Migne Patrologia Latina Tomus 51
ProAqu.ChrInt 51 Prosper Aquitanus390-463 Parisiis J. P. Migne 1846 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
PRIMA PARS. AB ORTU RERUM AD MORTEM VALENTIS.
Cum annotatione consulum a morte Christi.
685 Adam, cum esset annorum CCXXX, genuit Seth.
Seth, cum esset annorum CCV, genuit Enos.
Enos, cum esset annorum CXC, genuit Cainan.
Cainan vero, cum esset annorum CLXV, genuit Malaleel.
Malaleel, habens annos LXV, genuit Jared.
Jared autem, cum esset annorum CLXII, genuit Enoch.
At Enoch, cum esset annorum CLX, genuit Mathusalem.
Mathusalem vero, cum esset annorum CCXCVII, genuit Lamech.
Lamech quoque, cum esset annorum CCXCII, genuit Noe.
686 Erat autem annorum D, cum genuit tres filios Sem, Cham et Japheth.
Post annos vero centum, quando genuit Sem, factum est diluvium, cum esset annorum DC.
Ad probandam fidem temporum, hae generationes ab initio retexuntur, quibus annorum ascriptus est numerus. Nam Cain fratricidae posteritas non fuit digna cum Dei populo computari. Sed cum latius serpente peccato, maxima pars bonorum connubiis se alienigenarum mulierum miscuisset, crimen illicitae societatis diluvio meruit expiari, solo Noe justo, cum uxore et tribus filiis, ac totidem nuribus, ad reparationem humani generis reservato.
Fuerunt igitur ab Adam usque ad diluvium 687 generationes decem, anni MMCCXLII.
Post diluvium succedunt hae generationes.
Sem filius Noe cum esset annorum centum, genuit Arphaxad, anno post diluvium secundo.
Arphaxad autem, cum esset annorum CXXXV, genuit Cainan.
Et Cainan, cum esset annorum CXXX, genuit Salem.
Deinde Salem, cum esset annorum CXXX, genuit Heber.
Heber quoque, cum esset annorum CXXXIV, genuit Phalec.
Hoc tempore, ad perturbandam superbae turris exstructionem, divisae sunt linguae, et per orbem terrae facta est gentium dispersio.
Phalec autem, cum esset annorum CXXX, genuit Ragau.
Ragau quoque, cum esset annorum CXXXII, genuit Seruch.
Seruch vero, cum esset annorum CXXX, genuit Nachor.
Porro Nachor, cum esset annorum LXXIX, genuit Thare.
Thare autem, annorum LXX, genuit Abraham, qui, cum esset annorum LXXV, divino monetur alloquio, ut exeat de terra sua et de domo patris sui, ut transeat in terram Chanaan. Quo tempore promissio ad Abraham facta est, quod futurus esset gentium pater.
Et inveniuntur ab anno LXXV Abraham, in quo est repromissionis exordium, usque ad Moysen et egressum Hebraeae gentis ex Aegypto anni CCCCXXX.
Fiunt itaque a diluvio usque ad primum annum promissionis MCLXVI ab Adam vero anni MMMCCCXCVIII.
Abraham nonagenarius ex ancilla Agar genuerat Ismael, a quo Ismaelitae, qui postea Agareni, ad postremum Saraceni dicti.
In hoc tempore Abraham fide justificatus, qua credidit in semine suo omnes gentes benedicendas, mandatum circumcisionis accepit: quae usque ad nativitatem D. N. Jesu Christi, promissionis corporeum fuit signum, quod in spiritale sacramentum verae cordis circumcisionis transivit.
Abraham anno aetatis suae centesimo, repromissionis autem vicesimo quinto, genuit Isaac ex libera.
688 Isaac autem, cum esset annorum LX, genuit geminos, quorum prior Esau, qui et Edom, a quo Idumaei.
Hoc tempore apud Argos regnabat Inachus, cujus filia lo, quam Aegyptii Isidem vocitatam divino honore coluerunt.
Sequens Jacob, qui postea Israel, a quo Israelitae, qui nunc Judaei.
Erat autem annus repromissionis XXCVI.
A primo vero anno Jacob, usque ad principatum Joseph in Aegypto, fiunt anni CXXI.
Cujus temporis anno XV, qui est promissionis C, moritur Abraham annorum CLXXV.
In haec tempora Niobe, ut Graeci perhibent, mixtus est Jupiter, exque illo concubitu natus est Apis, quem Serapin vocant.
Igitur, Abraham, Isaac et Jacob antiquiores Serapide.
Hoc tempore Messana, quae et Mamertina, condita est.
Jacob autem, agens annum LXXVIII, descendit in Mesopotamiam, et servivit apud Laban annis VII.
Jacob, cum esset annorum XCII, genuerat Joseph; qui, cum esset annorum XVII, venditus est a fratribus, anno patris sui Jacob CIX.
Isaac vero moritur anno aetatis suae CXXC, relinquens filium Jacob habentem annos CXX.
Hoc tempore Memphis ab Api in Aegypto condita.
Joseph dux Aegypti annis XXC; quorum cum ageretur annus vigesimus sextus, Jacob obiit, anno aetatis suae CXLVII, prophetans de Christo et vocatione gentium.
Anno principatus Joseph IX, qui erat famis annus secundus, ingressus est Jacob in Aegyptum, cum filiis suis.
Ipse autem Joseph moritur anno aetatis suae CX. Hebraeorum in Aegypto servitutis CLXIV.
Hujus servitutis anno XX, Atlas astrologus insignis habebatur frater Promethei.
Hujus servitutis anno LXV, qui est repromissionis annus CCCL, Aram genuit Mosen, cum esset annorum LXX.
Hoc tempore Epidaurus condita, et templum Apollinis Delphici ab Erisichthone conditum.
Anno servitutis Hebraeorum LXXVII, primus in Thessalia regnavit Haemon.
Anno vero XXC, Phorbas Rhodum obtinuit.
689 Anno vero XXCII, Hercules Antaeum luctae certamine superat.
Anno XXCVII, primus Trochilus quadrigam junxisse perhibetur.
Anno XC, Xanthus Triopus Lesbon condidit.
Anno C, Cecrops regnavit in Attica; sub quo in Arce oliva nata est, et ex Minervae nomine, quae Graece Athena dicitur, Attici Athenae vocati.
Anno CXIII, Curetes et Corybantes Cnosson condiderant, qui modulatam et inter se convenientem in armis saltationem reperiunt.
Moyses octogesimum agens aetatis suae annum, impletis ab initio promissionis CCCCXXX, dux itineris ab Aegypto Hebraeorum gentis efficitur, legem eis in eremo tradens per annos XL.
Hoc tempore Corinthus conditur, quae prius Ephyre dicta est.
Cujus temporis anno quinto, primus apud Hebraeos pontifex constitutus frater Moysis Aaron.
Hoc tempore Apollinis Delphici templum ab Erisichthone fabricatum.
Hucusque quinque libri Moysis continent gesta annorum MMMDCC secundum LXX Interpretes.
Mortuo Moyse, dux constituitur Josue, qui principatum tenuit annis XXVII, et terram Palaestinorum Judaeis sorte distribuit.
Hoc tempore apud Hebraeos pontificatum suscepit Eleazar.
Post mortem Josue Hebraeos alienigenae octo annis subjectos habent, qui junguntur temporibus Gothoniel, secundum Judaeorum traditionem.
Hac aetate apud Hebraeos pontifex erat Phinees.
Supputantur itaque omnes anni Gothoniel XL. Fuit autem ipse ex tribu Juda.
Post Gothoniel Hebraei alienigenis subjecti fuere annis XVIII, qui copulantur temporibus Aod, secundum Judaeorum traditionem.
Supputantur itaque omnes anni Aod Judicis ex tribu Ephrem octoginta.
In fine hujus aetatis Amphion Thebis regnabat.
Debbora cum Barach annis XL, ex quibus sunt anni XXX quibus post obitum Aod Hebraeos 690 alienigenae habuere subjectos. Fuit autem Debbora ex tribu Ephrem, Barach vero ex tribu Nephtalim
Hujus aetatis anno XVII, Ilium ab Ilo conditum.
Gedeon ex tribu Manasse annis XL, in quibus sunt anni VII quibus Hebraeos alienigenae habuere subjectos, juxta Hebraeorum traditionem.
Hoc tempore Tyrus condita. Argonautae his temporibus fuere. Cyzicus hoc tempore condita. Orpheus Thrax clarus habebatur.
Abimelech filius Gedeonis annis tribus.
Haec et Herculis tempora.
Tholam annis XXVI [ Vel XXII, ex alio codice ].
Huic aetati ascribitur bellum Lapitharum et Centaurorum. Priamus post Laomedontem regnat. Medea Colchis, mors Androgei, et Minotauri fabula hoc tempus habuerunt.
Jair ex tribu Manasse annis XXII.
Hac aetate regnabant Agamemno Mycenis, Menelaus Lacedaemone.
Horum annorum sexto Carthaginem Tyrii condiderunt.
Haec aetas habuit Atreum Argis regnantem, eadem Phaedram et Hippolytum.
Jephte annis VI, Esbon annis VII.
Hoc tempus fuit raptus Helenae. Bellum Trojanum.
Labdon XVIII [ Alias VIII]. Cujus principatus anno tertio Troja capta. Ejusdemque Labdon anno octavo, Latinis regnat Aeneas annis tribus.
Samson annis XX.
Cujus anno tertio Ascanius, Aeneae filius Albam condidit.
Ascanius regnat Latinis annis XXXVII, seu XXXVIII.
Post quem Sylvius Aeneae posthumus filius annis XXVII [ Alias XXIX]. A quo Albanorum reges Sylvii appellati.
Heli sacerdos annis XL.
Mortuo Heli sacerdote, arca Testamenti ab alienigenis possidetur.
Samuel et Saul annis XL.
Primus rex Hebraeorum Saul ex tribu Benjamin, cujus regni anno nono, Latinis regnat Aeneas Sylvius annis XXXI.
Post quem regnat Latinus Sylvius annis quinquaginta.
691 Ab initio principatus Moysis, usque ad ortum regni David anni CCCCXXXIX.
David ex tribu Juda primus regnavit annis XL. Quo tempore Abiathar pontifex clarus habebatur: prophetabant autem Gad, Nathan, et Asaph.
Salomon filius David, annis XL, qui templum Jerosolymis aedificare coepit, consummavitque annis octo. Quo tempore Sadoc Hebraeorum sacerdos clarus habebatur.
Anno regni Salomonis XL, Latinis regnare incipit Sextus Albanus Sylvius, annis XXXVIII.
Roboam annis XVII.
Post mortem Salomonis regnum Hebraeorum seditione divisum est, vocabanturque qui in Samaria erant, Israel, quibus primus regnavit Jeroboam.
Roboam filius Salomonis regnavit in Jerusalem, duabus tribubus sibi subjectis, quae vocabantur Juda, ab rege Judaeorum ex stirpe Judae.
Hoc tempore apud Latinos Aegyptus Sylvius septimus regnat annis XXIII.
Septimo autem regni Jeroboae, Susachin rex Aegypti contra Judaeos dimicans templum exspoliat.
Abia annis tribus, Hebraeorum pontifex Abimelech illustris habebatur: prophetabant autem Achias, Sameas, Jemoded, Azarias; qui et Addo, et Anani.
Asa justus annis XLI.
Josaphat justus annis XXV. Prophetabant apud Hebraeos Abdias, Jenozias, et Micheas.
Hujus regni anno XII, apud Latinos Capys Sylvius regnat annis septem. Deinde IX. Compartus Sylvius annis quinque,
Joram annis octo: quo tempore prophetabant Elias et Eliseus.
Osias anno uno. Jonadab filius Rechab clarus habebatur.
Gotholia mater annis septem.
Hoc tempore in Graecia Homerus poeta clarus fuit.
Joas annis XL. His temporibus apud Hebraeos Joiada insignis pontifex erat, qui solus post Moysen vixit annis CXXX. Hoc tempore Azarias propheta occiditur: Zacharias 692 quoque propheta a rege Joas interficitur.
Latinis XII, Aremulus Sylvius annis XIX. Post quem Aventinus Sylvius regnavitannis XXXVII, a quo mons Aventinus. Post quem, XIV, Procas Sylvius, annis XXVI. Post quem, XV, Amulius Sylvius annis XLIII.
Amasias annis XXIX.
Azarias, qui et Osias, annis LII.
Hujus regni sextus agebatur annus, cum reges Assyriorum defecerunt, imperio in Medos translato.
Apud Hebraeos autem prophetabant Osee, Amos, Isaias, Jonas, cum esset annus Osiae vicesimus primus.
Quadragesimo vero et nono ejusdem anno constituitur Olympias prima: Eliis agentibus quinquennale certamen, quatuor mediis annis vacantibus. Et hoc certaminis tempus Olympiadem vocaverunt auctore Iphito.
Joathan annis XVI. Prophetabant Osee, Amos, Isaias et Joel, qui et Jobeth.
Achaz annis XVI.
Hujus regni anno quinto Romulus, Roma condita, regnare orsus est.
Ejusdem autem regni Achaz anno XI decem tribus gentis Hebraeae, quae vocabantur Israel, et erant in parte Samariae, victae a Sennacherim, qui et Salmanazar, rege Chaldaeorum, translataeque sunt in montes Medorum, cum regnatum esset in Samaria annis CCL. Sennacherim autem ad custodiendam regionem Judaeae accolas misit Assyrios, qui aemulatores Judaeorum legis facti, Samaritae nuncupati sunt, quod Latina lingua exprimitur, custodes.
Ezechias annis XXIX, sub quo apud Hebraeos prophetabant Isaias et Osee.
Romulus primos milites sumpsit ex populo, et nobiles centum senes, quos ob aetatem senatores, ob curam patres appellavit.
Eodem tempore Syracusae et Catana in Sicilia conditae.
Manasses annis LV.
Cujus regni initio apud Romanos regnabat Numa Pompilius, annis XLI, cum post Romulum regnasset senatus annum unum.
Ammon, annis XII.
Hujus regni initio Tullus Hostilius Romae 693 septimum decimum imperii sui gerebat annum, regnavitque annis XXXII.
Josias annis XXXII, quo regnante Hebraeorum pontifex maximus Chelcias insignis habebatur: et prophetabant eadem tempestate, Jeremias, et Sophonias, et Olda mulier.
Apud Romanos autem regnabat Ancus, qui Ostiam condidit civitatem, regnavitque annis XXIII. Post quem regnat Tarquinius Priscus annis XXXVII.
Josias rex Judaeorum, cum Nechaone Aegyptiorum rege congressus occiditur.
Thales Milesius primus physicus philosophus agnoscitur.
Anno XXI regni Tarquinii Prisci, Massilia condita.
Joachaz mensibus tribus.
Joachim, qui Eliachim, annis XI. Anno III Joachim Nabuchodonosor rex Babyloniae Judaeam capit, et in ditionem suam redactis plurimis Judaeorum, cum jam partem vasorum templi invasisset, et Joachim tributarium fecisset, victor ad patriam rediit.
Joatham seu Joachim, qui et Jechonias, menses tres.
In Babylone Ananias, Daniel, Azarias, Misael clari habebantur.
Hunc rex Babylonius captum secum pertrahit secundo veniens ad Judaeam.
Sedecias annis XI.
Nabuchodonosor rex Chaldaeorum, Jerosolymis captis, templum incendit, quod ab initio aedificationis suae permanserat annos CCCXLII [ Alias CCCLII].
Captivitatis Judaeorum anni LXX, qui supputantur usque in secundum annum Darii.
Apud Romanos post Tarquinium Priscum, regnat Servius annis XXXIV. Cui successit Tarquinius Superbus, qui regnavit annis XXXV. Hujus regni anno XXV, prophetabant apud Hebraeos Aggeus, et Zacharias, et Malachias, Pontifice Jesu filio Josedech.
Hoc tempore Pythagoras philosophus clarus habebatur.
A David usque ad LXX annos captivitatis Judaeorum, supputantur anni DLV.
A septuagesimo anno captivitatis Judaeorum, supputantur Darii regis Persarum anni XXXIII.
Cujus regni anno decimo apud Romanos regii dominatus finis est factus: quae potestas apud eos mansit annis CCXL. Hinc apud Romanos a Bruto consules esse coeperunt, dein Tribuni plebis ac dictatores, et rursum consules rempublicam obtinuerunt, per annos CCCCLXIV, seu CCCCXLIV, usque ad Julium Caesarem.
Xerxes regnat annis XX, filius Darii, quo tempore Sophocles et Euripides clari habebantur. 694 Herodotum quoque historiarum scriptorem eadem aetas habuit.
Post Xerxem Artabanus regnavit mensibus septem.
Artaxerxes annis XL.
Hoc regnante Esdras sacerdos apud Hebraeos insignis habebatur, cujus aetate pontifex maximus fuit Eliachim, alias Eliasib, filius Joachin, filii Jesu, filii Josedech.
Empedocles et Parmenides, Zeno, et Heraclitus philosophi claruerunt. Tunc etiam Poricides historicus, Cratinus comicus, Aristarchus tragicus exstiterunt.
Vicesimo regni Artaxerxis, Nehemias Hebraeus minister regis, concedente domino suo, de Babylone venit in Judaeam, et XXXII anno muros urbemque restituit. Si quis autem LXX hebdomadas a Daniele scriptas ab hoc tempore numerat, quae faciunt annos CCCCXC, reperiet eas in regno Neronis expletas, sub quo obsideri Jerusalem coepta, secundo postea Vespasiani anno capitur.
His temporibus Hippocrates medicus et Socrates philosophus illustres fuerunt.
Xerxes menses duos. Plato nascitur.
Socdianus menses VII, in his supputatur annus unus.
Darius cognomento Nothus annis XIX, alias XVIII.
Dionysius in Sicilia tyrannidem exercet.
Romani per legatos jura ab Atheniensibus petierunt, ex quibus XII Tabulae conscriptae.
