum communione et societate irretiti sunt, per universas provincias Africanas penitus innotescat, quam miserabili errore devincti sunt: ne forte, sicut dicit Apostolus, nobis in mansuetudine corripientibus diversa sentientes, det illis Deus poenitentiam ad cognoscendam veritatem, et resipiscant de diaboli laqueis, captivati ab ipso in ipsius voluntatem. De litteris mittendis judicibus, ut ea quae inter Donatistas et Maximianistas acta sunt, innotescant. LXVII. Itaque placuit, ut ex concilio nostro litterae darentur ad judices Africanos, a quibus hoc peti congruum videretur, ut in hoc adjuvent communem matrem Ecclesiam catholicam, in quo episcopalis auctoritas communiri in civitatibus potest, id est ut judiciaria potestate atque diligentia ex fide Christiana, quia gestum sit in omnibus locis, in quibus Maximianistae basilicas obtinuerunt, qui ab eis schisma fecerunt inquirant, et gestis publicis, propter firmam notitiam omnibus necessariam, faciant inhaerere. Ut clerici Donatistarum in Ecclesia catholica suscipiantur in clero. LXVIII. Deinde placuit, ut litterae mittantur ad fratres et coepiscopos nostros et maxime ad sedem apostolicam, in qua praesidet memoratus venerabilis frater et collega noster Anastasius, quo noverit habere Africam magnam necessitatem, propter Ecclesiae pacem, et utilitatem: ut ex ipsis Donatistis quicunque clerici correcto consilio ad catholicam unitatem transire voluerint, secundum uniuscujusque episcopi catholici voluntatem atque consilium, qui in eodem loco gubernat Ecclesiam, si hoc paci Christianae prodesse visum fuerit, in suis honoribus suscipiantur, sicut prioribus ejusdem divisionis temporibus factum esse manifestum est. Quod multarum, et pene omnium Africanarum Ecclesiarum, quibus talis error exortus est, exempla testantur: non ut concilium, quod in transmarinis partibus de hac re factum est, dissolvatur, sed ut illud maneat circa eos, qui sic transire ad catholicam volunt, ut nulla per eos unitatis compensatio procuretur. Per quos autem vel omni modo perfici, vel adjuvari manifestis fraternarum animarum lucris catholica unitas in locis in quibus degunt, visa fuerit, non eis obsit quod contra honores eorum, quamvis salus nulli interclusa sit, in transmarino concilio statutum est; id est ut ordinati in parte Donati, si ad catholicam correcti transire voluerint, non suscipiantur in honoribus suis secundum transmarinum concilium: sed exceptis his, per quos catholicae unitati consulitur. Ut legatio ad Donatistas componendae pacis gratia dirigatur. LXIX. Deinde placuit, ut his peractis legati etiam praedicandae pacis atque unitatis, sine qua salus Christiana non potest obtineri, e numero nostro ad ipsorum Donatistarum, sive quos habent episcopos, sive ad plebes mittantur, per quos omnibus in notitiam perferatur, quam nihil habeant quod adversus Ecclesiam catholicam juste possint dicere: maxime, ut manifestum fiat omnibus, per gesta etiam municipalia, propter documentorum firmitatem, quid ipsi de Maximianistis schismaticis suis egerint: ubi eis divinitus demonstratur, si attendere velint, tam inique tunc illos ab Ecclesiae unitate praecisos, quam inique nunc clamant a se Maximianistas schisma fecisse, ex quorum tamen numero quos jam plenarii concilii sui auctoritate damnaverant, in suis honoribus denuo receperunt, baptismum quem damnati et exclusi dederant, acceptaverunt: ut videant, quam stulto corde resistant paci Ecclesiae toto orbe diffusae, cum ista faciant pro parte Donati, neque se istorum, quos ita receperunt, communione, propter intuitum pacis, contaminari dicant, et nos condemnent, id est Ecclesiam catholicam, etiam in extremis terrarum partibus constitutam, per eorum communionem inquinatam, quos tunc accusantes convincere nequiverunt. Qui clerici ab uxoribus debeant abstinere. LXX. Praeterea, cum de quorumdam clericorum, quamvis erga uxores proprias, incontinentia referretur: placuit, episcopos, et presbyteros, et diaconos secundum priora statuta etiam ab uxoribus continere; quod nisi fecerint, ab ecclesiastico removeantur officio. Caeteros autem clericos ad hoc non cogi, sed secundum uniuscujusque Ecclesiae consuetudinem observari debere. De his qui plebes proprias derelinquunt. LXXI. Rursum placuit, ut nemini sit facultas, relicta principali cathedra, ad aliquam Ecclesiam in dioecesi constitutam se conferre, vel in re propria diutius, quam oportet, constitutum, curam, vel frequentationem propriae cathedrae negligere.

De infantibus baptizandis, quoties dubitatur utrum fuerint baptizati. LXXII. Item placuit de infantibus, quoties non inveniuntur certissimi testes qui eos baptizatos esse sine dubitatione testentur, neque ipsi sunt per aetatem de traditis sibi sacramentis idonei respondere, absque ullo scrupulo eos esse baptizandos, ne ista trepidatio eos faciat sacramentorum purgatione privari. Hinc enim legati Maurorum, fratres nostri, consuluerunt, quia multos tales a barbaris redimunt. Diem Paschae, die concilii nuntiandum. LXXIII. Item placuit, ut dies venerabilis Paschae formatarum subscriptione omnibus intimetur, dies vero concilii idem servetur, qui in Hipponensi concilio constitutus est, id est X cal. Septembris. Et scribendum ad singularum quarumque provinciarum primates, ut quando apud se concilium congregant, istum diem non impediant. Ne interventor episcopus cathedram, ubi interventor est, sedeat. LXXIV. Item constitutum est, ut nulli intercessori licitum sit cathedram cui intercessor datus est, quibuslibet populorum studiis vel seditionibus retinere: sed dare operam, ut intra annum eisdem episcopum provideat: quod si neglexerit, anno exempto interven or alius tribuatur. De defensoribus Ecclesiarum ab imperatore poscendis. LXXV. Ab imperatoribus, universis visum est, postulandum propter afflictionem pauperum, quorum molestiis sine intermissione fatigatur Ecclesia, ut defensores eis adversus potentias divitum cum episcoporum provisione delegentur. De episcopis, qui ad concilia non occurrunt. LXXXVI. Item placuit, ut quotiescunque concilium congregandum est, episcopi qui neque aetate, neque aegritudine, neque aliqua graviori necessitate impediuntur, competenter occurrant, et primatibus suarum quarumque provinciarum intimetur, ut de universis episcopis vel duae, vel tres turmae fiant, ac de singulis turmis vicissim, quotquot electi fuerint, ad diem concilii instantissime occurrant. Quod si non potuerint occurrere, excusationes suas in tractatoria conscribant, vel si post adventum tractatoriae aliquae necessitates repente forsitan ortae fuerint, nisi rationem impedimenti sui apud suum primatem reddiderint, Ecclesiae suae communione debere esse contentos. De Cresconio. LXXVII. De Cresconio Villa-Regensi hoc omnibus visum est, ut hinc quoque primati Numidiae intimetur, quo cognoscat memoratum Cresconium scriptis suis conveniendum esse, ut proximo universali Africano concilio suam praesentiam non differat exhibere: quod si venire contempserit, in se cognoscat sententiam promulgandam. De Ecclesia Hipponensium Diaretorum. LXXVIII. Rursum placuit, ut quoniam Hipponensium Diaretorum Ecclesiae destitutio non est diutius negligenda, et Ecclesiae ibi ab his retinentur, qui Equitii facinorosam communionem declinaverunt, missis ex praesenti concilio episcopis, Regino, Alypio, Augustino, Materno, Theasio, Evodio, Placiano, Urbano, Valerio, Ambivio, Fortunato, Quodvultdeo, Honorato, Januario, Apto, Honorato, Ampelio, Victoriano, Evangelo, et Rogatiano; conventis et correctis his, qui culpabili pertinacia fugam ejusdem Equitii exspectandam putabant, cum omnium voto eis episcopus ordinetur. Si autem illi pacem considerare noluerint, non impediant in eligendo ad ordinandum praeposito utilitatem tanto tempore Ecclesiae destitutae. De clericis qui intra annum causam suam agere non procuraverint. LXXIX. Rursus constitutum est, ut quoties clericis convictis et confessis in aliquo crimine, vel propter eorum, quorum verecundiae parcitur, vel propter Ecclesiae opprobium, aut insolentem insultationem haereticorum atque gentilium, si forte causae suae adesse voluerint, et innocentiam suam asserere, intra annum excommunicationis hoc faciant: si vero intra annum causam suam purgare contempserint, nulla eorum vox postea penitus audiatur. Ut de alieno monasterio susceptos, nec praepositos monasterii, nec clericos liceat ordinare. XXC. Item placuit, ut si quis de alterius monasterio repertum vel ad clericatum promovere voluerit, vel in suo monasterio majorem monasterii constituerit: episcopus, qui hoc fecerit, a caeterorum communione sejunctus suae tantum plebis communione contentus sit, et ille neque clericus, neque praepositus perseveret.

