Chronicon alterum sive Pseudochronicon

This is the stable version, checked on 31 Ianuarii 2022. 4 pending changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Chronicon alterum sive Pseudochronicon
Auctor incertus
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Chronicon alterum sive Pseudochronicon (Auctor incertus (Prosper Tironus?)), J. P. Migne

Chronicon alterum sive Pseudochronicon

I. (0859A)Igitur Valente a Gothis in Thracia concremato, Gratianus cum fratre Valentiniano regnat annos sex. Hic parvulum fratrem habens, regni consortem, probatae aetatis virum Theodosium in societatem regni adsciscit. Hic Gratianus valde religioni favens et Ecclesiis per omnia promptus fuit.

Martinus, Turonensium episcopus, apostolicis virtutibus insignis habetur.

II. Theodosius in Orientis partibus lassam rempublicam reparavit.

III. Maximus tyrannus in Britannia a militibus imperator constituitur.

IV. Incursantes Pictos et Scotos Maximus strenue superavit. Priamus quidam regnat in Francia, quantum altius colligere potuimus.

V. Ambrosius libros contra Arianorum perfidiam luculentissimos ad Gratianum Augustum scribit.

VI. Maximus in Gallias transfretavit et conflictu contra Gratianum habito, eumdem fugitantem Lugduni (0859B)interfecit.

Theodosius annis XI.

I. Maximus timens Orientalis imperii principem Theodosium cum Valentiniano foedus iniit. Apud Treveros Manichaei deprehensi, summo Maximi studio exterminati.

II. Justina mater Valentiniani Arianis favens, in Ambrosium et omnem Mediolanensem Ecclesiam diversa injuriarum genera congerit. Reliquiae Gervasii et Prothasii martyrum, ab Ambrosio primum Mediolani repertae.

Hymni Ambrosii compositi, qui numquam ante in Ecclesiis Latinis modulis canebantur.

III. Maximus indignum ducens contra Ecclesiae statum agi, locum irrumpendi quod cum Valentiniano junxerat foedus, invenit. Valentinianus veritus imminentem jam cervicibus suis tyrannum, ad Theodosium confugit. (0859C)[Honorius et Arcadius XXXII, CCCC.

Theodosius et Joannes XXV et XXII.

Valentinianus et Martianus III, CCCC, XXV].

Augustinus Mediolani rhetoricam apprime docens, omissis scholis, ad fidem rectam convertitur, cum ante Manichaeus fuisset.

IV. Theodosius cum exercitu ad Italiam transgrediens, Maximum interfecit, et Valentinianum proprio regno reddidit. Justina, quae Ecclesias vexaverat, ne regnum cum filio reciperet, morte praeventa est.

Immane Thessalonicae gestum facinus exstincti (0860A)populi, egregio poenitentiae exemplo imperator religiosus eluit.

V. Haeresis Apollinaristarum ab Apollinare coepta. Ariani, qui totum pene Orientem atque Occidentem commaculaverant, edicto gloriosi principis Ecclesiis spoliantur, quae catholicis deputatae sunt.

VI. Joannes Aegyptius monachus, qui ob vitae puritatem prophetiae gratiam a Domino meruit, insignis habetur. Post Damasum Romanae Ecclesiae regimen XXXVI, Syricius suscipit.

VII. Apud Alexandriam, defuncto Petro, Timotheus, et post hunc Theophilus episcopi constituuntur. Jerosolymis post Cyrillum Joannes Ecclesiam recipit.

Apud Antiochiam, defuncto Miletio, substituitur Flavianus.

Ingens inter nostros contentio oborta, quod scilicet episcopi qui ab haereticis depulsi fuerant nollent, his ab imperatore dejectis, alios quam se substitui (0860B)sacerdotes.

Terribile in coelo signum columnae per omnia simile apparuit.

VIII. Apud Alexandriam templa destructa, in quibus Serapis antiquissimum et notissimum templum, quod quasi quaedam columna ruentem sustinebat idololatriam.

