Carmina Burana (Orff)/Circa mea pectora

(Redirectum de Circa mea pectora)
This is the stable version, checked on 8 Maii 2020. 2 pending changes await review.
11.c p.Ch.n. - 12.c p.Ch.n.

Circa mea pectora
multa sunt suspiria
de tua pulchritudine,
quae me laedunt misere.
Manda liet, manda liet,
min geselle
chumet niet.

Tui lucent oculi
sicut solis radii,
sicut splendor fulguris
lucem donat tenebris.
Manda liet, manda liet,
min geselle
chumet niet.

Vellet Deus,
vellent dii,
quod mente proposui,
ut eius virginea
reserassem vincula.
Manda liet,
manda liet,
min geselle
chumet niet.