De episcopis qui haereticos, vel paganos haeredes instituunt. XXCI. Item constitutum est, ut si quis episcopus haeredes extraneos a consaguinitate sua, vel haereticos etiam consanguineos, aut paganos Ecclesiae praetulerit, saltem post mortem anathema ei dicatur atque ejus nomen inter Dei sacerdotes nullo modo recitetur; nec excusari possit, si intestatus decesserit, quia utique debuit factus episcopus rei suae ordinationem congruam suae professioni nequaquam differre. De manumissionibus. XXCII. Item placuit, ut de manumissionibus in ecclesia celebrandis ab imperatore petatur. De falsis memoriis martyrum. XXCIII. Item placuit, ut altaria quae passim per agros, et per vias, tanquam memoriae martyrum constituuntur, in quibus nullum corpus, aut reliquiae martyrum conditae probantur, ab episcopis qui locis eisdem praesunt, si fieri potest, evertantur: si autem hoc per tumultus populares non sinitur, plebes tamen admoneantur, ne illa loca frequentent, ut qui recte sapiunt, nulla ibi superstitione devincti teneantur, et omnino nulla memoria martyrum probabiliter acceptetur, nisi ubi corpus aut aliquae reliquiae sunt, aut origo alicujus habitationis, vel possessionis, vel passionis fidelissima origine traditur. Nam quae per somnia et per inanes quasi revelationes quorumlibet hominum ubicunque constituuntur altaria, omnimodo reprobentur. De idotorum reliquiis exstirpandis. XXCIV. Item placuit ab imperatoribus gloriosissimis peti, ut reliquiae idololatriae non solam in simulacris, sed in quibuscunque locis, vel lucis, vel arboribus omnimodo deleantur. Ut ab episcopo Carthaginensi, cum opus fuerit, omnium episcoporum nomine dictentur et subscribantur epistolae. XXCV. Ab universis etiam episcopis dictum est, ut si quae litterae dictandae in concilio placuerint, venerandus episcopus qui huic sedi praesidet, omnium nomine dictare et subscribere dignetur, in quibus etiam ad episcopos legatos, qui per provincias Africanas in causa Donatistarum mittendi sunt, placuit litteras dari tenorem mandati continentes, quem non egrediantur. Et subscripserunt: Aurelius episcopus Ecclesiae Carthaginensis huic decreto consensi, et praelecto subscripsi. Similiter et caeteri episcopi subscripserunt. In hoc concilio praeterita decreta firmantur. Gloriosissimis imperatoribus Arcadio et Honorio Augustis v conss., sexto cal. Septembris, in civitate Milevitana, in secretario basilicae, cum Aurelius episcopus Ecclesiae Carthaginensis in concilio universali consedisset, astantibus diaconis, Aurelius episcopus dixit: Quoniam Ecclesiae sanctae unum est corpus, omniumque membrorum caput est unum, factum est, volente Deo, et nostram infirmitatem juvante, ut ad hanc Ecclesiam veniremus, dilectionis et fraternitatis gratia invitati: unde quaeso charitatem vestram, quia ita credendum est, quia noster accessus ad vos nec superfluus, nec insuavis est cunctis, ut consensus omnium vestrum manifestetur concordare complacitis decretorum quae jamdudum vel in Hipponensi synodo firmata sunt, vel postmodum meliore concilio apud Carthaginem definita, nunc quoque nobis ex ordine recitentur. Tunc demum fraternitatis vestrae concordia luce clarior apparebit, si haec quae a nobis superioribus conciliis legaliter definita noscuntur, non solum consensu vestro his actis, verum et subscriptionibus manifestetis. Xantippus episcopus primae sedis Numidiae dixit: Credo quod omni fraternitati placuit et statuta sua manu confirmaverunt, subscribendo etiam nobis placere posse, et nostra subscriptione firmamus. Nicetius episcopus primae sedis Mauritaniae Sitifensis dixit: Quae recitata sunt decreta, quoniam ratione non carent, et sunt approbata cunctis, etiam et meae parvitati haec placent, quae quidem propria subscriptione firmabo.

De episcoporum ordine, ut qui posterius ordinati sunt, prioribus se non audeant anteferre. XXCVI. Valentinus episcopus dixit: Si permittit bonum patientiae vestrae, prosequor ea quae praeterito tempore in Ecclesia Carthaginensi gesta sunt, et subscriptionibus fratrum firmata claruerunt, etiam nos hoc servaturos esse profiteor: sed illud scimus, inviolate semper mansisse ecclesiasticam disciplinam, ita ut nullus fratrum prioribus suis se aliquando auderet anteponere; sed officiis charitatis id semper exhibitum est prioribus, quod in sequentibus gratanter semper acciperetur. Hunc ordinem jubeat sanctitas vestra melius vestris interlocutionibus roborari. Aurelius episcopus dixit: Non decuerat quidem ut haec repeteremus, nisi forte existerent inconsideratae mentes quorumdam, quae ad haec statuenda nostros acuerent sensus; sed communis haec causa est, quam insinuavit frater et consacerdos noster, ut unusquisque nostrum ordinem sibi decretum a Deo cognoscat, et posteriores anterioribus deferant, nec eis inconsultis aliquid agere praesumant. Qua de re dico, prout captus animi mei retinet, eos qui putaverint spretis majoribus aliquid praesumendum, competenter esse ab omni concilio coercendos. Xantippus episcopus primae sedis Numidiae dixit: Audivit omnium fratrum praesentia prosecutionem fratris et consacerdotis nostri Aurelii: quid ad haec respondent? Datianus episcopus dixit: Quae majorum decrevit sententia, nostro assensui mancipabuntur, ut quae praeteritorum conciliorum gestis tenentur Carthaginensis Ecclesiae, nostra assensione plene apud omnes firmata teneantur. Universi episcopi dixerunt: Hic ordo et a patribus et a majoribus servatus est, et a nobis Deo propitio servabitur, salvo etiam jure primatus Numidiae et Mauritaniae. De archivo et matricula Numidiae. Deinde placuit omnibus episcopis qui in hoc concilio subscripserunt, ut matricula et archivus Numidiae, et apud primam sedem sit, et in metropoli, id est Constantina.

De Quodvultdeo episcopo. XXCVII. De Quodvultdeo etiam Centuriensi, quoniam adversarius ipsius, cum se petiisset introduci ad concilium nostrum, interrogatus, utrum cum eo vellet apud episcopos experiri, primo promiserat, et alia die respondit hoc sibi non placere, atque discessit: placuit omnibus episcopis, ut nullus idem Quodvultdeo communicet, donec causa ejus, qualem potuerit, terminum sumat. Nam adimi ei episcopatum, antequam causae ejus exitus appareret, nulli Christiano videri jure potuisset. De Maximiano episcopo. XXCVIII. De Maximiano autem Bagaiensi, et ad eum, et ad ipsam plebem placuit de concilio litteras dari, ut et ipse ab episcopatu discedat, et illi sibi alium requirant. Ut episcopi qui ordinantur, ab ordinatoribus suis epistolas accipiant, quae diem et consulem praeferant. XXCIX. Deinde placuit, ut quicunque deinceps ab episcopis ordinantur per provincias Africanas, litteras accipiant ab ordinatoribus suis manu eorum subscriptas, continentes consulem et diem: ut nulla altercatio de posterioribus vel anterioribus oriatur. De his qui vel semel in Ecclesia legerint, ab aliis non posse promoveri. XC. Item placuit, ut quicunque in Ecclesia vel semel legerit, ab alia Ecclesia ad clericatum non teneatur. Et subscripserunt: Aurelius episcopus Ecclesiae Carthaginensis huic decreto consensi, et praelecto subscripsi. Similiter et caeteri episcopi subscripserunt. In hoc concilio quid egerint episcopi qui ad transmarina legati directi sunt, intimatur. Gloriosissimo imperatore Theodosio Augusto et Rumorido V.C. conss., IX cal. Septembris, Carthagine, in basilica regionis secundae, cum Aurelius episcopus in universali concilio consedisset, astantibus diaconis, Aurelius episcopus dixit: Exigenterratione fraternitas vestra a mea tenuitate ad hoc concilium congregata est; jamdudum enim, sicut vestra sanctitas recordatur, habito concilio destinavimus fratres nostros ad transmarina legatos, quos oportuit in coetu sanctitatis vestrae perfunctae legationis cursum narrare; et licet hesterno die de hac re considentibus nobis praeter gesta ecclesiastica diligentius quae gesserint, tractaremus, hodie tamen oportet tractatum hesterni diei actis ecclesiasticis confirmari.

De episcopis provinciarum Africae, qui non adfuerunt praesenti concilio. Ordo itaque rerum deposcit, ut primitus de fratribus nostris et consacerdotibus, qui ad hoc concilium vel de Byzatio, vel certe de Mauritania convenerunt, quaeramus, quemadmodum huic concilio decreverint interesse. Et offerentibus Philologio, Gesta, Venustiano, et Feliciano episcopis provinciae Byzacenae, legationis litteras, et recitatis, offerentibus etiam Luciano, et Sylvano legatis provinciae Mauritaniae Sitifensis legationis litteras, et recitatis, Aurelius episcopus dixit: Horum scriptorum textus sociabitur gestis.

De episcopis Byzacenis. Numidius episcopus dixit: Animadvertimus, fratres et coepiscopos nostros Byzacenae provinciae, et Mauritaniae Sitifensis ad concilium destinasse legatos: nunc quaeramus, utrum legati Numidiae advenerint, vel certe provinciae Tripolitanae, vel Mauritaniae Caesariensis.

De episcopis Mauritaniae Sitifensis. Lucianus et Sylvanus episcopi, legati provinciae Mauritaniae Sitifensis dixerunt: Sero ad Caesarienses fratres nostros tractoria venit, nam jam et illi venirent; tamen necesse est veniant, et confidimus de animis illorum, quia si quid in hoc concilio gestum fuerit, et ipsi sine dubio suos consensus adhibebunt.

De episcopis Numidiae. Alypius episcopus Ecclesiae Tagastensis dixit: Nos quidem de Numidia venimus, ego et sancti fratres Augustinus et Possidius; sed de Numidia legatio mitti non potuit, quod adhuc tumultu tironum, episcopi propriis necessitatibus in civitatibus suis aut impediti, aut occupati sunt. Nam etiam tractoriam sanctitatis tuae cum ad sanctum senem Xantippum deferrem, in praesenti tractatu hoc visum fuerat, ut concilium indiceretur, quod instructa legatio posset ad hoc concilium destinari; sed cum eum posterioribus litteris admonerem de impedimento tironum, ut superius dixi, rescriptis propriis excusavit. Aurelius episcopus dixit: Non dubium est, quod praedicti fratres et coepiscopi nostri Numidiae, cum gesta concilii acceperint, et suos adhibebunt consensus, et in effectum deducere maturabunt, quaecunque in placitum venerint: cura ergo istius sedis hoc ipsum ut eis intimetur necesse est provideri.