IX.

X. Valentinianus Viennae ab Arbogaste comite suo extinguitur, in cujus locum tyrannidem Eugenius invadit.

XI. Ad vindicandum Valentiniani interitum, et opprimendam Eugenii tyrannidem, Theodosius in Italiam transgreditur, aperto Dei favore conspirantibus in idipsum elementis. Eugenio superato, Theodosius XI regni sui anno diem obit.

Arcadius et Honorius XXXII annis.

I. (0860C)Constantinopolis eminentem iram Dei, igne super nubem terribiliter fulgente formidans, toto ad poenitentiam animo conversa subterfugit.

Rufinus Bosphoritanus cum ad summam militiae pervenisset, praeferri sibi Stiliconem non ferens, ab eodem interficitur, Hunnorum, quo fulciebatur, praesidio superato.

II. Claudianus poeta admiratione dignus habetur. Gildo Africanus in rebellione commota consueta Romanis stipendia subtraxit.

Prudentius lyricus poeta noster, Hispanus genere illustri, ingenii sui robur exercet.

(0861A)

III. Stilico magister militiae Gildonem Mauritaniae interfecit, Africa ad pristinum jus redacta. Romanae Ecclesiae cathedram XXXVII Innocentius tenet.

IV. Toto orbe Romano antiquae superstitionis templa destructa. Paulinus, Nolanus postmodum episcopus, admirabili exemplo, venditis omnibus, cum esset dominus innumerabilium praediorum, religionem expeditus elegit.

V. Joannes Constantinopolites episcopus dictis factisque clarescit. Martinus post egregie actam vitam, corpore exuitur.

VI. Pelagius vesanus doctrina exsecrabili Ecclesias commaculare conatur.

VII. Contentio ex doctrina Origenis synodum apud Alexandriam movit, cujus exstitit sententia, ut extra Ecclesiam fieret, quicumque supradicti viri opera probavisset.(0861B) VIII. Solis facta defectio. Augustinus plurima libris innumeris disserit.

IX. Severus ex disciplina S. Martini ejus vitam tribus explicat libris.

X. Saeva Italiae barbarici motus tempestas incubuit. Si quidem Radagaius rex Gothorum Italiae limitem vastaturus transgreditur. Ex hoc Ariani, qui Romano procul fuerant orbe fugati, barbararum nationum, ad quas se contulere, praesidio erigi coepere.

XI. Multis ante vastatis urbibus, Radagaius occubuit: cujus in tres partes per diversos principes divisus exercitus aliquam repugnandi Romanis aperuit facultatem. Insigni triumpho exercitum tertiae partis hostium, circumactis Hunnorum auxiliaribus, Stilico usque ad internecionem delevit.

XII. Archadius Orientis imperium gubernans vitam explet, parvum admodum Theodosium filium imperii successorem relinquens. Coelestinus XXXVIII Romanam Ecclesiam gubernavit.

(0861C)

XIII. Diversarum gentium rabies Gallias dilacerare exorsa, immissu quam maxime Stiliconis, indigne ferentis filio suo regnum negatum.

XIV. Uticae in foro Trajani terra diebus septem mugitum dedit. Inter alia multum reipublicae Stiliconis morte consultum est, qui saluti imperatoris tendebat insidias.

Nestorius Constantinopolites episcopus ad haeresim quae in Christo Deum ab homine separat, vertitur.

Joannes comes Africae occisus est a populo.

XV. Proculus Massiliensis episcopus clarus habetur, quo annuente magna de suspecto adulterio Remedii episcopi quaestio agitatur. Hac tempestate prae valetudine Romanorum, vires funditus attenuatae Britanniae.

XVI. Saxonum incursione devastatam Galliarum partem Wandali atque Alani vastavere: quod reliquum fuerat Constantinus tyrannus obsidebat. (0861D)Hispaniarum partem maximam Suevi occupavere.

Ipsa denique orbis caput Roma depraedationi Gothorum foedissime patuit.

