Chronicon omnimodae historiae

This is the stable version, checked on 15 Ianuarii 2024. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Chronicon omnimodae historiae
Saeculo V

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 31


FlLuDe.ChOmHi 31 Flavius Lucius Dexter371-444 Parisiis J. P. Migne 1846 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

UNA CUM COMMENTARIIS FR. FRANCISCI BIVARII, Quibus universa Ecclesiastica historia, a Christo nato, per annos 430, adamussim expenditur. EPISTOLA DEXTRI NUNCUPATORIA.


Sancto domino PAULO OROSTO presbytero Tarraconensi, FL. L. DEXTER salutem.

Postquam ex Oriente, ubi, sicut nosti, praefectus praetorio fui, domum redii, coepit me vehementer taedere munium publicorum; totumque me converti ad ea studia, in quibus bonam meae vitae partem transegi; si non cum laude, citra pudorem tamen. Porro omnimodam historiam, quam ab Orbe condito ad haec nostra tempora, id est ad an. Christi 430 et consulatum XIII Theodosii Junioris, et sancto presbytero Hieronymo, non ita locupletatam dicaveram; quia ad ejus defuncti manus pervenire non potuit, multis locis auctam, locupletatamque tibi homini Hispano, Lalaetano, et Historiarum scriptori ornato, et mei amantissimo nuncupo. Vale.

INCIPIT CHRONICON.

A. C. 1. A. R. 752. Lentulo et Messala consulibus, uno anno ante Augusti et Sylvani consulatum, Christus nascitur.

A. C. 1. A. R. 752. Tribus pastoribus, qui fuerunt sancti, primum ostenditur.

A. C. 2. A. R. 753. Tres soles apparuerunt in Hispaniis in unum collecti.

A. C. 2. A. R. 753. Augustus Tiberium et Agrippam in filios adoptat.

A. C. 2. A. R. 753. Judas Galilaeus Judaeos ad rebellandum in Romam, cohortatur.

A. C. 3. A. R. 754. Herodes universos in Bethleemitica regione pueros necat.

A. C. 6. A. R. 757. Herodes morbo intercuti, et scatens vermibus, periit.

A. C. 6. A. R. 757. Asinius Pollio vir consularis, et orator, octoginta major obiit.

A. C. 9. A. R. 760. Tiberius Caesar Dalmatas, Salmatasque Romanis subjicit.

A. C. 12. A. R. 763. Christus puer in medio Doctorum disputat.

A. C. 14. A. R. 765. Augustus cum Tiberio filio censum hoc anno agit.

A. C. 15. A. R. 766. Defectio solis. Et Augustus annis LXXVI moritur.

A. C. 15. A. R. 766. Tiberius Julius D. Augusti filius, Dominus noster Caesar Augustus, Germanici frater, III imperator.

A. C. 19. A. R. 770. Titus Livius, egregius historiographus, Patavii obiit.

A. C. 19. A. R. 770. Eodem anno Ovidius exsul in Ponto moritur.

A. C. 23. A. R. 774. Theatrum Pompeii flamma corripiente vastatur.

A. C. 24. A. R. 775. Drusus Caesar veneno periit.

A. C. 28. A. R. 779. Pontius Pilatus, procurator Judaeae, a Tiberio mittitur in Judaeam.

A. C. 31. A. R. 782. Christus Dominus Judaeorum populis praedicat.

A. C. 34. A. R. 785. Christus Salvator Mundi reus ad Pilatum agitur.

A. C. 34. A. R. 785. Claudia Procula uxor Pilati admonita per somnium in Christum credit, et salutem consequitur.

A. C. 34. A. R. 785. Christus Dominus noster in crucem actus, VIII kalend. Aprilis, invidia Judaeorum crucifixus pro salute totius generis humani libenter mortem oppetit.

A. C. 34. A. R. 785. Solis defectio; et tenebrae terras cooperiunt.

A. C. 34. A. R. 785. C. Oppius centurio Hispanus credit Christo morienti in cruce.

A. C. 34. A. R. 785. Pilatus Christi mortem, et miracula scribere statuit Tiberio.

A. C. 34. A. R. 785. Sancta Petronilla annorum decem floret filia ex matrimonio S. Petri apostoli.

A. C. 34. A. R. 785. Vigesima septima die Martii, sub auroram, Christus devicta morte, et infernis locis mirabiliter spoliatis, redivivus et victor a mortuis resurgit.

A. C. 34. A. R. 785. Herodes Antipas cum Herodiade pellice incesta, tota Judaea pulsus, primum ad Gallias, deinde Ilerdae in Hispania exsulat, ibique infeliciter moritur.

A. C. 34. A. R. 785. Herodias vero saltans super Sicorim, flumen Ilerdae, glacie concretum, submersa miserabiliter periit.

A. C. 34. A. R. 785. Caius Cornelius centurio Capernaunensis, dominus servi, quem Dominus sanavit, pater etiam C. Oppii centurionis, Hispanus, mire floret in Hispania.

A. C. 34. A. R. 785. Ultima die Junii, sancti Dei Apostoli, quadraginta et octo diebus plus minusve, post adventum Spiritus sancti, conveniunt in coenaculo Sion, quae domus erat Mariae matris Joannis, cognomento Marci, ac habito consilio, sortitione divina, provincias mundi praedicationis causa inter se partiuntur. Contigitque S. Jacobo Zebedaei filio Hispania, Joanni Asia, Matthaeo Aethiopia, Thomae India, Philippo Scythia et Galliae; Quo tempore canones eduntur, et apostolicae constitutiones componuntur, ad Sacramentorum et totius Ecclesiae oeconomiam.

A. R. 34. A. R. 785. Jacobus, frater Domini, primus Hierosolymorum Episcopus creatus est. Sacra vero Virgo, consilio, luce doctrinae, et mirabili vitae exemplo praesidet collegio apostolico; nihilque grave gerunt illi, quod non ejus consilio, ductuque gerant.

A. C. 34. A. R. 785. Apostoli septem apostolicos diaconos, ex Graecis omnes, creant.

A. C. 34. A. R. 785. Floret per id tempus in Hispania C. Oppius centurio F. Corn. pariter centur. qui morientem Christum praedicat Hierosolymis esse Filium Dei, inter fragores saxorum mutuo sese collidentium, obducto tenebris die. Ex gentilibusque a Christi morte primus hic christianus centurio credidit: qui fuit civis Romanus, baptizatusque, a B. Barnaba factus est tertius. Mediolanensis episcopus: vir quidem apostolicus, qui Christi mortem, et eclipsim admirabilem primus omnium Hispanis, genti suae, cum audientium stupore refert.

A. C. 35. A. R. 786. Occiso lapidibus Stephano protomartyre, magna persecutio Hierosolymis et in confinibus exoritur. Plusquam quindecim mille viri, qui, praedicantibus Apostolis, in Christo crediderant, fugantur. Alii ad Asiam, nonnulli ad Europam veniunt.

A. C. 35. A. R. 786. Ex his plusquam quingenti nave Cypri educti, portum Carthaginensem Hispaniae pertingunt.

A. C. 35. A. R. 786. Diversi [ Al. Divisi.] per Hispanias mortem Christi, resurrectionemque denuntiant; et Mariae vitam, ad quam frequens ex Hispania fiebat peregrinatio; maxime post conversionem Cornelii centurionis: totamque provinciam undique mirificis et inauditis nuntiis complent.

A. C. 35. A. R. 786. Ex his primi post a B. Jacobo eliguntur urbium pontifices, et pastores: dubium an omnes Judaei fuerint.

A. C. 35. A. R. 786. Hispani praecipue Judaei mittunt legatos ad Apostolos ut quamprimum aliquis eorum veniret ad eos, qui de rebus recensitis de Christo eos verius et uberius doceret.

A. C. 35. A. R. 786. Tunc Apostoli praeclaram dispositionem gentis Hispaniae ad Christi fidem suscipiendam cognoverunt.

A. C. 35. A. R. 786. Cognitamque habuerant, ex illis gentilibus, qui venerant orationis causa, ex Hispania; Philippumque rogaverant, ut eorum adventum nuntiaret Christo: clarumque praesagium, primitus inter gentiles Hispanis praedicandum esse.

A. C. 36. A. R. 787. Hispania prima Provinciarum mundi, post Galilaeam, Judaeam, et Samariam in partibus occidentalibus Christi fidem amplexa est: ejusque Gentilitas ad fidem conversa fuit; verae primitiae caeterorum Gentilium.

A. C. 37. A. R. 788. Nam et Jacobus sanctus Apostolus Zebedaei filius, peragratis urbibus Hispaniae, multisque erectis Ecclesiis, et Episcopis creatis ex Advenis Petrum Bracarae primum reliquit Episcopum, ac Templum vel Oratorium B. Virgini ex ejus jussu, praesentiaque super Columnam, Caesaraugustae erexit.

A. C. 37. A. R. 788. Multa quoque miracula patrat: Virtute vero sermonis feroces Hispanorum animos ad ad suave Christi jugum adducit.

A. C. 37. A. R. 788. Multi ibidem Judaei convertuntur ex duodecim Tribubus transmigrationis ex Babylonia, quibus et ibi tunc praedicavit.

A. C. 37. A. R. 788. Et praecipue Canonicam illis mittit Epistolam, quae sic incipit: Jacobus Dei, et Domini nostri servus, duodecim Tribubus, quae sunt in dispersione salutem, quae fuit prima Scriptura novi Testamenti, Apostolo tanto digna.

A. C. 37. A. R. 788. Multos etiam discipulos, praecipuos autem numero duodecim, more apostolico in Hispaniam secum portat. Scilicet episcopos Basilium, Pium, Athanasium: Maximum, Chrysogonum, presbyteros: Theodorum, Caecilium, Thesiphontem, Iscium, Calocerum, lectores: Torquatum, exorcistam; et Secundum, Indalecium, Euphrasium ostiarios.

A. C. 37. A. R. 788. Ex his Basilius successit Petro Bracarensi: Athanasius fuit primus episcopus Caesaraugustanus: Pius Hispalensis.

A. C. 37. A. R. 788. Alios etiam S. Jacobus creavit episcopos, alterum Basilium, qui primus fuit Carthaginis Spartariae praesul: Eugenius Valentiae; Agathodorus Tarraconensis; Elpidius Toletanus: Etherius Barcinonensis: Capito Lucensis, Ephrem Asturicensis, Nestor Paleatinus: Arcadius Juliobrigensis. Omnes hi ex profugis sunt, et in his omnibus Urbibus, et in aliis Hispaniae, mira celeritate, S. Jacobus praedicavit.

A. C. 37. A. R. 788. Postea Calocerus profectus in Italiam adhaesit Apollinari Ravennatum episcopo, et ab illo factus presbyter successit Marciano; et factus est episcopus centenario major, vigens tamen.

A. C. 37. A. R. 788. Septem alii a B. Petro creati episcopi ad Hispanias remittuntur.

A. C. 37. A. R. 788. Judaei Hispani, maxime Carpetani (qui litteras Hierosolymorum Pontificum petentium ab iis assensum in mortem Christi, missis litteris, exsecrati erant) libentissime praedicationem S. Jacobi percipientes, convertuntur.

A. C. 37. A. R. 788. Beata Virgo Jacobo preces fundenti, Caesaraugustae, in columna apparet, in Spiritu veniente quoque Joanne theologo.

A. C. 37. A. R. 788. B. Virgo, indivulso comite Joanne filio suo, frequentissime loca sacra passionis et resurrectionis Filii invisit.

A. C. 38. A. R. 789. Saulus post conversionem pervenit Hierosolymam.

A. C. 38. A. R. 789. Pilatus de Christo ad Tiberium refert, ille ad Senatum.

A. C. 38. A. R. 789. Prima totius Orbis aedes erecta B. Virgini Caesaraugustana fuit; Post praesules Tarraconensis, Hispalensis, Toletanus, et alii sacras aedes, vel oratoria Virgini dedicant.

A. C. 40. A. R. 791. Cornelius centurio, Italicensisque, Petro praedicante, repletur Spiritu sancto: Hierosolymisque denuntiata solemni gentilium ad fidem Christi conversione, Cornelius rite baptizatus [ Al. vere baptizatus] floret.

A. C. 41. A. R. 792. Impleta honorifice legatione sua ac rebus Hispaniae sanctissime compositis, relictaque Ecclesia Theodori curae quae de Columna dicitur, quam B. Virgo sua praesentia sospitaverat, beaverat, et consecraverat, ubi et praeclaram imaginem suam reliquit (quae coelestis aedes ex eo tempore fidelium devotione frequentatur), Jacobus cum lacrymis Hispanorum Hierosolymam revertitur.

A. C. 41. A. R. 792. Rediens Jacobus Gallias invisit, ac Britannias ac Venetiarum oppida; Ubi praedicat, ac Hierosolymam revertitur, de rebus gravissimis consulturus B. Virginem et Petrum.

A. C. 41. A. R. 792. Jacobus interest profectioni ad praedicandum nonnullorum Apostolorum, scilicet Matthiae, Thomae, Andreae, Philippi, Bartolomaei, Simonis, Judae, et etiam Matthaei, qui, Deo duce, profecti sunt hoc anno: cum, eo simul etiam anno, scripsisset is Evangelium Hebraice: anno vero 40 Jacobus Epistolam.

A. C. 41. A. R. 792. Hoc eodem anno, ut sui Apostolatus aliquod praeberet specimen, Joannes Theologus, comitante B. Virgine, Ephesum proficiscitur; comite quoque B. Jacobo, qui et Ephesi ad tempus praedicat: Comitantur Virginem Lazarus, Martha, Maria, ubi etiam praesentia sua consolatur B. Virgo Ignatium.

A. C. 42. A. R. 793. Inde reverso Joanne cum B. Virgine (quam dum illa vixit, numquam Joannes deseruit), etiam revertitur S. Jacobus; Qui praedicans acerrime Judaeis (prius interfuit hoc anno consecrationi aedis Sacrae Nazareth, in qua Virgo Deum concepit, praesentibus nonnullis Apostolorum), succiso capite, ab Herode, recens Hierosolymam reversus, nobile martyrium 25 die Martii gloriose pertulit.

A. C. 42. A. R. 793. Discipuli S. Jacobi Dei monitu, Virginisque consilio, corpus Magistri Joppe in nave deponentes, Iriam Flaviam Gallaeciae civitatem felici navigatione pervenerunt.

A. C. 42. A. R. 793. Altare super sacrum corpus erigunt, et more sacro Basilius, Athanasius, Chrysogonus, Agathodorus, Elpidius (qui nuntio accepto de corpore sui parentis in Hispanias allato mox Iriam accurrunt) sacrant, et Apostolo dicant.

A. C. 43. A. R. 794. Sepulto corpore sacratissimi magistri: Torquatus, Thesiphons, Caecilius, Iscius, Secundus, Indalecius, Euphrasius Romam petunt.

A. C. 44. A. R. 795 Et a B. Petro consecrati pontifices, ad meridianas Hispaniae partes, scilicet ad Baeticam littoralem, praedicaturi revertuntur.

A. C. 44. A. R. 795 Calocerus discipulus S. Jacobi per Carpetaneam praedicat.

A. C. 48. A. R. 799. Hierosolymitani Judaei vehementer infensi B. Lazaro, Magdalenae, Marthae, Marcellae, Maximino, Josepho ab Arimathia nobili decurioni, et aliis plurimis; navi sine remigio, velisque, ac sine gubernatore eos imponunt, et exsulare mandant. Qui per vastum mare divinitus delati, ad Massiliensem portum incolumes appellunt.

A. C. 48. A. R. 799. Verenice sancta mulier a Gallia Romam venit, ibique divino relicto vultu, miraculis clara migrat ad Dominum anno 70. Quam dicunt a Christo sanatam e sanguinis fluxu.

A. C. 50. A. R. 801. Petrus, ut Christi vicarius, Hispanias adiit: Imagines Antiochia delatas affert. Epaenetum Sexifirmi in Baetica reliquit episcopum. Multis eum comitantibus, M. Marcello Eugenio, Apollinari Ravennate (quem redeuntem ad Italiam consequitur Calocerus), Barnaba, Judaque. Hinc ad Africam et Aegyptum migrat.