De episcopis Tripolitanis. De Tripolitanis vero fratribus nostris hoc potui condiscere, quod Dulcitium fratrem nostruin destinaverint legatum; sed quia non potuit occurrere, hoc asseveraverunt quidam filii nostri venientes de supradicta provincia, quod memoratus navi se commiserit, et credendum est accidisse nonnullam de tempestatibus moram, quae retardaret ejus adventum: tamen etiam circa ipsos, si charitati vestrae placet, haec forma servabitur, ut placita ad eosdem concilii trans mittantur. Ab universis episcopis dictum est: Haec, quae statuit sanctitas tua, omnibus placent.

De conveniendis Donatistis. XCI. Aurelius episcopus dixit: Quod in tractatum venit charitatis vestrae, puto hoc ecclesiasticis gestis esse firmandum. Professio enim vestra omnium hoc deprompsit, debere unumquemque nostrum in civitate sua per se convenire Donatistarum praepositos, aut adjungere sibi vicinum collegam, ut pariter eos in singulis quibusque civitatibus vel locis per magistratus vel seniores locorum conveniant. Hoc si omnibus placet, edicatur. Ab universis episcopis dictum est: Omnibus placet, et omnes hac subscriptione nostra firmavimus. Petimus etiam, ut epistolis ad judices de concilio mittendis, pro omnibus subscribat sanctitas tua. Aurelius episcopus dixit: Si videtur charitati vestrae, forma conventionis eorum recitetur, ut hunc tenorem prosecutionis omnes, si placuerit, teneamus. Ab universis episcopis dictum est: Recitetur. Laetus notarius recitavit. Forma conventionis Donatistarum. XCII. Ille episcopus Ecclesiae illius dixit: Quid de auctoritate illius amplissimae sedis impetraverimus, petimus gravitatem vestram recitare, et gestis innecti, atque ut in effectum deduci jubeatis. Recitata autem jussione, atque actis innexa, ille episcopus Ecclesiae illius dixit: Quid ergo nobis de concilio Ecclesiae catholicae mandatum sit ad Donatistas per vestram gravitatem perferendum, audire, et actis inserere, et ad eos perferre dignemini, eorumque responsionem rursus apud acta vestra nobis insinuare. Convenimus vos ex concilii nostri catholica auctoritate missi, de vestra correptione gaudere cupientes, considerantes Domini charitatem, qui dixit: Beati pacifici, quia ipsi filii Dei vocabuntur, et admonuit per Prophetam etiam in his, qui dicunt se fratres nostros non esse, dicere nos debere, fratres nostri estis. Hanc ergo pacificam ex charitate venientem commonitionem nostram contemnere non debetis: ut si quid veritatis habere vos arbitramini, non dubitetis asserere, id est, ut congregato vestro concilio deligatis ex vobis, quibus causam assertionis vestrae committatis: ut et nos possimus hoc facere, ut etiam de nostro concilio deligantur qui cum eis quos delegeritis, constituto loco et tempore quidquid quaestionis est quod vestram a nobis separat communionem, cum pace discutiant, et tandem aliquando, adjuvante Domino Deo nostro, finem veternosus error accipiat, ne propter animositatem hominum infirmae animae, et ignari populi sacrilega dissensione dispereant. Si enim hoc fraterne acceperitis, veritas facile dilucescet; si autem hoc facere nolueritis, diffidentia vestra facile innotescet. Cumque recitata esset, ab universis episcopis dictum est: Satis placet, hoc fiat. Et subscripserunt. Aurelius episcopus Ecclesiae Carthaginensis huic decreto consensi, et praelecto subscripsi. Similiter et caeteri episcopi subscripserunt. Haec synodus adversus Donatistas legationem ad principes dirigit. Gloriosissimo imperatore Honorio Augusto VI conss. XII cal. Julias Carthagine, in basilica regionis secundae. In hoc concilio legationem susceperunt Theasius et Evodius contra Donatistas, in quo concilio insertum est commonitorium quod ita se continet.

Quale commonitorium acceperunt legati contra Donatistas. XCIII. Commonitorium fratribus Theasio et Evodio, legatis ex Carthaginensi concilio ad gloriosissimos religiosissimosque principes missis, cum Domini auxilio piissimos imperatores adierint, ut eis insinuent. Quemadmodum plena fiducia secundum superioris anni concilium Donatistarum praepositi actis municipalibus sunt conventi, ut si confiderint de assertionibus suis, electis ex suo numero aliquibus idoneis, nobiscum pacifice conferrent, et mansuetudine Christiana, si quid veritatis tenerent, non ambigerent demonstrare, quo ita sinceritas catholica, quae jam pridem superioribus temporibus claruit, nunc quoque per imperitiam vel pertinaciam resistentibus innotesceret: sed quia diffidentia premebantur, nihil pene ausi sunt respondere. Unde quia impletum est erga eos episcopale ac pacificum officium, et illi qui veritati respondere nequiverunt, ad immanes violentias sunt conversi; ita ut multos episcopos multosque clericos (ut de laicis taceamus) insidiis oppresserint. Ecclesias etiam aliquas invaserint, aliquas invadere pertentaverint: ipsorum jam clementiae est consulere, ut Ecclesia catholica, quae eos religioso utero in Christo genuit, et fidei firmitate nutrivit, eorum etiam prospectione muniatur, ne temerarii homines, religiosis temporibus, infirmos populos terrendo praevaleant: quoniam seducendo depravare non possunt. Nota est enim, et saepe legibus conclamata Circumcellionum qua furunt detestabilis manus: quae etiam ipsorum religiosissimorum supra principum frequentibus sanctionibus condemnata est, adversus quorum furorem possimus non insolita, nec a Scripturis sanctis aliena impetrare praesidia, quando apostolus Paulus, sicut in apostolorum Actibus fidelibus notum est, factiosorum conspirationem militari etiam submovit auxilio. Sed nos illud poscimus, ut catholicis Ecclesiis ordinum per civitates singulas, et vicinorum quorumque possessorum per diversa loca sine ulla dissimulatione tuitio praebeatur. Simul etiam petendum ut illam legem quae a religiosae memoriae eorum patre Theodosio de auri libris decem in ordinatores vel ordinatos haereticos, seu etiam in possessores, ubi eorum congregatio deprehenditur, promulgata est, ita deinceps confirmari praecipiant: ut in eos valeat, contra quos propter eorum insidias catholici provocati contestationem deposuerint, ut hoc saltem terrore a schismatica vel haeretica pravitate desistant, qui consideratione aeterni supplicii emendari corrigique dissimulant. Petendum etiam ut lex quae haereticis vel ex donationibus vel ex testamentis aliquid capiendi vel relinquendi denegat facultatem, ab eorum quoque pietate hactenus repetatur, ut eis relinquendi vel sumendi jus adimat, qui pertinaciae furore caecati in Donatistarum errore perseverare voluerint. Caeterum illis qui consideratione unitatis et pacis se corrigere voluerint, absque interdicto hujus legis capiendae haereditatis aditus pateat, etiamsi adhuc in errore haeretico constitutis aliquid ante donationis vel haereditatis obvenit: his sane exceptis, qui lite pulsati putaverint ad catholicam transeundum, quia de talibus credibile est, non metu coelestis judicii potius quam terreni commodi aviditate unitatem catholicam praeoptasse. Ad haec autem omnia praesidio opus est potestatum suarum quarumque provinciarum, sane pro utilitatibus Ecclesiae, quidquid intellexerint prodesse, agendi et imperandi liberam decernimus legationem. Illud praeterea cunctis nobis placuit, ut litterae de coetu nostro ad gloriosissimos imperatores et eminentissimas potestates dirigantur: quibus instruantur omnium consensu ad beatissimum comitatum legatos a nobis esse directos. Sed quia iisdem litteris ab omnibus subscribi tardissimum est, nisi singulorum subscriptionibus eaedem epistolae onerentur, petimus, frater Aureli, ut iisdem tua charitas nostro omnium nomine subscribere dignetur, et subscripserunt. Aurelius episcopus Ecclesiae Carthaginensis, huic decreto consensi, et subscripsi: similiter et caeteri episcopi subscripserunt. Litterae etiam ad judices mittendae sunt, ut donec Dominus legatos ad nos redire permittat, tuitionem per ordines civitatum, et possessores praediorum Ecclesiae catholicae impertiant. Adjungendum etiam de Equitio, ut improbitas ejus, qua sibi jus sacerdotum improbissime vindicat, ab Hipponensi Diaretorum dioecesi secundum statuta imperatoria repellatur. Litterae etiam ad episcopum Romanae Ecclesiae commendatione legatorum mittendae sunt, vel ad alios, ubi fuerit imperator, et subscripserunt. Item Aurelius episcopus Ecclesiae Carthaginensis huic decreto consensi, et praelecto subscripsi. Similiter et caeteri episcopi subscripserunt.

In hac synodo quae statuta sunt brevis declarat adnexus. Stilicone iterum et Arthemio vv. cc. conss. X cal. Septembris Carthagine in basilica regionis secundae. Hujus concilii gesta ideo non ex integro descripsi, quoniam magis ea quae in tempore necessaria fuerunt, quam aliqua generalia, constituta sunt, sed ad instructionem studiosorum ejusdem concilii brevem digessi.