Artaxerxes Mnemon, Darii et Parysatidis filius, annis XL.
Hujus regni anno XV Galli Senones Romam, excepto Capitolio, occupaverunt.
Aristoteles XVIII aetatis suae anno Platonis auditor est.
Artaxerxes, qui et Ochus, annis XXVI.
Cujus regni initio Camillus Gallos, qui Romanis bellum intulerant, superavit.
Eodem tempore Alexander Philippi filius nascitur.
Demosthenem quoque oratorem eadem aetas clarum habuit.
Arses Ochi filius annis quatuor.
Hoc tempore descriptione facta Romae, inventa sunt civium CLX millia.
Apud Judaeos Jaddus pontifex maximus clarus habebatur.
Darius Arsami filius annis sex.
Quo tempore apud Romanos consul Manlius Torquatus filium suum, quod contra imperium in hostes pugnaverat, virgis caesum securi percussit.
Hac tempestate Alexander Philippi filius regnare orsus. sexto imperii sui anno regnum Persarum subvertit, et in Aegypto urbem Alexandriam condidit.
695 Appius Claudius caecus apud Romanos clarus habetur, qui Claudiam aquam duxit, et viam Appiam stravit.
Romani Samnitas subjugant.
ALEXANDER, post finem regni Persarum, regnavit annis septem, qui XXXII aetatis suae anno apud Babylonem moritur.
Regnum Alexandrinorum nascitur, quo potitus est Ptolemaeus Lagi filius annis XL. Hic regni sui anno quarto, Jerosolymis et Judaea in ditionem suam redactis, plurimos captivorum in Aegyptum transtulit. Tunc Judaeorum pontifex Onias Jaddi filius clarus habebatur.
Machabaeorum autem Hebraea historia hinc Graecorum supputat regnum. Verum hi libri ab Hebraeis inter divinas Scripturas non recipiuntur.
Romani Marsos, et Hernicos, et Pelignos superant.
His annis Seleucus Antiochiam, Laodiciam, Apamiam, Edessam, Beroeam, et Pellam urbes condidit, in quibus Judaeis, quos transtulerat, jus civium dedit. Seleucus Babylonem obtinuit.
XXV anno regni Ptolemaei, Judaeorum pontifex maximus Simon Oniae filius insignis erat.
Romae vero censu agitato, inventa sunt civium millia CCLXX.
Pontificatum apud Judaeos suscepit Eleazar frater. Simonis, cujus filius Onias, ob aetatem pueritiae, non potuerat patri succedere.
Eo tempore a Romanis Beneventum et Ariminus conditae.
Ptolemaeus, qui et Philadelphus, annis XXXVIII. Hic Judaeos qui in Aegypto erant liberos esse permisit, et vasa Eleazaro pontifici Jerosolymorum votiva transmittens, divinas Scripturas in Graecum sermonem ex Hebraea lingua per LXX Interpretes transferri curavit, quas in Alexandrina Bibliotheca habuit, quam sibi ex omni genere litterarum comparaverat.
Argenteus nummus primum in Urbe figuratus, regni hujus anno XIII. Hujus regni autem XXIV, Romani Carthaginenses navali certamine superant, et centum Libyae urbes capiunt.
Judaeorum pontificatum post Eleazarum avunculus ejus Manasses accepit: post quem Onias pontifex Simonis justi filius clarus habebatur, qui consueta Ptolemaeo tributa non reddens, ad iram eum commovit. Verum Josephus vir inter suos nobilis, legatus a Judaeis ad 696 Ptolemaeum missus, cum familiaritatem regis ob plurima in eum meruisset obsequia, dux Judaeae et finitimarum regionum constituitur.
Parthis ab imperio Macedonum recedentibus, primo regnavit Arsaces, unde Arsacidae dicti.
Ptolemaeus Evergetes annis XXVI.
Hujus temporis Judaeorum pontifex Simon Oniae filius clarus habebatur: sub quo Jesus filius Sirach Sapientiae librum composuit, quem Panareton vocant.
Ennius poeta Tarenti nascitur.
Rhodo terrae motu concussa, Colossus ruit.
A Romanis XL fere millia Gallorum caesa.
Ptolemaeus Philopator annis XVII. Judaei victi et XL millia armatorum ex numero eorum caesa.
Romani vero Capuam et Siciliam subjugant.
Antiochus rex Syriae, victo Philopatore, per Ptolemaeum, Judaeam sibi sumit.
Ptolemaeus Epiphanes annis XXIV. Hic Scopa principe militiae destinato, Judaeam capit, et plurimas Syriae civitates. Secundus liber Machabaeorum hujus temporis gesta continet.
Hac tempestate, cum ab Antiocho per legatos Hannibalem Romani reposcerent, cui se victus a Scipione sociaverat, idem Hannibal ad Prusiam regem Bithyniae transfugit: et cum etiam ab eo per Flaminium reposceretur, tradendusque esset, venenum bibit, et apud Libyssam Bithyniae sepultus est.
Caecilius poeta comicus.
Ptolemaeus Philometor annis XXV, seu XXXV. Hujus anno quarto Hyrcanus Josephi ducis Judaeae filius, cum ad Ptolemaeum perrexisset, honorifice ab eo susceptus est. Verum fratres ejus seditione contra eum mota, magnarum calamitatum Judaeae genti causa exstiterunt.
Aristobolus, natione Judaeus, Peripateticus philosophus claruit, qui ad Philometorem Ptolemaeum explanationum in Moysen Commentarios scripsit.
Eodem tempore Antiochus Epiphanes, cum de regione Ptolemaeorum, quam subito invaserat, territus senatus Romani imperio recessisset, Judaeam venit, ibique Jesu et Jasoni fratri Oniae pontificatum tradidit. Quo deinde expulso, Oniam cognomento Menelaum successorem ei dedit. Itaque ob sacerdotii dignitatem orta seditione inter principes, ingentium miseriarum semina pullulaverunt.
697 Samaritae et Judaei Alexandriae, Ptolemaeo judicante, contendunt de honoribus ex utraque parte templo suo deferendis, et superant Judaei.
Vicesimo autem ejusdem regni anno, Judae Machabaeo, post Alcimi inimici ejus interitum, sacerdotium et principatus, omnium Judaeorum favore decernitur. Qui dignitate suscepta, legatos Romam misit, et obtinuit decreto senatus, ut Judaei amici et auxiliatores Romanorum haberentur. Idem Judas duces Antiochi, qui legem Judaeorum multa profanitate impugnaverat, de Judaea expulit, et templum ab idolorum imaginibus emundans, patrias religiones post triennium civibus suis reddidit.
Ennius poeta moritur, sepeliturque in monimento Scipionum, via Appia.
Judas Machabaeus triennio pontificatu gesto dimicans adversus Demetrii duces occiditur.
Terentius Carthaginensis comoediarum scriptor moritur.
Pacuvius Tragicus clarus habetur, Ennii poetae ex filia nepos, vixitque Romae quoad picturam exercuit, ac fabulas, venditavit: deinde Tarentum transgressus, prope nonagenarius diem obiit.
Romae descriptione facta, inventa sunt civium CCCXXXII millia, quo tempore Carthago in ditionem Romanam per Scipionem redigitur.
Ptolemaeus Evergetes annis XXIX.
Jonathas pontifex Judaeorum a Triphone occiditur, et in sacerdotium Simon Jonathae frater assumitur: cui interfecto succedit filius ejus Joannes, qui contra Hyrcanos bellum gerens, Hyrcani nomen accepit, et a Romanis decreto senatus inter amicos relatus est. Idem Samariam obsidione captam solo aequavit, quam postea Herodes instaurans, Sebasten in honorem Augusti vocari voluit.
Attalus moriens populum Romanum reliquit haeredem.
Ptolemaeus Physcon, qui et Soter, annis XXVII [ Alias XVII].
Hujus regni anno octavo Cicero Arpini nascitur, matre Helvia, patre equestris ordinis, ex regio Volscorum genere.
Triennio post, Cn. Pompeius Magnus oritur.
Septimo decimo autem hujus regni anno, C. Marius V consul juxta Rhodanum Cimbros superat, quorum ducentis millibus caesis, LXXX capit, et de his cum Catulo triumphat.
Jugurtha contra Romanos dimicans capitur. In Sicilia rursus bellum servile consurgit. Thraces a Romanis victi.
Aristobulus filius Jonathae (Joannis) rex pariter et pontifex, primus apud Judaeos 698 diadematis sumpsit insigne. Post quem regnavit Jannaeus, cognomento Alexander, qui pontificatum quoque administrans crudelissime civibus praefuit.
Ptolemaeus, qui et Alexander, annis VIII.
Syriae regnabat Philippus, quem dux Romanus Gabinius cepit, cum jam ante eum Antiochus in Parthos fugiens Pompeio se deinceps tradidisset. Ita Syria in Romanam ditionem transivit.
J. Pomponius Bononiensis Attellanarum scriptor clarus habebatur.
T. Lucrecius poeta hoc tempore exstitit, qui amatorio poculo in furorem versus, propria manu se interficit.
Plotius Gallus primus Romae Latinam rhetoricam docuit.
Ptolemaeus Cleopatrae filius annis VIII.
Sallustius Historiarum scriptor in Sabinis Amiterni nascitur.
Descriptione Romae facta, inventa sunt hominum CCCCLXIII millia.
P. Terentius Varro, vico Atace in Provincia Narbonensi nascitur, qui XXXV annum agens Graecas litteras didicit.
Ptolemaeus Dionysius annis XXX.
Ab hujus regni anno sexto Alexandra, quae et Selina, uxor Alexandri, Jerosolymis per novem regnavit annos: ex cujus aetate Judaeos rerum confusio et variae clades oppressere. Ac mox per Cn. Pompeium Jerosolymis captis, temploque usque ad sanctorum sancta reserato, Judaei vectigales Romanorum facti, Hyrcano apud eos pontifice constituto, et Antipatro Herodis Ascalonitae filio procuratore Palaestinae facto.
M. Porcius Cato stoicus philosophus agnoscitur.
Quae de Catilina Sallustius scribit hoc gesta sunt tempore.
Decimo autem Ptolemaei regnantis anno, Virgilius Maro in pago, qui Andes dicitur, juxta Mantuam nascitur, Pompeio et Crasso consulibus.
Et post septem annos Horatius Flaccus poeta satiricus et lyricus Libertino patre Venusii nascitur.
Crassus consul cum filio apud Carras capitur.
Pompeius imperator appellatus, Lusitaniam et quasdam insulas in Oceano capit.
Cleopatra annis XXII, ex quibus duo tantum supputandi, quia Romanis continua nascuntur imperia: quorum deinceps tempora numeranda sunt a C. Julio Caesare, qui primus apud Romanos singulare obtinuit imperium, a quo Romanorum principes appellati Caesares.
Caesar Rhenum transiens, Germanos vastat, Gallos subigit.
699 Principium belli civilis inter Caesarem et Pompeium.
Ex hoc loco continua Romanorum annotantur imperia, et regnat apud eos primus omnium C. Julius Caesar.
C. JULIUS CAESAR primus annos IV, menses sex. Pompeius victus et fugiens, a spadonibus Alexandrini regis occiditur.
Decretum senatus et Atheniensium ad Judaeos mittitur, qui per legatos amicitiam postularant.
Cleopatra regio comitatu Urbem ingressa.
Antonius decernit Quintilem mensem Julium debere dici, quia in eo natus fuisset Julius.
Cassius, Judaea capta, templum spoliat.
Idibus Martiis C. Julius Caesar in curia occiditur.
CAESAR AUGUSTUS, qui et Octavianus, annis LVI a quo reges Romanorum Augusti appellati.
Ovidius Naso in Pelignis nascitur.
Cicero in Formiano suo ab Herennio et Popilio occiditur.
Antonius adversus Augustum bellum movet.
E Taberna meritoria trans Tiberim oleum terra erupit, fluxitque toto die sine intermissione, significans Christi gratiam ex gentibus.
Antiochus superatus ab Augusto, in amicitiam ejus, interveniente senatu, redit.
Herodes Antipatri Ascalonitae et matris Cypridis Arabicae filius a Romanis Judaeorum accipit principatum. Cujus tempore Christi nativitate vicina, regnum et sacerdotium Judaeae, quod prius per successiones minorum tenebatur, destructum est, completa prophetia, quae per Moysen ita loquitur: Non deficiet princeps ex Juda, neque rex de femoribus ejus, donec veniat semen, cui repositum est, et ipse erit exspectatio gentium (Gen. XLIX, 10). In hoc etiam loco Christus, quem Daniel scribit, accepit finem. Nam usque ad Herodem christi, id est, sacerdotes erant reges Judaeorum, qui imperare coeperunt a LXV olympiade, et ab instauratione templi sub Dario usque ad Hyrcanum, et ad CLXXXVI olympiadem, annis CCCCLXXXIV in medio transactis, quos Daniel quoque significavit dicens: Et scies et intelliges, ab initio sermonis respondendi et aedificandi Jerusalem, usque ad Christi principatum hebdomades septem, et hebdomades LXII (Dan. IX, 25). Quae hebdomades LXIX in quibus christi, id est, sacerdotes per unctionem consecrati, regnaverunt, faciunt annos CCCCLXXXIII, usque ad Hyrcanum. Quo extremo omnium a Parthis capto, Herodes Antipatri filius nihil ad se pertinentem Judaeam ab Augusto et senatu 700 accepit, filiique ejus post eum regnaverunt, usque ad novissimam Jerosolymorum captivitatem, nequaquam ex successione sacerdotalis generis pontificibus constitutis, neque perpetuitate vitae, secundum legem Moysis, servientibus Deo. Ignobiles vero quidam, et alio tempore alii, et nonnulli unius anni, sive modico amplius, a Romanis imperatoribus sacerdotium emebant. Quae omnia etiam propheta Daniel vaticinatur ita dicens: Et post hebdomadas septem et sexaginta duas, interibit chrisma, et judicium non erit in eo, et templum et sanctum corrumpet populus duce veniente; et caedentur in cataclysmo belli (Ibid., 26). Et in consequentibus: Super templum, inquit, abominatio desolationum, et usque ad consummationem temporis consummatio dabitur super desolationem (Ibid., 27).
Sallustius diem obiit quadriennio ante bellum Actiacum.
Vinium Maximum quaestorem designatum agnovit dominus suus, et abduxit.
Lunae secundum Romanos cursus invenitur.
Cleopatra et Antonius semet interficiunt, et Aegyptus fit Romana provincia.
Caesar Augustus appellatur, a quo Sextilis mensis Augusti nomen accepit.
Augustus cum monarchia offerretur recusavit.
Augustus Calabriam (Cantabriam) et Gallos (Gallaecos) vectigales facit.
Tiberius ab Augusto missus occupavit Armeniam.
Cantabri res novas molientes opprimuntur.
Augustus Caium Agrippam adoptat in filium.
Tiberius Vindelicos et confines Raetiarum Romanas provincias facit.
XVII anno imperii Augusti censu Romae agitato, inventa sunt civium Romanorum XLI centena et septuaginta quatuor millia.
XXIV Augusti imperii anno, Tiberius de captis Pannoniis triumphavit.
Ejusdem imperii anno XXV, Virgilius Brundusii moritur, et Neapoli secundo a civitate milliario sepelitur.
Herodes Samariam, olim jam in cineribus sedentem, a fundamentis suscitans, in honorem Augusti, Augustam, id est, Sebasten, appellavit, et in Paneade, id quod Panion vocatur exstruxit. Idem Caesaream in nomine Caesaris condidit, quae prius Turris Stratonis vocabatur. Idem Hyrcanum, qui olim sacerdos Judaeorum fuerat, de captivitate Parthica regressum, et filium ejus, qui sacerdotio patris successerat, interficit: sororemque ejus uxorem suam, cum duobus filiis propriis jam adolescentulis, et matrem uxoris occisae socrum suam crudelissime necat. 701 Virum etiam sororis suae Salomae interfecit; et cum eam alii tradidisset uxorem, etiam ipsum perimit: scribas quoque et interpretes divinae legis simili scelere occidit.
Augustus Juliam filiam suam in adulterio deprehensam damnat exsilio: Tiberium et Agrippam in filios adoptavit.
Judas Galilaeus ad rebellandam Judaeos cohortatur.
XLIV imperii Augusti anno, Quirinus ex consilio senatus ad Judaeam missus, census hominum possessionesque describit.
Eodem anno JESUS CHRISTUS Filius Dei in Bethleem Judae nascitur.
Colliguntur autem omnes anni ab Abraham exordio, usque ad nativitatem Christi ex Maria, duo millia XVIII seu XV.
Herodes cum Christi nativitatem Magonem indicio cognovisset, universos in Bethleem parvulos jussit interfici: ipse autem biennio post morbo intercutis aquae, et scatentibus toto corpore vermibus, misere, sed digne moritur.
In Herodis locum Archelaus ab Augusto constituitur (et tetrarchae fiunt fratres ejus Herodes, Antipater, Lysias et Philippus) annis IX.
Tiberius Caesar Dalmatas Sarmatasque redigit in Romanam potestatem.
Athenienses res novas contra Romanos molientes opprimuntur.
Augustus cum Tiberio filio suo LIII imperii sui anno censum Romae agitans, invenit hominum nonagies et ter centena et LXX millia.
Messala Corvinus Orator ante biennium quam moreretur, ita memoriam perdidit, ut vix pauca verba conjungeret.
Archelaus in Viennam urbem Galliae relegatur, anno regni sui IX. Post quem Herodes tetrarches fuit annis XXIV.
Tiberius Drusum consortem regni facit.
TIBERIUS, III, annis XXIII. Cujus imperii anno V tredecim urbes terrae motu corruerunt.
Ejusdem imperii anno XIV Pilatus procurator Judaeae mittitur.
Herodes Tiberiadem et Liviadem condidit.
Tiberius multos reges ad se per blanditias evocatos, numquam remisit, regnaque eorum in provincias vertit.