A. C. 50. A. R. 801. Manet in Hispania S. Quartus, qui obiit anno 76.

A. C. 50. A. R. 801. Lucius Seneca centurio, verus Christianus, Sintriae occumbit.

A. C. 50. A. R. 801. Per haec tempora sanctus Athanasius primus episcopus Caesaraugustanus, Graecus natione, discipulus S. Jacobi, ex his quos in Hispania habuit, tota Celtiberia praedicat, et se mirabilem ibi praestat. Ipseque et Theodorus tota Carpetania praedicantes, et docentes discurrunt.

A. C. 52. A. R. 803. Iscius Carteiae prope fretum praedicat, totamque oram maris interni percurrit: et Alone, et Carteiae alteri in Mediterraneo mari, non procul Carthagine Spartaria praedicat.

A. C. 52. A. R. 803. Templum Columnae Caesaraugustae (ubi quidam credunt partem esse Dominicae Columnae), fideles et frequenter undique visitant, et cum maxima veneratione colunt.

A. C. 52. A. R. 803. Floret centurio Malacitanus, quem S. Jacobus ibi tingit.

A. C. 52. A. R. 803. S. Torquatus domo Romanus, P. Nonii Aspernatis filius, vir clarissimus, Acci, Malacae, et usque ad fauces freti praedicasse dicitur.

A. C. 52. A. R. 803. Martialis Lemovicensium, Cadurchorum, et Tolosatium apostolus, Hispanias adiit, et praedicando fideles invisit.

A. C. 54. A. R. 805. S. Indalecius Urci, Iliberri, Carthagine Spartaria, et Eliotrocae praedicans, in illis partibus celeberrimus habetur.

A. C. 54. A. R. 805. Quem Clarus [ Seu Clerus] diaconus comitatur, qui diaconus cum multis clericis, prope Carthaginem Spartariam, non procul a portu civitatis in mare crudeliter detruduntur.

A. C. 54. A. R. 805. Euphrasius Iliturgi, non procul Carthagine Spartaria, populis qui dicuntur Contestani, ad urbem Assotum, totoque agro Carthaginensi praedicans ferventer discurrit.

A. C. 54. A. R. 805. Caecilius Iliberri et circumquaque praedicat, et mirabilem se praebet: doctrinaque populos sibi commissos in timore Dei ac fide promovet.

A. C. 54. A. R. 805 Tesiphon in Baetica urbe Vergilia, Bastae, Oscae, in aliisque urbibus prima jecit religionis Christianae fundamenta.

A. C. 57. A. R. 808. Horum S. Jacobi discipulorum, nonnulli sub Aloto, Neronis judice, dum ad concilium Iliberri conveniunt, flammis exusti, spoliati suis, suorumque bonis omnibus, generose morientes, pro Christi fide coronati sunt.

A. C. 60. A. R. 811. Multi in Hispania prima persecutione Neronis, quae hic ab anno 57 coepit, Hispali, Iliturgi, Iliberri, Tarracone, Caesaraugustae, in Lusitania, in Baetica, et Carpetania, bonis suis omnibus privati atrociter patiuntur.

A. C. 60. A. R. 811. Eodem tempore cum convenissent in Cherronensi urbe prope Valentiam in Hispania, Concilii causa, sancti pontifices, discipuli quoque S. Jacobi apostoli, Basilius Carthaginis Spartariae discipulus ejus primus, Eugenius Valentinus, Pius Hispalensis, Agathodorus Tarraconensis, Elpidius Toletanus, Aetherius Barcinonensis, Capito Lucensis, Ephrem Asturigensis, Nestor Palentinus, Arcadius Juliobrigensis: sub eodem judice bonis spoliati necati sunt.

A. C. 60. A. R. 811. Augusto Tiberius, Tiberio Caius, Caio Claudius, Claudio Nero successit.

A. C. 60. A. R. 811. Terraemotus Romae vehemens et solis secuta defectio.

A. C. 60. A. R. 811. Vivebat S. Luparia Baetica filia Galaeciensis alterius Lupariae.

A. C. 60. A. R. 811. Regulus conversus in Gallaecia sancta agit in luco.

A. C. 60. A. R. 811. Martialis epigrammate 7 et 8 martyres in crucem actos, vocat Laureolos et Daedalos volantes.

A. C. 61. A. R. 812. Nero matrem suam Agrippinam, et sororem patris necat.

A. C. 63. A. R. 814. Barnabas in Cypro, et Jacobus minor Hierosolymis occisi.

A. C. 64. A. R. 815. Ante mensam Neronis imperatoris fulmen cecidit.

A. C. 64. A. R. 815. Epaenetus cum multum diuque in Hispania laborasset, tandem fine beato in urbe sua quievit. Dubium an martyr.

A. C. 64. A. R. 815. Lucius Annaeus Seneca Cordubensis Hispanus, missis ultro citroque ad S. Paulum litteris, de Christiana re bene sentit, factusque Christianus occultus, ejus fuisse discipulus creditur: dulciterque scribit ad Paulum in Hispania morantem.

A. C. 64. A. R. 815. S. Paulus ad Hispanias veniens secum fert Philemonem, Timotheum, aliosque discipulos, Libysocae, Laminiique urbibus Provinciae Arevacum praedicat. Philippum cognomento Philotheum, Probum, Xantippamque ejus uxorem ad fidem convertit; presbyteros ibi reliquit.

A. C. 64. A. R. 815. Hoc anno . . . . . . . . martyr fit in Paceaugusta, urbe Hispaniae ad Annam fluvium appositum urbi praeclarae.

A. C. 66. A. R. 817 Paulus Narbonensis episcopus, qui cum Paulo venit in Hispaniam, ibidem praedicat. C. Oppius filius S. centurionis, qui post multa tempora, jam senio confectus, charus fuit imperatori Hadriano, in Hispania Christianus, virtutis opinione claret.

A. C. 66. A. R. 817. Sanctae feminae, Virgines Basilissa, et Anastasia Hispanae, ex urbe Setabi, in Edetanis secutae sunt S. Apostolum Paulum; cujus et Petri corpora curantes, a Nerone Caesare hujus rei gratia, praeclaram coronam obtinent.

A. C. 66. A. R. 817. S. Jacobi caeterorumque ejus discipulorum Vitas scripsit Torquatus sanctus discipulus Jacobi, post quos etiam passus est.

A. C. 66. A. R. 817. S. Crispinus episcopus Astigitanus in Baetica, sub Aloto patitur.

A. C. 66. A. R. 817. Nec multo post Uticae in Baetica, Maximus Divi Jacobi discipulus in Hispania cum sociis Casto et Magno patitur.

A. C. 66. A. R. 817. In Hispania Urbe Castulone, ad fluvium Tagum, illam urbem praeterfluentem, in aditu Baeticae, sancti martyres pro Christi nomine occisi, Marcus et Hadria.

A. C. 66. A. R. 817. Persius Volaterranus poeta Satyricus annorum 29 moritur.

A. C. 66. A. R. 817. Thermae a Nerone aedificatae, ab illo Neronianae dictae.

A. C. 66. A. R. 817. Nero Romae citharistam agens omnes superat.

A. C. 66. A. R. 817. M. Annaeus Lucanus, excisa vena, in balneo periit.

A. C. 66. A. R. 817. Helena Adebianorum regina Christiana floret Hierosolymis, praedicatione apostolorum conversa. Ex Annalibus Hierosolymitanis.

A. C. 66. A. R. 817. S. Fronto Petragoricus patitur, frater Frontonis consulis.

A. C. 66. A. R. 817. Florebat C. Caesonius Maximus.

A. C. 66. A. R. 817. Petrus, qui Graece Megistos, martyr fit 2 Julii.

A. C. 66. A. R. 817. S. Paulus scripsit Epistolam ad Hebraeos Hispanos conversos.

A. C. 66. A. R. 817. L. Annaeus Seneca Cordubensis, consularis vir, et in religionem Christianam egregie propensus, cui etiam secreto adhaerebat, datis et acceptis a Paulo litteris celebrandus, jussu Neronis venarum incisione perit.

A. C. 66. A. R. 817. Hoc eodem anno S. Matthias perimitur.

A. C. 66. A. R. 817. Hoc eodem anno bellum Hierosolymitanum incipit.

A. C. 66. A. R. 817. Amphitriae quae Carpetanorum urbs est (nunc Fitia) S. Liberatus episcopus Hiberritanus feliciter moritur XIII kalend. Januarii.

A. C. 66. A. R. 817. Hoc eodem anno SS. apostoli Petrus et Paulus ex longissimis peregrinationibus Romam redierunt.

A. C. 66. A. R. 817. Floret memoria S. Petri Ratensis martyris, primi Bracarensis episcopi, qui occisus est anno 45, ad Ratem oppidum Bracarorum, in regione Ophirina, a nepotibus Ophir illuc appulsis nomen hoc obtinente.

A. C. 68. A. R. 819. Sancti principes apostolorum Petrus et Paulus Romae III. kalendas Julii, alter in crucem actus est, alter ense jugulatur.

A. C. 69. A. R. 820. IV idus Junii, Nero sceleratissimus se suis manibus occidit.

A. C. 69. A. R. 820. Petro in sede Pontificali Romana succedit Pontifex Linus.

A. C. 70. A. R. 821. Servius Galba Romanorum post imperator, qui dicitur in Hispania cum Vitellio Christianos multum cruciasse, a veteranis in Hispania commorantibus declaratur imperator.

A. C. 70. A. R. 821. M. Silvius Otho, necato Galba, Romanorum fit imperator.

A. C. 70. A. R. 821. Aulus Vitellius Germanicus imper. mens. 8, diem unum.

A. C. 70. A. R. 821. Heracleae in Hispania praedicat S. Aquila Ponticus, missus ab apostolo Paulo in Hispanias praedicationis causa.

A. C. 70. A. R. 821. In Arabia Felice civitate Sessaniae Adrumentorum, martyrium sanctorum regum trium Magorum, Gasparis, Balthasaris, et Melchioris, qui Christum adoraverunt.

A. C. 70. A. R. 821. Imperator Caesar T. Flavius Vespasianus imperat annos 9, menses 6.

A. C. 70. A. R. 821. Per haec tempora delatus in Asiam S. Joannes cognomento Theologus, docebat Ephesi, unde scripsit ad Caium Hispanum C. centurionis Malacitani filium, fratrem Demetrii hospitalis viri, cujus pater post fit episcopus Mediolanensis. Diotrephes vero impediebat hospites ad Hispanias peregrinationis causa devenientes. At hic malus episcopus propter ejus scelera et superbiam depositus est.

A. C. 70. A. R. 821. Peregrinatio ad loca sancta Hispaniae ex aliis locis orbis terrarum, a multis quidem et diversis facta; et peregrinatio Damasci ad S. Ananiam passum sub Lucilio Basso Judaeae procuratore 25 Januarii Hispanis insuper regionibus celebris habetur: uti fuit ab ipsis apostolicis temporibus, cum C. Oppius centurio peregrinos in Hispania sustentabat. Qui Caius domo Corinthius, genere vero Hispanus, etiam D. Paulum inde redeuntem domo, tectisque liberaliter excepit: invisitque Joannem ab exsilio post redeuntem in Hispanias. Comitatur Joannem: et Romam usque Ignatium Inde venit Mediolanum, et pontifex ibi factus in Domino moritur.

A. C. 71. A. R. 822. Hierosolymae excisae templum antiquitate, religione, frequentiaque totius orbis maximum et augustissimum, 6 idus Septemb. [ Forte Augusti] exustum fuit.

A. C. 71. A. R. 822. S. Onesimus S. Pauli discipulus ex urbe Patararum in Achaia, cum sanctis virginibus Polyxena, et Sarra discipulis Andreae apostoli per Hispanias praedicat.

A. C. 71. A. R. 822. S. Hierotheus natione Hispanus, quem a Paulo conversum discipuli sui Dionysii gloria clarum fecit; ad Hispanias se contulit, prius episcopus Atheniensis, post Segoviae in Arevacis episcopus, sanctitate mirandus hebetur.

A. C. 71. A. R. 822. Marcellus M. Marcelli discipuli Petri cognomento Eugenii consanguineus, olim cum eodem Marcello Simonis Magi discipulus, non procul Roma patitur.

A. C. 71. A. R. 822. Theodorus II Caesaraugustanus episcopus praedicans in Africana Pentapoli, cum Irenaeo archidiacono suo, et Serapione, et Ammonio lectoribus martyr fit. Nec multo post delatum ejus corpus ad Hispaniam (ut ipse Theodorus jusserat) prope sepulcrum S. Jacobi jacet.

A. C. 76. A. R. 827. Paulus Sergius Hispali, Cordubae, Barcinonae, Caesaraugustae, Secuntiae, et in plurimis aliis Hispaniae urbibus praedicat; totamque Hispaniae provinciam peragrat.

A. C. 76. A. R. 827. M. Pelagius, et Aulus Altimus Paternus cives Toletani, sancti Saturnini S. Petri discipuli, praedicatione miraculisque (quae praeclara edidit Toleti) praemissis, illustrantur.

A. C. 86. A. R. 837. Per idem tempus S. Anacletus, vel Cletus successerat Lino; Linus vero successerat in sede Romana Petro.

A. C. 86. A. R. 837. Vespasiano Titus, Tito vero Domitianus imperator crudelissimus successit, qui secundam contra Ecclesiam persecutionem movit.

A. C. 86. A. R. 837. Caparae in Lusitania Carilippus et socii martyrium passi sunt.

A. C. 86. A. R. 837. Domitianus imperator templum quoddam sine contignatione facit.

A. C. 86. A. R. 837. Idem primus imperatorum se deum appellari facit.

A. C. 86. A. R. 837. S. Julianus, discipulus S. Petri, Martiali charus, Vicum transfertur.

A. C. 86. A. R. 837. C. Valerius Lentulus, vir consularis, ut Domitiano placeret, egit Laureolum Christianum.

A. C. 86. A. R. 837. Fl. Clemens vir consularis occiditur pro fide 21 Novembris; familiaris Martiali.

A. C. 86. A. R. 837. Thraseas, Helvidius, Servilia, Bareas traditi sunt a quibusdam Christianis. ( Deerat nomen Helvidius.)

A. C. 86. A. R. 837. Florebat per id tempus in Hispania cohors Celtiberorum quae nunc est Brigantii. Haec habet Suellos jaculatores, ex oppido nunc Suello in Celtiberia, corrupto quidem vocabulo desumpto a Suellis ipsis jaculatoribus.

A. C. 86. A. R. 837. Apud Messanenses celebris est memoria B. Virginis Mariae, missa ipsis ab eadem dulci epistola.

A. C. 86. A. R. 837. Castris-Caeciliis in Lusitania praedicat S. Jonas discipulus sancti Dionysii Areopagitae, et ad Gallias post revertitur.

A. C. 86. A. R. 837. Apud Caracam in Carpetanis SS. martyres Aemilianus et Geronius pro Christi fide martyrium constanter passi.

A. C. 88. A. R. 839. Maria Magdalena miraculis clara, mirifice divinis laudibus, contemplationique dedita, in Gallias migrat.

A. C. 90. A. R. 841. S. Mancius [ Al. S. Manlius] civis Romanus, Christi discipulus, primus Eborensium in Lusitania pontifex, qui in Gallia prius praedicaverat, floret: et post multos labores migrat martyr anno 106.

A. C. 91. A. R. 842. Uxamebarchae in Autrigenibus Hispaniae SS. Trophimus, Ovantius, et Astorgius episcopus martyres, in eadem persecutione pro Christi fide constanter caesi sunt.

A. C. 91. A. R. 842. Glabrio consul Romanus pro Christi confessione caeditur.

A. C. 91. A. R. 842. Nereus, Achilleus, et Flavia Domitilla relegati crebis sancti M. Marcelli, post Toletanorum pontificis, litteris recreati, tandem pro fide caesi, ad martyrii lauream evolant.

A. C. 91. A. R. 842. Tota Hispania celebris habetur memoria S. Jacobi apostoli Zebedaei filii, primique illorum pastoris, et egregii doctoris.

A. C. 91. A. R. 842. Joannes Theologus exsultantibus totius orbis Ecclesiis ab exsilio revocatur: omnes illius reditum missis litteris gratulantur.