Brevis causarum. XCIV. Ut libera legatio ab omnibus provinciis ad concilium dirigatur, ad Mizonium legati, et litterae, propter liberam dirigendam legationem destinare praeceptae sunt: ut quia apud Carthaginem tantum unitas facta est, dentur etiam litterae ad judices: ut et aliis provinciis et civitatibus operam impendi jubeant unitati, et gratiarum actiones de Carthaginensi Ecclesia pro universa Africa de exclusione Donatistarum cum episcoporum litteris ad comitatum mittantur. Recitatae litterae papae Innocentii, ut episcopi ad transmarina pergere facile non debeant, quod hoc ipsum episcoporum sententiis confirmatur: ut propter gratiarum actionem et exclusionem Donatistarum duo clerici Ecclesiae Carthaginensis ad comitatum mittantur. In hoc concilio quaedam de constitutis superioribus corriguntur. Gloriosissimis imperatoribus Honorio VII et Theodosio II iterum Augustis conss. idus Junias Carthagine, in basilica regionis secundae. Cum Aurelius episcopus una cum episcopis suis consedisset, astantibus diaconis, quoniam constitutum fuerat in concilio Hipponensi, ut singulis annis contraheretur concilium Africae plenarium: non tantum hic apud Carthaginem, verum etiam per diversas provincias suo ordine, et hoc reservatum est, ut indiceremus aliquando in Numidia, aliquando in Byzatio, atque hoc laboriosum omnibus fratribus visum est.

Concilium universale non nisi necessitate faciendum. XCV. Placuit ut non sit ultra fatigandis fratribus anniversaria necessitas, sed quoties exegerit causa communis, id est totius Africae, undecunque ad hanc sedem de hac re datae litterae fuerint, congregandam esse synodum in ea provincia ubi opportunitas persuaserit: causae autem quae communes non sunt, in suis provinciis judicentur. Ut ab electis judicibus provocare non liceat. XCVI. Si autem fuerit provocatum, eligat qui provocaverit judices, et cum eo et ille contra quem provocaverit: ut ab ipsis deinceps nulli liceat provocare. De legationibus diversarum provinciarum. Cum universae legationes diversarum provinciarum allegarentur, gratissime acceptae sunt, id est Numidarum, Byzacenorum, Maurorum Sitifensium, itemque Caesariensium, sed et Tripolitanorum.

De exsecutoribus Ecclesiae. Placuit praeterea ut exsecutores in omnibus desideriis quae habet Ecclesia quinque postulentur, qui in diversis provinciis impertiantur.

Ut ab imperatoribus postuletur advocatorum defensio pro causis Ecclesiae. XCVII. Placuit etiam ut petant ex nomine provinciarum omnium legati perrecturi, Vincentius et Fortunatianus a gloriosissimis imperatoribus: ut deut facultatem defensores constituendi scholasticos, qui in actu sunt, vel in munere defensionis causarum, ut more sacerdotum provinciae, iidem ipsi qui defensionem Ecclesiarum susceperint, habeant facultatem pro negotiis Ecclesiarum, quoties necessitas flagitaverit, vel ad obsistendum obrepentibus, vel ad necessaria suggerenda, ingredi judicum secretaria. Ut sit legatio libera. Placuit ut legationem liberam habeant ad comitatum missi delecti legati.

Protestatio Maurorum pontificum de Primoso. Protestatos esse praeterea Mauros Caesarienses constat, Primosum per principales civitatis Thiganensis conventum litteris eorum fuisse, ut secundum principalia scita, plenario concilio sui praesentiam faceret, et ut oportuit requisitus Primosus repertus non est, sicuti diaconi renuntiaverunt: sed quia poposcerunt iidem Mauri de plenario concilio oportere litteras destinari ad venerabilem fratrem senem Innocentium, has placuit mitti, ut agnoscat requisitum Primosum in concilio, et minime fuisse repertum.

De plebibus quae nunquam episcopos habuerunt. XCVIII. Placuit et illud, ut plebes quae nunquam habuerunt proprios episcopos, nisi ex concilio plenario uniuscujusque provinciae et primatis, atque consensu ejus ad cujus dioecesim eadem Ecclesia pertinebat, decretum fuerit, minime accipiant. De plebibus vel dioecesibus ex Donatistis conversis. XCIX. Sane ut illae plebes quae conversae sunt a Donatistis, et habuerunt episcopos sine dubio, inconsulto concilio habere mereantur: quae autem plebes habuerunt episcopum, et eo defuncto voluerint non episcopum proprium habere, sed ad alicujus episcopi dioecesim pertinere, non eis esse denegandum. Nec non et illud suggestum est, quod plebes ante legem imperatoris de unitate latam quicunque converterentur episcopi ad catholicam, ipsi eas obtinere debeant: verum a lege unitatis, et deinceps, oporteat universas Ecclesias vindicare sibi episcopos catholicos eorum locorum, ad quae loca sub haereticis pertinebant vel conversorum ad catholicam, vel non conversorum haereticorum, et dioeceses, et si qua forte sunt instrumenta Ecclesiae, vel ad ejus jus pertinentia. Qui vero aliqua usurpaverunt, post legem usurpata conventi restituant. De suggestione Maurentii episcopi. C. Ad suggestionem vel postulationem episcopi Maurentii, cum lecta fuisset scheda quam obtulit episcopus Placentinus, qui personam legati Numidiarum gestat, sententia ejusdem Placentini recitata est in conspectu episcoporum, et cum quaererentur hi quos adesse voluit a diaconis pro foribus, id est, seniores a nova Germania, ac minime invenirentur, secundo vel tertio requisiti: propterea censuit sanctum concilium ut litterae ad eumdem senem Xantippum praerogentur, quo noverit voluntati plebis memoratae nullo modo injuriam episcopi succumbendum. Maurentius episcopus dixit: Quoniam requisiti sunt seniores a nova Germania secundo ac tertio, et non sunt inventi, quibus praeceptum erat a primate ut occurrerent ad venerabile concilium, quod nunc agitur idibus Juniis, suam absentiam procurarunt: idcirco decernat ex hac re aliquid sanctitas vestra, ne sub molestia calumniae ipsorum innocens videar laborare: concilium sanctum statuit, debuisse quidem secundum censuram sacerdotalem ex hoc concilio adversus contumaces ferri sententiam: sed quia mansuetudo ecclesiastica servanda est in omnibus causis, promissae sunt litterae ad senem Xantippum, ut noverint judices de concilio electos sine dilatione considerare debere in civitate Thubursicensi, ut negotio congruum adhibeatur examen. Maurentius episcopus dixit: Judices peto sanctum senem Xantippum, sanctum Augustinum, Florentium, Theasium, Sansucium, Secundum, et Posidium, hos decerni mihi jubeatis. Sanctum concilium concessit judices postulatos, reliquos autem judices ad complendum numerum necessarios, eligentibus ipsis senioribus a nova Germania, senex Xantippus curavit decernere. De pacificandis Ecclesiis Romana et Alexandrina. CI. Placuit etiam ut de dissensione Romanae atque Alexandrinae Ecclesiae ad sanctum papam Innocentium scribatur, quo utraque Ecclesia intra se pacem, quam praecepit Dominus, teneat. De his qui uxores, aut quae viros dimittunt, ut sic maneant. CII. Placuit ut, secundum evangelicam et apostolicam disciplinam, neque dimissus ab uxore, neque dimissa a marito, alteri conjungatur, sed ita maneant, aut sibimet reconcilientur: quod si contempserint, ad poenitentiam redigantur, in qua causa legem imperialem petendam promulgari. De precibus ad altare dicendis. CIII. Placuit etiam hoc, ut preces quae probatae fuerint in concilio, sive praefationes, sive commendationes, seu manus impositiones, ab omnibus celebrentur, nec aliae omnino contra fidem praeferantur, sed quaecunque a prudentioribus fuerint collectae dicantur. De his qui publicorum judiciorum cognitionem ab imperatore poposcerint. CIV. Placuit, ut quicunque ab imperatore cognitionem judiciorum publicorum petierit, honore proprio privetur: si autem episcopale judicium ab imperatore postularit, nihil ei obsit. De his qui, cum in Africa non communicant, voluerint trans mare subrepere. CV. Quicunque autem non communicans in Africa, si in transmarinis ad communicandum obrepserit, jacturam clericatus excipiat. Ut pergentes ad comitatum causam suam, vel Carthaginensi, vel Romano pontifici insinuare procurent. CVI. Placuit, ut quicunque ad comitatum ire voluerit, in formata, qua ad urbis Romae Ecclesiam mittitur, intimetur: ut inde etiam ad comitatum formatam accipiat. Quod si accipiens ad Romam tantummodo formatam, et tacens necessitatem, quae ad comitatum illi pergendum est, voluerit etiam ad comitatum pergere, a communione removeatur. Quod si ibi Romae ei repentina necessitas orta fuerit ad comitatum pergendi, alleget apud episcopum urbis Romae ipsam necessitatem, et de hoc scripta ejusdem Romani episcopi perferat. Formatae autem quae a primatibus vel a quibuscunque episcopis clericis propriis dantur, habeant diem Paschae: quod si adhuc ejusdem anni Paschae dies incertus est, ille praecedens adjungatur, quomodo solet post consulatum in publicis gestis ascribi. Placuit et illud, ut adversus Donatistas et paganos, vel eorum superstitiones, legati missi de hoc glorioso concilio, quidquid utile perviderint, de gloriosissimis principibus impetrent. Placuit etiam petitu omnium episcoporum, ut epistolis omnibus de concilio dandis sanctitas tua sola subscribat. Et subscripserunt. Aurelius episcopus Carthaginensis huic decreto consensi, et praelecto subscripsi. Similiter et caeteri episcopi subscripserunt. Concilium contra paganos et haereticos. Basso et Philippo vv. cc. conss. XVI cal. Julias Carthagine, in secretario basilicae restitutae. In hoc concilio legationem iterum suscepit Fortunatianus episcopus contra paganos et haereticos.