Joannes filius Zachariae in deserto juxta Jordanem fluvium praedicans Judaeis, Christum Filium Dei in medio eorum adesse testatur.
Ipse quoque Dominus JESUS CHRISTUS 702 hinc in populos salutarem viam annuntiat, signis atque virtutibus vera comprobans esse quae diceret.
Drusus Caesar veneno periit.
Josephus circa haec tempora die Pentecostes sacerdotes Judaeorum primum commotiones locorum templi, et quosdam sonitus sensisse testatur: deinde ex adyto erupisse vocem dicentium: Transmigremus ex his sedibus.
Scribit idem Josephus, quod eodem anno Pilatus praeses secreto noctis imagines Caesaris in templo statuerit.
Computantur itaque in annum XV Tiberii Caesaris, ab instauratione templi, quae facta est sub altero anno Darii regis Persarum, anni DXLVIII; a Salomone autem et prima aedificatione templi, anni computati sunt MLX; a Moyse et egressu Israelis ex Aegypto, anni MDXVI [Alias XXXVIII]; ab anno repromissionis primo, anni MDLXXII; ab anno quo natus est Abraham, anni MMXLVII; a diluvio autem usque ad primum annum Abrahae, anni nongenti XLII Eusebius vir disertissimus annumeravit. Ab Adam vero usque ad diluvium, anni duo millia CCXLII. Sunt ergo omnes anni ab Adam, usque in annum XV Tiberii Caesaris, anni MMMMMCCCLX aut CCXXVIII. Anni vero secundum Geneseos scripturam et Africani historici supputationem amplius inveniuntur CXXIX.
Quidam putant Dominum nostrum Jesum Christum XV anno regni Tiberii Caesaris, id est, duobus Geminis consulibus crucifixum, quo anno, secundum indubitabilem Lucae Evangelistae auctoritatem, baptizatum eum esse manifestum est, et Evangelium regni coelorum praedicare coepisse. Secundum vero Joannis Evangelium, festivitati Paschae Judaeorum ter Dominum interfuisse cognoscimus: ut appareat tertium fuisse illud Pascha, quod verus Agnus suo sanguine consecravit.
Proinde consules quidem a Manifestatione Domini, id est, a RUFINO GEMINO et RUBELLIO GEMINO consulibus inchoamus: sed tertios ab iis consules Dominicae Passioni ascribimus, sequentes quod auctoritas tradidit et ratio.
INCIPIT ANNOTATIO CONSULUM, CUM HISTORIA.
RUFINO GEMINO, ET RUBELLIO GEMINO COSS.
VINICIO ET LONGINO.
SULPICIO ET SULLA.
703 Ecclesiae Jerosolymorum primus episcopus ordinatus est Jacobus, qui habitus est frater Domini.
PRISCO ET VITELLIO.
GALLO ET NONIANO.
GALLIENO ET PLAUTIANO.
Pilatus sacrum thesaurum, quem Corban Judaei vocant, in aquaeductum Jerosolymorum expendens, secundae seditionis praebuit semina. Ab hoc tempore innumerae calamitates Judaeorum gentem oppresserunt.
PROCULO ET NIGRINO.
JULIANO ET ASPRENATE.
PUBLICOLA ET NERVA.
Pilato de Christianorum dogmate ad Tiberium referente, Tiberius retulit ad senatum, ut inter caetera sacra reciperetur. Verum cum ex consulto Patrum, Christianos eliminari Urbe placuisset, Tiberius per edictum accusatoribus comminatus est mortem.
CAESARE ET JULIANO.
Tiberius in Campania moritur.
CAIUS CAESAR CALIGULA, IV, regnavit annis tribus, mensibus decem.
CAESARE II ET SATURNINO.
SATURNINO II ET VENUSTO.
TIBERIO ET GALLO.
Hoc tempore Pontius Pilatus in multas incidens calamitates, propria se manu interfecit.
Caligula cum se in deos retulisset, Petronio praefecto Syriae praecepit, ut Jerosolymis statuam suam, sub nomine Jovis Optimi Maximi poneret: sed etiam per totum orbem Romani imperii, in Judaeorum Synagogis statuae, et imagines, et arae C. Caesaris consecrabantur.
CRISPINO ET TAURO.
Plurimi nobilium a Caio interfecti.
Caius a protectoribus suis in palatio occiditur.
CLAUDIUS, V, regnavit annis XIII, mensibus VIII, diebus XXVIII. Ipse est Claudius patruus Drusi, qui apud Moguntiacum monimentum habet.
VINICIO ET CORNELIO.
ASIATICO ET SILANO.
PETRUS apostolus, cum primum Antiochenam Ecclesiam fundasset, Romam proficiscitur, ubi Evangelium praedicans XXV annis ejusdem urbis episcopus perseverat.
TIBERIO II ET VITELLIO.
Marcus evangelista interpres Petri Aegypto et Alexandriae Christum annuntiat.
Initium cycli primi.
VITELLIO II ET PUBLICOLA.
Primus Antiochiae ordinatus episcopus Evodius.
VERINO ET GALLO.
VETERE ET NERVILIANO.
Censu Romae acto, inventa sunt civium LXVIII centena et LXIV seu XLIV millia.
704 Paschalis cycli ratio ab his consulibus incoepit, per annos XXCIV, et ad eamdem legem revertens.
CLAUDIO ET ORPHITO.
Sub procuratore Judaeae Cumano in diebus Azymorum, tanta est Jerosolymis orta seditio, ut in portarum exitu populo corruente, XXXIV millia Judaeorum perierint.
Prophetia Agabi, qui in Actis Apostolorum famem in toto orbe futuram dixerat, sub Claudio expletur.
Thracia huc usque regnata, in provinciam redigitur.
SILANO ET SILIO.
TIBERIO III ET ANTONINO.
SILANO ET OTHONE.
Paulus apostolus apud Felicem procuratorem Judaeae in defensionem sui perorat.
SILANO II ET ANTONINO.
MARCELLINO ET AVIOLA.
Sub Felice procuratore Judaeae exstiterunt multi qui populum sua persuasione deciperent. Inter quos et Aegyptius quidam pseudopropheta fuit, qui plurimos sibi associans, in ipso magnarum rerum conatu per exercitum Felicis opprimitur, secundum quod in Actibus Apostolorum Paulo dicitur: Nonne tu es Aegyptius, qui ante hos dies concitasti et eduxisti in desertum quatuor millia virorum?
NERONE ET VETERE.
NERONE II ET PISONE.
Claudius moritur in Palatio, anno aetatis suae LXIV.
NERO, VI, regnat annis XIII, mensibus VII, et diebus XXVIII aut XXX. Hujus avunculus fuit C. Caligula.
NERONE III ET MESSALA.
NERONE IV ET CORNELIO.
Festus succedit Felici, apud quem, praesente Agrippa rege, Paulus apostolus religionis suae rationem redditurus, vinctus Romam mittitur.
Nero tantae luxuriae fuit, ut frigidis et calidis lavaret unguentis, retibusque aureis piscaretur, quae purpureis funibus extrahebantur.
PIO ET TURPILIANO.
MARBINO ET GALLO.
CRASSO ET BASSO.
SILVANO ET PAULINO.
Nero Agrippinam matrem suam et sororem patris interfecit.
Jacobus frater Domini, quem omnes Justum appellabant, a Judaeis lapidibus opprimitur: in cujus thronum Simeon secundus assumitur.
Nero omnes cithara contendens superat.
CELSINO ET APULEIO.
Ante mensam Neronis fulmen cecidit.
Post Marcum evangelistam, primus Alexandrinae Ecclesiae ordinatur episcopus Anianus.
705 CAPITONE ET RUFO.
SILIO ITALICO ET TURPILIANO.
SILVANO ET OTHONE.
VESPASIANO ET TITO.
VESPASIANO II ET TITO II.
VESPASIANO III ET NERVA.
Nero in Olympiaco agone coronatur, cerycas, citharistas, tragoedos, aurigas, vario certamine superans.
Nero, ut similitudinem Trojae ardentis videret, plurimam partem Romanae urbis incendit.
Musonius et Plutarchus philosophi insignes habentur.
PRIMA PERSECUTIO. Primus Nero, super omnia scelera sua, etiam persecutionem in Christianos facit, in qua Petrus et Paulus apostoli gloriose Romae occubuerunt.
Post Petrum primus Romanam Ecclesiam tenuit LINUS annis XII sive XIII.
Vespasianus magister militiae ad debellandos Judaeos a Nerone mittitur.
VESPASIANO IV ET TITO III.
Vespasianus duobus praeliis superatos Judaeos ad muros compellit.
Antiochiae secundus episcopus ordinatur Ignatius.
Nero cum a Senatu quaereretur ad poenam, de Palatio fugiens, ad quartum Urbis milliarium semet interfecit.
VESPASIANUS, VII, regnavit annis IX, mensibus IX, et diebus XXII seu XXIX.
VESPASIANO V ET TITO IV.
Post Neronem, Galba in Iberia, Vitellius in Germania, Otho Romae imperium arripuerunt. Sed Galba septimo mense Romae capite truncatur; Otho apud Bebriacum propria manu occubuit; Vitellius a Vespasiani ducibus occisus, in Tiberim projicitur.
Vespasianus apud Judaeam ab exercitu imperator appellatur: bellum Tito filio commendans, Romam per Alexandriam proficiscitur.
VESPASIANO VI ET TITO V.
Titus, Judaea capta et Jerosolymis subversis, sexcentena millia virorum interficit. Josephus scribit, undecies centena millia fame et gladio periisse, et alia centum millia captivorum publice venumdata. Ut autem tanta multitudo Jerosolymis reperiretur, causam Azymorum festum fuisse: ob quod ex omni 706 gente Judaei ad templum confluentes, urbe quasi carcere sunt reclusi. Oportuit enim in his diebus eos interfici in quibus Salvatorem crucifixerant.
Colligitur itaque omne tempus in secundum annum Vespasiani et novissimam Jerosolymorum eversionem. A quinto decimo anno Tiberii Caesaris, et ab exordio evangelicae praedicationis, anni XLII. A captivitate autem quam ab Antiocho perpessi sunt, anni CCXXIX. Porro a Darii secundo anno, sub quo rursum templum aedificatum est, anni DLXXX aut XC. A prima autem aedificatione templi sub Salomone, usque ad novissimam ejus ruinam, quae sub Vespasiano facta est, anni MCIII.
VESPASIANO VII ET TITO VI.
COMMODO ET RUFO.
Achaia, Lycia, Rhodus, Byzantium, Samos, Cilicia, Comagene, quae ante liberae sub regibus et amicis erant, in provincias redactae.
VESPASIANO VIII ET TITO VII.
VESPASIANO IX ET TITO VIII.
SILVANO ET VERO.
DOMITIANO ET MESSALINO.
DOMITIANO II ET RUFO II.
Vespasianus circa Sabinos in villa propria moritur, anno aetatis LXIX.
TITUS, VIII, regnavit annis tribus, mensibus duobus.
Titus Vespasiani filius in utraque lingua disertissimus fuit, et tantae bonitatis, ut cum quadam die recordatus fuisset in coena, se nihil in illa die cuiquam praestitisse, dixerit, Amici, hodie diem perdidi.
DOMITIANO III ET SABINO.
DOMITIANO IV ET RUFO III
Titus Amphitheatrum Romae aedificavit, et in dedicatione ejus quinque millia ferarum occidit.
DOMITIANO V ET DOLABELLA.
Romanae Ecclesiae II constituitur episcopus CLETUS annis XII.
Titus morbo periit in ea villa in qua pater, anno aetatis XLII.
DOMITIANUS, IX, frater Titi junior, regnavit annis XV, mensibus V.
DOMITIANO VI ET RUFO IV.
Domitiani uxor Augusta appellata.
Domitianus eunuchos fieri prohibet: Mathematicos philosophos Romana urbe pellit.
707 FLAVIO ET TRAJANO.
Domitianus plurimos senatorum in exsilium mittit, de Dacis et Germanis triumphavit.
DOMITIANO VII ET NERVA.
Duo menses aliter appellati: September, Germanicus; et October, Domitianus.
Primus Domitianus Dominum se et Deum appellari jussit.
Secundus Alexandriae ordinatur episcopus Abilius.
TRAJANO II ET GLABRIONE.
Quintilianus rhetor Calaguritanus Romae clarus habetur.
DOMITIANO VIII ET SATURNINO.
SILVANO ET PRISCO.
Domitianus prohibuit vites in urbibus seri.
ASPRENATE ET CLEMENTE.
Apollonius Thyaneus, et Eufrates philosophi insignes habentur.
Multa opera Romae facta: in quibus Capitolium, Forum Transitorium, Divorum Porticus, Isium, Serapium, Stadium, Horrea Piperata, Vespasiani templum, Minerva Chalcedonica, Odium, Forum Trajani, Thermae Trajanae et Titianae, Senatus, Ludus matutinus, Mica Aurea, Meta sudans, et Pantheon.
Domitianus tantae superbiae fuit, ut aureas et argenteas statuas sibi in Capitolio poni jusserit.
DOMITIANO IX ET CLEMENTE.
Multi nobilium necati, plures in exsilium acti.
FULVIO ET VETERE.
NERVA II ET RUFO.
SABINO ET ANTONINO.
NERVA III ET TRAJANO III.
Romae III Ecclesiae praefuit episcopus CLEMENS annis IX.
SENECIONE ET PALMA.
TRAJANO IV ET FRONTONE.
SECUNDA PERSECUTIO. Secundus post Neronem Domitianus Christianos persequitur: et sub eo apostolus Joannes in Pathmum insulam relegatus, Apocalypsim vidit, quam Irenaeus interpretatur.
Domitianus eos qui de genere David erant interfici praecepit, ut nullus Judaeorum regni reliquus foret.
TRAJANO V ET ORPHITO.
Scribit Brutius, plurimos Christianorum sub Domitiano fecisse martyrium, inter quos et Flaviam Domitillam Flavii Clementis consulis ex sorore neptem in insulam Pontiam relegatam, quia se Christianam esse testata sit.
SENECIONE II ET SURA
Domitianus occisus in palatio, anno aetatis suae XXXV.
708 NERVA, X, regnavit annum unum et menses quatuor.
TRAJANO VI ET MAXIMO.
Justus a Tiberiade Judaeorum scriptor agnoscitur.
Alexandrinae Ecclesiae episcopus ordinatur tertius Cerdo.
Aiunt apostolum Joannem hoc tempore exsilio solutum, Ephesum recessisse: cum senatus decrevisset, ut omnia quae Domitianus statuerat, in irritum deducerentur.
Nerva morbo periit in hortis Sallustianis, anno aetatis suae LXXIII [ Alias XXCII], cum jam Trajanum adoptasset in filium.
TRAJANUS, XI, regnavit annis XVIII et mensibus septem. Trajanus Agrippinae in Galliis imperator factus, natus Italicae in Hispania.
SENECIONE III ET SURA II.
Terraemotu Asiae quatuor, et duae Graeciae urbes subversae.
Trajanus de Dacis et Scythis triumphavit.
URBANO ET MARCELLO.
CANDIDO ET QUADRATO.
COMMODO ET CEREALE.
Decreto senatus, Nerva in deos relatus.
Romanae Ecclesiae IV episcopus praeest EVARISTUS annis IX.
Joannem apostolum usque ad Trajani tempora Irenaeus episcopus permansisse scribit. Post quem Papias Hierapolitanus episcopus, Polycarpus Smyrnaeus, et Ignatius Antiochenus.
SENECIONE IV ET SURA III.
GALLO ET BRADUA.
AFRICANO ET CRISPINO.
CRISPINO II ET BOLENO.
PISONE ET RUSTICO.
Alexandrinae Ecclesiae IV episcopus ordinatur nomine Primus.
TRAJANO VII ET AFRICANO.
TERTIA PERSECUTIO. Trajano adversus Christianos persecutionem movente, Simon filius Cleophae, qui in Jerosolymis episcopatum tenebat, crucifigitur: cui succedit Justus.
Ignatius quoque Antiochenae Ecclesiae episcopus Romam perductus, bestiis traditur. Post quem tertius constituitur episcopus Eron.
CELSO ET CRISPINO.
ASTA ET PISONE.
Plinius secundus, cum quamdam provinciam regeret, et in magistratu suo plurimos Christianorum interfecisset; multitudine eorum perterritus, quaesivit de Trajano, quid facto opus esset: nuntians ei, praeter obstinationem non sacrificandi, et anteluca nos coetus, ad canendum cuidam Christo ut Deo, 709 nihil apud eos reperiri. Praeterea ad conserendam disciplinam, vetari ab his homicidia, furta, adulteria, latrocinia, et his similia. Ad quae commotus Trajanus rescripsit, hoc genus quidem hominum inquirendos non esse, oblatos vero puniri oportere.
MESSALA ET PEDONE.
Quintus Romanae Ecclesiae praeest ALEXANDER annis X.
AEMILIANO ET VETERE.
NIGRINO ET APRONIANO.
Plinius secundus Novocomensis insignis orator, dum invisit apud Vesuvium, periit: et tres Galatiae civitates terraemotu excisae.
Post Justum, IV Jerosolymitanae Ecclesiae episcopatum suscipit Zachaeus: post quem quintus Tobias, cui succedit sextus Benjamin, ac deinde septimus Joannes, octavus Matthias, in cujus locum nonus constituitur Philippus.
CLARO ET ALEXANDRO.
ADRIANO ET SALINATORE.
ADRIANO II ET RUSTICO.
SERVILIANO ET FULVIO.
Hoc tempore Judaei qui in Libya erant, et qui in Aegypto, quique apud Cyrenem et Thebaidem, adversus cohabitatores suos magnas seditiones movent.
Judaeis Alexandriae rebellantibus, Trajanus imperator Lysiae Quieto praecepit, ut eos e provincia exterminaret: adversus quos Quietus aciem instruens, infinita eorum millia interfecit, et ob hoc procurator Judaeae ab imperatore decernitur.