A. C. 91. A. R. 842. Philippus cognomento Philotheus, qui prius corpora SS. martyrum Gervasii et Protasi, civium suorum Mediolanensium, Mediolani sepelierat; conversusque in Campo Laminitano a S. Paulo, illum secutus adhaesit Clementi, a quo legatus missus in Hispanias, Toleti, Barcinone, Caesaraugusta, Hispali, Valentiae, et in multis aliis urbibus praedicat.

A. C. 91. A. R. 842. S. Julianus civis Toletanus Toleti patitur 7 die Januarii. Fuit episcopus.

A. C. 91. A. R. 842. Cum Aulo Cornelio Pamla V. C. cive Toletano, Duumviroque Christiano, Toletum venit Marcus Marcellus, ibique sedem primariam totius Hispaniae, uti in ejus meditullio, constituit. Metropoles a S. Jacobo coeptas, melius disponit: Ecclesiamque totius Hispaniae luculenter promovet.

A. C. 91. A. R. 842. M. Mancino Duumviro Barcinonensi; idem Philippus Barcinonem adiit, ibidemque per aliquot menses mansit.

A. C. 94. A. R. 845. S. Clemens scribit Juliano episcopo Carpetano, et Julio Abulensi.

A. C. 94. A. R. 845. Bilbilitani Christo crediderunt effante Paterno.

A. C. 94. A. R. 845. C. Prochorus, unus ex septem diaconis scripsit Evangelium et res gestas Joannis.

A. C. 94. A. R. 845. L. Magnus Julianus civis Toletanus et martyr in pretio habetur.

A. C. 94. A. R. 845. Octogessae in Hispania S. Agathoclia martyr viriliter passa.

A. C. 94. A. R. 845. S. Theodosius II Barcinonensis episcopus VI kalend. Februarii.

A. C. 95. A. R. 846. In Carpetania Pydnae vel Pyotii S. Alexander martyr.

A. C. 95. A. R. 846. Aquis Quintianis in Gallaecia Hispaniae sancti Christi martyres Julianus, Dativus, Vincentius, et alii 27 socii eorum.

A. C. 95. A. R. 846. S. Ovidius civis Romanus episcopus Bracarensis succedit S. Basilio; hic vero

A. C. 95. A. R. 846. S. Petro kalendis Novembris.

A. C. 95. A. R. 846. In Arsa Mariana Hispaniae patiuntur Aquila et Priscilla.

A. C. 95. A. R. 846. Oppidum Accatucci [ Al. Attuvi] in Baetica gloriatur Natali S. Juliani martyris, quem passum diximus Aquis Quintianis.

A. C. 100. A. R. 851. Per hoc tempus (ut scribunt aliqui) S. Marcellus, civis Romanus, cognomento Eugenius, Neroni charissimus, S. Petri discipulus, ex familia domoque Caesaris, prius Simonis Magi discipulus, M. Marcelli praefecti filius; peregrinationum S. Petri individuus comes, Romae floret: qui a S. Clemente Romano pontifice, S. Dionysio Areopagitae in Gallias eunti comes datus; post longas peregrinationes in Italia, Gallia, Hispaniaque obitas, legatus S. Clementis, a B. Dionysio Arelatae episcopus factus, ad Hispaniasque missus, Toleti tandem constitit.

A. C. 100. A. R. 851. S. Romulus Trajani Caesaris praefectus, patria Italicensis, Hispanus, in Hispaniam ab eodem relegatus, in Celtiberia patitur.

A. C. 100. A. R. 851. S. Marcus Marcellus Eugenius, qui Presbyter Paulum ad Hispanias venientem secutus est, jam pontifex iterum Toleti praedicat.

A. C. 100. A. R. 851. Rufus Thebis reversus ad Hispanias Dertosae pontifex sedet.

A. C. 100. A. R. 851. Syrmi in Hispania sancti martyres Montanus presbyter et Maxima, clarissimi Christi martyres.

A. C. 100. A. R. 851. Ad Castrum altum prope Tugiam praedicat S. Secundus pontifex, S. Jacobi discipulus, martyr ultimus sociorum.

A. C. 100. A. R. 851. M. Marcellus, excellens poeta et orator, ad quem Persius inscripsit quartam satyram; amicitiis Juvenalis, Persii et Senecae, Galli, Statiique praeclarus; miraculis crebris floret.

A. C. 100. A. R. 851. Toletani vehementer profecerunt doctrina S. M. Marcelli; ut Barcinone proficiunt Christiani gloria miraculorum, virtute doctrinae ac exemplis Theodosii episcopi.

A. C. 100. A. R. 851. Maxima Toletanorum cum Barcinonensibus necessitudo contrahitur: ex quo civitatem illam ego Dexter biennio rexi; et in Tabulariis ejus verbis multa scitu digna reperisse me fateor.

A. C. 100. A. R. 851. Celebris est Toleti memoria M. Marcelli Romae praefecti, qui tempore Claudii, fuit in Citeriori Hispania quaestor quinquennalis, et murum Carthaginis Spartariae refecit.

A. C. 100. A. R. 851. Dionysius Areopagita dicat Eugenio Marcello, dicto propter ingenii excellentiam Timotheo, libros de Divinis Nominibus.

A. C. 100. A. R. 851. Flavia Domitilla Sabina uxor Fl. Clementis consulis pro fide occisa est.

A. C. 100. A. R. 851. Mirabiliter fides Christi per totas Hispanias dilatatur: crescit numerus fidelium, nec persecutionis gladius debilitatur.

A. C. 100. A. R. 851. Olcadibus in Carpetania Hispaniae Tarraconensis, sed non procul Valentiam, translati sunt (ut quidam volunt) et ibidem passi, Alexander miles et Antonina virgo, III idus Aprilis, qui de Constantinopoli huc venerant, et coluntur Constantinopoli, ut cives, licet alibi passi sint illustre martyrium; quorum acta passim habentur, ut publica fide facta.

A. C. 100. A. R. 851. L. Sabinus Probus conversus a Paulo in agro Laminitano Hispaniae, Rabennae pontifex discessit.

A. C. 100. A. R. 851. Claudia Paphensis Candida Romae fit martyr.

A. C. 100. A. R. 851. Lucia Macedonica sub praeside Rucio cum aliis pluribus patitur.

A. C. 100. A. R. 851. Xantyppe et Polyxena in Hispania mera fide Deum laudavere.

A. C. 100. A. R. 851. M. Lupus Philippus, Lucius maritus Candidae, palmam martyrii consecutus est.

A. C. 100. A. R. 851. Q. Marcella Xantippe M. Marcelli Romae praefecti filia, M. Marcelli Eugenii Toletanorum pontificis soror fuit: quam S. Paulus visis in ejus fronte litteris aureis, ad fidem Laminii convertit redeuntem ex Italia ad Hispanias: morientem S. frater Marcellus sepulturae mandavit. Ejus mater Claudia Xantippe, civis Romana, et de genere splendidissimo Atheniensium, fuit corpore supra justam staturam procero; in quam jocatur Martialis.

A. C. 100. A. R. 851. S. Vincentius episcopus Meviae, vel Mevaniae prope Urcem, Hispaniae urbem, in confinio Baeticae et Tarraconensis, petit Italiam; et a Capitolino judice reductus in Hispaniam, et Carthagine Spartaria tortus Meviam reducitur; et a C. Porphyrio successore Capitolini dilaceratus est. Ejus episcopatus Mevaniensis [ Al. Meviensis] Azotum postea est translatus, quae Erotus paulo corruptiori vocabulo coepit nominari. Nunc corpus S. martyris, et episcopi jacet in oppido Deltano, vulgo Totana, non procul Elisraea, inter Postellam et Leviniam (nunc Lebrella dicta est) XLIV. M. passuum a Carthagine.

A. C. 100. A. R. 851. Mevania quaedam insula est prope Carthaginem Spartariam, unde quidam exeuntes condiderunt in Italia civitatem dictam Mevaniam, prope Insulam non longe dissitam a Britannia.

A. C. 100. A. R. 851. Antima Maximilla conjux Aegeae Patrorum in Achaia proconsulis, a B. Andrea conversa, in antrum se abdidit, mortem post mariti. Fuit haec Novocomensis, Plinii Junioris consanguinea; post nupsit C. Fonteio Capitoni, inque Nicomediam delata pro Christi fide 4 Maii patitur.

A. C. 100. A. R. 851. Stacteus Zotici, vel gentilis filius (qui Ephesi negotiorum causa morabatur) mortuus, a Joanne ad vitam revocatur. Convertitur Zoticus, et Symphorosa cum filiis ad fidem; qui reversi ad Italiam passi sunt.

A. C. 101. A. R. 852. Domitianus succedit Tito, huic Nerva Cocceius, Nervae succedit Trajanus. Nerva, decreto senatus, curante Trajano filio, inter deos relatus est.

A. C. 104. A. R. 855. Trajanus de Dacis et Scythis hoc anno triumphat.

A. C. 105. A. R. 856. Anno sequenti, idem devicto Decebalo, Daciam facit provinciam.

A. C. 105. A. R. 856. S. Joannes scripserat ad Drusiam feminam Electam secundam epistolam; quae velut Ecclesiae illius civitatis parens, mira largitione, et charitate tunc florebat.

A. C. 105. A. R. 856. Undumeni (quod oppidum nunc prope Valentiam Unda dicitur) S. Victorius ut creditur episcopus Valentinus.

A. C. 105. A. R. 856. S. Quartus Apostolorum discipulus bis Hispaniam peragrat, semel post Jacobum, iterum relictus a Paulo; Berelae (quae nunc Baetyrus, aliis Baetica, vel Gonciolum in Hispania dicitur) in Baetonibus miraculis nunc claret.

A. C. 105. A. R. 856. Nathanael, unus de 70 Domini discipulis, requiescit in urbe Treuga, prope legionem septimam geminam. Aliis dicitur ad Trigundum oppidum prope Brigantium in Gallaecia jacere, nunc vero turrestrium ignobile.

A. C. 105. A. R. 856. Post aliquot annos ab adventu suo in Hispanias sanctus Eugenius, M. Marcellus, rem Primatus Hispaniae confert cum viris sanctis, et primariis, Epitecto Caesaraugustano, et Philotheo socio peregrinationis suae, Legato etiam S. Clementis, Vitalique, et Avito, qui profectus post ad insulas Fortunatas martyr fuit; Aulo Cornelio Palma, et P. Turano, duumviris Toletanis catholicis viris; multisque Carpetaniae, et aliunde episcopis coactis.

A. C. 110. A. R. 861. Haud multo post S. Dionysius Areopagita Hispanias invisit, ut legatus a B. Clemente totius Occidentis ordinatus.

A. C. 110. A. R. 861. S. Petrus episcopus Braccarensis, et martyr ad oppidum Ratem in Bracariis, non procul a Bracara Augusta, qui pro fide Christi anno Domini 45 martyrium illustre subierat, frequentissimis et clarissimis miraculis clarior habetur; cui succedit Basileus, et postea Ovidius civis Romanus.

A. C. 110. A. R. 861. S. Firminus Pamphilionensis civis et episcopus, discipulus S. Saturni, S. Petri similiter auditoris, Ambiani sub Juliano praeside patitur; prius tamen per Hispanias Toletum usque praedicans, provinciam longe lateque pervasit.

A. C. 110. A. R. 861. Hispali floret sanctus M. Bolanus Florentius, civis Hispalensis.

A. C. 110. A. R. 861. Fl. Rutilius fugiens venit Cordubam Hispaniae, sed tandem in Africa patitur.

A. C. 110. A. R. 861. S. Vitalis primi Toletanorum archipresbyteri (ex his quos venisse scimus) qui cum Zenone et Felicula venerat Toletum, Romamque ex Chersoneso reversi mirificum certamen fuit, quod ad Ecclesias totius Occidentis scribitur.

A. C. 110. A. R. 861. Marcellus fratris S. M. Marcelli filius, vir pius, charus est sicut et patruus imperatori Hadriano: cui quondam Sylvam, ut viro doctissimo, Papinius Statius dedicavit.

A. C. 110. A. R. 861. S. Arcadius Ursaonae in Baetica patitur 12 die Januarii.

A. C. 112. A. R. 863. S. M. Marcellus Eugenius Toleti concilium ex episcopis Carpetanis, et aliis habet de rebus fidei, ac morum.

A. C. 112. A. R. 863. Jonas, discipulus Dionysii Areopagitae, invisit S. M. Marcellum Eugenium, Dionysii magistri sui condiscipulum.

A. C. 112. A. R. 863. Astae in Hispania Baetica sancti Christi martyres Honorius, Eutychius, Stephanus, viri quidem Apostolici.

A. C. 112. A. R. 863. S. Eutychius S. Pauli discipulus, ipso praedicante, de fenestra praecipitatus, et in vitam revocatus (qui secutus est S. Joannem Evangelistam) Telae passus in Vaccaeis, in Hispania, completo martyrio gloriosus migrat ad Dominum.

A. C. 112. A. R. 863 Paternus domo Toletanus, civis Bilbilitanus (Romae tamen M. Martiali familiaris, et charus) floret.

A. C. 112. A. R. 863 Pantheon Romanum templum de coelo tactum.

A. C. 112. A. R. 863 Tres Gallatiae civitates terraemotu magno dirutae.

A. C. 112. A. R. 863 Plinius Secundus Novocomensis, orator clarus habetur.

A. C. 112. A. R. 863 S. Saturninus episcopus Tolosanus secundo Toletum invisit.

A. C. 112. A. R. 863 Carthagine Spartaria S. Alexander frater Rufi primi Dertosanorum episcopi in Hispania Tarraconensi, filius Simonis Cyrenensis, qui post Christum ejus crucem bajulavit; patitur cum Candido et Zosimo et sociis martyrium. In religione sequitur Simon filios, nec fraudatur debita mercede portatae post Christum crucis; nam post multa bona opera Hierosolymis placide quiescit.

A. C. 115. A. R. 866. Hispali in Hispania Baetica Macarius, Justus et Rufinus martyres, in eadem persecutione passi.

A. C. 115. A. R. 866. Ursaonae in Baetica S. Leo martyr, et socii ejus.

A. C. 115. A. R. 866. Trajanus Armeniam, Assyriam, Mesopotamiamque facit provincias.

A. C. 116. A. R. 867. Terraemotus pene totam Antiochenam civitatem evertit.

A. C. 116. A. R. 867. Judaei qui in Lybia erant contra contribules dimicant.

A. C. 116. A. R. 867. S. Marcus Bolanus Florentius, filius Rustici Bolani, consularis Hispani, discipulus sanctorum apostolorum, conversus in Tyle (nunc Sylae) apud Hispalim passus est 27 Octobris.

A. C. 116. A. R. 867. Epistolae S. Ignatii ad B. Virginem celebres habentur.

A. C. 116. A. R. 867. Rutilius ad Hispaniam missus fit martyr. Meminit ejus Tertullianus praeclaro quidem elogio.

A. C. 120. A. R. 871. Diocles agitator Lusitanus, ex oppido Laconimurgi prope Caparam, mirabilium agitationum operatione floret.

A. C. 121. A. R. 872 Hadrianus imperator Judaeos captivos dispergit. Idem publica tributa laxans libertate donat.

A. C. 122. A. R. 873 Plutarchus Cherronensis, Agathobolus, Sextus, et Oenomaus philosophi, doctrinae celebritate clari judicantur.

A. C. 122. A. R. 873 Bellum atrox et crudele contra Sauromatas gestum est.

A. C. 124. A. R. 875 In Libyam, quae a Judaeis vastata erat, mittitur Colonia.

A. C. 125. A. R. 876 Hadrianus Atheniensibus leges petentibus jura dedit.

A. C. 128. A. R. 879 Hadriano Quadratus, discipulus apostolorum, et Aristides Athenienses libros obtulerunt pro religione Christiana.

A. C. 130. A. R. 881. Serenus Grannius, Legatus, vir doctus, et apprime nobilis, litteras misit ad Hadrianum, ostendens indignum esse populi clamoribus Christianos feris objici sine probatione criminis. Hadrianus his motus rescripsit, sine crimine reum non agi quempiam Christianorum, sola religionis objecta criminatione.

A. C. 130. A. R. 881. Hoc anno S. Calocerus, S. Jacobi discipulus, et episcopus Ravennas, major centenario, miraculorum gloria clarus ad coelum migrat.