XVII. Constantinus tyrannus occiditur.

XVIII. Rursum alia praedatio Galliarum, Gothis, qui Alarico duce Romam ceperant, Alpes transgredientibus.(0862A) XIX. Jovinus tyrannidem post Constantinum invadit, industria viri strenui, qui solus tyranno non cessit, Dardani. Atauulfus, qui post Alaricum Gothis imperitabat, a societate Jovini avertitur.

Salustius quoque et Sebastianus occisi.

Valentia nobilissima Galliarum civitas a Gothis effringitur, ad quam se fugiens Jovinus contulerat.

XX. Ingens in Galliis fames. Aquitania Gothis tradita.

Patroclus, Arelatensis episcopus, infami mercatu sacerdotia venditare ausus.

Heraclianus, comes Africae, qui in Romanae urbis reparationem strenuum exhibuerat ministerium, nova quaedam molitus interimitur.

XXI. Placidia, soror imperatoris, diu captiva, postea etiam regis uxor, rege fraude sublato, Constantis connubio copulatur.

XXII. Gothi cum se iterum, Atauulfo perempto, movissent, Constantis repelluntur occursu.(0862B)

XXIII. Praedestinatorum haeresis, quae ab Augustino accepisse dicitur initium, his temporibus serpere exorsa.

XXIV. Tricesimus nonus Xistus Romanam Ecclesiam regit.

XXV. Solis hoc anno facta defectio.

XXVI. Faramundus regnat in Francia.

XXVII. Signum in coelo mirabile apparuit. Maximus tyrannus Hispaniarum dominatum vi obtinet.

XXVIII. Honoratus, Minervius, Castor, Jovianus singulorum monasteriorum Patres in Galliis florent.

XXIX. Constantio dignitas imperii ab Honorio sponte delata, qua vix octo mensibus usus interiit, Valentiniano octo annorum filio derelicto.

XXX. Maximus tyrannus de regno dejicitur, ac Ravennam perductus sublimem spectaculorum pompam tricennalibus Honorii praebuit.

XXXI. Placidia, cum insidias fratri tenderet, deprehensa (0862C)est, et Romam exsilio relegata.

XXXII. Honorius Ravennae defunctus. Nullo jure debitum Joannes ex primicerio notariorum regnum sumit, qui vulneratum multis cladibus reliquit imperium.

Thodosius annos XXVII.

I. Placidia ad Theodosium auxilium precatum mittit. Sigisvultdeus ad Africam contra Bonifacium properavit.

II. In Galliis Exuperantius praefectus a militibus interficitur. Muro Carthago circumdata, quae ex tempore quo vetus illa destructa est, sanctione Romanorum, ne rebellioni esset, munimento murorum non est permissa vallari.

Joanne ab exercitu Orientis victo et perempto, Ravenna depraedatione vastata est.

(0862D)Aetius, Gaudentii comitis a militibus in Galliis occisi filius, cum Chunnis Joanni opem laturus Italiam ingreditur.

III. Valentinianus Romae imperator factus.

IV. Arelas a Gothis per Aetium liberatur.

V. Placidia tandem illata optato regno. Clodius regnat in Francia.

VI. Cassianus compertas in Aegypto vitas Patrum, (0863A)doctrinasque et regulas, libris ad plurimos datis exprimit.

VII. Aetius Ihutungorum gentem Helere intendit.

VIII. Viginti ferme millia militum in Hispaniis contra Wandalos pugnantium caesa: Wandali in Africam transfretantes, ingentem, lacerata omni provincia, Romanis cladem dedere.

IX. Consulatu Aetius edito, Bonifacium, qui ab Regina accitus ex Africa fuerat declinans, ad munitiora ascendit. Asperitas nimii frigoris etiam saluti plurimorum pernicies exstitit.

Bonifacius contra Aetium certamine habito perculsus, victor quidem, sed moriturus abscedit.