Salaminam urbem Cypri subvertere Judaei.
Trajanus in Selinunte, sive, ut alii ferunt, apud Seleuciam Isauriae civitatem moritur, anno aetatis LXIV. Ossa ejus in urnam auream conlata, et in foro sub columna posita, solusque omnium intra Urbem sepultus est.
ADRIANUS, XII, regnavit annis XXI. Hic Italicae in Hispania natus, consobrinae Trajani filius fuit.
VERO ET AUCURINO.
A VIOLA ET PANSA.
Senatus Trajanum in deos refert, et Adrianus reliqua tributorum urbibus relaxat, chartis publice incensis, plurimosque ipsis tributis liberos facit.
Adrianus Judaeos capit, secundo adversus Romanos rebellantes.
PATERNO ET TORQUATO.
GLABRIONE ET APRONIANO.
Bellum gestum contra Sarmatas.
Romanae Ecclesiae VI episcopatum suscipit XISTUS annis IX.
Alexandriae V episcopus ordinatur Justus.
ASIATICO ET QUINTILLO.
Cephissus fluvius Eleusinam inundavit: quem Adrianus ponte conjungens, Athenis hiemem exegit.
710 VERO ET AMBIGUO.
GALLICANO ET TITIANO.
Jerosolymis post Philippum constituitur X episcopus Seneca; post quem XI Justus; cui succedit XII Levi; post quem XIII Ephres; XIV Joseph; XV Judas. Hi omnes usque ad eversionem, quam per Adrianum Jerusalem passa est, ex circumcisione episcopi praefuerant.
Terraemotu Nicomedia ruit, et Nicaeae urbis plurima: ad quarum instaurationem Adrianus de publico est largitus impensas.
TORQUATO ET LIBONE.
CELSO ET MARCELLINO.
CATULINO ET APRO.
PONTIANO ET RUFINO.
Finis cycli primi, et sequentis exordium.
Quadratus discipulus apostolorum, et Aristides noster philosophus, libros pro Christiana religione compositos edidere.
Serenus Granius vir apprime nobilis, litteras ad imperatorem misit, iniquum esse dicens clamoribus vulgi innocentium hominum sanguinem concedi, et sine ullo crimine, nominis tantum et sectae reos fieri. Quibus commotus Adrianus, Minucio Fundano proconsuli Asiae scribit, sine objectu criminum Christianos non condemnandos. Cujus epistolae usque ad nostram memoriam durat exemplum.
AUCURINO ET SERGIANO.
TIBERIO ET SILANO.
Romae VII episcopus ordinatur Telesphorus annis XI.
Antiochenae Ecclesiae IV praeficitur Cornelius.
SERGIANO II ET VERO.
POMPEIANO ET ATILIANO.
Alexandrinae Ecclesiae VI praeest Eumenes.
POMPEIANO II ET COMMODO.
LAELIO ET ALBINO.
Judaei in arma versi, Palaestinam depopulati sunt, tenente provinciam Taenio Rufo: cui ad opprimendos rebelles Adrianus misit exercitum.
CAMERINO ET NIGRO.
Basilides haeresiarches in Alexandria commoratur, a quo Gnostici. Hoc autem Basilides distabat a Simonis dogmate, quod CCCLXV coelos esse credebat, quo numero dierum annus includitur. Unde etiam quasi sanctum nomen commendabat, quod est ABRAXAS, quia hujus nominis litterae, secundum supputationem Graecam, eumdem numerum complent. Gnostici autem a praesumptione excellentioris scientiae nominati sunt, quos quidam Borboritas vocant, quasi coenosos, propter nimiam turpitudinem quam in suis mysteriis exercere dicuntur. Tradunt autem fabulosissimis dogmata plena figmentis. Animarum substantiam dicunt Dei esse naturam: Deum quoque bonum et Deum malum 711 in sua perhibentur habere doctrina.
Barcochebas, dux Judaeorum, nolentes sibi adversus Romanum militem ferre subsidium, omnimodis cruciatibus necat. Bellum Judaicum, quod in Palaestina gerebatur, finem rebus Judaeorum posuit penitus oppressis. Ex quo tempore etiam introeundi eis Jerosolymam licentia ablata est; primum Dei nutu, sicut prophetae vaticinati sunt, deinde Romanorum interdictionibus.
ANTONINO ET PRAESENTE.
Jerosolymis primus ex gentibus constituitur episcopus Marcus, cessantibus his qui fuerant ex Judaeis.
ANTONINO II ET PRAESENTE II.
SEVERO ET SILVANO.
Aelia ab Aelio Adriano condita est, et in fronte ejus portae, qua Bethleem egredimur, sus sculptus in marmore, significans Romanae potestati subjacere Judaeos.
Adrianus apud Baias moritur major LX annorum.
ANTONINUS TITUS cognomento Pius, XIII, cum filiis Aurelio et Lucio regnavit annis XXII et mensibus III.
RUFINO ET TORQUATO
Romae VIII episcopus ordinatur HYGINUS annis IV.
TORQUATO II ET HERODE.
AVIOLA ET MAXIMO.
Antoninus pater patriae appellatur.
Valentinus haeresiarches, et Cerdo magister Marcionis Romam venerunt. Valentinus de natura rerum multa fabulosa confinxit, asserens XXX aeonas, id est saecula, exstitisse, quorum sit principium Profundum et Silentium, quod Profundum etiam Patrem appellat. Cerdonianus vero duo principia sibi adversantia dogmatizat, dominumque legis ac prophetarum non esse Patrem Christi, nec bonum esse Deum, sed justum; patrem vero Christi bonum. Ex quibus, duorum velut ex conjugio, processisse perhibet intellectum et veritatem, et protulisse aeonas octo. De intellectu et voluntate processisse Verbum, et protulisse aeonas decem. Porro de Verbo et vita processisse hominem, et Ecclesiam protulisse aeonas duodecim. Itaque VIII et X et XII fieri tricies aeonas, habentes principium de Profundo et de Silentio. Christum autem a Patre missum, id est a Profundo, spiritale vel coeleste corpus secum attulisse: nihil assumpsisse de Virgine Maria; sed per illam, tamquam per rivum aut fistulam, sine ulla de eadem sumpta carne transisse. Negat etiam 712 resurrectionem carnis, solum per Christum spiritum vel animam salutem accipere affirmans. Christumque ipsum neque natum ex femina, neque habuisse carnem, nec vero mortuum, vel quidquam passum, sed simulasse passionem. Quidam eos in duobus principiis suis ita duos perhibent deos dicere, ut unus eorum sit bonus, alter autem malus. Resurrectionem mortuorum negant, spernentes novum Testamentum.
Marcion quoque, a quo Marcionitae appellati, Cerdonis dogma sectatus est, hoc adjiciens, ut non duo tantum, sed tria assereret esse principia, unum scilicet bonum, alterum justum, tertium pravum. Quamvis tertii principii auctorem quidam Sirenum quemdam, potius quam Marcionem fuisse existiment.
ANTONINO III ET AURELIO.
GRATO ET SELEUCO.
Romae IX episcopus ordinatur PIUS annis XV.
Hoc tempore Justinus philosophus librum pro nostra religione conscriptum Antonino imperatori tradidit.
Antiochiae V episcopus constituitur Heros.
ANTONINO IV ET AURELIO II.
LARGO ET MESSALINO.
TORQUATO III ET JULIANO.
Alexandriae VII episcopatum suscipit Marcus.
ORPHITO ET PRISCO.
GLABRIONE ET VETERE.
GORDIANO ET MAXIMO.
GLABRIONE II ET ROMULO.
PRAESENTE ET RUFINO.
COMMODO ET LATERANO.
VERO ET SABINO.
SILVANO ET AUGURINO.
BARBARO ET REGULO.
Alexandrinae Ecclesiae VIII praefuit Celadion.
TERTULLO ET SACERDOTE.
Crescens Cynicus in nostri dogmatis philosophum Justinum, a quo ob nimiam gulam praevaricator philosophiae arguebatur, persecutionem suscitavit, in qua ille gloriose pro Christo sanguinem fudit.
QUINTILLO ET PRISCO.
VERO II ET BRADUA.
Romanae Ecclesiae episcopatum X suscipit ANICETUS annis X, sub quo Polycarpus Romam veniens multos ab haeretico errore correxit.
ANTONINO III ET AURELIO III.
P. C. ANTONINI III ET AURELII III.
Jerosolymae episcopatum post Marcum XVII suscepit Cassianus, XVIII Publius, Maximus XIX, 713 deinde XX Julianus, sic XXI Grajanus, XXII Symmachus, tum XXIII Caius, XXIV Julianus, atque inde XXV Capito.
Antoninus Pius apud Lorium in villa sua, XII ab Urbe milliario moritur, anno vitae suae LXXII [Alias LXXVII].
M. ANTONINUS, qui et VERUS, et L. AURELIUS COMMODUS, XIV, regnavit annis XIX et mense uno.
DUOBUS AUGUSTIS.
Hi primitus aequo jure imperium simul administraverunt, cum usque ad hoc tempus singuli Augusti fuerint.
RUSTICO ET AQUILO.
LAELIANO ET PASTORE.
MACRINO ET CELSO.
ORPHITO ET PUDENTE.
PUDENTE II ET POLLIONE.
Alexandriae IX praefuit Agrippinus.
QUARTA PERSECUTIO. Persecutione orta in Asia, Polycarpus et Poeonius fecere martyrium: quorum scriptae quoque feruntur passiones.
In Gallia quoque plurimi ob nomen Dei interfecti; quorum usque in praesentem diem condita libris certamina perseverant.
VERO IV ET QUADRATO.
APRONIANO ET PAULO.
Romanae Ecclesiae episcopatum XI suscipit SOTER annis VIII.
APRONIANO ET PAULO.
Antiochiae VI episcopus ordinatur Theophilus, cujus plurima ingenii opera exstant.
PRISCO ET APPOLLINARE.
CETHEGO ET CLARO.
Lucius imperator anno regni sui IX, sive, ut quidam putant, X, inter Concordiam et Altinum apoplexia exstinctus est.
Antonino imperatori Melito Asianus episcopus Apologeticum pro Christianis tradidit.
Apollinaris Asianus Hierapolitanus episcopus insignis habetur.
Eodem tempore Dionysius episcopus Corinthiorum clarus fuit, et Pinytus Cretensis vir eloquentissimus.
Hac tempestate pseudoprophetia, quae Cataphrygas nominatur, accepit exordium, Montano auctore, Prisca Maximillaque insanis vatibus. Nomen errori provincia Phrygia 714 dedit, quia inventores ejus illic primitus exstiterunt, ibique vixerunt, et nunc etiam in eisdem partibus populos habent. Adventum Spiritus sancti a Domino promissum, in se potius quam in apostolos fuisse asserunt: secundas nuptias pro fornicationibus habent; et ideo dicunt eas permisisse apostolum Paulum, quia ex parte sciebat et ex parte prophetabat; nondum enim venerat quod perfectum est. Hoc autem perfectum in Montanum, et in ejus prophetissas venisse delirant. Sacrificia perhibentur habere funesta. Nam de infantis anniculi sanguine, quem de toto ejus corpore minutis punctionum vulneribus extorquent, quasi Eucharistiam suam conficere perhibentur, miscentes eum farinae, panemque inde facientes. Qui puer, si mortuus fuerit, pro martyre habetur; si autem vixerit, pro maximo sacerdote.
SEVERO ET HERENNIANO.
Tatianus haereticus, a quo appellati Eneratitae, quorum dogma est non admittere ad communionem suam nisi continentes, et eos qui saeculo ita renuntiaverint, ut propria nulla possideant.
Bardesanes quoque alterius auctor erroris, eodem tempore innotuit, in Valentini haeresim ex parte prolapsus.
ORPHITO ET MAXIMO.
SEVERO ET POMPEIANO
In regione Quadorum exercitu Antonini imperatoris siti oppresso, pluvia divinitus missa est: cum e contrario Germanos et Sarmatas fulmina persequerentur, et plurimos eorum interficerent. Exstant litterae Marci Aurelii gravissimi imperatoris, quibus illam Germanicam sitim, Christianorum militum precationi imbre concesso, discussam contestatur.
GALLO ET FLACCO.
PISONE ET JULIANO.
POLLIONE ET APRO.
COMMODO ET QUINTILLO.
Antoninus Commodum filium suum consortem regni facit.
ORPHITO ET RUFO.
Antoninus cum filio de hostibus triumphavit, quos per triennium apud Carnuntum 715 habens stativa castra vastaverat.
COMMODO II ET VERO II.
Alexandriae X ordinatur episcopus Julianus.
Antoninus in Pannonia morbo periit.
COMMODUS, XV, regnavit annos XIII.
PRAESENTE ET BURRO.
Irenaeus Lugdunensis episcopus insignis habetur.
Commodus Septembrem mensem nomine suo appellavit.
MAMERTINO ET RUFO.
Thermae Commodianae Romae factae.
COMMODO IV ET VICTORINO.
Jerosolymis XXVI ordinatur episcopus Mormius; post quem XXVII Antoninus, XXVIII Valens, XXIX Dachianus, XXX Narcissus, XXXI Dius, XXXII Germanio, XXXIII Gordius, XXXIV alius Narcissus.
MARULO ET HELIANO.
MATERNO ET BRADUA.
COMMODO V ET GLABRIONE.
CRISBINO ET HELIANO.
FULCIANO ET SILANO.
Alexandriae XI constituitur episcopus Demetrianus annis XLIII.
Commodus Colossi capite sublato, suae imaginis caput jussit imponi.
Serapion Antiochiae episcopus VIII ordinatur.
DUOBUS SILANIS.
COMMODO VI ET SEPTIMIANO.
APRONIANO ET BRADUA.
Commodus multos nobilium interficit.
COMMODO VII ET PERTINACE.
Commodus strangulatur in domo Vestiliani.
HELVIUS PERTINAX, XVI, regnavit menses sex: qui cum major septuagenario praefecturam Urbis ageret, ex senatus consulto imperare jussus est.
Romae episcopatum suscepit XIII VICTOR annis XII; cujus non mediocria de religione exstant volumina.
Pertinax, obsecrante senatu ut uxorem suam Augustam, et filium suum Caesarem faceret, contradixit: sufficere testatus, quod ipse regnaret invitus.
Pertinax occiditur in palatio, scelere Juliani jurisperiti, quem postea Severus ad Pontem Milvium interfecit.
SEVERUS, XVII, regnavit annis XVIII. Qui ortus provinciae Tripolitanae oppido Lepti, solus ex Africa usque in praesentem diem ex Romanis imperatoribus fuit, et in honorem Pertinacis Pertinacem se cognominari jussit.
FALCONE ET CLARO.
SEVERO ET ALBINO.
TERTULLO ET CLEMENTE.
DEXTRO ET PRISCO.
Clemens Alexandrinae Ecclesiae presbyter, 716 et Pantaenus stoicus philosophus in disputatione dogmatis nostri disertissimi habentur.
LATERANO ET RUFINO.
Narcissus Jerosolymorum episcopus, et Theophilus Caesariensis, Polycarpus quoque et Bachilus Asianae provinciae episcopus, haec tempora illustraverunt.
SATURNINO ET GALLO.
ANULINO ET FRONTONE.
SEVERO II ET VICTORINO.
FABIANO ET MUCIANO.
SEVERO III ET ANTONINO.
Hoc tempore bellum Judaicum et Sarmaticum: et Severus de nominibus gentium subactarum, Parthicus, Arabicus, Adiabenicus appellatus est.
Quaestione orta in Asia inter episcopos, an secundum legem Moysis decima quarta mensis primi Pascha observandum esset, Victor Romanae urbis episcopus, et Narcissus Jerosolymorum, Polycrates quoque et Irenaeus, et Bachilus, plurimique Ecclesiarum pastores, quid eis probabile visum fuerit litteris ediderunt, quorum memoria ad nos usque perdurat.
GETA ET PLAUTIANO.
CHILONE ET LIBONE.
Romae XIV episcopus fuit ZEPHIRINUS annis XIV.
QUINTA PERSECUTIO. Persecutione Christianis facta, Leonides Origenis pater gloriosa martyrii morte translatus est.
Alexander quoque ob confessionem Dominici nominis clarus exstitit.
Qua tempestate Perpetua et Felicitas pro Christo passae sunt, nonis Martii, apud Carthaginem Africae in castris bestiis deputatae.
ANTONINO II ET GETA.
ALBINO ET AELIANO.
APRO ET MAXIMO.
Clemens multa conscribit.
ANTONINO III ET GETA III.
Clodio Albino, qui se in Gallia Caesarem fecerat, interfecto Lugduni, Severus ad Britannos transfretavit, ut receptas provincias ab incursione barbarica faceret tutiores, fossam et aggerem per CXXXII millia passuum a mari ad mare deduxit, et non multo post intra Britanniam Eboraci moritur.
POMPEIANO ET AVITO.
FAUSTINO ET RUFINO.
ANTONINUS cognomento CARACALLA Severi filius, XVIII, regnavit annis sex.
GENTIANO ET BASSO.
DUOBUS ASPRIS.
Antiochiae IX episcopus constituitur Asclepiades: Jerosolymis vero XXXV Alexander, adhuc vivente Narcisso: et cum eo pariter Ecclesiam regit.
ANTONINO IV ET BALBINO.
717 MESSALA ET SABINO.
Finis cycli secundi, et initium tertii.
LAETO ET CEREALE.
SABINO II ET VENUSTO.
Antoninus interficitur inter Edessam et Charras, anno aetatis suae XLIII.
MACRINUS, XIX, regnat anno uno.
PRAESENTE ET EXTRICATO.
Antiochiae X episcopus ordinatur Philetus.
M. AURELIUS ANTONINUS, XX, regnavit annis tribus.
ANTONINO ET ADVENTO.
Romae episcopatum suscepit XV CALLISTUS annis sex.
Macrinus occiditur in Archelaide.