Item concilium contra paganos et haereticos. Basso et Philippo vv. cc. conss. III idus Octobris Carthagine, in secretario basilicae restitutae. In hoe concilio susceperunt legationem Restitutus et Florentius episcopi contra paganos et haereticos eo tempore quo Severus et Macarius occisi sunt, et propter eorum causam Evodius, Theasius, et Victor episcopi caesi sunt.

Concilium de cognitione episcopi. CVII. Gloriosissimis imperatoribus Honorio VII et Theodosio III Aug. conss., XVII cal. Julias Carthagine in basilica regionis secundae. In hoc concilio placuit ut non sibi unus episcopus vindicet cognitionem. Gesta hujus concilii ideo non descripsi, quoniam provinciale, non universale celebratum est. Concilium contra Donatistas. Post consulatum gloriosissimorum imperatorum Honorii VIII et Theodosii III Augg., XVIII cal. Julias Carthagine in basilica regionis secundae. In hoc concilio legationem susceperunt contra Donatistas, Florentius, Possidius, Praesidius, et Benenatus episcopi, eo tempore quo lex data est, ut libera voluntate quis cultum Christianitatis exciperet.

Concilium contra haeresim Pelagii et Coelestii. CVIII. Gloriosissimis imperatoribus Honorio XII et Theodosio IX Augg. conss., cal. Maias Carthagine in secretario basilicae Fausti. Cum Aurelius episcopus universali concilio consedisset, astantibus diaconis, placuit omnibus episcopis, quorum nomina et subscriptiones inditae sunt, in sancta synodo Carthaginensis Ecclesiae constitutis. Quod Adam non sit factus a Deo mortalis. CIX. Ut quicunque dicit Adam primum hominem mortalem factum, ita ut sive peccaret sive non peccaret, moreretur in corpore, hoc est, de corpore exiret, non peccati merito, sed necessitate naturae, anathema sit. Quod parvuli in peccatorum remissionem baptizentur. CX. Item placuit, ut quicunque parvulos recentes ab uteris matrum baptizandos negat, aut dicit in remissionem quidem peccatorum eos baptizari, sed nihil ex Adam trahere originalis peccati, quod lavacro regenerationis expietur, unde sit consequens ut in eis forma baptismatis in remissionem peccatorum non vera, sed falsa intelligatur, anathema sit. Quoniam non aliter intelligendum est quod ait Apostolus: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt; nisi quemadmodum Ecclesia catholica ubique diffusa semper intellexit. Propter hanc enim regulam fidei etiam parvuli, qui nihil peccatorum in seipsos adhuc committere potuerunt, ideo in peccatorum remissionem veraciter baptizantur, ut in eis regeneratione mundetur, quod generatione traxerunt. Quod gratia Dei non solum remissionem tribuit peccatorum, sed etiam praestat adjutorium, ne peccetur. CXI. Item placuit ut quicunque dixerit gratiam Dei, qua justificatur homo per Jesum Christum Dominum nostrum, ad solam remissionem peccatorum valere, quae jam commissa sunt, non etiam ad adjutorium ut non committantur, anathema sit. Quod gratia Christi non solum scientiam tribuit auid agamus, sed etiam dilectionem nobis inspirat, ut quod scimus implere valeamus. CXII. Item quisquis dixerit eamdem gratiam Dei per Jesum Christum Dominum nostrum propter hoc tantum nos adjuvare ad non peccandum, quia per ipsam nobis revelatur, et aperitur intelligentia mandatorum, ut sciamus quid appetere, quid vitare debeamus: non autem per illam nobis praestari, ut quod faciendum cognoverimus etiam facere diligamus atque valeamus, anathema sit. Cum enim dicat Apostolus, Scientia inflat, charitas vero aedificat, valde impium est ut credamus ad eam quae inflat nos habere gratiam Christi, ad eam quae aedificat non habere: cum sit utrumque donum Dei, et scire quid facere debeamus, et diligere ut faciamus, ut aedificante charitate scientia non possit inflare. Sicut autem de Deo scriptum est, Qui docet hominem scientiam, ita etiam scriptum est, Charitas ex Deo est.

Quod sine Dei gratia nihil boni possimus implere. CXIII. Item placuit ut quicunque dixerit ideo nobis gratiam justificationis dari, ut quid facere libero jubemur arbitrio, facilius possimus implere per gratiam, tanquam et si gratia non daretur, non quidem facile, sed tamen possimus etiam sine illa implere divina mandata, anathema sit. De fructibus enim mandatorum Dominus loquebatur, ubi non ait, Sine me difficilius potestis facere: sed ait, Sine me nihil potestis facere. Quod non solum humilis, sed verax sanctorum vox ista est, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus. CXIV. Item placuit, quod ait sanctus Joannes apostolus: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est, quisquis sic accipiendum putaverit, ut dicat, propter humilitatem oportere dici nos non habere peccatum, non quia vere ita est, anathema sit. Sequitur enim apostolus, et adjungit: Si autem confessi fuerimus peccata nostra, fidelis est et justus, qui remittat nobis peccata, et mundet nos ab omni iniquitate. Ubi satis apparet hoc non tantum humiliter, sed etiam veraciter dici. Poterat enim Apostolus dicere: Si dixerimus, non habemus peccatum, nos ipsos extollimus, et humilitas in nobis non est: sed cum ait, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est, satis ostendit eum qui dixerit se non habere peccatum non verum loqui, sed falsum.