A. C. 130. A. R. 881. S. M. Marcellus Eugenius, Toletanorum episcopus, S. Clementis Legatus, ad Gallias profectus, causa communicandorum cum Dionysio gravium negotiorum, Tolosae praedicat, et ejus urbis episcopus creditur, post necem S. Saturnini ejus urbis episcopi et Martyris. Inde profectus sciens martyrium S. Dionysii condiscipuli sui, id ille celebrat elegantissimo carmine: et prope Lutetiam a satellitibus Trajani Hadriani, cui ipse charus fuit, pro fidei patrocinio jugulatur.

A. C. 130. A. R. 881. Jonas Dionysii Areopagitae discipulus in Galliis praedicat.

A. C. 130. A. R. 881. Aulus Altimus Paternus Toletanus civis factus a S. Saturnino Tolosatium episcopo, Elusatium pontifex, qui Eugenio Dionysioque charus fuit, in Gallia martyrium patitur. Idem etiam fuit episcopus Constantiensis, sed divagatus per Gallias, Apostolorum more praedicat verbum Dei.

A. C. 130. A. R. 881. Aquis prope Toletum, nimis Eugenii familiaris S. Pimenius, vir egregia virtute, multa pro Christo patitur.

A. C. 132. A. R. 882. S. Honoratus natus Concanae (ut quidam volunt urbe Celtiberorum, ut alii Cantabrorum) post discessionem S. M. Marcelli Toletanorum episcopi, Toleti praedicat, et ab eo secundus habetur.

A. C. 134. A. R. 885. Salvius Julianus perpetuum edidit edictum.

A. C. 134. A. R. 885. Hadrianus imperator Athenis Bibliothecam relinquit.

A. C. 134. A. R. 885. Decem mille martyres in Ararath magistro et socio Hermolao archiepiscopo Toletano.

A. C. 134. A. R. 885. Metellini in Lusitania sancti martyres Eusebius Palatinus et alii novem pro Christi fide constanter passi.

A. C. 135. A. R. 886. Judaei arma arripientes, Palaestinam depopulati sunt, praeside provinciae Tynio Rufo, cui ad opprimendos rebelles Hadrianus misit exercitum.

A. C. 135. A. R. 886. Favorinus et Palaemon rhetores insignes censentur.

A. C. 136. A. R. 887. Basilides haeresiarches, a quo Gnostici, in Alexandria celebratur.

A. C. 138. A. R. 889. Marcus Hierosolymis primus ex gentibus episcopus creatur.

A. C. 138. A. R. 889. Barcinonae in Hispania S. Philetus Senator, et Laeda uxor ejus et filii ejus, et alii quinquaginta quinque martyres.

A. C. 138. A. R. 889. S. Pelagius constituitur a S. Honorato Toletanarum episcopus, qui praeest in sede Toletana viginti sex annis, et aliquot praeterea mensibus. Vir vere pius et laudabilis.

A. C. 138. A. R. 889. Amphilochii in Gallaecia Hispaniae S. Marina, vel Margareta virgo et martyr, pro fide Christiana et pudicitia passa.

A. C. 138. A. R. 889. Wilgefortis, vel Liberata Catelii Lusitanorum reguli filia passa est Amphilochii.

A. C. 138. A. R. 889. Obobrigae in eadem Gallaecia S. Euphemia virgo et martyr.

A. C. 139. A. R. 890. Hoc anno 6 Julii Trajanus Hadrianus moritur, illique successit in imperio Antoninus Pius ab illo adoptatus.

A. C. 139. A. R. 890. Aulus Victor episcopus Barcinonensis praeest annis 38.

A. C. 139. A. R. 890. Uliae in Baetica floret S. Quadratus episcopus.

A. C. 139. A. R. 890. Sancti Christi martyres Facundus et Primitius ex Caea urbe Gallaeciae, ad Caeam amnem pro Christo caesi sunt.

A. C. 140. A. R. 891. Antoninus Pius imperator, hoc anno pater patriae appellatur.

A. C. 141. A. R. 892. Hoc tempore florebat Romae Galenus medicus Pergamenus.

A. C. 143. A. R. 894. Justinus philosophus librum pro religione tradidit Antonino.

A. C. 145. A. R. 896. Valentinus haereticus agnitus, durat usque ad Anicetum.

A. C. 145. A. R. 896. Concordiae in Lusitania, quae nunc Besulci dicitur, Sancti Christi martyres Donatus et socii ejus multa passi [ Al. etiam].

A. C. 149. A. R. 900. Arianus philosophus Nicomediensis et Maximus Tyrius agnoscitur.

A. C. 150. A. R. 901. Apollonius Stoicus Chalcidius natione, et Basilides Syropolitanus, philosophi illustres habentur, qui fuerunt Caesaris praeceptores.

A. C. 155. A. R. 906. Toleti patitur S. Marciana, filia Catellii Reguli Lusitaniae, sororque octo aliarum virginum, Aelio [ Al. Licentio], et Laterano coss.

A. C. 156. A. R. 907. Sub Aniceto papa venit Romam S. Polycarpus, qui doctrina sua et exemplo vitae mirabilis, multos ab erroribus liberat.

A. C. 156. A. R. 907. Blandae in Hispania patiuntur S. martyres Bonosus et Maximianus.

A. C. 160. Carthagine Hispaniae Modestus et Julianus florent.

A. C. 160. Interamnii Flavii Domnina virgo cum sororibus egregiis Christi martyribus.

A. C. 160. Pelagio Toletano pontifici succedit Patruinus, vir fidelis, praesidet in illa sede annos 29.

A. C. 162. A. R. 913. Hoc anno nonis Martii Antoninus Pius mortuus est. Succedunt illi duo: unus M. Antoninus Verus, alter Aurelius Lucius Cejonius.

A. C. 165. A. R. 916. L. Caesari Athenis sacrificanti ignis in coelo ab Oriente in Occidentem, nec sine miraculosa visione ferri visus est.

A. C. 166. A. R. 917. Vologesus rex Parthorum provincias vicinas depopulatus est.

A. C. 167. A. R. 918. Seleucia Syriae urbs cum 300 millibus hominum est capta.

A. C. 167. A. R. 918. Apud Pisas Peregrinus philosophus rogo, quem ex lignis compositis exstruxerat, vivum se superinjecit.

A. C. 168. A. R. 919. Masiae in Hispania ad locum Dorotensem S. Pasycrates, mirabilis vir conversatione [ Al. conversione], et omnibus operibus suis.

A. C. 169. A. R. 920. Marcus haereticus Hispanias petit; praemoniti vero Hispani a Petro epistola II, et saepius a Paulo, cum Carpetaniam adiit, Toleto pulsus; volensque Valentiam Lusitanorum corrumpere, in ea provincia male tractatus, nonnullas mulierculas corrupit, ab aliis vero irridetur.

A. C. 169. A. R. 920. L. Caesar cum fratre Commodo de Parthis triumphat.

A. C. 170. A. R. 921. Persecutione orta in Asia, Polycarpus, Pioniusque patiuntur.

A. C. 170. A. R. 921. Plurimi in Gallia, Hispaniaque ob Christi nomen interfecti.

A. C. 171. A. R. 922. Lues multas provincias invadit et Romam etiam.

A. C. 171. A. R. 922. Romani contra Sarmatas, Dacos, Quados, Marcomanos pugnant.

A. C. 171. A. R. 922. S. Sother Romanam regit Ecclesiam satis afflictam.

A. C. 172. A. R. 923. L. Imperator prope Concordiam apoplexia corripitur.

A. C. 173. A. R. 924. Asianus Sardicensis offert Antonino apologeticum.

A. C. 173. A. R. 924. Apollinaris Hieropolitanus episcopus clarus habetur.

A. C. 173. A. R. 924. Et Dionysius Corinthiorum episcopus: et Pynetus Cretensis.

A. C. 175. A. R. 926. Tanta per orbem internecio fuit ex grassante pestilentia, ut totus pene exercitus Romanus deletus fuerit.

A. C. 175. A. R. 926. Interamni Flavii in Hispania S. Proculus martyr.

A. C. 175. A. R. 926. Orationibus Christianorum, Antonino ad Quados pugnante, internecionemque suorum timente, data est pluvia et victoria.

A. C. 180. A. R. 932. Antoninus consortem imperii facit filium Commodum.

A. C. 180. A. R. 932. Utriculi, quae (Baetis olim) civitas est in Baetica, prope Hispalim, natus Lucius. floret Romae, ingenii laude praeclari.

A. C. 180. A. R. 932. Hoc tempore omnes Hispaniarum Ecclesiae, sicut etiam aliae totius orbis terrarum, a paganis pacem mercatae sunt.

A. C. 182. A. R. 933. Antoninus imperator plusquam centum leones exhibuit.

A. C. 182. A. R. 933. Omnes Ecclesiae orbis pacem ab ethnicis pecunia sunt mercatae.

A. C. 182. A. R. 933. Smyrna urbs Asiae terraemotu concussa ruit: ad cujus reparationem decennalis tributorum relaxatio data est.

A. C. 182. A. R. 933. Antoninus imperator in Pannonia morbo decessit.

A. C. 182. A. R. 933. Successit illi in imperio Romano Commodus filius.

A. C. 185. A. R. 936. Templum Serapidis celeberrimum in Alexandria incensum est.

A. C. 185. A. R. 936. Irenaeus episcopus Lugdunensis insignis habetur.

A. C. 185. A. R. 936. Flaviobrigae in Hispania sanctus Victor martyr, et socii ejus, qui varia excruciamenta passi, necati sunt.

A. C. 185. A. R. 936. Plurima collegia juventutis per Hispanias ad clerum instituendae, praesertim Caesar-augustae, Tarraconae, Hispali, Carthagine, Toleti, Braccarae Augustae, Illiberri, praecipuis urbibus, praesulum diligentia eriguntur.

A. C. 185. A. R. 936. Patruino Toletano episcopo, Turibius Toletanus praesul sufficitur, homo doctus, et eruditus: qui multa incommoda ob fidei patrocinium ab ethnicis patitur. Hic natus Romae dicitur ad Hispanias pervenisse; ad quem S. Irenaeus Lugdunensis episcopus litteris ejus provocatus, tamquam ad familiarissimum misit librum contra haereses.

A. C. 186. A. R. 937. Thermae exaedificatae sunt Romae jussu Commodi imperatoris.

A. C. 190. A. R. 941. Apollonius egregius Christi cultor et senator senatui Romano librum pro fidei defensione obtulit, et capite truncatur.

A. C. 193. A. R. 944. Commodus egregia populo Romano spectacula praebuit.

A. C. 195. A. R. 946. Commodus imperator sceleratus in domo Vestiliani necatur.

A. C. 195. A. R. 946. Successit in imperio Romano Aelius Pertinax, menses VI.

A. C. 195. A. R. 946. Pertinax obsecrantem senatum, ut uxorem suam Augustam, filium Caesarem appellaret, repulit dicens, satis esse quod ipse nolens imperium Romanum suscepisset et regeret.

A. C. 195. A. R. 946. Pertinax occiditur in Palatio, scelere Juliani jurisperiti, quem postea Severus apud Milvium pontem interfecit.

A. C. 195. A. R. 946. Severus, qui et Pertinax, succedit, Juliano imperatori.

A. C. 197. A. R. 948. Clemens Alexandrinus presbyter, et Panthenus Stoicus philosophus, in disputatione pro fide nostra fortissimi censentur.

A. C. 198. A. R. 949. Polycrates, et Bachylius Asiae provinciae episcopi clari censentur.

A. C. 199. A. R. 950. Sub Victore papa gravis de Paschate quaestio exoritur.

A. C. 200. A. R. 951. Judaicum et Samariticum bellum resumptum. Severus imperator Parthos et Adyabenos superavit; Arabesque pene ad internecionem delevit.

A. C. 202. A. R. 953. Severo imperatore, Romae septizonium et thermae exstructae.

A. C. 204. A. R. 955. Persecutio in Ecclesiam mota est, in qua Leonides Origenis pater glorioso martyrio coronatur.

A. C. 206. A. R. 957. Alexander ob confessionem fidei celebratur.

A. C. 208. A. R. 959. Clodio Albino, qui se Caesarem in Gallia fecerat, apud Lugdunum occiso, Severus bellum movet Britannis.

A. C. 208. A. R. 959. Carthagine in Hispania, Geta et Plautiano coss.

A. C. 208. A. R. 959. Gudenes Virgo patitur XV kal. Sextilis [ Al. Quintilis].

A. C. 208. A. R. 959. Blitabri prope Segobiam ad juga Carpetana in provincia Tarraconensi S. Auditus martyr 1 Novembris.

A. C. 208. A. R. 959. S. Andeolus peragratis Galliis et universa Carperania in Hispaniis praedicat ad urbem Nivariam Carpetanorum finibus conjunctam, et sub Severo patitur.

A. C. 208. A. R. 959. Lucius Barcinonensis episcopus praeest annis quatuor.

A. C. 208. A. R. 959. Quintus episcopus Toletanus succedit Patrino, praesidet in sede annis XII.

A. C. 208. A. R. 959. In Hispania ab apostolicis temporibus frequens imaginum sacrarum usus, et cultus; in quibus apud nos postrema fuit a passione sancti Christophori gigantis imago.

A. C. 208. A. R. 959. Secundus Astensis floret in Hispania, passus in Baetica, prope flumen Tanagrum, alias vocatum Lethem.

A. C. 208. A. R. 959. Floret Tertulianus Afer filius centurionis proconsularis viri.

A. C. 211. A. R. 962. Origenes Alexandriae in studiis omnibus celebratur.

A. C. 212. A. R. 963. Fulta episcopus Barcinonensis ad annos XII.

A. C. 213. A. R. 964. Severus imperator moritur Eboraci in Britannia.

A. C. 214. A. R. 965. Asclepiades episcopus Antiochenus mire floret.

A. C. 217. A. R. 968. Antoninus Thermas suo nomine Romae aedificat.

A. C. 218. A. R. 969. Antoninus tam inusitatae libidinis fuit, ut Juliam novercam suam in uxorem ducere decreverit.

A. C. 219. A. R. 970. Antoninus occiditur anno suae aetatis 44 prope Carras.

A. C. 219. A. R. 970. Macrinus creatur imperator. Imperat anno uno.

A. C. 220. A. R. 971. Circensibus Vulcanaliorum Romae amphitheatrum incensum.

A. C. 220. A. R. 971. Exstat quaedam epistola, quae circumfertur ad M. Marcellum Toletanum praesulem, quem vocat filium, et Timotheum, id est, Deo honoratum. Nam alter Timotheus, cum epistola haec est scripta, jam in vivis esse desierat.

A. C. 220. A. R. 971. Titus cognomento Justus, episcopus factus, secutus primo S. Paulum, mox Eugenium, praedicat in Carpetania, ubi ejus memoria, magnitudoque miraculorum celebratur. Is Titus converterat ad fidem Plinium Juniorem ex Bithynia, Pontoque redeuntem, in Creta insula, ubi jussu Trajani Jovi templum erexerat. Nec desunt qui putent septima Sextilis ad Novocomum esse passum.

A. C. 222. A. R. 973. Vincentius episcopus Toletanus succedit Quinctio Toletano pariter antistiti: praeest annis XXIII. Obiit Meviae.

A. C. 222. A. R. 973. Hipponae in Carpetania sancti Christi martyres Cyricus et Julita sub imperatore Alexandro lauream consequuntur.

A. C. 224. A. R. 975. Antoninus occiditur Romae in tumultu militari.

A. C. 228. A. R. 979. Ulpianus jurisconsultus, assessor imperatoris Alexandri insignis, eo tempore nimium floret.

A. C. 229. A. R. 980. Romae exaedificatae sunt thermae dictae Alexandrinae.

A. C. 230. A. R. 981. Gemianus presbyter Antiochenus, et Hippolytus, et Beryllus episcopus Arabiae Bostrenus, clari scriptores censentur.

A. C. 230. A. R. 981. In Lusitania urbe Salaria, quae urbs imperatoria dicitur, celebrantur egregiis laudibus Graecilianus et Felicissima martyres.