Antoninus Romae Thermas nominis sui aedificavit.
ANTONINO II ET SACERDOTE.
ANTONINO III ET COMAZONTE.
GRATO ET SELEUCO.
Antoninus Romae tumultu militari occiditur.
ALEXANDER Mammaeae filius, XXI, regnavit annos XIII, sumpto nomine ab imperatore Alexandro.
Alexander Xerxem regem Persarum gloriose vincit.
MAXIMO ET AELIANO.
JULIANO ET CRISPINO.
Romae XVI episcopus creatur URBANUS annis IX.
His temporibus Sabellius fuisse perhibetur. Cujus error est, ut in Trinitate divina, quem nominat Patrem, eumdem Filium, eumdem asserat Spiritum sanctum. Unde impietatis istius impostores merito etiam Patropassiani vocantur: qui hoc sentientes, passionem Domini nostri Jesu Christi, quam pro humani generis salute pertulit, Patri convincantur asserere.
Ulpianus jurisconsultus insignis habetur.
FUSCO ET DEXTRO.
Thermae Alexandrinae Romae aedificatae.
ALEXANDRO II ET MARCELLO.
ANIANO ET MAXIMO.
ALBINO ET MAXIMO.
Geminus presbyter Antiochenus, et Hippolytus, et Beryllus episcopus Arabiae Bostrenus clari scriptores habentur.
Antiochiae XI episcopus fit Zebennus.
MODESTO ET PROBO.
Alexandrinae Ecclesiae XII praeest episcopus Heraclas.
Hoc tempore Origenes Alexandriae clarus videbatur. Hic qui per multam eloquii facultatem, perversa quaedam est conatus astruere, condens libros quorum est titulus Περὶ Ἀρχῶν, in quibus, praeter multa sacrae doctrinae adversa, 718 etiam de commutatione hoc totius rationalis creaturae asserit, quod non solum impiorum animae, sed et ipse quoque diabolus, longa purificatione revocandus sit in suae originis dignitatem, succedentibus sibi semper revolutionibus de bonis ad mala, et de malis ad bona. Quia haec alternatio non possit non esse perpetua, et vicissim ut de miseris beati, et de beatis miseri.
ALEXANDRO III ET DIONE
GRATO ET SELEUCO.
POMPEIANO ET FELICIANO.
LUPO ET MAXIMO.
Romae XVII episcopatum suscepit PONTIANUS annis quinque.
Alexander apud Mogontiacum tumultu militari occiditur.
MAXIMO ET PATERNO.
MAXIMINUS, XXII, regnat annis tribus.
MAXIMO II ET URBANO.
SEVERO ET QUINTIANO.
MAXIMINO ET AFRICANO.
SEXTA PERSECUTIO. Maximinus adversus Ecclesiarum sacerdotes persecutionem movet.
Maximinus Aquileiae a Pupieno occiditur.
GORDIANUS, XXIII, regnavit annis sex.
PERPETUO ET CORNELIANO.
Romae XVIII fit episcopus ANTERUS: post cujus unum mensem XIX constituitur FABIANUS annis XIII.
PIO ET PROCULO.
GORDIANO ET AVIOLA.
SABINO ET VENUSTO.
GORDIANO II ET POMPEIANO.
ATTICO ET PRAETEXTATO.
Gordianus cum Parthorum natione superata victor revertitur ad patriam, fraude Philippi praefecti praetorio haud longe a Romano solo interfectus est.
PHILIPPUS, XXIV, regnavit annis septem.
ARIANO ET PAPPO.
Philippus Philippum filium suum consortem regni facit: primus omnium ex Romanis imperatoribus Christianus fuit.
PEREGRINO ET AEMILIANO.
PRAESENTE ET ALBINO.
PHILIPPO II ET PHILIPPO.
Regnantibus Philippis millesimus Romanae urbis annus expletur.
Philippus urbem sui nominis in Achaia condidit.
PHILIPPO III ET PHILIPPO II.
AEMILIANO ET AQUILINO.
Alexandriae XIII ordinatur episcopus Dionysius.
Philippus senior Veronae, Romae junior occiditur.
DECIUS, XXV, regnat anno uno, et mensibus tribus.
719 DECIO ET GRATO.
DECIO II ET RUSTICO.
SEPTIMA PERSECUTIO. Decius cum Philippos patrem et filium interfecisset, ob odium eorum persecutionem in Christianos movet.
Antonius monachus nascitur.
Alexandro Jerosolymorum episcopo ob martyrium interfecto apud Caesaream Palaestinae, et Antiochiae Babyla eadem gloria occiso, Mazabamus et Fabius episcopi constituuntur.
Decius cum filio in Abritto, quae est civitas Mysiae, occiditur.
GALLUS ET VOLUSIANUS Galli filius, XXVI, regnavit annis tribus et mensibus quatuor.
Romanae Ecclesiae episcopatum post Fabiani gloriosam mortem XX suscipit CORNELIUS annis duobus, qui post biennium eodem martyrio coronatur.
GALLO ET VOLUSIANO.
VOLUSIANO II ET MAXIMO.
Novatus presbyter Cypriani Romam veniens, Novatianum et caeteros confessores sibi sociat, eo quod Cornelius poenitentes apostatas recepisset. Ab hoc haeresis Novatianorum sumpsit exordium, qui se propter munditiam quam sibi superbissime arrogant, Catharos appellari volunt: secundas nuptias non admittunt, reconciliationem poenitentibus negant.
Antiochiae XIV constituitur episcopus Demetrianus.
Romanae Ecclesiae episcopatum tenet XXI LUCIUS mensibus octo. Post quem XXII STEPHANUS annis tribus. Exstant ad utrumque Cypriani epistolae.
Gallus et Volusianus adversus Aemilianum res novas in Moesia molientem Roma profecti, Interamnae occisi sunt.
Aemilianus tertio mense occupatae tyrannidis exstinctus est.
VALERIANUS et GALLIENUS, XXVI, regnaverunt annis XV.
VALERIANO ET GALLIENO.
Cyprianus primum rhetor, deinde presbyter, ad extremum Carthaginensis episcopus, martyrio coronatur.
MAXIMO ET GLABRIONE.
Romae XXIII constituitur episcopus XISTUS annis septem.
OCTAVA PERSECUTIO. Valerianus in Christianos persecutionem movet.
VALERIANO III ET GALLIENO II.
Valerianus a rege Persarum Sapore capitur, 720 ibique servitute misera consenescit.
TUSCO ET BASSO.
Valeriano in Persas ducto, Gallienus nostris pacem reddidit.
Antiochiae XV ordinatur episcopus Paulus Samosatenus.
AEMILIANO ET BASSO.
SAECULARE ET DONATO.
GALLIENO IV ET GENTIANO.
Gallieno in omnem lasciviam dissoluto, Germani Ravennam usque venerunt. Alamanni vastatis Galliis in Italiam transiere. Graecia, Macedonia, Pontus et Asia per Gothos depopulatae sunt. Quadi et Sarmatae Pannonias occupaverunt. Germanis Hispanias obtinentibus, Tarraco expugnata est. Parthi Mesopotamiam tenentes Syriam incursaverunt.
GALLIENO V ET VICTORINO.
ALBINO ET MAXIMO.
Alexandriae XIV episcopus ordinatur Maximus.
Romae XXIV praeficitur episcopus DIONYSIUS annis XI.
GALLIENO VI ET SATURNINO.
VALERIANO ET LUCILLO.
Jerosolymorum episcopatum tenet XXXVI Hymenaeus.
GALLIENO VII ET SABINILLO.
Paulus Samosatenus a cunctorum praedicatione desciscit, Artemonis haeresim suscitans, quae asserit Christum non semper fuisse, sed initium ejus ex quo de Maria natus est praedicat, nec eum aliquid amplius quam hominem putat. Hujus erroris etiam Photinus assertor fuit, qui vehementiore studio, ut sectatores impietatis hujus Photiniani potius quam Pauliani dicerentur obtinuit. Hos baptizari in Ecclesia catholica synodus Nicaena constituit. Unde credendum est eos regulam baptismi non habere.
Antiochiae in locum Pauli XVI ordinatur episcopus Domnus.
PATERNO ET ARCHESILAO.
PATERNO II ET MARIO.
CLAUDIUS, XXVIII, regnat anno uno, mensibus novem.
CLAUDIO ET PATERNO.
Claudius Gothos Illyricum et Macedoniam vastantes superat: ob quae illi in Curia clypeus aureus, et in Capitolio statua aurea collocatur.
ANTIOCHIANO ET ORPHITO.
Claudius Sirmii moritur, cujus frater Quintillus.
Claudius a senatu Augustus appellatus, 721 septimo decimo die imperii sui Aquileiae occiditur.
AURELIANUS, XXIX, regnat annos quinque, menses sex.
VALERIANO ET BASSO.
Antiochiae XVII ordinatur episcopus Timaeus.
Aurelianus, Tetrico apud Catalaunos prodente exercitum suum, Gallias recepit.
QUIETO ET VOLDUMIANO.
Zenobia apud Immas haud longe ab Antiochia vincitur, quae occiso Odoacro marito Orientis tenebat imperium. In qua pugna strenuissime adversus eam dimicavit Pompeianus dux cognomento Francus.
TACITO ET PLACIDIANO.
Eusebius Laodicenus episcopus insignis habetur.
Aurelianum Romae triumphantem Tetricus et Zenobia praecesserunt. Ex quibus Tetricus Corrector postea Lucaniae fuit, et Zenobia in Urbe summo honore consenuit, a qua hodieque Romae Zenobia familia nuncupatur.
AURELIANO ET CAPITOLINO.
Romae XXV episcopatum suscepit FELIX annis quinque.
AURELIANO II ET MARCELLO.
Aurelianus cum adversus nos persecutionem movisset, fulmen juxta eum comitesque ejus ruit: ac non multo post inter Constantinopolim et Heracleam in Coenophrurio viae veteris occiditur.
TACITUS, XXX, regnat mensibus sex: quo apud Pontum occiso, FLORIANUS, XXXI, obtinuit imperium, regnavitque diebus XXCVIII.
Floriano apud Tarsum interfecto, PROBUS, XXXII, regnat annis sex, mensibus octo, alias quatuor.
PROBO ET PAULINO.
Anatolius Laodicenus episcopus, philosophorum disciplinis eruditus, plurimo sermone celebratur.
Insana Manichaeorum haeresis exorta, Persa quodam, qui Manes vocabatur, auctore. Quorum impietates et sacrilegia ac turpitudines explicare in hoc opere nimis longum est. Sufficit enim sciri, quod duo adversa sibi et coaeterna principia, et duas boni scilicet et mali asserunt esse naturas. De Christo nihil secundum veritatem sentiunt. Cujus nativitatem ex Maria secundum carnem, et passionem et resurrectionem, simulationes dicunt fuisse, nec ita, ut praedicantur effecta. Vetus Testamentum et Prophetas refutant, Scripturarumque illarum non Deum bonum, sed malae naturae principem auctorem opinantur. De 722 novo Testamento ea accipiunt quae putant apocryphis consonare. Resurrectionem carnis negant, nuptias damnant, adulterinos concubitus pro licitis habent, baptismum regenerationis nihil conferre existimant. Sacra eorum tam nefanda quam mores.
PROBO II ET PATERNO II.
PROBO III ET PATERNO III.
MESSALA ET GRATO.
Antiochiae XVIII constituitur episcopus Cyrillus.
Romae XXVI ordinatur episcopus EUTYCHIANUS mensibus octo: post quem CAIUS XXVII creatur annis XV.
PROBO IV ET TIBERIANO.
PROBO V ET VICTORINO.
Alexandriae XV episcopus praefuit Theonas.
Probus tumultu militari apud Sirmium in Turri, quae ferrata vocabatur, occiditur.
CARUS cum filiis CARINO et NUMERIANO, XXXIII, regnavit annis duobus.
CARO ET CARINO.
CARO II ET NUMERIANO.
Carus Narbonensis, cum omni Parthorum regione vastata, Cochen et Ctesiphontem nobilissimas hostium cepisset urbes, super Tigrin castra ponens, fulmine ictus interiit. Numerianus autem cum ob oculorum dolorem lecticula veheretur, insidiis Apri soceri sui occisus est. Porro Carinus praelio apud Margum victus occubuit.
DIOCLETIANUS, XXXIV, regnavit annis XX.
DIOCLETIANO ET ARISTOBULO.
MAXIMO ET AQUILINO.
Diocletianus in consortium regni HERCULIUM MAXIMIANUM assumit. Qui rusticorum multitudine oppressa, quae seditioni suae Bacaudarum nomen indiderat, pacem Galliis reddidit.
Carausius sumpta purpura Britannias occupavit.
DIOCLETIANO II ET MAXIMIANO.
MAXIMIANO II ET JANUARIO.
Constantius et Galerius Maximianus assumuntur in regnum. Quos Diocletianus ut etiam affinitate conjungeret, Constantio privignam Herculii Theodoram uxorem dedit, Galerio autem filiam suam Valeriam tradidit: utque haec conjugia firmaret, ambos repudiare uxores suas, quas prius habebant coegit.
BASSO ET QUINTIANO.
DIOCLETIANO III ET MAXIMIANO III.
TIBERIANO ET DIONE.
HANNIBALIANO ET ASCLEPIODOTO.
DIOCLETIANO IV ET MAXIMIANO III.
Primus Diocletianus adorari se ut Deum jussit, et gemmas vestibus calceamentisque inseri: cum ante eum imperatores in modum 723 judicum sollicitarentur, et chlamyde tantum purpurea a privato habitu discernerentur.
CONSTANTIO ET MAXIMO.
TUSCO ET ANULINO.
Romae XXVIII episcopatum suscepit MARCELLINUS annis IX.
DIOCLETIANO V ET CONSTANTIO II.
Jerosolymis XXXVII Zabdas episcopus ordinatur.
MAXIMIANO IV ET MAXIMINIANO II.
FAUSTO ET GALLO.
Veturius magister militiae Christianos persequitur.
Finis cycli tertii, quartique principium.
DIOCLETIANO VI ET MAXIMIANO V.
CONSTANTIO III ET MAXIMINIANO III.
Thermae Diocletianae Romae, et Carthagine Maximianae aedificatae.
Jerosolymis XXXVIII episcopus praefuit Hermon.
Antiochiae XIX constituitur episcopus Tyrannus.
Alexandrinae ecclesiae XVI post Theonam ordinatur episcopus Petrus, qui postea persecutionis anno nono gloriose martyrium perpetravit.
TITIANO ET NEPOTIANO.
CONSTANTIO IV ET MAXIMIANO IV.
Diocletianus et Maximianus Augusti ingenti pompa Romae triumpharunt, antecedentibus currum eorum Narsei conjuge, sororibus, liberis et omni praeda qua Parthos spoliaverant.
DIOCLETIANO VII ET MAXIMINIANO VI.
NONA PERSECUTIO. Decimo nono anno Diocletiani, mense Martii, in diebus Paschae Ecclesiae subversae sunt.
DIOCLETIANO VIII ET MAXIMIANO VII.
Secundo anno persecutionis Diocletianus Nicomediae, Maximianus Mediolani purpuram deposuerunt.
GALERIUS, XXXV, biennio solus imperium tenuit, mox cum alio annis sex.
CONSTANTIO V ET MAXIMIANO V.
Romae XXIX episcopus constituitur EUSEBIUS: post cujus septimum mensem XXX Ecclesiam tenet MELCHIADES annis tribus.
724 CONSTANTIO VI ET MAXIMIANO VI.
His consulibus Timotheus Romae pro Christo passus est X kal. Julias. Maximinus et Severus a Galerio Maximiano Caesares facti.
Constantius XVI imperii sui anno diem obiit in Britannia Eboraci. Post quem filius ejus CONSTANTINUS ex concubina Helena procreatus, regnum invadit. Cujus regni initio quartus jam persecutionis annus agebatur.
CONSTANTINUS, XXXVI, regnavit annis XXX, mensibus X.
DIOCLETIANO IX ET CONSTANTINO.
Maxentius Herculii Maximiani filius, a praetorianis militibus Romae Augustus appellatur.
Severus Caesar a Galerio Maximiano contra Maxentium missus Ravennam, secundo imperii sui anno interficitur.
DIOCLETIANO X ET MAXIMIANO VII.
LICINIUS a Galerio Carnuti imperator factus.
Herculius Maximianus a filia Fausta detectus, quod dolum Constantino pararet viro ejus, Massiliae fugiens occiditur.
POST CONSULATUM X ET VIII.
Quirinus episcopus Sciscianus eum sociis gloriose pro Christo interficitur.
ITEM ANN. II POST X ET VIII COSS.
Galerius Maximianus moritur XXI imperii sui anno, quod partim Caesar, partim Augustus exegit.
Romae XXXI ordinatur episcopus SILVESTER annis XXII.
MAXIMIANO VIII ET LICINIO.
Maximinus persecutione in Christianos facta, cum jam a Licinio puniendus esset, apud Tarsum moritur, anno imperii sui sexto.
CONSTANTINO II ET LICINIO II.
CONSTANTINO III ET LICINIO III.
Alexandriae XVII ordinatur episcopus Achillas.
Maxentius juxta Pontem Milvium a Constantino superatus occiditur.
VOLUSIANO ET ANIANO.
Jerosolymae XXXIX constituitur episcopus Macharius.
CONSTANTINO IV ET LICINIO IV.
Pax nostris a Constantino reddita.
725 Diocletianus haud procul a Salonis in villa sua Spalato moritur.
SABINO ET RUFINO.
Crispus et Constantinus filii Constantini, et Licinius adolescens Licinii Augusti filius ex sorore Constantini, Caesares appellantur. Quorum Crispum Lactantius erudivit vir omnium suo tempore eloquentissimus, sed adeo in hac vita pauper, ut plerumque etiam necessariis indiguerit.
GALLICANO ET BASSO.
LICINIO V ET CRISPO.
CONSTANTINO V ET LICINIO CAES.