Quod in oratione Dominica sancti pro se dicant, Dimitte nobis debita nostra. CXV. Item placuit ut quicunque dixerit in oratione dominica ideo dicere sanctos, Dimitte nobis debita nostra, ut non pro seipsis hoc dicant, quia non est eis jam necessaria ista petitio, sed pro aliis, qui sunt in suo populo peccatores, et ideo non dicere unumquemque sanctorum, Dimitte mihi debita mea, sed, Dimitte nobis debita nostra, ut hoc pro aliis potius quam pro se justus petere intelligatur, anathema sit. Sanctus enim et justus erat apostolus Jacobus, cum dicebat: In multis enim offendimus omnes Nam quare additum est, omnes, nisi ut ista sententia conveniret et psalmo, ubi legitur: Ne intres in judicio cum servo tuo, quoniam non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens: et in oratione sapientissimi Salomonis: Non est homo qui non peccavit; et in libro sancti Job: In manu omnis hominis signat, ut sciat omnis homo infirmitatem suam. Unde etiam Daniel sanctus et justus, cum in oratione pluraliter diceret: Peccavimus, iniquitatem fecimus, et caetera, quae ibi veraciter et humiliter confitetur: ne putaretur, quemadmodum quidam sentiunt, hoc non de suis, sed de populi sui potius dixisse peccatis, postea dixit: Cum orarem, et confiterer peccata mea, et peccata populi mei Domino Deo meo, noluit dicere peccata nostra, sed peccata populi sui dixit, et sua: quoniam futuros istos, qui tam male intelligerent, tanquam Propheta, praevidit. Quod veraciter a sanctis dicatur, Dimitte nobis debita nostra. CXVI. Item placuit ut quicunque ipsa verba dominicae orationis, ubi dicimus, Dimitte nobis debita nostra, ita volunt a sanctis dici, ut humiliter, non veraciter hoc dicatur, anathema sit. Quis enim ferat orantem, et non hominibus, sed ipsi Domino mentientem, qui labiis sibi dicit dimitti velle, et corde dicit, quae sibi dimittantur, debita non habere? De plebibus conversis a Donatistis. CXVII. Item placuit, quoniam quidem ante aliquot annos in Ecclesia plenario concilio constitutum est ut quaecunque Ecclesiae in dioecesi constitutae, ante leges de Donatistis latas, catholicae facta sunt, ad eas cathedras pertineant, per quarum episcopos factum est ut catholicae unitati communicarent: post leges autem, quaecunque communicaverunt, illuc pertineant quo pertinebant, cum essent in parte Donati. Sed quia multae controversiae postea inter episcopos de dioecesibus ortae sunt, et oriuntur, quibus tunc minus videtur esse prospectum, nunc isto concilio sancto placuit ut ubicunque et catholica fuit, et pars Donati, et ad diversas cathedras pertinebant, quocunque tempore illic unitas facta est vel facta fuerit, sive ante leges, sive post leges, ad eam cathedram pertineant ad quam catholica quae jam ibi fuerat pertinebat. De dioecesibus: qualiter eas dividant inter se episcopi tam catholici quam qui ex Donati parte conversi sunt. CXVIII. Ita sane, ut si episcopus ex Donatistis ad catholicam unitatem conversus est, aequaliter inter se dividant eas quae sic fuerint inventae, ubi ambae partes fuerunt, id est, ut alia loca ad illum, alia ad illum pertineant, ita ut ille dividat, qui amplius temporis in episcopatu habet, et minor eligat. Quod si forte unus fuerit locus, ad eum pertineat cui vicinior invenitur. Quod si ambabus cathedris aequaliter vicinus est, ad eum pertineat, quem plebs elegerit. Quod si forte antiqui catholici suum episcopum voluerint, et illi suum qui ex Donati parte conversi sunt, plurium voluntas paucioribus praeferatur. Si autem partes aequales sunt, majoris temporis episcopo deputetur. Si autem ita plurima loca inveniuntur, in quibus ambae partes fuerunt, ut non possint aequaliter dividi, velut si impari numero fuerint, distributis eis locis qui parem habent numerum, quicunque locus remanserit, hoc in eo servetur, quod superius dictum est, cum de uno tractaretur loco. Ut si quam dioecesim episcopus ab haeresi liberans triennio possederit, nullus eam repetat. CXIX. Item placuit ut, etiamsi quisquam post leges aliquem locum ad catholicam unitatem converterit, si eum per triennium nemine repetente retinuit, ulterius ab eo non repetatur. Si tamen per ipsum triennium fuit episcopus qui posset repetere et tacuit, praejudicium patietur: si autem non fuit, non praejudicetur matrici, sed liceat, cum locus acceperit episcopum qui non habebat, ex ipso die intra triennium repetere. Itemque si fuerit episcopus ad catholicam ex Donati parte conversus, non ei praejudicet praefinitum tempus; sed ex quo die conversus est, habeat per triennium potestatem repetendi loca quae ad ipsam pertinebant cathedram. De his qui in plebes, quas ad se putant pertinere, inconventis his a quibus tenentur, irruerint. CXX. Item placuit, ut quicunque episcopi, plebes quas ad suam cathedram aestimant pertinere, non ita repetunt ut causas suas episcopis judicantibus agant, sed alio retinente irruerint, sive volentibus, sive nolentibus plebibus, causae suae detrimentum patiantur. Et quicunque jam hoc fecerunt, si nondum est inter episcopos finita contentio, sed adhuc inde contendunt, ille inde discedat, quem constiterit praetermissis judiciis ecclesiasticis irruisse. Nec sibi quisque blandiatur, si a primate, ut retineat, litteras impetrarit, sed sive habeat litteras, sive non habeat, conveniat eum qui tenet, et ejus litteras accipiat, ut eum appareat pacifice tenuisse Ecclesiam ad se pertinentem. Si autem aliquam quaestionem retulerit, per episcopos judices causa finiatur: sive quos eis primates dederint, sive quos ipsi vicinos ex consensu elegerint. De his qui plebes ad se pertinentes negligunt. CXXI. Item placuit ut quicunque negligunt loca ad suam cathedram pertinentia, in catholicam unitatem lucrari, conveniantur a diligentibus vicinis episcopis, ut id agere non morentur. Quod si intra sex menses a die conventionis non effecerint, qui potuerit ea lucrari, ad ipsum pertineant. Ita sane, ut si ille ad quem pertinuisse videbantur, probare potuerit magis illius electam negligentiam ab haereticis, ut impune ibi sint, et suam diligentiam fuisse praeventam: ut eo modo ejus cura sollicitior vetaretur: cum hoc judices episcopi cognoverint, suae cathedrae loca restituant. Sane si episcopi inter quos causa versatur, diversarum sunt provinciarum, ille primas det judices, in cujus provincia est locus de quo contenditur. Si autem ex communi placito vicinos judices elegerint, aut unus eligatur aut tres, ut si tres elegerint, aut omnium sententiam sequantur, aut duorum. Quod electorum judicum sententia sperni non debeat. CXXII. A judicibus autem quos communis consensus elegerit, non liceat provocare. Et quisquis provocatus repertus fuerit per contumaciam nolle obtemperare judicibus, cum hoc primae sedis episcopo fuerit probatum, det litteras, ut nullus ei communicet episcoporum, donec obtemperet. Ut si episcopus negligat suam dioecesim, communione privetur. CXXIII. Si in matricibus cathedris episcopus negligens fuerit adversus haereticos, conveniatur a vicinis episcopis diligentibus, et ei sua negligentia demonstretur, ut se excusare non possit. Quod si ex die quo convenitur, intra sex menses, si in ejus provincia exsecutio fuerit, et non eos ad unitatem catholicam convertendos curaverit, non ei communicetur, donec adimpleat. Si autem exsecutor ad loca non venerit, non ascribatur episcopo. De episcopis qui Donatistas communicasse mentiti fuerint. CXXIV. Si autem probatum fuerit eum de communione illorum fuisse mentitum, dicendo eos communicasse quos eo sciente non communicasse constiterit, etiam episcopatum amittat. De presbyteris et clericis, ut non appellent nisi ad Africana concilia. CXXV. Item placuit, ut presbyteri, diaconi, vel caeteri inferiores clerici, in causis, quas habuerint, si de judiciis episcoporum suorum questi fuerint, vicini episcopi eos audiant, et inter eos quidquid est finiant, adhibiti ab eis ex consensu episcoporum suorum. Quod si et ab eis provocandum putaverint, non provocent nisi ad Africana concilia, vel ad primates provinciarum suarum; ad transmarina autem qui putaverit appellandum, a nullo intra Africam in communionem suscipiatur. De virginibus etiam minoribus velandis. CXXVI. Item placuit, ut quicunque episcoporum necessitate periclitantis pudicitiae virginalis, cum vel petitor potens, vel raptor aliquis formidatur, vel si etiam aliquo mortis periculoso scrupulo compuncta fuerit, ne non velata moriatur, aut exigentibus parentibus, aut his ad quorum curam pertinet, velaverit virginem, seu velavit intra viginti et quinque annos aetatis: non ei obsit concilium quod de isto annorum numero constitutum est. Ne diutius episcopi teneantur in concilio, ternos ex se singularum provinciarum judices eligant. CXXVII. Item placuit, ne diutius universi episcopi qui ad concilium congregati sunt tenerentur, ab universo concilio judices ternos de singulis provinciis eligi, et electi sunt de provincia Carthaginensi, Vincentius, Fortunatianus, et Clarus; de provincia Numidia Alypius, Augustinus, et Restitutus; de provincia Byzacena, cum sancto sene Donatiano primate Cresconius, Jocundus, et Aemilianus; de Mauritania Sitifensi Severianus, Asiaticus, et Donatus; de provincia Tripolitana Plautius, qui ex more legatus unus est missus, qui omnes cum sancto sene Aurelio universa cognoscant: a quo petiit universum concilium, ut cunctis sive gestis quae confecta jam sunt, seu epistolis ipse subscribat. Et subscripserunt. Aurelius episcopus Ecclesiae Carthaginensis huic decreto consensi, et praelecto subscripsi. Similiter et caeteri subscripserunt. Item huic concilio interfuit Ecclesiae Romanae legatio. Post consulatum gloriosissimorum imperatorum Honorii XII et Theodosii VIII Augg., III kal. Junias, Carthagine in secretario basilicae restitutae. Cum Aurelius episcopus, una cum Faustino Ecclesiae Potentinae, provinciae Italiae Piceni, legato Romanae Ecclesiae, Vincentio Culositano, Fortunatiano Neapolitano, Mariano Uzipparensi, Adeodato Simidico, Pentadio Carpitano, Rufiniano Muzubensi, Praetextato Sicilibensi, Quodvultdeo Verensi, Candido Abbiritano, Galloniano Utiensi legatis provinciae Proconsularis, Alypio Thagastensi, Augustino Hipponensium Regiorum, et Posidonio Calamensi legatis provinciae Numidiae, Maximiano Aquensi, Jocundo Suffetulensi, et Hilariano Horreocellorum legatis provinciae Byzacenae, Novato Sitifensi, et Leone Moctensi, legatis provinciae Mauritaniae Sitifensis, Ninello Rusurrensi, Laurentio Icositano, et Numeriano Rusguniensi legatis provinciae Mauritaniae Caesariensis, ab universali concilio judicibus delectis, astantibus diaconis, consedisset, et quibusdam peractis, multi episcopi caeterorum peragendorum memorasse conquererentur sustinere non posse, et ad proprias Ecclesias festinarent, placuit universo concilio ut ab omnibus eligerentur de singulis quibusque provinciis, qui propter alia peragenda residerent. Et factum est ut hi adessent quorum subscriptiones eos adfuisse testantur.

Quod excommunicati ad accusationem admitti non debeant. CXXVIII. Placuitque omnibus, quoniam superioribus conciliorum decretis de personis quae admittendae sunt ad accusationem clericorum jam constitutum est, et quae personae non admitterentur non expressum est, idcirco definimus eum rite ad accusationem non admitti, qui, posteaquam excommunicatus fuerit, in ipsa adhuc excommunicatione constitutus, sive sit clericus, sive laicus, accusare voluerit. Quod servi et liberti, omnesque infames personae non debeant accusare. CXXIX. Item placuit ut omnes servi vel proprii liberti ad accusationem non admittantur, vel omnes, quos ad accusanda publica crimina leges publicae non admittunt. Omnes etiam infamiae maculis aspersi, id est, histriones, ac turpitudinibus subjectae personae, haeretici etiam, sive pagani, seu Judaei: sed tamen omnibus quibus accusatio denegatur, in causis propriis accusandi licentia non neganda. Ut qui unum crimen non probaverit, ad alterum admitti non debeat. CXXX. Item placuit, quotiescunque clericis ab accusatoribus multa crimina objiciuntur, et unum ex ipsis, de quo prius egerint, probare non valuerint, ad caetera jam non admittantur Qui ad testimonium admittendi sunt. CXXXI. Testes autem ad testimonium non admittendos, qui nec ad accusationem admitti praecepti sunt, vel etiam quos ipse accusator de sua domo produxerit. Ad testimonium autem intra annos 14 aetatis suae non admittantur. De episcopo qui excommunicat eum qui sibi soli crimen dicit esse confessum. CXXXII. Item placuit ut, si quando episcopus dicit aliquem sibi soli proprium crimen fuisse confessum, atque ille neget, non putet ad injuriam suam episcopus pertinere quod illi soli non creditur, etsi scrupulo propriae conscientiae se dicit neganti nolle communicare. Ut non temere quemquam communione privet episcopus. CXXXIII. Quandiu excommunicato non communicaverit suus episcopus, eidem episcopo ab allis non communicetur episcopis: ut magis caveat episcopus ne dicat in quemquam quod aliis documentis convincere non poterit. Aurelius episcopus dixit: Juxta statuta totius concilii congregati, et meae mediocritatis sententiam, placet facere rerum omnium conclusionem: universi tituli designati, et digesti hujus diei tractatu, ecclesiastica gesta suscipiant; quae vero adhuc expressa non sunt, die sequenti per fratres nostros Faustinum episcopum, Philippum, et Asellum presbyteros venerabili fratri et coepiscopo nostro Bonifacio rescribemus, et subscripserunt.

Aurelius episcopus, his gestis statutorum apud nos habitis subscripsi.