A. C. 234. A. R. 985. Alexander imperator egregie pius in matrem Mammeam.

A. C. 235. A. R. 986. Origenes ex Alexandria ad Caesaream Palaestinae abiit.

A. C. 237. A. R. 988. Alexander imperator occiditur Maguntiaci tumultu militari.

A. C. 238. A. R. 989. Maximinus miles gregarius sine auctoritate senatus eligitur.

A. C. 239. A. R. 990. Maximinus in Ecclesiam catholicam persecutionem movet.

A. C. 240. A. R. 991. Maximinus a Pupieno Aquileiae in Italia occiditur.

A. C. 241. A. R. 992. Gordianus eligitur imperator, occisis Pupieno et Gabino Romae.

A. C. 243. A. R. 994. Gordianus nimis adolescens Parthorum acies exsuperat.

A. C. 244. A. R. 995. Philippus praefectus praetorio Gordianum prope Romam necat.

A. C. 245. A. R. 996. Pomp. Paulatus, episcopus Toletanus, Vincentio quoque Toletano succedit; vir eloquens et pius, sedit annos XXXVI.

A. C. 246. A. R. 997. Oscae in Vescetania sancti Christi martyres Orentius, et Patientia patres sancti martyris, et archilevitae Laurentii, Romae passi; et S. Orentii confessoris, et episcopi Auxitani.

A. C. 248. A. R. 999. S. Melchiades, qui postea fuit Romanus pontifex, in Hispania nascitur.

A. C. 249. A. R. 1000. Regnantibus Philippis fuit Romae millenarius annus, ob quam celebritatem innumerabiles in circo bestiae occisae, et ludi theatrales tribus diebus, ac noctibus, populo pervigilante, cum magno apparatu et hilaritate civium Romanorum exhibiti.

A. C. 252. A. R. 1003. Philippus Senior Veronae, Romae vero Junior occisus est.

A. C. 252. A. R. 1003. Decius in Pannonia inferiore, Eudaliae natus imperat.

A. C. 252. A. R. 1003. In odium Philipporum Christianorum Decius persecutionem movet.

A. C. 252. A. R. 1003. Antonius post monachorum patriarcha in Aegypto nascitur.

A. C. 252. A. R. 1003. Hoc tempore Romae amphitheatrum flammis exustum est.

A. C. 255. A. R. 1006. Romae in Ecclesia Romana Fabiano succedit Cornelius.

A. C. 255. A. R. 1006. Felix presbyter Vallatae urbicuae in Vaccaeis, scribit ad Cyprianum Carthaginensem episcopum, in causa Basilidis Asturicensis episcopi, illumque de maximis accusat criminibus.

A. C. 255. A. R. 1006. In hoc tempore in urbe Belsinia in Carpetania, prope Bellicam, et nunc Cuminaria dicitur, Numia-varia Veneris sacerdos, mulier praestantissima opibus, et auctoritate floret.

A. C. 255. A. R. 1006. Item hoc eodem tempore (licet alii sub imperatore Pio Aurelio malint) in Hispania apud Turbulam Batestanorum, in populis Marsis S. Victoria, aufugiens Roma ad Hispanias, ubi praedia erant ejus sponsi, venit; postque tempus aliquod, 23 die Decembris, virginitatis lauream martyrii laude pro Christi fide passa egregie cumulat.

A. C. 255. A. R. 1006. In Lusitania urbe Vectonum Valentia passi sunt sancti Christi martyres Felix, Fortunatus, et Achilaeus a S. Irenaeo missi ad praedicandum contra haereticos Gnosticos 23 Aprilis.

A. C. 255. A. R. 1006. Pestilens morbus multas provincias orbis miserabiliter infecit, maxime Alexandriam, et Aegyptum: ex Dionysii Cyprianique de mortalitate justo volumine scripto.

A. C. 256. A. R. 1007. Lucius papa tenet, regitque Ecclesiam Romanam.

A. C. 256. A. R. 1007. Gallus et Volusianus profecti contra Aemilianum necantur.

A. C. 257. A. R. 1008. Valerianus in Rhetia ab exercitu fit imperator.

A. C. 259. A. R. 1010. Cyprianus primum Carthagine rhetor, mox presbyter, postremo Carthaginensis episcopus, martyrio consecratur.

A. C. 260. A. R. 1011. Mota in Christianos persecutione, Valerianus a Sapore, rege Persarum, captus, miserabilem servit servitutem.

A. C. 260. A. R. 1011. Vianae in Gallaecia prope Tudem Civitatem passi sunt sancti martyres Theophilus, Saturninus, et Revocata virgo, sub Julio Minervio, in persecutione imperatoris Valeriani, quae septima est eademque quae sub Decio: sexta vero sub Maximino Caesare, anno a natali Domini CCXXXIX.

A. C. 260. A. R. 1011. In sede Petri succedit Zephirino Callistus, Callisto autem urbanus, urbano Calpurnius Pontianus, Pontiano Anteros, Antero Fabianus, Fabiano Cornelius, Cornelio Lucius, Lucio Stephanus. Stephano autem Xistus, Xisto vero S. Dionysius.

A. C. 260. A. R. 1011. Sub Xisto patitur Romae Laurentius Oscensis Hispanus.

A. C. 260. A. R. 1011. Toleti sub Xisti papae legato concilium contractum est.

A. C. 263. A. R. 1014. S. Celerina in Lusitania, abneptis L. Pompeii Celerini, quae exceptis in Portu Senensi S. Torpetis sub Nerone martyris sacris reliquiis, fuit egregia Christi martyr . . . . .

A. C. 268. A. R. 1019. Calydonio [ Al Caledonio, seu Caldonio] Bracarensi, ad quem scribit S. Cyprianus, succedit Narcissus.

A. C. 268. A. R. 1019. Gallienus imperator corruptissimus exstitit: quo imperante, Germani Ravennam usque pervenerunt.

A. C. 268. A. R. 1019. Germani, vastatis Galliis, in Italiam iterum venerunt.

A. C. 268. A. R. 1019. Tarraconae in Hispania sancti Christi martyres Eulogius ejus urbis civis, Fructuosus civis et episcopus, et Augurius una pro Christi nomine martyrium passi sunt.

A. C. 268. A. R. 1019. In imperio Gallienum praecessit Valerianus, hunc Decius, Decium Philippi, pater et filius primi christiani Caesares: hi Gordianum, Gordianus Balbinum, Balbinus Maximinum, Maximinus Alexandrum hunc Macrinus, hunc Caracalla, Caracallam Aurelius, Aurelium Severus, Severum in imperio praecessit Antoninus.

A. C. 268. A. R. 1019. Uxamae Barchae in Autrigonibus Hispaniae populis, S. Fortanus insignis Christi martyr, et 28 cum eo.

A. C. 268. A. R. 1019. Ambratiae in Lusitania S. Epitecti [ Vel Epictriti] ejusdem civitatis civis et pontificis, et martyris Christi florea memoria.

A. C. 268. A. R. 1019. Init sedem Ilerdensem S. Licerius vir sanctissimus, ad quem misit litteras Paulatus episcopus Toletanus.

A. C. 268. A. R. 1019. S. Marinus [ Fort. Marcellus], Hispanus natione, patitur Caesareae Mauritanae.

A. C. 268. A. R. 1019. Carthagine in Hispania sub Gallieno, et Valeriano imperatoribus Heraclius et Zosimus insignes fiunt pro Christo martyres.

A. C. 270. A. R. 1021. Flaviobrigae in Hispania sub Marciano praeside S. Julianus adolescens martyr. Haec civitas aliis dicitur Flavias.

A. C. 270. A. R. 1021. Carthagine in Hispania S. Hippolytus ejusdem urbis episcopus, quocum passi sunt alii quoque martyres.

A. C. 270. A. R. 1021. Gallienus imperator ignavus Mediolani occiditur.

A. C. 270. A. R. 1021. Gallieno sufficitur in imperio Romano Claudius.

A. C. 270. A. R. 1021. Claudius Gothos, Illyricum, et Macedones depopulantes superat: ob quod clypeus aureus in Curia et in Capitolio statua collocatur.

A. C. 270. A. R. 1021. Claudius non multo post morbo Firmi decessit.

A. C. 273. A. R. 1024. Q. Quintillus Claudii frater imperator appellatur a senatu.

A. C. 273. A. R. 1024. Aurelianus, Tetrico exercitum prodente, Gallias recipit.

A. C. 276. A. R. 1027. Eusebius Laodicenus episcopus insignis censetur.

A. C. 276. A. R. 1027. Aurelianum Romae triumphantem praecesserunt Treticus et Zenobia, postea Treticus corrector Lucaniae fit; Zenobia vero postea Romae in maximo honore fuit apud gentiles.

A. C. 277. A. R. 1028. Aurelianus Romae Soli templum aedificat; et Romae muros diuturnitate temporis collapsos in melius reparat.

A. C. 277. A. R. 1028. S. Narcissus episcopus Braccarensis martyr, qui praedicat in Rhaetia, Gerundae patitur.

A. C. 277. A. R. 1028. Aurelianus persecutionem in Christianos movet; nec multo post inter Constantinopolim et Heracleam occiditur.

A. C. 277. A. R. 1028. Succedit illi in imperio Tacitus. Et post hunc Florianus.

A. C. 277. A. R. 1028. Post hos iniit imperium Probus, quod regit annos 6.

A. C. 277. A. R. 1028. Floret memoria Tude sancti sui primi episcopi, discipuli S. Petri Braccarensis. Creditur passus gravissima tormenta sub principio Neronis.

A. C. 280. A. R. 1031. Anatolius Laodicenus episcopus, philosophusque plurimum laudatur.

A. C. 280. A. R. 1031. Insana Manichaeorum haeresis in commune malum exorta.

A. C. 280. A. R. 1031. Probus Galliis et Pannoniis vineas habere concessit.

A. C. 285. A. R. 1036. Probus Syrmii tumultu militari comprehensus occiditur.

A. C. 285. A. R. 1036. Carus imperio Romano senatus jussu praeficitur.

A. C. 285. A. R. 1036. Olcadibus Hispaniae Alexander, et Antonina virgo passi celebrantur.

A. C. 285. A. R. 1036. Carmoniae [ Quae Carmena dicitur ] in Carpetania Justina virgo et martyr fit; patitur vero ultima die Novembris.

A. C. 285. A. R. 1036. Varinus et Armentarius Romani scripserunt ad Paulatum Episcopum Toletanum, de Martyribus Chrysanto, et Daria.

A. C. 285. A. R. 1036. Cyprianus episcopus Carthaginensis opinione doctrinae et sanctitatis plurimum eo tempore apud Hispanos floret.

A. C. 285. A. R. 1036. Turigii [ Vel Tigurini] in Celtiberia Hispaniae sancti Christi martyres Felix et Regula, quorum sacrae reliquiae religiosa populorum finitimorum frequentia coluntur.

A. C. 285. A. R. 1036. Theodosius Barcinonensis episcopus clarus habetur.

A. C. 285. A. R. 1036. S. Praecellius Romae passus civis Hipponensis Hispanus, mirifice clarus habetur gloria martyrii 25 Maii.

A. C. 285. A. R. 1036. Barcinone S. Severus ejusdem urbis episcopus et martyr.

A. C. 285. A. R. 1036. Dejobrigae in Hispania sancti martyres Lupus et Saturninus.

A. C. 286. A. R. 1037. Diocletianus imperator coepit saevire in Ecclesiam.

A. C. 286. A. R. 1037. Pomponius Paulato [ Al. Paeviato] episcopo Toletano Melantius vir sanctus, et egregius postea Christi confessor, succedit.

A. C. 286. A. R. 1037. Carus imperator, occupatis aliquot Parthorum urbibus, Cocle, et Ctesiphonte, super Tigri fluvio castra ponens, et rem feliciter prosequens, fulmine percussus obiit.

A. C. 286. A. R. 1037. Carinus imperator praelio victus, apud Murgum occiditur.

A. C. 290. A. R. 1041. In Campania Italiae, S. Vitalis Hispanus, ex oppido Thermeda in Carpetania, pater SS. martyrum ad Complutum passorum Justi et Pastoris; conversus ad fidem monitis S. Sebastiani, cum aliis patitur.

A. C. 290. A. R. 1041. In Octaviola Vezozabiae, sancti martyres Maximus et Dadas.

A. C. 290. A. R. 1041. Telae Hispaniae urbe, SS. martyres Eleutherius Persa, Theodosius, Zoilus.

A. C. 290. A. R. 1041. Romae, sanctorum martyrum Zenonis, et mille ducentorum duorum martyrum Hispanorum ex Celtiberia gloriose passorum.

A. C. 290. A. R. 1041. Senagis episcopus Braccarensis floret, interfuitque Illiberitano.

A. C. 290. A. R. 1041. Cluniae, quae olim Celtiberiae finis fuit, trecenti quinquaginta quinque martyres, socio S. Saturnino.

A. C. 296. A. R. 1847. Compluti, sancti Christi martyres Justus et Pastor, filii S. Vitalis.

A. C. 296. A. R. 1847. Carthagine in Hispania, S. Carithina virgo et martyr sub Diocletiano sextum et Crispino nobilissimis Caesaribus coss.

A. C. 296. A. R. 1047. In sede Christi et Petri Romana, Sixtum Dionysius, Dionysium Felix, Felicem Eutychianus, Eutychianum Caius, Caium Marcellinus pontifex sequitur.

A. C. 296. A. R. 1047. Heracleae in Hispania prope fretum Herculeum, sanctissimi Christi martyres Felix et Januarius.

A. C. 299. A. R. 1050. Telae in Hispania prope Palentiam Vaccaeorum, urbem praevalidam, sanctissimi Eutychii martyris insignis memoria.

A. C. 299. A. R. 1050. Avitus Barcinonensis episcopus, vir egregie doctus.

A. C. 299. A. R. 1050. Melchiades genere Afer, in Hispania urbe Mantua Carpetanorum ortus, floret Romae gloria sanctitatis et doctrinae.

A. C. 300. A. R. 1051. Agauni in Gallia sanctae virgines et martyres Fides et Sabina, domo genteque Hispanae, ex urbe Civitatensi, sub Daciano passae, Galliarum et Hispaniarum crudelissimo praeside.

A. C. 300. A. R. 1051. Urenae patitur Valerius episcopus Caesaraugustanus 10 die Januarii, relinquens posteris constantiae exemplum.

A. C. 300. A. R. 1051. Mademarius episcopus Barcinonensis, excellens.

A. C. 300. A. R. 1051. Hispali in Hispania Carpophorus, et Abundius martyres, ibidem nati, et educati, crudeliter pro Christo occisi.

A. C. 300. A. R. 1051. Iliberri in Baetica concilium multorum episcoporum contrahitur; praeest Felix episcopus Accitanus; cogitur jussu, mandatoque Melantii Toletani pontificis, et Hispaniarum episcopi primae sedis.

A. C. 300. A. R. 1051. Histonii in Hispania reperta sunt corpora sanctissimorum Cyrici et Julitae martyrum, aliunde illuc quondam allata.

A. C. 300. A. R. 1051. In Gallaecia provincia Hispaniae repertum est corpus sanctae Marinae vel Margaretae virginis et martyris ibidem passae.

A. C. 300. A. R. 1051. S. Justus Vicensis episcopus, sanctitate clarus, ad ann. 320.

A. C. 300. A. R. 1051. Prope Lingonas Constantius Caesar occidit uno praelio Germanorum sexaginta millia, quos delevit.

A. C. 300. A. R. 1051. Galerius Maximianus victus a Narseo in praelio, ante currum imperatoris Diocletiani purpuratus cucurrit.

A. C. 300. A. R. 1051. Veturius centurio Christianos milites graviter persequitur.

A. C. 300. A. R. 1051. Felix archidiaconus Toletanus qui collegit digessitque canones concilii Hiberritani cum sancto Hosio Cordubensi, mire floret.

A. C. 300. A. R. 1051. L. Valerius Hispanus Berosi fragmenta in quinque partes digessit.

A. C. 30. A. R. 1051. Mellaria urbe Hispaniae Baeticae, S. Firmus martyr, qui acerbissimis plagis affectus, lampadibus exustus, ac tandem succiso capite martyrium consummavit sub praeside Hispaniae M. Aurelio Vero, viro consulari; cujus etiam corpus decursu temporis Romam deportatum est; et prima die Julii maxime colitur.

