There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Sine Nomine
Liber II
438 p.C.n.

 Liber I Liber III 

IIII DE DENUNTIATIONE VEL EDITIONE RESCRIPTI

recensere

IMP. CONSTANT(INUS) A. AD SYMMACHUM. Si quando minoribus vel adultis inferenda lis erit vel ab ipsis minoribus vel adultis cuidam quaestio movenda sit, non alias cursus temporis incoetur, nisi ab universis, quos officii sollicitudo constringit, hoc est tutoribus, sive testamento sive decreto dati sunt, vel curatoribus, per quos minores defenduntur, vel iisdem omnibus sollemni more lis fuerit intimata. Quod si divisum administrationis periculum per provincias sit, his tantum omnibus insinuari convenit et ab ipsis inferri litem, qui in ea provincia tutelae vel curae officium sustinent, ne de aliis provinciis defensores minorum ad iudicia perducantur. DAT. PRID. NON. FEBR. SIRMIO, ACCEPTA VIII ID. MART. CORINTHO CONSTANTINO A. V ET LICINIO C. CONSS.

IDEM AUG. AD MAXIMUM P(RAEFECTUM) U(RBI). Denuntiari vel apud provinciarum rectores vel apud eos, quibus actorum conficiendorum ius est, decernimus ne privata testatio mortuorum aut in diversis terris absentium aut eorum, qui nusquam gentium sint, scripta nominibus falsam fidem rebus non gestis adfigat. DAT. X KAL. IUN. SIRMIO PROBIANO ET IULIANO CONSS.

IMPPP. VALENTIN(IANUS), VAL(ENS) ET GRAT(IANUS) AAA. AD AMPELIUM P(RAEFECTUM) U(RBI). Exigendae denuntiationis locus non est, cum quis ad luendum debitum evidenti chirografo convenitur. DAT. IIII KAL. AUG. CONTIONACI GRATIANO A. II ET PROBO CONSS.

IMPPP. VALENTIN(IANUS), THEOD(OSIUS) ET ARCAD(IUS) AAA. AD ROMULUM CONSULAREM AEMILIAE ET LIGURIAE. Post celebratam denuntiationem seu edicto seu editione rescripti, quod tamen iure sit impetratum, lis exordium auspicatur inter iustas videlicet legitimasque personas. Et si qui perennitatis nostrae pendentibus temporibus responsa protulerit, non modo tempora, quorum erunt curricula, non dilatentur, sed et quidquid elicitum erit, frivolum iudicetur. DAT. XIIII KAL. IUL. MEDIOL(ANO) ARCAD(IO) A. I ET BAUTONE CONSS.

IDEM AAA. AD CLAUDIUM CONS(ULAREM) TUSCIAE. Universa quidem negotia, quae ex rescriptorum auctoritate sortiuntur exordium, ad cursum temporum pertinere decretum est: ante omnia vero procurandum est, ne pervasionibus inproborum protelandae cognitionis praebeatur occasio. Idcirco si quis possessione deiectus auxilium nostri poscat oraculi, nullis eum temporum, quae ex rescriptorum editione defluunt, moris esse cludendum hac lege decernimus, ne iuris suffragium, quod in celeri reformatione consistit, beneficiorum inperialium decreta suspendant. DAT. VI NON. MAI. MEDIOL(ANO) TIMASIO ET PROMOTO CONSS.

 Liber I Liber III