Valentinus primae sedis episcopus provinciae Numidiae, his gestis subscripsi.

Faustinus episcopus Ecclesiae Potentinae provinciae Piceni, legatus Ecclesiae Romanae, his gestis subscripsi.

Augustinus episcopus Hipponiensis, legatus provinciae Numidiae, his gestis subscripsi.

Possidius episcopus Calamensis, legatus provinciae Numidiae, his gestis subscripsi.

Vincentius Culusitanus, his gestis subscripsi.

Fortunatianus Neapolitanus, his gestis subscripsi.

Pentadius Carpentanus, his gestis subscripsi.

Rufianus Maxensis, his gestis subscripsi.

Praetextatus Sicilibensis, his gestis subscripsi.

Quodvultdeus Verensis, his gestis subscripsi.

Candidus Germaniae, his gestis subscripsi.

Maximianus Aquensis, his gestis subscripsi.

Jucundus Suffetulensis, legatus provinciae Byzacenae, his gestis subscripsi.

Maximinus, legatus provinciae Byzacenae, his gestis subscripsi.

Hilarianus Horreocellensis, legatus provinciae Byzacenae, his gestis subscripsi.

Novatus Sitifensis, legatus provinciae ejusdem, his gestis subscripsi.

Ninellus Rusurrianensis, legatus provinciae Caesariensis, his gestis subscripsi.

Laurentius Icositanus, legatus provinciae Caesariensis, his gestis subscripsi.

Numerianus Rusguriensis, legatus provinciae Caesariensis, his gestis subscripsi.

Leo Moctensis, legatus provinciae Caesariensis, his gestis subscripsi.

Alius Leo, legatus provinciae Sitifensis, his gestis subscripsi.

Et cae eri episcopi 227 similiter subscripserunt.

Philippus presbyter, legatus Ecclesiae Romanae, his gestis a nobis recollectis subscripsi.

Asellus presbyter, legatus Ecclesiae Romanae, his gestis subscripsi, quae per nos directa sunt.

Incipit epistola ab omni concilio Africano ad Bonifacium urbis Romae episcopum, per Faustinum episcopum, Philippum, et Asellum presbyteros, legatos Ecclesiae Romanae, directa. CXXXIV. Domino beatissimo et honorabili fratri Bonifacio Aurelius, Valentinus primae sedis provinciae Numidiae, et caeteri, qui praesentes adfuimus, numero CCXVII ex omni concilio Africae. Quoniam Domino placuit ut de his quae nobiscum egerunt sancti fratres nostri, coepiscopus Faustinus, et compresbyteri Philippus, et Asellus, non beatae memoriae episcopo Zosimo, a quo ad nos mandata et litteras attulerunt, sed tuae venerationi, qui in ejus locum es divinitus constitutus, humilitas nostra rescriberet, ea breviter insinuare debemus, quae utrorumque concordia terminata sunt, nec ea quae prolixis gestorum voluminibus continentur, in quibus, salva quidem charitate, non tamen sine parvo altercationis labore demorati sumus, ea gestis deliberantes quae nunc ad causam pertinent. Quanquam et ille, si adhuc esset in corpore, hoc acciperet gratius, quod videret pacatius terminatum, domine frater. Apiarius presbyter, de cujus et ordinatione, et excommunicatione, et provocatione fuerat exortum non solum Siccensi, verum etiam totius Africanae Ecclesiae non leve scandalum, de omnibus erratis suis veniam petens communioni est restitutus. Prior autem coepiscopus noster Siccensis Urbanus, quod in eo corrigendum visum est, sine ulla dubitatione correxit. Quia vero paci et quieti Ecclesiae non tantum ad praesens, sed etiam in posterum prospiciendum fuit, quoniam talia multa praecesserant, ut vel similia, vel etiam graviora deinceps praecaveri oporteret: placuit nobis ut de Siccensi Ecclesia, retento scilicet honore gradus sui, presbyter removeretur Apiarius, et accepto epistolio ubicunque alibi vellet et posset, presbyterii munere fungeretur. Quod eidem ipsi per litteras proprias postulanti sine difficultate concessimus. Sane priusquam haec causa isto termino clauderetur, inter alia quae diuturnis disceptationibus versabamus, quia ratio ipsa poscebat ut apud acta ecclesiastica, a fratribus nostris Faustino coepiscopo, et Philippo, et Asello compresbyteris quaereremus ut promerent quidquid eis nobiscum agendum fuisset injunctum. Nonnulla quidem sine ullo scripto prosecuti sunt verbis, sed cum id potius flagitaremus, quod in litteris ferrent, commonitorium protulerunt. Quod recitatum nobis, etiam gestis quae secum ad vos deferunt, est allegatum. In quo eis quatuor quaedam nobiscum agenda mandata sunt, unum de appellationibus episcoporum ad Romanae Ecclesiae sacerdotem; alterum, ne ad comitatum episcopi importune navigent; tertium de tractandis presbyterorum et diaconorum causis apud finitimos episcopos, si a suis excommunicati perperam fuerint; quartum de Urbano episcopo excommunicando, vel etiam Romam vocando, nisi ea quae videbantur corrigenda corrigeret. Quorum omnium de primo et tertio, id est, ut Romam liceat episcopis provocare, et ut clericorum causae apud suarum provinciarum episcopos finiantur, jam priore anno etiam litteris nostris ad eumdem venerabilis memoriae Zosimum episcopum datis, insinnare curavimus, ut ea servare sine ulla ejus injuria paulisper sineremus, usque ad inquisitionem statutorum concilii Nicaeni. Et nunc de tua poscimus sanctitate ut, quemadmodum ea apud Nicaeam a Patribus acta vel constituta sunt, sic ea a nobis facta custodiri, et ibi apud vos ista quae in commonitorio attulerunt, facias exerceri: id est, si episcopus accusatus fuerit, et judicaverint congregati episcopi regionis ipsius, et de gradu suo dejecerint eum, et appellasse videatur, et confugerit ad beatissimum Ecclesiae Romanae episcopum, et voluerit audiri, et justum putaverit ut renovetur examen, scribere his episcopis dignetur qui in finitima et propinqua provincia sunt, ut ipsi diligenter omnia requirant, et juxta fidem veritatis definiant. Quod si is qui rogat causam suam iterum audiri, deprecatione sua moverit episcopum Romanum, ut e latere suo presbyterum mittat, erit in potestate quod velit et quod aestimet. Et si decreverit mittendos esse qui praesentes cum episcopis judicent, habentes auctoritatem ejus a quo destinati sunt, erit in suo arbitrio. Si vero crediderit sufficere episcopos ut negotio terminum imponant, faciet quod sapientissimo suo consilio judicaverit. Item de presbyteris et diaconis. Si episcopus quis iracundus (quod esse non debet) cito, aut aspere commoveatur adversus presbyterum sive diaconum suum, et exterminare eum de Ecclesia voluerit, providendum est ne innocens damnetur, aut perdat communionem: habeat potestatem ejectus ut finitimos interpellet, et causa ejus audiatur, et diligentius tractetur, quia non oportet ei negari audientia roganti, et ille episcopus qui aut juste aut injuste rejecit, patienter accipiat ut negotium discutiatur, ut aut probetur ejus, aut emendetur sententia. Haec utique usque ad adventum verissimorum exemplariorum Nicaeni concilii inserta gestis sunt, quae sibi, quemadmodum ipso quod apud nos fratres ex apostolica sede directi allegaverunt, commonitorio continentur. Eoque ordine, vel apud vos in Italia custodirentur, nullo modo nos talia qualia commemorata jam nolumus, vel tolerare cogemur: sed credimus, adjuvante misericordia Domini Dei nostri, quod tua sanctitate Romanae Ecclesiae praesidente, non sumus jam istum typhum passuri. Et servabuntur erga nos, quae nobis etiam non disserentibus custodiri debeant. Cum fraterna charitate, quae secundum sapientiam atque justitiam quam tibi donavit Alti-simus, etiam ipse perspicis esse servanda, si forte aliter se habent canones concilii Nicaeni. Quamvis plurimos codices legeremus, sed nusquam in Nicaeno concilio, in Latinis codicibus legimus, quemadmodum in supradicto commonitorio, inde directa sunt. Tum quia hic in nullo codice Graeco ea potuimus invenire, ex Orientalibus Ecclesiis, ubi perhibentur eadem decreta posse etiam authentica reperiri, magis nobis desideramus afferri. Pro qua re tuam quoque venerationem obsecramus, ut scribere etiam ipse digneris ad illarum partium sacerdotes, hoc est Ecclesiae Antiochenae, Alexandrinae et Constantinopolitanae. Et si aliis etiam tuae placuerit sanctitati, ut inde ad nos iidem canones apud Nicaeam civitatem a Patribus constituti veniant, te potissimum hoc beneficium cunctis Occidentalibus Ecclesiis in Domini adjutorio conferente. Quis enim dubitet exemplaria esse verissima concilii Nicaeni in Graecia congregati, quae de tam diversis locis et de nobilibus Graecis Ecclesiis allata et comparata concordant? Quod donec fiat, haec quae in commonitorio supradicto nobis allegata sunt, de appellationibus episcoporum ad Romanae Ecclesiae sacerdotem, et de clericorum causis apud suarum provinciarum episcopos terminandis, nos usque ad probationem servaturos esse profitemur, et beatitudinem tuam ad hoc nos adjuturam in Dei voluntate confidimus. Caetera vero quae in nostra synodo gesta vel firmata sunt, quoniam supradicti fratres nostri, Faustinus coepiscopus, Philippus, et Asellus presbyteri secum ferunt, si dignatus fueris, tuae nota facient sanctitati. Et alia manu: Dominus noster te nobis annis plurimis custodiat, beatissime frater. Subscripserunt quoque Alypius, Augustinus, Possidius, Marinus, et caeteri episcopi.