A. C. 30. A. R. 1051. Iriae Flaviae in Gallaecia sancta Susanna virgo et martyr.

A. C. 30. A. R. 1051. Ad Caeam urbem Hispaniae in Vaccaeis sancta Antonina martyr.

A. C. 300. A. R. 1051. Per hoc tempus vehementius saevit persecutio Diocletiani.

A. C. 300. A. R. 1051. Concilium Suessanum in causa Marcellini papae, qui Romae thurificaverat, multis episcopis praesentibus; nonnullis praesulibus ex Gallia, Germania ac Hispania, etiam habetur.

A. C. 300. A. R. 1051. Juliobrigae in Hispania S. Lucia martyr, quae a regione Campania venit in Hispaniam; et a Ritiovaro comprehensa, quem ad fidem convertit, relicta ab eo; et ab alio judice comprehensa, cum aliis etiam sociis patitur pridie nonas Julii.

A. C. 300. A. R. 1051. In hac acerbissima persecutione Eburae in Carpetanis SS. Christi martyres Felix, Luciolus, Fortunatus et Eusebius, qui praeside Hispaniae Asclepiade crucifixi sunt.

A. C. 300. A. R. 1051. Iriae Flaviae in Hispania S. Cucuphas martyr Christi.

A. C. 300. A. R. 1051. Augustobrigae in Hispania eodem tempore sancti martyres pro Christo necati (hi sunt necati, illi jugati) Absalonius, Heraclius, et Largus.

A. C. 300. A. R. 1051. Munobrigae in Celtiberis S. Demetrius martyr.

A. C. 300. A. R. 1051. Carthagine Spartiaria Philemon, et Domninus martyres.

A. C. 300. A. R. 1051. Eodem tempore Tude, vel Aquis-calidis, oppido insigni Gallaeciae, quod fluvius Minius praeterfluit, sanctus Aza martyr passus fuit, et gloriosi ejus commilitones.

A. C. 300. A. R. 1051. Tarracone in Hispania coronae sanctorum martyrum Domitii, Pelagiaeque et Aquilae, ac Theodosiae.

A. C. 300. A. R. 1051. Carthagine Hispaniae sancta concessa martyr egregia.

A. C. 300. A. R. 1051. In civitate Soliensi in Baetica sanctus Marcellus (ut creditur) Hispanus episcopus, vir egregie pius, et doctus.

A. C. 300. A. R. 1051. Seori in Cantabria sancta Centolla civis Toletana, consulis Lucii Ragonis Quinctiani filia (Cathanae passa est sub hujus patre L. Quinctiano fortissima virgo sancta Agatha) passa cum Helena vidua, in persecutione Diocletiani.

A. C. 300. A. R. 1051. Volucae prope Numantiam sancta Victoria cum sociis.

A. C. 300. A. R. 1051. Astae in Hispania Baeticae S. Secundus martyr colitur.

A. C. 300. A. R. 1051. Oreti in Hispania Tarraconensi S. Spiridion, prius episcopus Toletanus, qui pro Christi nomine egregie pugnavit.

A. C. 300. A. R. 1051. Ilipulae in Hispania sanctus Restitutus (ut creditur) presbyter; magister Castoris et sociorum Cantabrorum Lapidicinarum. Hic et Crispulus Martyr, et Restitutus, de quo dudum dixeramus, interfuerunt concilio Iliberritano in Baetica.

A. C. 300. A. R. 1051. Patavonii in Asturibus gloriosissimi Christi martyres Saturninus, Felix, Fortunatus, et alii socii martyres.

A. C. 300. A. R. 1051. Urbe Heraclea in Calpe Hispaniae sancta Lucia martyr.

A. C. 300. A. R. 1051. Argenteolae in Asturibus sancti Christi martyres Saturninus, Theophilus, et Revocata pro Christo passi.

A. C. 300. A. R. 1051. In Orientali Hispaniae parte, urbe Palemo, S. Sotera virgo et martyr; quae more servorum, acceptis in facie alapis, illustre martyrium in Domino complevit. Quam ad exemplum pudicitiae adducebat S. Monica digna Augustino parens. Haec venit in Hispaniam peregrinationis causa ann. Dom. 304.

A. C. 300. A. R. 1051. Gothi per Imperium grassantur, qui multas a Constantinopolitanis acceperant consuetudines, et inter illas sexta feria majoris hebdomadae aerea cymbala pulsare ligneis instrumentis.

A. C. 300. A. R. 1051. Hoc anno imperator Diocletianus Valerius Jovius novies, et septies Maximianus Valerius Herculeus consulatum inierunt.

A. C. 300. A. R. 1051. Hoc eodem anno multi per Hispaniam passi sunt.

A. C. 300. A. R. 1051. Antecedenti anno Diocletianus et Maximianus Augusti celebri pompa apparatuque Romae triumpharunt, praecedentibus eorum rhedam Narsei conjuge, sororibus, liberis, et omni praeda, qua imperatores Parthos spoliaverant.

A. C. 300. A. R. 1051. Nec multo post iidem Augusti XI kal. Maii abdicant (purpuram).

A. C. 300. A. R. 1051. Durat nihilominus atrox Diocletiani persecutio.

A. C. 300. A. R. 1051. Patiuntur Gerundae in Hispania sancti martyres Felix et Maximus.

A. C. 300. A. R. 1051. Rhodae in Hispania Celtibera sancti martyres Dionysius et Ammonius.

A. C. 300. A. R. 1051. Iturissae in Vasconibus sancti martyres Socrates, Dionysius, Victor, Zoticus, Arcadius, Caesarius, Severinus, qui sub Diocletiano varie torti martyrium compleverunt; quibus additi sunt Christophorus, Antonius, Theonas, qui varie torquentur.

A. C. 300. A. R. 1051. In eremo Metellinensi in Lusitania Theodorus admirabilis.

A. C. 300. A. C. 1051. Carthagine Hispaniae Felix episcopus, martyr, et socii ejus.

A. C. 300. A. R. 1051. Toleti et Hispali S. Felicis diaconi Toletani, Hispali passi sub Daciano praeside totius Hispaniae crudelissimo.

A. C. 300. A. R. 1051. Caesaraugustae innumerabilis multitudo martyrum, omnis aetatis, conditionis, et utriusque sexus, passorum.

A. C. 300. A. R. 1051. Ibidem S. Encratis virginis et martyris ex urbe Bracara Augusta. Item ibidem passi octodecim martyres.

A. C. 300. A. R. 1051. Item ibidem S. Lambertus, qui succisum caput manibus importans, angelo duce, sanctorum martyrum numero sociatus.

A. C. 300. A. R. 1051. Toleti sancta Leocadia virgo et martyr, quae jam flagellata in horrendum carcerem detrusa fuerat: audito S. Eulaliae Emeritensis martyrio, in oratione signato (pollice virgineo) durissimo carceris saxo, signo crucis, et ibidem relicto in hanc diem digitorum et crucis signo; impollutum in oratione spiritum Deo reddidit.

A. C. 300. A. R. 1051. Sunt qui dicant, nunc allatas ex Perside in urbem Hispaniae Baeticae Cordubam, Patriciam appellatam, reliquias sanctorum Parmenae et sociorum ejus, qui in Perside passi sunt.

A. C. 300. A. R. 1051. Sancti Christi martyres Vincentius, Sabina et Christeta ejus sorores, qui nati in Eborensi oppido Carpetaniae, Abulae passi gloriosissimo martyrii genere de hoste triumpharunt.

A. C. 300. A. R. 1051. Albae prope Accim in Hispania Baetica sancti Christi martyres, Apollo, Isacius, Crotatonque eorum socius gloriosus.

A. C. 300. A. R. 1051. Bracarae in Lusitania sanctus Silvester pro Christo passus.

A. C. 300. A. R. 1051. Cordubae in Baetica sanctus Secundinus martyr, et civis Cordubensis, qui sub Diogeniano judice, per certaminum agitationes, superataque judicis saevitia, et multis cruciatibus fortiter toleratis, palmam martyrii reportavit.

A. C. 300. A. R. 1051. Nertobrigae in Celtiberia sanctorum martyrum Synesii, et Theopompi. Nec desunt qui putent hos duarum civitatum Hispaniae episcopos fuisse, quamvis non declarent quaenam illae fuerint.

A. C. 300. A. R. 1051. Alexandriae sancta Catherina virgo et martyr sub Maximino Augusto, superatis 40 philosophis, praemissa Augusta, Porphyrioque duce cum exercitu patitur.

A. C. 300. A. R. 1051. In territorio Bracarensi S. Susanna virgo et martyr, pro fide passa; soror S. Victoris martyris catechumeni.

A. C. 300. A. R. 1051. Pompilonae S. Valens Pompilonensis Hispaniae episcopus et martyr, quo cum passi sunt tres pueri comites coronae.

A. C. 300. A. R. 1051. Cluniae in Hispania fortissimi Christi martyres Melecius dux exercitus, et alii 2 diversis cruciatuum generibus Deum glorificaverunt, sanctaeque illorum uxores Susanna, Marciana et Palladia, quae cum pueris suis, confractis cervicibus, coronam adeptae sunt.

A. C. 300. A. R. 1051. Segisamonae in Hispania sanctus Papius martyr, qui, verberibus caesus, et in lebetem oleo ferventi, atque adipe liquescenti refertum conjectus; aliaque iis graviora perpessus, decollatus est.

A. C. 308. A. R. 1059. Civitate Martula [ Vel. Mertile] in Lusitania (ut ex Martyrologio constat Eusebii Caesariensis, quod jussu Constantini imperatoris ille composuit) S. Bricius (ut creditur) episcopus Eborensis; qui comprehensus a Marciano Lusitaniae praeside, pro fidei confessione multa perpessus est; qui praedicavit etiam ad Castulonem prope fluvium Tagum qui illam urbem praeterfluit; deinde rediens Segisamonem Vaccaeorum urbem, ubi praedicaverat prius, et postmodum praedicavit; peragrataque tota ferme Hispania, Martulam reversus, a praefato judice comprehenditur. Deinde in equuleo torquetur; post in carcerem conjicitur; ac deinde suborto gravi per urbem terraemotu, pariete corruente Marcianus deprimitur. Deinde sanctus Bricius a Petro (quidam putant) episcopo Bracarensi, et ab angelo exhilaratus, a custodia publica educitur; longeque ac late per Baeticam, Lusitaniam, et Terraconensem praedicans, ad suam urbem reversus, septimo idus Julii plenus dierum, et sanctorum operum ad coelum victor commigrat: astantesque confirmant ejus animam instar candidissimae columbae pulcherrimis meritis locupletatam evolasse.

A. C. 308. A. R. 1059. Serpae in Baetica florent sancti martyres Proculus, et Hilarion, quos etiam Graeci celebrant ob sanctitatis gloriam; qui sub Trajano imperatore, M. Aurelio praeside, passi sunt. Proculus primo facibus in humeris et ventre aduritur, deinde telis frequentibus vulneratus obiit; Hilarion vero post varios cruciatus, tandem capitis abscissione martyrium consummavit.

A. C. 308. A. R. 1059. In Lusitania civitate Callensi, quae prope Castralaelia sita est, sancta Uvilgefortis floret, pro fide et pudicitia mortem passa.

A. C. 308. A. R. 1059. Urgabonae in Baetica sub praeside Daciano Bonosus et Maximinus martyres.

A. C. 308. A. R. 1059. Carthagine Spartaria sub Daciano, praeside Hispaniae et Galliarum, sanctae Christi virgines, sponsae, et martyres Bassa, Paula, et Agathonica, quae victrices duplicem lauream adeptae sunt.

A. C. 308. A. R. 1059. Titulciae in Carpetania, prope Thermedam civitatem, sancti Christi martyres et monachi Philibertus, et Fabritianus, qui in confluenti Fenarii fluminis, Tagoniique monasterium Deo Opt. Max. et Beatae Virgini dedicarunt.

A. C. 308. A. R. 1059. Carthagine Hispaniae sancta Candida virgo, et martyr, quae plagis miserabiliter dilacerata, una cum Suzanna sacerdotis idolorum filia, et Martha tandem martyrium tulit.

A. C. 308. A. R. 1059. Reliquiae S. Luciani Belovacensis episcopi Vicum transferuntur.

A. C. 308. A. R. 1059. A Jacobi praedicatione celebratur in Hispania festum immaculatae et illibatae Conceptionis Dei Genitricis Mariae.

A. C. 308. A. R. 1059. Ulysippone in Lusitania SS. Christi martyres Verissimus, Maxima, et Julia, ejusdem martyris sorores, et consortes martyrii.

A. C. 308. A. R. 1059. Ibidem etiam celebres sunt Anastasius presbyter, Placidus, et Genesius.

A. C. 308. A. R. 1059. Securae in confinio Baeticae, quae etiam Tader dicitur, S. Briena socia sanctae Febroniae, quae veniens ad Hispanias, in Tarraconensique provincia passa, ibi celebrior habetur.

A. C. 308. A. R. 1059. Apud Mundam civitatem Celtiberiae sanctus Felicianus episcopus Malacitanus, et egregius Christi martyr.

A. C. 308. A. R. 1059. Baete urbe in Hispania Baetica (quae Baetis Utriculum etiam dicitur) sanctus Christi martyr Straton, qui inter duas arbores alligatus, illisque dissolutis, pro Christi nomine discerptus, ad coelos evolavit. Ibidem sancti martyres et cives, et fratres Rufinus, Rufianus, Artemidorus, et Severus.

A. C. 308. A. R. 1059. Ispali prope Gallias in Hispaniae montibus Pyrenaeis sancti martyres Theodorus, Oceanus, Apellius, Lucas et Clemens.

A. C. 308. A. R. 1059. Tucci in Hispania Baetica, quae et Torisia nunc dicitur, sancti martyres Theodorus, Oceanus, et Julianus, qui, confractis pedibus, in ignem conjecti gloriose coronati sunt.

A. C. 308. A. R. 1059. Tarracone in Hispania S. Maginus, qui, pluribus toleratis pro Christo cruciatibus, gaudenti animo ad gloriosam martyrii palmam evolavit.

A. C. 308. A. R. 1059. In urbe Capara, urbe Lusitaniae, sanctus Marcus, et ejus socii.

A. C. 308. A. R. 1059. In Hispania, in portu Juliobricensi, sanctus Ananias martyr, et socii; qui pluribus cruciatibus toleratis evicerunt.

A. C. 308. A. R. 1059. Pamiae in Hispania Tarraconensi in oppido Vaccaeorum ad fluvium Arlanconem, passio sancti Antonini martyris.

A. C. 308. A. R. 1059. Emeritae Augustae in Lusitania S. Lucretia virgo et martyr.

A. C. 308. A. R. 1059. Ega attulit ex Oriente memoriam sanctae Catherinae in Hispaniam.

A. C. 308. A. R. 1059. Apud Pacem Augustam Anae flumini appositam, triumphus SS. martyrum Vincentii, Orentii, et aliorum; Pontio Paulino divinitus admonito, quorum corpora ministerio angelorum ad urbem Ebredunum constiterunt.

A. C. 308. A. R. 1059. In sede Petri Caio successit Marcellinus; Marcellino Marcellus; Marcello Eusebius; Eusebio Melchiades domo natalibusque Hispanus, genere vero Afer: Melchiadi vero sanctus Silvester, sub quo, Augusto Constantino, felicitas et pax aurea rediit Ecclesiis.

A. C. 310. A. R. 1061. Constantius Chlorus Augustus de Hispaniis quam optime meritus, post decimum sextum annum imperii in Britannia obiit.

A. C. 310. A. R. 1061. Triginta circiter scriptores catholici contra blasphemias Porphyrii philosophi scripserunt. In his nonnulli Hispani.

A. C. 310. A. R. 1061. Natalis episcopus Toletanus succedit sanctissimo confessori Melanthio, qui, ut illa ferebant tempora, multa passus est pro Ecclesiae catholicae contra haereticos et gentiles defensione.

A. C. 311. A. R. 1062. Concilium Toleti contrahitur in defensione Iliberritani.

A. C. 311. A. R. 1062. Sanctus Licerius episcopus Carensis, in Hispania Ilerdae celebratur, quo translatus fuisse dicitur cum sede.

A. C. 311. A. R. 1062. Ab anno 306, successerat in imper. gubernationeque Hispaniae Chloro Constantio patri Constantinus filius cognomento Magnus, ex Helena femina primaria Britanniae.