Licinius Christianos de palatio suo pellit.
CONSTANTINO VI ET CONSTANTINO CAES.
Basileus Amasiae Ponti episcopus sub Licinio martyrio coronatur.
Alexandriae XVIII ordinatur episcopus Alexander.
CRISPO II ET CONSTANTIO II.
Arius presbyter, ab Alexandro episcopo de Alexandrina Ecclesia ejectus, multos suae impietati sociat, praedicans Patrem et Filium et Spiritum sanctum non esse unius ejusdemque naturae, aut, ut expressius dicitur, essentiae; utpote creaturam: Spiritum vero sanctum creaturam creaturae; id est ab ipso Filio creatum. Ad quam perfidiam coarguendam synodus trecentorum decem et octo episcoporum in Nicaeam urbem Bithyniae congregata, omnes haereticorum machinas Homousii oppositione dejecit.
PROBIANO ET JULIANO.
SEVERO ET RUFINO.
Constantius Constantini filius Caesar factus.
CRISPO III ET CONSTANTINO III.
Licinius Thessalonicae occiditur.
PAULINO ET JULIANO.
Crispus filius Constantini et Licinius junior Constantiae Constantini sororis et Licinii superioris filius interfecti.
CONSTANTINO VII ET CONSTANTIO.
Vicennalia Constantini Nicomediae acta, et sequenti anno Romae edita.
CONSTANTINO II ET MAXIMO.
Hucusque historiam perduxit Eusebius, Pamphyli martyris contubernalis. Post haec Hieronymi presbyteri succedit auctoritas.
Drepanam Bithyniae civitatem in honorem Luciani martyris ibi conditi Constantinus instaurans, ex vocabulo matris suae Helenopolim nuncupavit.
JANUARIO ET JUSTO.
726 Donatus agnoscitur, a quo per Africam Donatistae, qui primum propter ordinatum contra voluntatem suam Caecilianum Ecclesiae Carthaginensis episcopum schisma fecerunt, objicientes ei crimina non probata, et maxime, quod a traditoribus divinarum Scripturarum fuerat ordinatus. Sed post causam convictam atque finitam, pertinaci discordia in haeresim transierunt: definientes propter Caeciliani crimina, seu vera, seu, quod magis apparuit, falsa, Ecclesiam Christi in toto orbe terrarum contagione communionis exstinctam, in sola Donati parte superesse. Audent etiam rebaptizare catholicos: cum Ecclesiae catholicae placuerit, nec in ipsis haereticis baptisma commune rescindere.
Antiochiae, post Tyrannum, XX ordinatur episcopus Vitalis; post quem, XXI Philogonus; cui successit XXII Paulinus: post quem XXIII fuit Eustathius. Quo in exsilium ob fidem truso, usque in praesentem diem Ecclesiam Ariani obtinuerunt.
CONSTANTINO VIII ET CONSTANTINO CAES. IV.
CONSTANTIO III ET SYMMACHO.
Alexandriae XIX ordinatur episcopus Athanasius.
BASSO ET ABLABIO.
Hieronymus nascitur.
PACATIANO ET HILARIANO.
Romae XXXII ordinatur episcopus MARCUS mensibus octo.
Post quem XXXIII ordinatus est JULIUS annis XVI, mensibus quatuor.
Edicto Constantini Gentilium templa subversa sunt.
Romani Gothos in Sarmatarum regione vicerunt.
Constans filius Constantini provehitur ad regnum.
DALMATIO ET XENOPHILO.
OPTATO ET PAULINO.
CONSTANTIO ET ALBINO.
Constantinus cum liberis suis honorifice ad Antonium monachum litteras mittit.
NEPOTIANO ET FACUNDO.
Tricennalibus Constantini Dalmatius Caesar appellatur.
Nazarii Rhetoris filia Eunomia Christiana virgo in eloquentia patri coaequatur.
Eustachius Constantinopolitanus presbyter innotescit, cujus industria Jerosolymis martyrium constructum est.
727 Constantinus extremo vitae suae tempore ab Eusebio Nicomediensi episcopo baptizatus, in Arianum dogma declinavit.
FELICIANO ET TITIANO.
Constantinus cum bellum pararet in Persas, in Ancyrone villa publica juxta Nicomediam moritur, anno aetatis suae LXVI; post quem tres liberi ejus ex Caesaribus Augusti appellantur.
CONSTANTINUS, CONSTANTIUS et CONSTANS, XXXVII, regnavit annis XXIV, mensibus quinque, diebus duodecim.
URSO ET POLEMIO.
Dalmatius Caesar, quem patruus Constantinus consortem regni cum filiis reliquerat, factione Constantii patruelis occiditur.
Jacobus Nisibenus agnoscitur, ad cujus preces saepe urbs discrimine liberata est, cum oppugnaretur a Sapore rege Persarum.
CONSTANTIO II ET CONSTANTE.
Ex hoc tempore impietas Ariana Constantii imperatoris fulta praesidio, exsiliis, carceribus et variis afflictionum modis, primum Athanasium, deinde omnes non suae partis episcopos persecuta est.
ACYNDINO ET PROCULO.
Constantinus bellum fratri inferens juxta Aquileiam, Alsae occiditur, anno imperii sui XXIII.
MARCELLINO ET PROBINO.
Audaeus in Syria agnoscitur, a quo haeresis Audaeana, et Audaeani, quos et Anthropomorphitas vocant: quia Deum humanae imagini credunt esse conformem. In quibus etiam illud arguitur, quod Pascha Christianum Judaica perhibentur observantia celebrare.
CONSTANTIO III ET CONSTANTE II.
Hermogenes magister militiae Constantinopolim tractus a populo ob episcopum Paulum, quem regis imperio et Arianorum factione pellebat.
728 Macedonius artis plumariae in locum Pauli ab Arianis episcopus subrogatur, a quo haeresis Macedoniana, cujus dogma est, Patrem quidem et Filium unius divinitatis ejusdemque substantiae confiteri, sed Spiritum sanctum dicens creaturam.
Paulus crudelitate praefecti Philippi, nam fautor Macedonii partium erat, et Arianorum insidiis strangulatur.
PLACIDO ET ROMULO.
Maximinus Treverorum episcopus clarus habebatur, a quo Athanasius Alexandrinus episcopus, cum a Constantio quaereretur ad poenam, honorifice susceptus est.
LEONTIO ET SALUSTIO.
Sapor Persarum rex Christianos persequitur.
CONSTANTIO IV ET CONSTANTE III.
Athanasius ad Constantis litteras Alexandriam regreditur.
AMANTIO ET ALBINO.
POST CONS. AMANTII ET ALBINI.
RUFINO ET EUSEBIO.
Quadragesimus Maximus post Macarium Jerosolymorum episcopus moritur: post quem Ariani Ecclesiam invadunt.
PHILIPPO ET SALIA.
Romanae Ecclesiae XXXIV episcopus ordinatur LIBERIUS, quo in exsilium nono episcopatus sui anno ob fidem truso, omnes clerici juraverunt quod nullum alium susciperent. Verum cum Felix ab Arianis fuisset in sacerdotio substitutus, plurimi perjuraverunt et post annum reverso in Urbem Liberio, cum Felice ejecti sunt.
LIMENIO ET CATULINO.
Magnentio apud Augustodunum arripiente imperium, Constans haud longe ab Hispania, in castro cui Helena nomen est, interficitur: ob quam rem turbata republica, Vetranio Mursae, Nepotianus Romae imperatores facti.
729 SERGIO ET NIGRIANO.
Nepotiani caput pilo per Urbem circumlatum.
Vetranioni apud Naissum a Constantio regium insigne detractum, et Magnentius Mursae magna reipublicae clade superatus est.
POST CONS. SERGII ET NIGRIANI.
Gallus, qui et Constantius, Constantii patruelis Caesar factus.
CONSTANTIO V ET CONSTANTIO CAES.
CONSTANTIO VI ET CONSTANTIO CAES. II.
CONSTANTIO VII ET CONSTANTIO CAES. III.
Magnentius Lugduni in palatio propria manu seipsum interficit, et Decentius frater ejus, quem ad tenendas Gallias Caesarem miserat, apud Senonas laqueo vitam finiit.
Gallus Caesar sollicitatus a Constantio patruele, cui in suspicionem ob regiam indolem venerat, in Istria occiditur.
Paulinus et Rhodunus Galliarum episcopi in exsilium ob fidem trusi.
Eusebius quoque Vercellensis episcopus, et Lucifer Calaritanae Ecclesiae, et Mediolanensis Ecclesiae Dionysius episcopus, Pancratiusque Romanus presbyter, et Hilarius diaconus, distantibus inter se, ab Arianis et Constantio damnantur exsiliis.
ARBETIANO ET LOLLIANO.
Julianus frater Galli Mediolani Caesar appellatur.
CONSTANTIO VIII ET JULIANO CAES.
Antonius monachus centesimo anno aetatis suae in eremo moritu, solitus multis ad se venientibus de Paulo quodam Thebaeo mirae beatitudinis viro plurima memorare.
Hilarius Pictaviensis episcopus factione Saturnini Arelatensis episcopi, reliquorumque qui cum illo erant Arianorum, in Phrygiam pulsus, libros de nostra religione composuit.
Reliquiae Timothei apostoli Constantinopolim invectae.
Sarmata, Amathas, et Macarius discipuli Antonii insignes habentur.
Liberius episcopus Romanus in exsilium mittitur.
CONSTANTIO IX ET JULIANO CAES. II.
Ossa Andreae apostoli et evangelistae Lucae Constantinopolim inlata.
Paulinus Treverorum episcopus in Phrygia exsulans moritur.
DATIANO ET CEREALE.
Synodus apud Ariminum et Seleuciam Isauriae facta, in qua antiqua Patrum fides 730 decem primo legatorum, dehinc omnium proditione damnata est.
EUSEBIO ET HYPATIO.
Gratianus, qui postea imperator factus est, nascitur.
Hilarius episcopus, cum apud Constantinopolim librum pro se Constantio porrexisset, ad Gallias rediit.
Omnes pene Ecclesiae toto orbe sub nomine pacis et regis, Arianorum consortio polluuntur.
Gallia per Hilarium Ariminensis perfidiae dolos damnat.
CONSTANTIO X ET JULIANO III.
Constantius Mopsocrenis inter Ciliciam Cappadociamque moritur.
JULIANUS, XXXVIII, regnat annis duobus et mensibus octo.
Juliano ad idolorum cultum converso, blanda persecutio fuit, illiciens magis quam impellens ad sacrificandum, in qua multi ex nostris voluntate propria corruerunt.
TAURO ET FLORENTIO.
Georgio per seditionem populi incenso, qui in loco Athanasii ab Arianis fuerat ordinatus, Athanasius rediit.
Eusebius et Lucifer episcopi de exsilio revertuntur, e quibus Lucifer, adscitis aliis duobus confessoribus, Paulinum Eusthatii episcopi presbyterum, qui se numquam haereticorum communione polluerat, in parte catholica Antiochiae episcopum facit.
Prohaeresius sophista Atheniensis, lege data ne Christiani liberalium disciplinarum doctores essent, cum sibi specialiter Julianus concederet ut Christianos doceret, scholam sponte deseruit.
MAMERTINO ET NEVITTA.
Aemilianus ob ararum subversionem Dorostori a Vicario incenditur.
JULIANO III ET SALUSTIO.
Ecclesiae Antiochiae clausae: et gravissima imminentis persecutionis procella Dei voluntate sopita est. Nam Julianus in Persas profectus, nostrum diis suis post victoriam sanguinem voverat, ubi a quodam simulato perfuga ad deserta perductus, cum fame et siti magnam partem exercitus perdidisset, occisus est.
JOVIANUS, XXXIX, regnat menses VI, alias VIII.
JOVIANO ET VARRONIANO.
Synodus a Meletio et suis Antiochiae facta, in qua Homousio Anomaeoque rejecto, medium inter haec Homoiousion Macedonianum dogma vindicaverunt.
731 Jovianus cruditate, sive odore prunarum moritur.
Post quem VALENTINIANUS tribunus scutariorum apud Nicaeam Augustus appellatus, fratrem Valentem Constantinopoli in communionem regni assumit.
VALENTINIANUS et VALENS, XL, regnaverunt annis XIV, mensibus quinque.
VALENTINIANO ET VALENTE.
GRATIANO ET DAGALAIPHO.
Apollinaris Laodicenus episcopus multimoda religionis nostrae scripta componit: qui postmodum a fide catholica deviavit, condens haeresim, quae ipsius nomine nuncupatur: et cujus hic error est, ut asserat Jesum solam carnem sine anima suscepisse, vel animam vitalem tantum, non etiam rationalem, quoniam ipsum Verbum vim mentis impleverat: ipsam autem carnem non de Maria assumptam, sed Verbi aliquid in carnem fuisse conversum.
Procopius, qui apud Constantinopolim tyrannidem invaserat, apud Phrygiam Salutarem exstinctus est, multis partium ejus caesis atque proscriptis.
Romanae Ecclesiae XXXV ordinatur episcopus DAMASUS annis XVIII.
Hoc tempore fuit secundum schisma, Ursicino Antipapa, quod eo per collectam Romae synodum ejecto, duravit mensibus sex, anno Domini CCCLXIX ( Haec ex libri margine ).
Valens ab Eudoxio Arianorum episcopo baptizatus nostros persequitur.
LUPICINO ET JOVINO.
GRATIANUS Valentiniani filius Ambianis imperator factus.
Hilarius episcopus Pictavis moritur.
VALENTINIANO II ET VALENTE II.
VALENTINIANO N. P. ET VICTORE.
VALENTINIANO III ET VALENTE III.
Athanaricus rex Gothorum in Christianos persecutione commota, plurimos interficit, et de propriis sedibus in Romanum solum expulit.
732 Eusebius Vercellensis episcopus moritur.
Constantinopoli apostolorum martyrium dicatur.
Lucifer Calaritanus episcopus moritur, qui cum Gregorio episcopo Hispaniarum, et Philone Libyae, numquam se Arianae miscuit pravitati. Sed dum vigorem justitiae erga correctionem eorum qui cesserant non relaxat, ipse a suorum communicatione descivit.
GRATIANO ET PROBO.
MODESTO ET ALINTHEO.
Didymus Alexandrinus multa de nostro dogmate per notarios commentatur, qui post quintum nativitatis suae annum luminibus orbatus, elementorum quoque ignarus fuit.
VALENTIANO IV ET VALENTE IV.
Eunomius discipulus Aetii Constantinopoli agnoscitur, a quo haeresis Eunomiana, quae Filium Patri non consubstantialem dicit esse, sed similem. Cujus error est dissimilem asserere Patri Filium, et Filio Spiritum sanctum.
GRATIANO III ET EQUITIO.
POST CONS. GRATIANI ET EQUITII.
Quia superiore anno Sarmatae Pannonias vastaverunt, iidem consules permansere.
Post Auxentii seram mortem, Mediolani Ambrosio episcopo constituto, omnis ad fidem rectam Italia convertitur.
Aquileienses clerici quasi chorus beatorum habentur.
Valentinianus subita sanguinis eruptione, quae Graece apoplexia vocatur, Brigitione moritur.
Post quem GRATIANUS assumpto in imperium VALENTINIANO fratre cum patruo Valente regnat.
Valens legem dedit ut Monachi militarent, nolentes fustibus necarentur.
VALENTE V ET VALENTINIANO.
Photinus in Galatia moritur, a quo Photinianum dogma inductum, Paulo Samosateno et Artemone, de quibus supra dictum est, conceptum auctoribus.
GRATIANO IV ET MEROBAUDE.
Alemannorum multa millia apud Argentariam 733 oppidum Galliarum ab exercitu Gratiani caesa.
Gens Hunnorum Gothos vastat, qui a Romanis sine armorum depositione suscepti rebellant.
VALENTE VI ET VALENTINIANO II.
Superatis Romanis, Gothi funduntur in Thracia.
Valens de Antiochia exire compulsus, sera 734 poenitentia nostros de exsilio revocat.
Lacrymabile bellum in Thracia: in quo deserente equitum praesidio, Romanae legiones usque ad internecionem a Gothis caesae sunt. Ipse autem Valens cum sagitta saucius fugeret, et ob dolorem nimium saepe equo laberetur, ad cujusdam villae casam deportatus est. Quo persequentibus barbaris, incensa cum eodem domo, sepultura quoque caruit.
PARS SECUNDA. A MORTE VALENTIS IMPERATORIS USQUE AD OBITUM VALENTINIANI TERTII ET ROMAM A VANDALIS CAPTAM. Hucusque Hieronymus presbyter ordinem praecedentium digessit annorum. Nos quae consecuta sunt adjicere curavimus.
Igitur Valente a Gothis in Thracia concremato, GRATIANUS cum fratre VALENTINIANO, XLI, regnavit annis VI.
AUSONIO ET OLYBRIO COSS.
Gratianus post mortem patrui, Theodosium Theodosii filium in consortium assumit imperii, et ei regnum tradit Orientis.
Theodosius summa felicitate multis atque ingentibus praeliis Gothos superat et e Thracia expellit.
Longobardi ab extremis Germaniae finibus, Oceanique protinus littore, Scandiaque insula, magna multitudine egressi, et novarum sedium avidi, Iborea et Aione ducibus Vandalos primum vicerunt.
Sempronius vir apprime eruditus agnoscitur.
Ea tempestate Priscillianus episcopus de Gallecia, ex Manichaeorum et Gnosticorum dogmate, haeresim nominis sui condidit.
GRATIANO V ET THEODOSIO COSS.
Pro catholica fide multa sublimiter Ambrosius scribit.
Theodosius cum Thessalonicae aegrotaret, ab Ascholio ejusdem civitatis episcopo baptisma suscepit.
Procurante Gratiano, eo quod Theodosius 735 aegrotaret, pax firmatur cum Gothis.
Synodus Patrum CLXXX apud Constantinopolim celebrata est contra Macedonium, Spiritum sanctum Deum esse negantem.
