There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
AM 5831 - AD 331

 AM 5830 - AD 330 AM 5832 - AD 332 

(Hoc anno Constantinus magni Constantini filius, assignatos Constanti proprio fratri fines invadens, et cum eo bello congressus interimitur a militibus: et universi tractus occidentalis Imperium Constans occupat: Constantius autem totum orientem adeptus, Gallum et Iulianum cui Macellum nomen Caesareae Cappadociae vicino, litterarum disciplinis instituendos amandavit. hi duo fratres ecclesiasticis lectoribus adlecti sancto martyri Mamanti ecclesiam construere moliti sunt. qua vero Iulianum fabricare contigit, solum fabricam non admisit. is porro capillis abrasis, monasticam vivendi rationem simulavit. Constantius autem et Constans, ne Iudaeus servum sibi pretio compararet, servum alioquin in publicum censum referendum, sin servum auderet circumcidere, cum gladium puniendum, et eius bonam publicanda suis edictis caverunt.)

 AM 5830 - AD 330 AM 5832 - AD 332