A. C. 312. A. R. 1063. Hoc anno devicto Maxentio Tyranno, et ad pontem Milvium in Tybrim demerso, Constantinus Magnus, mirabili crucis signo admonitus, gloriosissime triumphat; maximaque tranquillitas Ecclesiis effulsit; nam templa diruta edictis imperatorum, curante praesertim Helena matre, et Hosio Cordubensi episcopo Hispano, per totum orbem terrarum, praesertim in Hispania, primum omnium restituuntur: ut provincia quae primum viderat radios limpidissimae lucis Evangelicae, prima quoque beneficiis pacis et fructibus gauderet.

A. C. 316. A. R. 1067. Synodus Ancirana 24 canonum, et etiam Neocaesariensis canonum 12, eodem tempore celebrantur.

A. C. 317. A. R. 1068. Alexander vigesimus episcopus Alexandrinus, praeest annos septem.

A. C. 317. A. R. 1068. L. Caecilius Lactantius Firmianus Hispanus, Crispi Caesaris Constantini filii magister, pauper et abjectus Nicaeae moritur.

A. C. 324. A. R. 1075. Nicaeae in Bithynia sancta et universalis synodus contrahitur 318 episcoporum contra Arium haereticum. Pro Silvestro Hosius Cordubensis episcopus, egregius confessor (praeest). Interfuerunt etiam episcopi Hispani Hispalensis, et Barcinonensis, et Natalis Toletanus, et alii plurimi ex Baetica et Tarraconensi provinciis.

A. C. 324. A. R. 1075. Natalis misit Constantino natales martyrum et tabulas.

A. C. 324. A. R. 1075. Sub Natali Toletano pontifice, et praeside, jussu Constantini, concilium Toleti contrahitur: episcoporum antiquae sedes, quae suos fines amiserant, receperunt.

A. C. 330. A. R. 1081. Arnobius rhetor in Africa docens, clarus habetur.

A. C. 335. A. R. 1086. Mortuo Sylvestro successit in sede Petri sanctus Marcus, et anno sequenti successit S. Marco Julius.

A. C. 337. A. R. 1088. Hic annus luctuosus et calamitosus fuit reipublicae Christianae: nam II kalend. Junii imperator Constantinus, Pius, Felix, et Augustus, verusque religionis vindex, mortuus est Constantinopoli, tribus ejus filiis successoribus.

A. C. 337. A. R. 1088. Salmanticae in Vectonibus S. Juvencus presbyter moritur, qui juxta nonnullos interfuit concilio Iliberritano.

A. C. 341. A. R. 1092. Ablavius praefectus praetorio, et multi alii sunt occisi.

A. C. 344. A. R. 1093. Multae Orientis civitates horribili terraemotu conciderunt.

A. C. 347. A. R. 1098. Titianus vir eloquens, praefecturam praetorii tenens, ad Gallias abiit.

A. C. 350. A. R. 1101. Magna fuit hoc anno facta quidem solis defectio.

A. C. 352. A. R. 1103. Natali pontifici Toletano succedit Olympius, vir pius, et doctissimus, ad quem aliquotiens scripsit Gregorius Nazianzenus. Hic fuerat prius in Thracia episcopus: relegatus in exsilium venit in Hispanias, et fuit electus a Toletanis loco Natalis, qui editis libris mire contra haereticos sui temporis pugnat.

A. C. 352. A. R. 1103. S. Orosius Orosii Tarraconensis patruus, Romae floret.

A. C. 352. A. R. 1103. Barcinone S. Severus religionis causa, ab haereticis Arianis, cum eam sedem sancte pieque regeret, patitur.

A. C. 352. A. R. 1103. Sancti Vincentius et Laetus, nati patre Turibio Toletano cive, et matre Severa Aquensi, vel Eborensi, prope Toletum in Carpetanis, gemelli, memoria mirabilium operum florent.

A. C. 353. A. R. 1104. Julio defuncto succedit in sede Petri sanctus Liberius.

A. C. 353. A. R. 1104. Gratianus episcopus Carthaginensis Hispaniae, natus Bagae prope Carthaginem (quae dicta Thiar est quondam) consecrat Lybissossae templum sanctorum Vincentii et Laeti martyrum ibidem passorum.

A. C. 353. A. R. 1104. Mantuae Carpetanorum est in pretio Anastasius presbyter, Placidus, Genesius, et socii, qui postea sub Juliano passi sunt pro Christi fide illustre simul ibidem martyrium.

A. C. 356. A. R. 1107. Hosius scribit ad Constantium Augustum litteras liberas.

A. C. 356. A. R. 1107. Olympio viro celeberrimo et sanctissimo, qui, fidei causa, multos et incredibiles labores passus est (nam tertio pro defensione fidei catholicae, foris, et in Hispania etiam Toleti exsulaverat episcopus; librosque edidit, quos inscripsit ad Coelestinum consulem Baeticae, qui postea martyr fuit), succedit in ea sede Gregorius, vir sanctus, qui interfuit concilio Ariminensi, et valide contradixit Ursacio et Valenti. Exsulat fidei causa Minoricae; mittit ad illum gratulatorias litteras commorantem Sihigniae oppido in Carpetanis, quod Toleto distat via Complutensi XXIV M. P., ad quem frequenter etiam mittit litteras Hilarius episcopus Pitaviensis.

A. C. 356. A. R. 1107. Celebris habetur memoria sancti Olympii apud Toletanos, qui anno 345 interfuit concilio Cordubensi in causa Athanasii; quo frequentes episcopi confluxerunt ex Hispania, Gallia, Italia, Germaniaque. Inter alios praeter Olympum, Costus Caesaraugustanus, Marcellus Castulonensis, Florentius Emeritensis, Praetextatus Barcinonensis, et alii, numero omnes centum, qui et Athanasium absolverunt.

A. C. 356. A. R. 1107. Senticae in Hispania Baudelius, Julia, et alii martyres, qui in aliis persecutionibus passi in Hispania coluntur.

A. C. 360. A. R. 1111. Gregorius Toletanus episcopus communicavit res suas cum B. Hilario episcopo Pictaviensi; et dum exsulat ille, Audentius, archidiaconus Toletanusque civis, res ecclesiasticas, Gregorio absente, mirabiliter administrat.

A. C. 360. A. R. 1111. Hosius centenario major longe, sancte, pieque discedit; in suoque testamento profitetur fidem concilii Nicaeni, docetque numquam sibi propositum fuisse, vel latum, quod aiunt, unguem ab eo discedere, nec minis, nec pollicitationibus.

A. C. 360. A. R. 1111. Carthagine Spartaria, durante impiissima Juliani persecutione, Donatus martyr Hispanus (ad quem scripsit Lactantius librum de Ira Dei) sub judice Verano.

A. C. 360. A. R. 1111. Tarracone in Hispania citeriori Crispilus martyr, et alii.

A. C. 360. A. R. 1111. Maxima virgo Cauriensis, ex oppido Tanagri, Romae patitur.

A. C. 360. A. R. 1111. Caracae in Carpetanis, Perseveranda virgo Deo devota.

A. C. 360. A. R. 1111. Veroviscae in Hispania, sancta Maria Ancilla, virgo.

A. C. 360. A. R. 1111. Caparae in Vettonia, SS. martyres Felix Fortunatusque coluntur.

A. C. 360. A. R. 1111. Toleti floret laude pietatis et ingenii, Vincentius Cordubensis.

A. C. 364. A. R. 1115. Jovianus catholicus imperator sufficitur Juliano Apostatae.

A. C. 364. A. R. 1115. Synodus Iliciana circiter eodem tempore coacta.

A. C. 366. A. R. 1117. Gregorio succedit in sede Toletana prima Audentius, natus Toleti, oriundus Sihignia Hispaniae oppido in Carpetanis, Toleto XXIV M. pass. distanti: vir eximiae sanctitatis, et laude acrioris ingenii, ac judicii contra haereticos omnes florens. Relatus est S. Gregorius Toletanus Amphitriae Toletum, et in Hispania inter divos est receptus 20 die Decembris.

A. C. 366. A. R. 1117. Sanctus Paulus Orosius senior resedit Romae; ejus ex uxore filius Paulus Orosius Carthagine mortuus, Romam delatus est.

A. C. 366. A. R. 1117. Liberio succedit Damasus, ex Mantua Carpetanorum.

A. C. 368. A. R. 1119. Frequentes in Hispania passim synodi dicuntur collectae; maxime vero coguntur Toleti, et Variae prope Tritium.

A. C. 368. A. R. 1119. Audentius episcopus Toletanus, ad quem scribit S. Basilius, editis libris, pugnat contra Arianos, et Photinianos.

A. C. 368. A. R. 1119. Corchaeiae in Hispania floret Marcius poeta lyricus.

A. C. 368. A. R. 1119. Contra Julianum Apostatam scribunt plusquam sexaginta Doctores sapientissimi, eloquentissimi, nimis catholici.

A. C. 369. A. R. 1120. Synodus Romana collecta contra haereticos Arianos.

A. C. 369. A. R. 1120. Ambrosius ex judice fit episcopus Mediolanensis.

A. C. 370. A. R. 1121. Collegia juvenum ad clericatum educandorum negligentia temporum intermissa, diligentia sancti praesulis Audentii Toletani, et aliorum pontificum redintegrantur.

A. C. 370. A. R. 1121. Gregorius Nazianzenus acriter contra haereticos depugnat.

A. C. 370. A. R. 1121. Asturius notus in Carpetania Villasiccae, adolescentulus floret in Ecclesia Toletana, laude pietatis et ingenii.

A. C. 370. A. R. 1121. Aquilius Severus, domo Toletanus, ex genere alterius Aquilii Severi, ad quem Lactantius nuncupavit volumen epistolarum, hoc tempore magno in pretio habetur.

A. C. 370. A. R. 1121. Sub Paciano Barcinonensi episcopo nascitur Paulus Orosius Junior, Tarraconensis civis, discipulus S. Augustini.

A. C. 375. A. R. 1126. Valentinianus, imperator catholicus ac vir pius, obiit: cui in imperio succedit filius ejus Gratianus.

A. C. 380. A. R. 1131. Adelphus, rhetoricae praeceptor Carensibus datus in Hispania, litterarum, ingenii et eloquentiae laude clarus.

A. C. 380. A. R. 1131. Vesania Gnosticorum a Marci discipulis in Hispania pullulantium, Priscillianum virum nobilem in Gallaecia natum, Hispaniasque simul invasit: illeque fax fuit genti suae, et patriae civibus, ac vicinis; acri vir ingenio.

A. C. 380. A. R. 1131. Floret Fl. Prudentius, patre Caesaraugustano, matre Calagurritana natus (Salia Consule) Caesaraugustae.

A. C. 380. A. R. 1131. Asturius, cognomento Serranus, fit lector ab Audentio Toletano.

A. C. 380. A. R. 1131. Gulphilas Gothus, litterarum Gothicarum inventor, episcopus, nomine doctrinae ingeniique valde laudatur.

A. C. 382. A. R. 1133. Lampadius, olim praefectus urbis, veniens in Hispanias, vir probus et doctus, fit episcopus Oretanus.

A. C. 382. A. R. 1133. Dracontius et Adelphus episcopi in Hispania exsulant.

A. C. 382. A. R. 1133. Justo . . . episcopo Vicensi scribit sanctus Ambrosius.

A. C. 382. A. R. 1133. Cremato ad Melantiadam urbem Graeciae Valente Imperatore haeretico, Gratianus facit imperii consortem Theodosium admirabilis Theodosii filium, virum pium, Italicae in Baetica natum.

A. C. 382. A. R. 1133. Priscillianus, haereticus, praeceps, difficultatum patiens, versatilis ingenii, versutus, et eloquens, multum insanit.

A. C. 382. A. R. 1133. Gratianus, Imperator valde religiosus, favet Religioni Christianae; et Ecclesiis per urbem diffusis probatur.

A. C. 382. A. R. 1133. Sanctus Augustalis episcopus Iliberritanus moritur in Gallia, dum Catholicorum causa illic diu immoratur.

A. C. 382. A. R. 1133. Martinus, episcopus Turonensis, apostolicis virtutibus eximie clarus, et gloria miraculorum celebratur.

A. C. 382. A. R. 1133. Per idem tempus floret in Hispania Marcellus Telensis episcopus. Est autem Tela urbs Vaccaeorum prope Palentiam.

A. C. 382. A. R. 1133. Theodosius Imperator in Orientis partibus Rempublicam collapsam reparat, et Religioni Christianae studiose favet.

A. C. 384. A. R. 1135. Gratianus Imperator Catechumenus 8 Kal. Septembris occiditur. Fl. Maximus, vir Catholicus, tyrannice a militibus Imperator Galliae, Angliae et Hispaniae salutatur.

A. C. 384. A. R. 1135. Eucharius Presbyter Toletanus exsul in Hispania floret.

A. C. 384. A. R. 1135. Concilio Mediolanensi Theodosius Augustus interfuit, qui egregie utebatur opera Sancti Pontificis Cordubensis Gregorii.

A. C. 384. A. R. 1135. Priamus per haec eadem tempora in Gallia regnat.

A. C. 384. A. R. 1135. Emeritae-Augustae in Hispania Idatius Episcopus, Metropolitanus Pontifex Lusitaniae, contra Priscillianum Concilium contrahit.

A. C. 384. A. R. 1135. Synodus altera fit in Lusitania.

A. C. 384. A. R. 1135. Caesaraugustae alterum Concilium contrahitur: praefuit Phaegadius Episcopus . . . . . interfueruntque Episcopus Burdegalensis, Episcopus Tolosanus, Helenensis (qui veniens ex Lusitania, obiit Ganacae, Veracensi oppido, Occasum versus, Toleto distans XXVIII M. pass.). Interfuere etiam Idatius, Metropolitanus Bracarensis; Audentius, Metropolitanus Toletanus; Etherius, episcopus Ossonensis; Cartherius Uxamensis; Lupus, Episcopus Telensis; Valerius, Episcopus Caesaraugustanus, et alii: in quibus Emila Barcinonensis; et etiam ex Galliis S. Martinus Turonensis. Isidorus, senior Cordubensis, continuat Chronicon a primo consulatu Theodosii.

A. C. 384. A. R. 1135. Higinius, episcopus Cordubensis, tactus haeresi Priscillianorum, quam ante detestatus fuerat, jussu Maximi ex Hispania vinctus Treviros adducitur; postea vero criminis convictus in exsilium mittitur ad Leronem insulam Galliae.

A. C. 384. A.R. 1135. Ambratiani ex Lusitania Placentiam in Cantabria aedificant.

A. C. 384. A.R. 1135. Ambrosius editis contra Arianos libris claret.

A. C. 385. A. R. 1136. Audentius, episcopus Toletanus, editis contra Priscillianum libris, ac habitis publice contra Priscillianistas disputationibus, mirifice floret.

A. C. 385. A. R. 1136. Exuperantius ex viro militari, episcopus Uxamensis translatus Rabennam Italiae civitatem, ad quem scripsit S. Hieronymus.

A. C. 385. A. R. 1136. Helpidius, Helpidii filius, Hispanus vehementer floret.

A. C. 385. A. R. 1136. In Luco Augusto in Hispania sanctus Forcatus episcopus.

A. C. 386. A. R. 1137. Toleti concilium habetur contra omnes episcopos rebelles ex secta Priscilliani, qui vehementer urgentur.

A. C. 388. A. R. 1139. Sexto kalendae Septembris Sextus Flavius Maximus cum Victore filio necatur. Hoc uno maxima saltem laude dignus, quod fraudes detexit haeresiarchae Priscilliani, eumque de Hispaniis expulit; reluctantemque parere concilio prius Caesaraugustano, deinde Burdegalensi, coegit ire Treviros: ac tandem dignas de homine impuro, sceleratoque poenas sumpsit; licet non servato juris ordine, tamen convictum gladio animadverti jussit.

A. C. 388. A. R. 1139. S. Augustalis Iliberritanus episcopus Arelate moritur, ac in sanctorum numerum relatus est, cujus memoria colitur 7 Septembris.

A. C. 388. A. R. 1139. Aliquot episcopi Priscillianae factionis, ad Ambrosium, Mediolanensem episcopum, Hispaniae episcopis catholicis fidei, ac amicitiae foedere conjunctissimum confugiunt: qui anteactae vitae et suorum errorum valde dolentes confessione ad gremium Ecclesiae redire satagunt. In quibus Dictinius tunc presbyter, postea vero episcopus Asturicensis, Symphosius episcopus ex Gallaecia, et etiam alii complures.