SIAGRIO ET EUCHERIO COSS.
Martinus, episcopus Turonorum, Galliae civitatis multis clarus habetur.
Gregorius Nazianzenus, vir sua aetate eloquentissimus et Hieronymi praeceptor, obiit
ANTONIO ET SYAGRIO COSS.
Athanaricus, rex Gothorum, apud Constantinopolim XV, quo fuerat susceptus, die occiditur.
MEROBAUDE II ET SATURNINO COSS.
Arcadius, Theodosii imperatoris filius, Augustus appellatur.
Petronius Bononiensis episcopus, vir studiis et sanctitate clarus, moritur.
RICIMERE ET CLEARCHO COSS.
Honorius, Theodosii filius, nascitur.
Romanae Ecclesiae post Damasum SIRICIUS XXXVI praefuit annis XV.
In Britannia per seditionem militum Maximus imperator est factus, quo mox ad Gallias transfretante, Gratianus Parisiis Merobaudis magistri militum proditione superatus, et fugiens, Lugduni captus atque occisus est.
Maximus Victorem filium suum Caesarem consortem regni facit.
VALENTINIANUS cum Theodosio, XLII Romanorum, regnavit annis VII.
ARCADIO ET BAUTONE COSS.
Hoc tempore Hieronymus presbyter toto 736 jam mundo clarus habitat in Bethleem, egregio ingenio et studio universae Ecclesiae serviens.
Priscillianus in synodo Burdegalensi se damnandum intelligens, ad imperatorem Maximum provocavit, auditusque Treviris ab Evodio praefecto praetorio, a Maximo gladio addictus est, cum Eucrocia Delphidii rhetoris conjuge, et Latroniano, aliisque erroris consortibus.
HONORIO N. P. ET EVODIO COSS
Burdegalae quaedam Priscilliani discipula nomine Urbica, ob impietatis pertinaciam per seditionem vulgi lapidibus extincta est.
VALENTINIANO III ET EUTROPIO COSS.
THEODOSIO II ET CYNEGIO COSS.
Maximus tyrannus a Valentiniano et Theodosio imperatoribus in tertio ab Aquileia lapide spoliatus indumentiis regiis, sistitur et capite damnatur: cujus filius Victor eodem anno ab Arbogaste comite est interfectus in Galliis.
TIMASIO ET PROMOTO COSS.
Ithacius et Ursacius episcopi, ob necem Priscilliani, cujus accusatores fuerant, Ecclesiae communione privantur.
Longobardi, eorum ducibus defunctis, primum sibi regem creaverunt Algelmundum Aionis filium, qui regnavit annis XXXIII.
VALENTINIANO IV ET NEOTERIO COSS.
Signum in coelo, quasi columba pendens ardensque per dies XXX apparuit.
Theodosius venerabile Joannis Baptistae caput ex vico Coslai Constantinopolim deportans, septimo ab urbe lapide, in Basilica, 737 quam magno sumptu in ejus honorem erexerat, recondit.
TATIANO ET SYMMACHO COSS.
Eugenius favore Arbogastis confisus, imperium sibimet usurpavit.
ARCADIO II ET RUFINO COSS.
Valentinianus ad vitae fastidium nimia Arbogastis magistri militum austeritate ductus, laqueo apud Viennam periit.
Arbogastes magister exercitus, mortuo Valentiniano, cujus exitu gravabatur, Eugenium in Galliis imperare facit.
THEODOSIUS, XLIII Romanorum, cum jam per XIV regnaret annos, regnat cum Arcadio et Honorio filiis annis III.
THEODOSIO III ET ABUNDANTIO COSS.
Honorium pater suus Theodosius in eodem loco, ubi quoque fratrem ejus Arcadium Caesarem fecerat, principem constituit, XVII ab urbe milliario, cum hora tertia tenebrae factae sunt.
ARCADIO III ET HONORIO II COSS.
Joannes monachus anachoreta clarus habetur: qui ornatus prophetiae gratia, Theodosium consulentem de eventu belli quod adversus Eugenium movebat, victorem futurum praedixit.
OLYBRIO ET PROBINO COSS.
Theodosius Eugenium tyrannum vincit et perimit.
Augustinus, beati Ambrosii discipulus, multa facundia doctrinaque excellens, Hyppone regio in Africa episcopus ordinatur.
Hoc tempore Claudianus poeta insignis habetur.
Theodosius imperator Mediolani moritur.
ARCADIUS, XLIV, Romanorum, cum jam 738 regnasset annis XII, regnat cum fratre HONORIO annos XIII.
ARCADIO IV ET HONORIO III COSS
Terraemotus per dies plurimos fuit, coelumque ardere visum est.
Orosius Hispanus presbyter, vir eloquens, et historiarum cognitor claret.
CAESARIO ET ATTICO COSS.
Flacilla nata est Arcadio filia
Evagrius incredibilis abstinentiae monachus, et in sacris litteris eruditus, apud Aegyptios habetur insignis.
Concilium Carthaginis, ubi Hipponensis concilii statuta firmantur et inseruntur.
HONORIO IV ET EUTYCHIANO COSS.
ANASTASIUS XXXVII Romanae Ecclesiae episcopatum tenet annos III, dies XXI.
MANLIO THEODORO V. C. COS.
Cum hoc consulatum inierat Eutropius Eunuchus, qui mox honore et vita exutus est.
STILICONE ET AURELIANO COSS.
Gothi Italiam Alarico et Rhadagaiso ducibus ingressi.
VINCENTIO ET FRAVITO COSS.
Joannes Constantinopolitanus, et Theophilus Alexandrinus illustres episcopi habentur. Sed utrumque obscuravit discordia, quae eo usque processit, ut Joannes a Theophilo oppressus, Pontum exsilio pergere cogeretur; cum tamen communionem ejus maxima pars episcoporum, Romani pontificis exemplum secuta, servaverit.
ARCADIO V ET HONORIO V COSS.
Pollentiae adversus Gothos vehementer utriusque partis clade pugnatum est.
INNOCENTIUS, XXXVIII Romanae Ecclesiae praeest episcopus annis XV, mensibus II, diebus XXI.
739 THEODOSIO AUGUSTO ET RUMORIDO COSS.
Carthaginense concilium habitum de Donatistis.
Eudoxiae Arcadii uxoris statua super porphyriticam columnam posita est.
HONORIO VI ET ARISTENETO COSS.
Eudoxia uxor Arcadii diem clausit.
STILICONE II ET ANTHEMIO COSS.
Radagaisus in Thuscia multis Gothorum millibus caesis, ducente exercitum Stilicone, superatus et captus est.
ARCADIO VI ET PROBO COSS.
Vandali et Alani Gallias, trajecto Rheno, pridie kal. Januarias ingressi.
HONORIO VII ET THEODOSIO II COSS.
Constantinus ex infima militia, ob solam speciem nominis, in Britannia tyrannus exoritur, et ad Gallias transit.
BASSO ET PHILIPPO COSS.
Arcadius imperator Constantinopoli moritur.
HONORIUS, cum THEODOSIO fratris filio, XLV Romanorum, regnavit annis XVI.
HONORIO VIII ET THEODOSIO III COSS.
Vandali Hispanias occupaverunt.
Attalus Romae imperator factus, qui mox privatus regno, Gothis cohaesit
FLAVIO VARRONE V. C. CONSULE.
Roma orbis quondam victrix, a Gothis Alarico duce capta, et ob hoc solus fuit Orientalium partium consul, quod in et sequenti anno observatum est.
THEODOSII AUGUSTI IV CONSULATU.
Constantinus per Honorii duces Constantium et Ulphulam, apud Arelatense oppidum victus et captus est, cujus filium Constantem in Hispania regnare orsum Gerontius Comes, in Maximum quemdam tyrannidem transferens, interemerat.
HONORIO IX ET THEODOSIO V COSS.
Maximo in Hispania regno ablato, vita est concessa, eo quod modestia humilitasque hominis affectati imperii invidiam non merebatur.
Gothi rege Athaulpho Gallias ingressi.
Eodem tempore Heros vir sanctus, et beati Martini discipulus, cum Arelatensi oppido episcopus praesideret, a populo ipsius civitatis 740 insons, et nulli insimulationi obnoxius, pulsus est, inque ejus locum Patroclus ordinatus, amicus et famaliaris Constantii magistri militum, cujus per ipsum gratia quaerebatur. Quae res inter episcopos regionis illius magnarum discordiarum causa fuit.
LUCIANO VIRO CLARISSIMO CONSULE.
Hujus collega in consulatu fuit Heraclianus, qui novarum in Africa rerum reus, et honorem amisit et vitam.
Burgundiones partem Galliae propinquantem Rheno obtinuerunt.
Jovinus et Sebastianus fratres in Galliis regno arrepto interempti.
Hac tempestate Pelagius Brito dogma nominis sui contra gratiam Christi, Coelestio et Juliano adjutoribus, exseruit, multosque in suum traxit errorem, praedicans unumquemque ad justitiam voluntate propria regi, tantumque accipere gratiae, quantum meruit: quia Adae peccatum ipsum solum laeserit, nec posteros ejus obstrinxerit; unde et volentibus possibile sit omni carere peccato: omnesque parvulos tam insontes nasci quam primus homo ante praevaricationem fuit, nec ideo baptizandos, ut peccato exuantur, sed ut sacramento adoptionis honorentur.
CONSTANTIO V. C. CONSULE.
Attalus Gothorum consilio et praesidio tyrannidem resumit in Galliis.
HONORIO X ET THEODOSIO VI COSS.
Attalus a Gothis ad Hispanias migrantibus neglectus, et praesidio carens, capitur, et Constantio patricio vivus offertur.
Athaulphus a quodam suorum vulneratus interiit, regnumque ejus Wallia, peremptis qui idem cupere intelligebantur, invasit.
THEODOSIO VII ET PALLADIO COSS.
Placidiam Theodosii imperatoris filiam, quam Romae Gothi ceperant, quamque Athaulphus conjugem habuerat, Wallia pacem Honorii expetens reddit, ejusque nuptias Constantius promeretur.
ZOSIMUS, XXXIX Romanae Ecclesiae episcopatum suscipit, anno I, mensibus IX, diebus IX. Quo tempore Pelagianis, jam a pontifice Innocentio praedamnatis, Afrorum 741 vigore, et maxime Augustini episcopi scientia resistebatur.
HONORIO XI ET CONSTANTIO II COSS.
Honorius triumphans Romam ingreditur, praeeunte currum ejus Attalo, quem Liparae vivere exsulem jussit.
HONORIO XII ET THEODOSIO VIII COSS.
Hoc tempore Constantius servus Christi, ex Vicario Romae habitans, et pro gratia Dei devotissime Pelagianis resistens, factione eorumdem multa pertulit, quae illum sanctis confessoribus sociaverunt.
Concilio apud Carthaginem habito CCXIV episcoporum, ad papam Zosimum synodi decreta perlata sunt: quibus probatis, per totum mundum haeresis Pelagiana damnata est.
Valentinianus Constantii et Placidiae filius nascitur, sexto nonas Julias.
Romanae Ecclesiae XL episcopatum agit BONIFACIUS annis III, mensibus VIII, diebus VI.
MONAXIO ET PLINTA COSS.
Hoc tempore fuit tertium schisma, Eulalio Antipapa per Honorium Caesarem ejecto, quod duravit annis duobus.
Constantius patricius pacem firmat cum Wallia, data ei ad habitandum secunda Aquitania, et quibusdam civitatibus confinium provinciarum.
THEODOSIO IX ET CONSTANTIO III COSS.
Constantius ab Honorio in consortium regni assumitur.
Hieronymus presbyter moritur anno aetatis suae XCI, pridie kal. Octobris.
AGRICOLA ET EUSTATHIO COSS.
Constantius imperator moritur.
HONORIO XIII ET THEODOSIO X COSS.
Hoc tempore exercitus ad Hispanias contra Vandalos missus est, cui Cassinus dux fuit, 742 qui Bonifacium virum bellicis artibus praeclarum, inepto et injurioso imperio, ab expeditionis suae societate avertit. Nam ille periculosum sibi atque indignum ratus eum sequi quem discordem superbientemque expertus esset, celeriter se ad portum urbis, atque inde ad Africam proripuit, idque reipublicae multorum laborum initium fuit.
MARINIANO ET ASCLEPIODOTO COSS.
Placidia Augusta a fratre Honorio pulsa, ad Orientem cum Honorio et Valentiniano filiis proficiscitur.
COELESTINUS, XLI, Romanae Ecclesiae praesidet episcopus annis IX.
Longobardorum XI regnavit Lamissus meretricis filius annis III.
Honorius moritur, et regnum ejus Joannes occupat connivente, ut putabatur, Castino, qui exercitui magister militum praefuit.
THEODOSIUS, XLVI, Romanum imperium tenet annis XXX.
CASTINO ET VICTORE COSS.
Theodosius Valentinianum amitae suae filium Caesarem facit, et cum Augusta matre sua ad recipiendum occidentale mittit imperium: quo tempore Joannes, dum Africam, quam Bonifacius obtinebat, bello reposcit, ad defensionem sui infirmior factus est.
THEODOSIO XII ET VALENTINIANO COSS.
Placidia Augusta, et Valentinianus Caesar mira felicitate Joannem tyrannum opprimunt, et regnum victores recipiunt, data venia Aetio, quod Hunni quos per ipsum Joannes acciverat, ejusdem studio ad propria reversi sunt. Castinus autem in exsilium actus est: quia videbatur Joannem sine conniventia ipsius regnum non potuisse assumere.
Valentinianus decreto Theodosii Augustus appellatur.
Arelas nobile oppidum Galliarum a 743 Gothis multa vi oppugnatum est, donec imminente Aetio non impuniti discederent.
THEODOSIO XII ET VALENTINIANO II COSS.
Patroclus Arelatensis episcopus a tribuno quodam barbaro multis vulneribus laniatus occiditur: quod facinus ad occultam jussionem Felicis magistri militum referebatur cujus impulsu creditus est etiam Titus diaconus vir sanctus Romae pecunias pauperibus distribuens interemptus.
HIERIO ET ARDABURE COSS.
Bonifacio, cujus potentia gloriaque intra Africam augebatur, bellum ad arbitrium Felicis, quia ad Italiam venire abnuerat, publico nomine illatum est, ducibus Mavortio, et Galbione, et Sinoce: cujus proditione Mavortius et Galbio, cum Bonifacium obsiderent, interempti sunt: moxque ipse a Bonifacio dolo detectus, occisus est.
Exinde gentibus, quae navibus uti nesciebant, dum a concertantibus in auxilium vocantur, mare pervium factum est, bellique contra Bonifacium coepti in Sigisvultum comitem cura translata est.
Gens Vandalorum ab Hispania ad Africam transit.
FELICE ET TAURO COSS.
Nestorius Constantinopolitanus episcopus novum Ecclesiis molitur errorem inducere, praedicans Christum ex Maria hominem tantum, non etiam Deum natum, eique divinitatem collatam esse pro merito. Cui impietati praecipua Cyrilli Alexandrini episcopi industria, et papae Coelestini repugnat auctoritas.
Pars Galliarum propinqua Rheno, quam Franci possidendam occupaverunt, Aetii comitis armis recepta.
FLORENTIO ET DIONYSIO COSS.
Felice ad patriciam dignitatem provecto, Aetius magister militum factus est.
Agricola Pelagianus, Severiani Pelagiani 744 episcopi filius, Ecclesias Britanniae dogmatis sui insinuatione corrupit. Sed ad actionem Palladii Diaconi, papa Coelestinus Germanum Antissiodorensem episcopum vice sua mittit, et deturbatis haereticis, Britannos ad catholicam fidem dirigit.
THEODOSIO XIII ET VALENTINIANO III COSS.
Aetius Felicem cum uxore sua Padusia, et Grunnitum diaconum, cum eos insidiari sibi praesensisset, interemit.
Augustinus episcopus per omnia excellentissimus moritur V kal. Septembris, libris Juliani inter impetum obsidentium Vandalorum, in ipso dierum suorum fine respondens, et gloriose in confessione Christianae gratiae perseverans.
BASSO ET ANTIOCHO COSS.
Congregata apud Ephesum plus ducentorum synodo sacerdotum, Nestorius cum haeresi nominis sui, et cum multis Pelagianis, qui cognatum errori suo juvabant dogma, damnatur.
Ad Scotos in Christum credentes ordinatur a papa Coelestino Palladius, et primus episcopus mittitur.
AETIO ET VALERIO COSS.
Romanae Ecclesiae XLII praeficitur episcopus XISTUS, annis VIII, diebus XIX, totius Urbis pace et consensione mirabili.
Bonifacius ab Africa ad Italiam per Urbem venit, accepta magistri militum dignitate: qui cum sibi resistentem Aetium praelio superasset, paucos post dies morbo exstinctus est.
Aetius vero cum deposita potestate in agro suo degeret, ibique eum quidam inimicus ejus repentino incursu opprimere tentasset; profugus ad Urbem, atque illinc ad Dalmatiam, deinde per Pannoniam ad Hunnos pervenit, quorum amicitia auxilioque usus, pacem principum et jus interpolatae potestatis obtinuit.
745 THEODOSIO XIV ET MAXIMO COSS.
Maxima urbis regiae pars Septentrionalis per tres dies continuos incensa cellapsaque est, mense Augusto.
Joannes Monachus cognomento Cassianus Massiliae insignis et facundus scriptor habetur.
Colliguntur omnes anni usque ad consulatum Theodosii XIV et Maximi.
A XV Tiberii anno et passione Domini, anni CCCCVI.
Ab instauratione templi sub Dario, anni DCCCCLIV.
Ab olympiade prima et Isaia propheta, anni MCCX.
A Salomone et prima aedificatione templi anni MCCCCLXVI.
A Moyse et Cecrope rege Atticae, anni MDCCCCXC.
Ab Abraham et regno Nini et Semiramidis, anni MMCCCCL
A diluvio autem, usque ad Abraham, anni MLXXI.
