Migne Patrologia Latina Tomus 132
Chronicum
Chronicum (Radbodus Trajectensis), J. P. Migne
Chronicum
132.0547A| Anno ab incarnatione Domini 900 apparuit in coelo mirabile signum. Stellae enim visae sunt undique tanquam ex alto in horizontis imum profluere circa poli cardinem, omnes fere inter se concurrere: quod prodigium secutae sunt tristes rerum calamitates, aeris videlicet maxima intemperies, crebrique ventorum turbines, fluminum quoque terminos suos transgredientium, terribilis quaedam quasi cataclysmi imago; et, quod his pestilentius est, dirae hominum 132.0548A| adversus Deum se extollentium tempestates. Hoc eodem anno, priusquam tamen Epactae mutarentur, Folco Remorum episcopus metropolitanus, et Zuentiboldus rex interfecti sunt: ac non multis antea diebus ego peccator Radbodus inter famulos sanctae Trajectensis Ecclesiae conscribi merui. Atque o utinam! cum eisdem aeternae vitae consortium merear adipisci.