A. C. 388. A. R. 1139. Augustali in sede Baetica Iliberritana succedit Gregorius ex praefecto praetorio Galliae, jam confectae et gravioris aetatis; vir apprime pius, et egregie bonas artes doctus.

A. C. 388. A. R. 1139. Severus episcopus Malacitanus [ Al. Lamacitanus] scripsit librum ad sororem de virginitate.

A. C. 388. A. R. 1139. Higinio Cordubensi succedit Gregorius Junior: scripsit ad Orosium super ann. 380.

A. C. 388. A. R. 1139. Prudentius Toleto, Corduba, ac Caesaraugusta in Hispania egregie gubernatis, fit dux, et habetur orator celeberrimus, et poeta mirificus. Anno 400 petit Romam.

A. C. 388. A. R. 1139. Synodus altera habetur Toleti, mortuo jam Damaso pontifice Romano anno 384, cui successerat sanctus Siricius. Incipitur autem haec eadem Synodus jam a pluribus annis.

A. C. 388. A. R. 1139. Claudianus poeta ex Hispania oriundus, Romae floret.

A. C. 388. A. R. 1139. Mirifice floret Exuperantius episcopus Hispanus, clarus ex episcopo Italiae, qui interfuit concilio Tarraconensi.

A. C. 388. A. R. 1139. Vigilantius Haereticus Calagurritanus ex Gallia.

A. C. 388. A. R. 1139. Hic Barcinonensem vitiat Ecclesiam, ubi presbyter fuit, et Ecclesias alias spaniae: contra quem scripsit sanctus Hieronymus.

A. C. 396. A. R. 1147. A sancto viro Lampadio [ Al. Lampio] episcopo Barcinonensi, qui successit sancto parenti meo Paciano, fit Paulinus presbyter; qui non multo post, multa paupertate spiritus praeditus, omnia vendidit.

A. C. 396. A. R. 1147. Asturius, cognomento Serranus, qui successerat sanctissimo viro Audentio in sede Toletana, ut sanctus vir colitur.

A. C. 396. A. R. 1147. Prudentius Lyricus poeta Caesaraugustanus, Romae scribit.

A. C. 398. A. R. 1149. Siricio sufficitur in Sede S. Petri Romana Anastasius.

A. C. 400. A. R. 1151. Hoc pontifice Toleti contrahitur quaedam synodus.

A. C. 400. A. R. 1151. Paulus Orosius acceptis litteris episcoporum Herodis, Prudentii, et Lazarii; Herodis, inquam, Derthosani, Prudentii Ilerdensis, Lazari Vicensis, ex concilio Toletano dudum habito, collectis canonibus, ad episcopos Africanos ad quoddam generale concilium congregatos festine se confert.

A. C. 401. A. R. 1152. Innocentius, I hujus nominis, succedit Anastasio.

A. C. 405. A. R. 1156. Stilicone II et Fl. Anthemio coss., cogitur Toleti concilium: et ad Patres in hoc concilio collectos scribit S. Innocentius.

A. C. 406. A. R. 1157. Leporius episcopus Uticensis in Baetica, prius monachus e familia S. Augustini, mutat perditam suam priorem sententiam, admonitus a S. Augustino praeceptore suo.

A. C. 406. A. R. 1157. Ilorci in Hispania Tarraconensi sancta Victoria, vidua, sanctitate praecipua clara, a Vandalis (ut creditur) percussa.

A. C. 407. A. R. 1158 Asturius Toletanus pontifex, cognomento Serranus, valde charus Fl. Maximo Imperatori, et S. Audentio amicus fuit. Gregorius etiam Baeticus, jam in ultima senectute constitutus, sed vegetus, et integris animi corporisque viribus, apprime charus Gallae Placidiae Augustae, uxori primum Athaulphi regis Wisigothorum, deinde Constantii imperatoris: filiae Theodosii senioris, ex prima uxore, mirifice laudatur.

A. C. 407. A. R. 1158 Caesarobrigae, quae nunc prope Ambratiam in Vectonia Oliva dicitur, Juvencus aliquot annis agit, et natus ibi dicitur: inde petit Salmanticam, ubi floret impense docti sanctique viri praeclara memoria.

A. C. 407. A. R. 1158 S. Paternus episcopus Bracarensis, qui concilio Toletano 19 episcoporum praefuit, multis laboribus et aegritudinibus anxius moritur: vir egregie doctus et pius.

A. C. 407. A. R. 1158. Exuperantius, qui ex Ravennate urbe venit in Hispanias, negotiorum causa, interfuitque concilio Toletano, praeclare floret; et Rufinus episcopus Tarraconensis ex Causidico.

A. C. 417. A. R. 1168. Paulus Orosius, Fl. Lucii Orosii filius, consanguineusque Paciani patris mei, civisque Tarraconensis, mirifice auspicatur Hormestam, id est, Mundi Chronicon; quem suscepit scribendum hortatu litterisque S. Augustini episcopi.

A. C. 418. A. R. 1169. Paulus Massiliensis episcopus clarus habetur.

A. C. 418. A. R. 1169. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .

A. C. 418. A. R. 1169. Haeresis Priscillianistarum multum in Hispania repullulat.

A. C. 418. A. R. 1169. Paulo Concordiensi Lusitano scribit Hieronymus.

A. C. 418. A. R. 1169. Constantius imperator in regionibus Hispaniae praedatur.

A. C. 419. A. R. 1170. Provincia Carthaginensis, quae una hactenus fuerat, eademque Toletano parebat, a sancto Elpidio, libidine quorumdam episcoporum dividitur in Carthaginensem et Carpetanam. Quidam putant ante tempora Romani pontificis Anteri factam fuisse divisionem hanc, dictamque provinciam Toletanam.

A. C. 419. A. R. 1170. S. Maxentia Hispana Caurensis Tridenti floret.

A. C. 419. A. R. 1170. Canali in Lusitania monachi Nigri, ab annis 393.

A. C. 423. A. R. 1174. Obiit Gregorius Baeticus, cum prius dicasset librum de Fide, vel de Trinitate Gallae Placidiae Augustae, feminae lectissimae.

A. C. 423. A. R. 1174. Vincentio episcopo Caesaraugustano Valerius subrogatur.

A. C. 423. A. R. 1174. Theodosius Theodosii senioris pater, qui dolo haereticorum obiit in Africa, a nonnullis inter martyres refertur.

A. C. 423. A. R. 1174. Ingens inter nostros episcopos contentio orta est, quod catholici ad dignitatem (quamquam bene quidem ad poenitentiam) non reciperent lapsos in haeresim Priscilliani, neque ad suam communionem cum dignitate.

A. C. 423. A. R. 1174. Scribit per haec tempora Isidorius Junior Cordubensis episcopus Allegoriarum librum Paulo Orosio Tarraconensi et super Lucam scripserat.

A. C. 423. A. R. 1174. Ab anno 410 coeperunt Suevi possidere Gallaeciam, vastata Lusitania.

A. C. 423. A. R. 1174. Marabaudes poeta lyricus, caecus, Barcinone floret.

A. C. 423. A. R. 1174. Asturius Toletanus corpora SS. Justi, et Pastoris martyrum intra moenia Complutensis urbis prius translata, Basilica cohonestat, quorum memoria egesta terra penitus interciderat: et relicta sede Toletana, scripsit manens Compluti, vitam resque gestas, ac hymnum, et officium SS. martyrum: interque scriptores pontifices numero nonus est.

A. C. 424. A. R. 1175. Gothi, Suevi, Wandali Alanique, nationes septentrionales, quae Hispaniam aliquanto prius invaserant, miserandis caedibus, et incendiis illam vastant; multasque urbes, inter illas Tarraconem incendentes penitus evertunt, multaque hominum millia perimunt gladio: plurimique passim peste, fameque grassantibus absumuntur.

A. C. 424. A. R. 1175. Theodosius Junior, qui ab anno 402 imperat, floret.

A. C. 424. A. R. 1175. Petrus Junior presbyter Toletanus in Africa florere dicitur.

A. C. 424. A. R. 1175. Cauriae in Hispania, Virgo Lusitana catholica, nomine Vincentia, ab haereticis Arianis, immensis propemodum cruciatibus afficitur: quod semel catholice tincta, nollet haereticorum intingi baptismate: quae hoc anno idibus Martiis gravissime torta, virgo et martyr migrat in coelum.

A. C. 424. A. R. 1175. Prope Tudem in Gallaecia, in oppido Vianensi, sancti pontifices Maximianus et Valentinus confessores clarent.

A. C. 424. A. R. 1175. Rufus ex Charia, episcopus in Hispania creatur: qui per aliquot annos sequendo quemdam pseudo-christum, mirifice deceptus, de gradu pontificio ex sententia frequentis concilii dejicitur.

A. C. 424. A. R. 1175. S. Asturio cognomento Serrano in bona senectute decedenti, in ecclesia Sanctorum Justi, et Pastoris Compluti aedificata sepultura datur: cui successit in sede Toletana Martinus; huic Olympius secundus.

A. C. 424. A. R. 1175. Haeretici Priscillianistae ab urbe Vettonum Ambratia ignominiose depelluntur ab Splendonio ejus urbis episcopo: similiter non minori nota a Marcello Cauriensi episcopo.

A. C. 424. A. R. 1175. Sub Olympio II Toletano laxantur spatia summi templi Toletani, et illustri templum donatur Bibliotheca.

A. C. 424. A. R. 1175. Memoria Gregorii Cordubensis ubique celebris habetur, qui fuit praefectus praetorio Cappadociae, fratris comitis Olympii.

A. C. 424. A. R. 1175. Innocentius Hispanus ex urbe Carpetanorum Ebora, motu Gothorum urbes Hispanas incendentium ad insulam Minoricam multis sociis fugiens convertitur ad fidem: quem non multo post secutus est Theodosius Judaeus.

A. C. 424. A. R. 1175. Festum Inventionis S. Crucis a Silvestro institutum celebre multis est.

A. C. 424. A. R. 1175. Prudentius Roma Caesaraugustam rediens, ad sedem Caesaraugustanam S. Mariae plenus dierum, et illustrium operum, post multas pugnas cum omnibus haereticis sui temporis habitas, tranquille moritur.

A. C. 424. A. R. 1175. Synodus altera habetur Telensis in Hispania, in qua confirmat acta Synodalia Domitianus ejusdem urbis episcopus. Haec sedes Telensis inter primas Hispaniae habebatur.

A. C. 424. A. R. 1175. Foetadius succedit in sede Toletana sancto viro Olympio.

A. C. 424. A. R. 1175. Honorius, Minervius, Jovianus, viri clarissimi sanctissimique, singulorum monasteriorum curam susceperunt.

A. C. 426. A. R. 1177. S. Hieronymus Dalmata sanctissimus, doctissimusque vir, in Bethleem commorans, jam decrepitus migrat ad coelos.

A. C. 428. A. R. 1179. Foetadio pontifici Toletano succedit Isicius monachus Palaestinus: qui Sedulium amicum suum, et Oretanum episcopum, praedicationis gratia Toleti detinet: qui dono Dei in poesia, oratoriaque praeclarus multos libros componit.

A. C. 428. A. R. 1179. Celebris habetur in Carpetania memoria pii pontificis Olympii, cujus liber de fide ibi, et alibi diligenter volvitur.

A. C. 429. A. R. 1180. Isicius successorem habet Majorianum, qui quidem interfuit concilio Africano Teleptensi.

A. C. 429. A. R. 1180. Vincentius ex Palatino fit monachus Lirinensis; et multi presbyteri vocati Aviti florent cives Tarraconenses.

A. C. 429. A. R. 1180. Paulo Tarraconensi episcopo Bonifacius etiam Caldeaquensis ex ordine Augustiniano succedit.

A. C. 429. A. R. 1180. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .

A. C. 429. A. R. 1180. Gothi duce Castino vastant regionem Carpetanam.

A. C. 429. A. R. 1180. Capreolo diacono Toletano scribit S. Capreolus.

A. C. 429. A. R. 1180. Gothi non multo post invadunt Complutum.

A. C. 429. A. R. 1180. Toleti clarus habetur Philippus discipulis Hieronymi.

A. C. 429. A. R. 1180. Idatius Clarus insignis habetur in Hispania.

A. C. 429. A. R. 1180. Meconem urbem prope Complutum in Carpetaniae finibus ingenti furore, ac crudelitate vastant Gothi.

A. C. 429. A. R. 1180. Viginti ferme militum millia contra Wandalos pugnantia, variis praeliis atrociter se mutuo concidunt.

A. C. 430. A. R. 1181. Sancti martyres ex Hispania in Africam transfretant, patria Salmanticenses; in quibus Arcadius et socii.

A. C. 430. A. R. 1181. Ad Valerianum [ Al: Valerium] episcopum Caesaraugustanum scribit Cyrillus.

A. C. 430. A. R. 1181. Hoc etiam tempore delatum est in Gallaeciam corpus S. Mametis Caesariensis martyris, quod in monte celso servatur. Quamquam alii putant corpus esse S. Mametis Eremitae, qui non ante multos annos ibi quievit.

A. C. 430. A. R. 1181. Dira gliscit in Africa persecutio Wandalorum in catholicos.

A. C. 430. A. R. 1181. Cohortium quae in Hispania sunt praestantissima hoc tempore Celtiberorum censetur, sedetque Brigantii, habet Suellos jaculatores ex oppido Gelo, corrupte dicto ab ipsis militibus Suellis, qui praestant arte jaculandi.

A. C. 430. A. R. 1181. Epistolae B. Virginis ad S. Ignatium, et ejusdem ad Sanctissimam Virginem, manibus fidelium nunc teruntur.

A. C. 430. A. R. 1181. Eodem tempore in Tabulario Messanensi reperta est quaedam epistola Hebraice exarata a B. Virgine ad eosdem cives Messanenses, et maximi ducitur.

A. C. 430. A. R. 1181. Eodem tempore allatae ad Hispanias reliquiae sacrae Virginis Theodosiae ad Caesaream Palaestinae passae sub Maximiano, et ad oppidum Hacid ignobile Cantabriae, dictum Salviam terram, cum maximo honore devectae.

A. C. 430. A. R. 1181. Et eodem etiam anno repertae sunt reliquiae S. Memnii Mancii Eborensis in Lusitania pontificis, et primi illius urbis apostoli: qui converso prius populo Cathalaunensi in Gallia, postea in Hispanias trajiciens, Eborae praedicavit, ubi et martyrium passus est. Fuit civis Romanus, et Christi discipulus, et ab anno 36 Christi ad annum 106 in Gallia, et Hispania praedicavit, et sub Trajano martyrium (uti dixi) pro Christi nomine passus est.

A. C. 430. A. R. 1181. Per Hispanias celebris erat memoria Pomponii Paulati, Calidonii Bracarensis, Luciani Caesaraugustani episcopi, qui praeterquam fuerunt scriptores egregii, concilio cuidam Carthaginensi cum aliis Africanis interfuerunt, et subscripserunt.

A. C. 430. A. R. 1181. Florebant opera Isidori Junioris episcopi Cordubensis super Lucam et Reges. Moritur anno Domini 430. Micuit egregia doctrina, et opinione mirabilis sanctimoniae. Successit in sede pontificali Cordubensi Gregorio viro sanctissimo, doctissimoque anno circiter 400. Fuit pontifex annis 30.

A. C. 430. A. R. 1181. Cum haec scriberem regnabat in Hispania Theodoredus rex. Currebatque ejus annus XXII, Romae MCXCI, Christi CCCCXL, Aera CCCCLXXVIII, aetatis vero meae LXXXII, jam incipiente decrepita. Qui rex successit Waliae, hic Sigerico, Sigericus autem Ataulpho, qui Barcinone patria nostra occisus est XXI Augusti anno CCCCXVI, in cujus memoriam hoc ego carmine lusi: Bellipotens valida natus de gente Gothorum: Hic cum sex natis, rex Ataulphe, jaces. Ausus es Hispanas primus descendere in oras, Quem comitabantur millia multa virum. Gens tua tum natos, et te invidiosa peremit, Quem post complexa est Barcino magna gemens.