Ab Adam vero, usque ad diluvium, anni MMCCXLII.
Sunt itaque ab Adam, usque ad tempus supra scriptorum consulum quinquies mille CCCLXII.
ASPARE ET AREOBINDA COSS.
THEODOSIO XV ET VALENTINIANO IV COSS.
Pax facta cum Vandalis, data eis ad inhabitandum per Trigetium Africae portione, Hippone III idus Februarii.
Eodem tempore Gundicarium Burgundionum regem intra Gallias habitantem Aetius bello obtinuit, pacemque ei supplicanti dedit, qua non diu potitus est. Siquidem illum Hunni cum populo atque stirpe sua deleverunt.
ISIDORO ET SENATORE COSS.
Gothi pacis placita perturbant, et pleraque municipia sedibus vicina suis occupant, Narbonensi oppido maxime infesti, quod cum diu obsidione et fame laboraret, per Littorium comitem ab utroque periculo liberatum est. Siquidem per singulos equites binis 746 tritici modiis advectis, strenuissime et hostes in lugam vertit, et civitatem annona implevit.
AETIO II ET SIGISVULTO COSS.
Bellum adversus Gothos Hunnis auxiliantibus geritur.
In Africa Geisericus, rex Vandalorum, intra habitationis suae limites volens catholicam fidem Ariana impietate subvertere, quosdam nostrorum episcoporum, quorum Possidius, et Novatus, ac Severianus clariores erant, eatenus persecutus est, ut eos privatos jure basilicarum suarum, etiam civitatibus pelleret, cum ipsorum constantia nullis superbissimi regis terroribus cederet.
Valentinianus Augustus ad Theodosium principem Constantinopolim proficiscitur, filiamque ejus in matrimonium accipit.
Eodem anno piraticam barbarorum foederatorum desertores exercuerunt.
Per idem tempus quatuor Hispani viri, Arcadius, Probus, Paschasius, et Eutychius dudum apud Geisericum merito sapientiae et fidelis obsequii chari clarique habebantur; quos rex, ut copulatiores sibi faceret, in Arianam sectam transire praecepit. At illi facinus constantissime respuentes, excitato in rabidissimam iram barbaro, primum proscripti, deinde in exsilium acti, tum atrocissimis cruciati suppliciis; ad postremum diversis mortibus interempti, illustri martyrio mirabiliter occubuerunt.
Puer autem Paulillus nomine, frater Paschasii et Eutychii, pro elegantia formae atque ingenii admodum regi acceptus, cum a professione atque amore catholicae fidei nullis minis deturbari posset, fustibus diu caesus, ad infimam servitutem damnatus est: ideo, ut apparet, non interfectus, ne de superata saevitia impii regis etiam illa aetas gloriaretur.
THEODOSIO XVI ET FAUSTO COSS.
Hoc quoque anno iidem piratae multas insulas, sed praecipue Siciliam vastavere.
Adversum Gothos in Gallia quaedam prospere gesta.
THEODOSIO XVII ET FESTO COSS.
Littorius qui secunda ab Aetio patricio 747 potestate Hunnis auxiliaribus praeerat, dum Actii gloriam superare appetit, dumque aruspicum responsis et daemonum significationibus fidit, pugnam cum Gothis imprudenter conseruit, fecitque intelligi, quantum illa, quae cum eodem periit, manus prodesse potuerit, si potioribus consiliis quam sua temeritate uti maluisset, quando tantam ipse hostibus cladem intulit, ut nisi inconsideranter praelians in captivitatem incidisset, dubitandum foret, cui potius parti victoria ascriberetur.
Hac tempestate Julianus Eclanensis jactantissimus Pelagiani erroris assertor, quem dudum amissi episcopatus intemperans cupido agitabat, multimoda arte fallendi correctionis spem praeferens, molitus est in communionem Ecclesiae irrepere. Sed his insidiis Xistus papa diaconi Leonis hortatu vigilanter occurrens, nullum aditum pestiferis conatibus patere permisit: et ita omnes catholicos de rejectione fallacis bestiae gaudere fecit, quasi tunc primum superbissimam haeresim apostolicus gladius detruncasset.
Per idem tempus Vitricus reipublicae nostrae fidelis, et multis documentis bellicis clarus habebatur.
Pax cum Gothis facta, cum eam post ancipitis pugnae lacrymabile experimentum, humilius quam umquam antea poposcissent.
Aetio rebus quae in Galliis componebantur intento, Geisericus, de cujus amicitia nihil metuebatur, XIV kalendas Novembris Carthaginem dolo pacis invadit, omnesque opes ejus, excruciatis diverso tormentorum genere civibus, in jus suum vertit, nec ab Ecclesiarum despoliatione abstinens, quas et sacris vasis exinanitas, et sacerdotum administratione privatas, non jam divini cultus loca, sed suorum jussit esse habitacula; in universum captivi populi ordinem saevus, sed praecipue nobilitati et religioni infensus, ut non discerneretur hominibus magis, an Deo bellum intulisset.
Hanc autem captivitatem Carthago subiit anno postquam Roma esse coeperat DLXXXV.
748 VALENTINIANO AUGUSTO V ET ANATHOLIO COSS.
Defuncto Xisto episcopo, XL amplius diebus Romana Ecclesia sine antistite fuit, mirabili pace atque patientia praesentiam diaconi Leonis exspectans, quem tunc inter Aetium et Albinum amicitias redintegrantem Galliae detinebant. Quasi ideo longius esset abductus, ut et electi meritum, et eligentium judicium probaretur. Igitur LEO diaconus legatione publica accitus, et gaudenti patriae praesentatus, XLIII Romanae Ecclesiae episcopus ordinatur.
Geisericus Siciliam graviter affligens, accepto nuntio de Sebastiani ab Hispania ad Africam transitu, celeriter Carthaginem rediit, ratus periculosum sibi ac suis fore, si vir bellandi peritus recipiendae Carthagini incubuisset. Verum ille amicum se magis quam hostem videri volens, diversa omnia apud barbari animum quam praesumpserat reperit: eaque spes causa illi maxima et calamitatis et infelicissimae mortis fuit.
CYRO V. C. CONSULE.
Theodosius imperator bellum contra Vandalos movet Areobinda, et Anaxilla, atque Germano ducibus cum magna classe directis: qui longis cunctationibus negotium differentes, Siciliae magis oneri, quam Africae praesidio fuerunt.
DIOSCORO V. C. ET EUDOXIO COSS.
Hunnis Thraciam et Illyricum saeva depopulatione vastantibus, exercitus qui in Sicilia morabatur, ad defensionem orientalium partium revertitur.
Cum Geiserico autem a Valentiniano Augusto pax confirmata, et certis spatiis Africa inter utrumque divisa est.
In Geisericum etiam apud suos de successu rerum superbientem, quidam optimates ipsius conspiraverunt. Sed molitione detecta, multis ab eo suppliciis excruciati atque exstincti sunt. Cumque idem audendum etiam ab aliis videretur, multis regis suspicio exitio fuit, ut hac sui cura plus virium perderet, quam si bello superaretur.
MAXIMO II ET PATERIO COSS.
749 Hoc tempore plurimos Manichaeos intra Urbem latere diligentia papae Leonis innotuit, qui eos de secretis suis erutos, et oculis totius Ecclesiae publicatos, omnes dogmatis sui turpitudines et damnare fecit et prodere; incensis eorum codicibus, quorum magnae moles fuerant interceptae. Quae cura viro sancto divinitus, ut apparuit, inspirata, non solum Romanae urbi, sed etiam universo orbi plurimum profuit. Siquidem confessionibus in Urbe captorum, qui doctores eorum, qui episcopi, quive presbyteri, in quibus provinciis vel civitatibus degerent, patefactum est. Multique Orientalium partium sacerdotes industriam apostolici rectoris imitati sunt.
THEODOSIO XVIII ET ALBINO COSS.
Hoc anno Pascha Domini IX kalendas Maii celebratum est, nec erratum est. Quia in die undecima kalendarum Maiarum dies Passionis fuit. Ob cujus reverentiam natalis urbis Romae sine circensibus transiit.
Attila rex Hunnorum Bledam fratrem et consortem in regno suum perimit, ejusque populos sibi parere compellit.
VALENTINIANO VI ET NOMO COSS.
AETIO III ET SYMMACHO.
CALLEPIO ET ARDABURE.
[Eutyches haeresiarches Constantinopolitis presbyter, fretus Theodosii Augusti amicitia, conatus est non perfectum hominem in Christo asserere. Contra quem Flavianus ejusdem urbis episcopus suscipiens . . . ., cum sacerdotibus suis damnatus est, auctore Dioscoro Alexandrinae urbis episcopo. Contra quem papa Urbis Leo misit episcopum, presbyterum, et diaconum. Qui injuriam passi, Flavianum nuntiant in defensione catholica per injurias gravissimas defecisse.
POSTHUMIANO ET ZENONE.
Theodosius imperator pro defensione Euthychetis Leonem papam Urbis ad se vocat: qui dum ire vellet, a populo prohibitus, 750 presbyteros et diacones direxit.
ASTURIO ET PROTOGENE.
Iterum vocati catholici audiendi.]
Hoc tempore Eutychiana haeresis exorta est, auctore Eutyche quodam presbytero, qui apud Constantinopolim monasterio celeberrimo praesidebat, praedicans Jesum Christum Dominum nostrum, beatae Mariae Virginis Filium, nihil maternae habuisse substantiae, sed sub specie hominis solam in eo Verbi Dei fuisse naturam. Ob quam impietatem a Flaviano ejusdem urbis episcopo, quia corrigi noluit, condemnatus est. Sed fidens amicitia regia et aulicorum favore, ab universali synodo se poposcit audiri: annuente imperatore Theodosio, qui ob hujus causae retractationem omnes episcopos jussit Ephesum convenire.
In quo concilio Dioscorus Alexandrinus episcopus primatum sibi vindicans, absoluto Eutyche, in Flavianum episcopum Constantinopolitanum damnationis sententiam tulit: reclamante Hilario diacono Ecclesiae Romanae, qui vice sancti Leonis papae, cum Julio episcopo Puteolano a sede Apostolica fuerat destinatus. Nam cum omnes episcopi in concilio constituti, vi et metu comitum, vel militum, quos Dioscoro Alexandrinae urbis episcopo attribuerat imperator, compellerentur huic haeresi accommodare consensum; memoratus diaconus inter tot vitae pericula constitutus, voce contradictionis emissa, cum in ejus propter hoc perniciem saeviretur; relictis illic omnibus suis, latenter abscessit, ut praefato papae, vel caeteris Italiae sacerdotibus, qualiter ibi catholica fides fuerat violata, sua delatione promeret.
Sanctus vero Flavianus, inter manus eorum, a quibus in exsilium ducebatur, glorioso ad Christum fine transivit.
VALENTINIANO VII ET A VIENO.
Praevalente iterum papa Leone, diriguntur ad Orientem presbyteri et diacones, ad 751 haeresim confutandam. Et eodem anno defecit Theodosius Augustus.
Theodosio imperatore diem functo, et Chrysaphio praeposito, qui amicitia principis male usus fuerat, interempto; MARCIANUS consensione totius exercitus suscepit regnum, vir gravissimus, et non solum reipublicae, sed etiam Ecclesiae pernecessarius.
Hujus edictis apostolicae sedis auctoritatem secutis, synodus Ephesina damnatus, et apud Chalcedonem celebrari concilium episcopale decernitur: ut correctis venia mederetur, et pertinaces cum haeresi depellerentur.
Placidia defuncta est V kalendas Decembris.
MARCIANO AUGUSTO ET FLAVIO ADELPHIO.
Attila post necem fratris, auctus opibus interempti, multa vicinarum sibi gentium millia cogit in belLum, quod Gothis tantum se inferre, tamquam custos Romanae amicitiae denuntiabat. Sed cum transito Rheno saevissimos ejus impetus multae Gallicanae urbes experirentur, cito et nostris et Gothis placuit, ut furori superborum hostium consociatis exercitibus repugnaretur. Tantaque Aetii patricii providentia fuit, ut raptim congregatis undique bellatoribus viris, adversae multitudini non impar occurreret. In quo conflictu, quamvis neutris cedentibus, inaestimabiles strages commorientium factae sint, Chunnos tamen eo constat victos fuisse, quod amissa praeliandi fiducia, qui super fuerant ad propria reverterunt.
HERCULANO ET SPORATIO.
Attila redintegratis viribus quas in Gallia amiserat, Italiam ingredi per Pannonias intendit, nihil duce nostro Aetio secundum prioris belli opera prospiciente; ita ut ne clusuris quidem Alpium, quibus hostes prohiberi poterant, uteretur: hoc solum spei suis superesse existimans, si ab omni Italia cum imperatore discederet. Sed cum hoc plenum dedecoris et periculi videretur, continuit verecundia metum, et tot nobilium provinciarum latissima eversione credita est saevitia et cupiditas hostilis expleta: nihilque inter omnia consilia principis ac senatus, populique Romani salubrius visum est, quam ut per legatos pax truculentissimi regis expeteretur.
752 Suscepit hoc negotium cum viro consulari Avieno, et viro praefectorio Trigetio beatissimus papa Leo auxilio Dei fretus, quem sciret numquam piorum laboribus defuisse. Nec aliud secutum est quam praesumpserat fides. Nam tota legatione dignanter accepta, ita summi sacerdotis praesentia rex gavisus est, ut et bello abstineri praeciperet, et ultra Danubium promissa pace discederet.
OPILIONE V. C. CONSULE.
Synodus Chalcedonensis peracta, Eutyche Dioscoroque damnatis: omnes autem qui se ab eis retraxerunt, in communionem recepti, confirmata universaliter fide, quae de incarnatione Verbi secundum Evangelicam et Apostolicam doctrinam per sanctum papam Leonem praedicabatur.
Attila in sedibus suis mortuo, magna primum inter filios ipsius certamina de obtimendo regno exorta sunt: deinde aliquot gentium, quae Chunnis parebant, defectus secuti, causas et occasiones bellis dederunt, quibus ferocissimi populi mutuis incursibus contererentur.
Apud Gothos intra Gallias consistentes, inter filios Theodorici regis, quorum Thorismodus maximus natu patri successerat, orta dissensio est. Et cum rex ea moliretur, quae et Romanae paci, et Gothicae adversarentur quieti, a germanis suis, quia noxiis dispositionibus irrevocabiliter instaret, occisus est.
AETIO ET STUDIO.
Inter Valentinianum Augustum et Aetium patricium, post promissae invicem fidei sacramenta, post pactum de conjunctione filiorum, dirae inimicitiae convaluerunt, et unde fuit gratia charitatis augenda, inde exarsit fomes odiorum, incentore (ut creditum est) Heraclio spadone, qui ita sibi imperatoris animum insincero famulatu astrinxerat, ut eum facile in quae vellet impelleret.
Cum ergo Heraclius sinistra omnia imperatori de Aetio persuaderet, hoc unum creditum est saluti principis profuturum, si inimici molitiones suo opere praeoccupasset. Unde Aetius, dum placita instantius repetit, et causam filii commotius agit, imperatoris manu et circumstantium gladiis crudeliter confectus est: Boethio praefecto praetorio simul 753 perempto, qui eidem multa amicitia copulabatur.
VALENTINIANO VIII ET ANTHEMIO.
Mortem Aetii mors Valentiani non longo post tempore consecuta est, tam imprudenter non declinata, ut interfector Aetii amicos armigerosque ejus sibimet consociaret. Qui concepti facinoris opportunitatem dissimulanter aucupantes, egressum extra Urbem principem, et ludo gestationis intentum, inopinatis ictibus confoderunt; Heraclio simul, ut erat proximus, interempto, et nullo ex multitudine regia ad ultionem fanti sceleris accenso.
Ut autem hoc parricidium perpetratum est, MAXIMUS, vir gemini consulatus et patriciae dignitatis, sumpsit imperium. Qui cum periclinanti reipublicae per omnia profuturus crederetur, non sero documento quid animi haberet probavit: si quidem interfectores Valentiniani, non solum non plecterit, sed etiam in amicitiam receperit, uxoremque ejus Augustam, amissionem viri lugere prohibitam, intra paucissimos dies in conjugium suum transire coegerit.
Sed hac incontinentia non diu potitus est. Nam post alterum mensem, nuntiato ex Africa Geiserici regis adventu, multisque nobilibus ac popularibus ex Urbe fugientibus, cum ipse quoque, data cunctis abeundi licentia, trepide vellet abscedere, septuagesimo septimo adepti imperii die a famulis regiis 754 dilaniatus est, et membratim dejectus in Tiberim, sepultura quoque caruit.
Post hunc Maximi exitum, confestim secuta est multis digna lacrymis Romana captivitas, et Urbem omni praesidio vacuam Gensericus obtinuit, occurrente sibi extra portas sancto Leone episcopo, cujus supplicatio ita eum Deo agente fenivit, ut cum omnia potestatis ipsius essent, tradita sibi civitate, ab igne tamen et caede atque suppliciis abstineretur.
Per quatuordecim igitur dies, secura et libera secutatione, omnibus opibus suis Roma vacuata est, multaque millia captivorum, prout quique, aut aetate, aut arte placuerunt, cum regina et filiabus ejus Carthaginem abducta sunt.
Eodem anno Pascha Dominicum die VIII kalendas Maii celebratum est, pertinaci intentione Alexandrini episcopi, cui omnes Orientales consentiendum putaverunt: quamvis sanctus papa Leo XV kalendas Maii potius observandum protestaretur. Exstant ejusdem papae epistolae ad clementissimum principem Marcianum datae, quibus ratio veritatis sollicitatae evidenter patefacta est; et quibus Ecclesia catholica instrui potest quod haec persuasio studio unitatis et pacis tolerata sit potius quam probata, numquam deinceps imitanda: ut quae exitialem attulit offensionem, omnem in perpetuum perdat auctoritatem.