Incipiunt rescripta ad concilium Africanum Cyrilli Alexandrini episcopi, ubi authentica concilii Nicaeni, translata de Graeco per Innocentium presbyterum transmiserunt; quae etiam epistolae cum eodem concilio Nicaeno per memoratum presbyterum Innocentium, et Marcellum subdiaconum Ecclesiae Carthaginensis sancto Bonifacio episcopo Ecclesiae Romanae, sub die VI cal. Decembris sunt directae. CXXXV. Dominis honorabilibus, sanctis fratribus coepiscopis, Aurelio, Valentino, sed et omni sanctae congregationi in Carthaginensi synodo congregatae, Cyrillus salutans in Deo charitatem vestram.

Scripta venerationis vestrae multam habentia querimoniam cum omni laetitia per filium nostrum Innocentium presbyterum suscepi, quibus a nobis speratis ut de scrinio nostrae Ecclesiae verissima exemplaria ex authentica synodo apud Nicaeam civitatem, metropolim Bithyniae, a sanctis Patribus constituta atque firmata, sub nostrae fidei professione vestrae dilectioni porrigamus. Unde, domini honorabiles fratres, salute praeeunte Domino, necesse habui per harum latorem filium nostrum Innocentium presbyterum, fidelissima exemplaria ex authentica synodo, in Nicaena civitate Bithyniae habita, vestrae charitati dirigere. Quod et in ecclesiastica historia requirentes invenietis. De Pascha vero, ut scripsistis, nuntiamus vobis XVII cal. Maias nos futura indictione celebrare. Et alia manu: Deus et Dominus noster sanctam vestram congregationem custodiat, quod optamus, charissimi fratres.

Incipit epistola Attici episcopi Constantinopolitani ad eosdem. CXXXVI. Dominis sanctis, merito beatissimis fratribus coepiscopis, Aurelio, Valentino, vel caeteris charissimis in synodo apud Carthaginem habita constitutis, Atticus episcopus. Per filium nostrum Marcellum subdiaconum vestrum scripta vestrae dilectionis cum omni gratiarum actione suscepi, Domino gratias agens, quod merui tantorum fratrum benedictione perfrui. Domini beatissimi fratres, scripsistis sane, ut verissimos canones apud Nicaeam civitatem, metropolim Bithyniae, a Patribus constitutos sub fidei astipulatione dirigam. Et quis est qui communem fidem, vel statuta a Patribus firmata suis fratribus deneget? Qua de re per eumdem filium meum Marcellum, subdiaconum vestrum, nimium festinantem, sicut statuti sunt in Nicaea civitate a Patribus canones, in integro, ut jussistis, direxi: petens ut pro me plurimum vestra sancta congregatio orare jubeat. Et alia manu: Deus noster sanctitatem vestram custodiat, quod optamus, sancti fratres.

Incipiunt exemplaria concilii Nicaeni, directa sub die VI cal. Decembris, post consulatum gloriosissimorum imperatorum Honorii XII et Theodosii VIII Augg., Bonifacio urbis Romae episcopo CXXXVII. Credimus in unum Deum, Patrem omnipotentem, visibilium, nec non et invisibilium creatorem. Et in unum Dominum nostrum Jesum Christum, Filium Dei, natum ex Patre unigenitum, hoc est ex substantia Patris, Deum ex Deo, lumen ex lumine, Deum verum ex Deo vero, natum, non creatum, ejusdem cum Patre substantiae, per quem omnia facta sunt, coelestia et terrena. Qui propter nos homines, et propter nostram salutem descendit, et incarnatus est, et homo factus passus est. Et resurrexit tertia die, ascendit in coelum, venturus inde judicare vivos et mortuos: et in Spiritum sanctum. Eos vero qui dicunt, erat tempus quando non erat, et qui ex nihilo factum, vel ex alia substantia, vel essentia esse, aut mutabilem aut convertibilem Filium Dei dicunt, anathematizat catholica et apostolica Ecclesia. Huic symbolo fidei etiam exemplaria statutorum ejusdem concilii Nicaeni a memoratis pontificibus annexa sunt, sicut superius per omnia continentur: quae nos hic iterum conscribi necessarium non esse credidimus.

Incipit epistola concilii Africani ad papam Coelestinum urbis Romae episcopum. CXXXVIII. Domino dilectissimo et honorabili fratri Coelestino Aurelius, Palatinus, Antonius, Tutus, Servusdei, Terentius, Fortunatus, Martinus, Januarius, Optatus, Ceticius, Donatus, Theasius, Vincentius, Fortunatianus, et caeteri, qui universali Africano concilio Carthaginis adfuimus. Optaremus, si quemadmodum sanctitas tua de adventu Apiarii laetatos vos fuisse, missis per compresbyterum nostrum Leonem litteris intimavit: ita nos quoque de ejus purgatione haec scripta cum laetitia mitteremus. Esset profecto et nostra et vestra modo alacritas certior, nec praepropera videretur, quae adhuc de audiendo, quam de audito praecesserat. Adveniente sane ad nos sancto fratre et coepiscopo nostro Faustino, concilium congregavimus, et credidimus ideo cum illo missum: quoniam sicut per ejus operam presbyterio ante redditus fuerat, ita nunc posset de tantis criminibus a Thabracenis objectis eo laborante purgari. Cujus tanta ac tam immania flagitia decursum nostri concilii examen invenit, ut et memorati patrocinium potius quam judicium, ac defensoris magis operam quam disceptatoris justitiam superarent. Nam primum, quantum obstiterit, omni congregationi diversas injurias ingerendo, quasi Ecclesiae Romanae asserens privilegia, et volens eum a nobis in communionem suscipi: quem tua sanctitas credens appellasse, quod probare non potuit, communioni reddiderat; quod minime tamen licuit, quod etiam gestorum melius lectione cognosces. Triduano tamen laboriosissimo agitato judicio, cum diversa eidem objecta afflictissimi quaereremus, vel moras coepiscopi nostri Faustini, vel tergiversationes ipsius Apiarii, quibus nefandas turpitudines occulere conabatur, Deus judex justus, fortis et longanimis magno compendio resecavit. Tetriore quippe ac putidiore obstinatione compressa, qua tantum lividum coenum impudentia negationis volebat obruere, Deo nostro ejus conscientiam coarctante, et occulta quae in illius corde tanquam in volutabro criminum jam damnabat etiam hominibus publicante, repente in confessionem cunctorum objectorum flagitiorum dolosus negator erupit. Et tandem de omnibus incredibilibus opprobriis ultroneus se ipse convicit, atque ipsam quoque nostram spem, qua eum et credebamus et optabamus de tam pudendis maculis posse purgari, convertit in gemitus, nisi quoniam istam nostram moestitiam uno tantum solatio mitigavit, quod et nos labore diuturnioris quaestionis absolvit, et suis vulneribus qualemcunque medelam, etsi invita ac suae conscientiae reluctante confessione providit, domine frater. Praefato itaque debitae salutationis officio, impendio deprecamur ut deinceps ad vestras aures hinc venientes non facilius admittatis, nec a nobis excommunicatos in communionem ultra velitis excipere: quia hoc etiam Nicaeno concilio definitum facile advertet venerabilitas tua. Nam et si de inferioribus clericis vel laicis videtur ibi praecaveri, quanto magis hoc de episcopis voluit observari, ne in sua provincia a communione suspensi a tua sanctitate praepropere vel indebite videantur communioni restitui! Presbyterorum quoque et sequentium clericorum improba refugia sicut te dignum est, repellat sanctitas tua, quia et nulla Patrum definitione hoc Ecclesiae derogatum est Africanae: et decreta Nicaena, sive inferioris gradus clericos, sive ipsos episcopos suis metropolitanis apertissime commiserunt; prudentissime enim justissimeque viderunt [ f. providerunt] quaecunque negotia in suis locis ubi orta sunt finienda. Nec unicuique providentiae [ f. provinciae] gratiam S. Spiritus defuturam, qua aequitas a Christi sacerdotibus et prudenter videatur, et constantissime teneatur: maxime quia unicuique concessum est, si judicio offensus fuerit cognitorum, ad concilia suae provinciae, vel etiam universale provocare. Nisi forte quisquam est qui credat unicuilibet posse examinis inspirare justitiam, et innumerabilibus congregatis in concilium sacerdotibus denegare. Aut quomodo ipsum transmarinum judicium ratum erit, ad quod testium necessariae personae vel propter sexus, vel propter senectutis infirmitatem, vel multis aliis impedimentis adduci non poterunt? Nam ut aliqui tanquam a tuae sanctitatis latere mittantur, nulla invenimus Patrum synodo constitutum. Quia illud quod pridem per eumdem coepiscopum nostrum Faustinum, tanquam ex parte Nicaeni concilii, exinde transmisistis, in conciliis verioribus, quae accipiuntur Nicaeni, a sancto Cyrillo coepiscopo nostro Alexandrinae Ecclesiae, et a venerabili Attico Constantinopolitano antistite, ex authentico missis: quae etiam ante hoc per Innocentium presbyterum et Marcellum subdiaconum, per quos ad nos ab eis directa sunt, venerabilis memoriae Bonifacio episcopo decessori vestro a nobis transmissa sunt, in quibus tale aliquid non potuimus reperire. Exsecutores etiam clericos vestros quibusque petentibus nolite mittere, nolite concedere, ne fumosum typhum saeculi in Ecclesiam Christi, quae lucem simplicitatis et humilitatis diem Deum videre cupientibus praefert, videamur inducere: nam de fratre nostro Faustino (amoto jam pro suis nefandis nequitiis de Christi Ecclesia dolendo Apiario) securi sumus, quod eum probitate ac moderatione tuae sanctitatis, salva fraterna charitate, ulterius Africa minime patiatur. Et alia manu: Dominus noster sanctitatem vestram aevo longiore orantem pro nobis custodiat, domine frater.