X Cum ad Chunnorum gentem, cui tunc Rugila praeerat, post praelium se Aetius contulisset, impetrato auxilio ad Romanum solum regreditur.

Gothi ad ferendum auxilium a Romanis acciti.

Germanus episcopus Antissiodori virtutibus et (0863B)vitae districtione clarescit.

XI. Aetius in gratiam receptus. Rugila rex Chunnorum, cum quo pax firmata, moritur, cui Bleda succedit.

XII. Gallia ulterior Tibatonem principem rebellionis secula, a Romana societate discedit, a quo tracto initio, omnia pene Galliarum servitia in Bagaudam conspiravere.

XIII. Bellum contra Burgundiorum gentem memorabile exarsit, quo universa pene gens cum rege Peretio deleta.

XIV. Capto Tibatone, et caeteris seditionis partim principibus vinctis, partim necatis, Bagaudarum commotio conquiescit.

XV. Theodosianus liber, omnium legum legitimorum principum in unum collatarum, hoc primum anno editus. Silvius turbatae admodum mentis, post militiae in palatio exacta munera, aliqua de religione conscribit.

(0863C)

XVI. Ecclesiae Romanae XL Leo suscepit principatum.

XVII. Pacatis motibus Galliarum, Aetius ad Italiam regreditur. Deserta Valentinae urbis rura Alanis, quibus Sambida praeerat, partienda traduntur.

XVIII. Brit uniae usque ad hoc tempus variis cladibus, eventibusque laceratae, in ditionem Saxonum rediguntur.

XIX. Alani, quibus terrae Galliae ulterioris cum incolis dividendae a patritio Aetio traditae fuerant, resistentes armis subigunt, et expulsis dominis terrae, possessionem vi adipiscuntur.

XX. Sabaudia Burgundionum reliquiis datur, cum indigenis dividenda. XXI. Carthago a Wandalis capta cum omni simul Africa lacrymabili clade et damno imperii Romani potentiam dejecit. Ex hoc quippe a Wandalis possidetur.(0863D)

XXII. Thracia Hunnorum incursione concutitur.

XXIII. Bleda Chunnorum rex Attilae fratris fraude percut tur. Cui ipse succedit.

XXIV. Nova iterum Orienti consurgit ruina, qua septuaginta non minus civitates Chunnorum depraedatione vastatae, cum nulla ab Occidentalibus ferrentur auxilia.

XXV. Meroveus regnat in Francia. (0864A)Eudoxius arte medicus, pravi sed exercitati ingenii, in Bagauda id temporis mota delatus, ad Chunnos confugit.

XXVI. Eucherius Lugdunensis episcopus, et Hilarius Arelatensis egregiam vitam morte consummant.

XXVII. Haeresis nefaria a quodam archimandrita commota, cui favorem praebens Theodosius obiit, septem super viginti annis in imperio exactis. Cui Marianus substituitur. Placidia quoque post irreprehensibilem conversationem hoc anno vitam explevit, filio vicesimum quintum annum in imperio consummante.

Valentinianus et Martianus.

I. Hac tempestate valde miserabilis reipublicae status apparuit, cum ne una quidem sit absque barbaro cultore provincia; et infanda Arianorum haeresis, quae se nationibus barbaris miscuit, catholicae nomen (0864B)fidei. toto orbe diffusa, praesumat. Attila Gallias ingressus, quasi jure debitam poscit uxorem; ubi gravi clade inflicta et accepta, ad propria recedit.

II. Plurima hoc anno signa apparuerunt. In sperata in Galliis clade accepta, furiatus Attila Italiam petit, quam incolae metu solo territi praesidio nudavere.

III Synodus Chalcedonensis, ubi Eutyche Dioscoroque damnatis, omnes qui se ab eis retraxerunt, in communionem recepti, confirmata universaliter fide, quae de incarnatione Verbi, secundum evangelicam et apostolicam doctrinam per sanctum papam Leonem praedicabatur.

At ila in sedibus suis mortuo, magna primum inter filios ipsius certamini de obtinendo regno exorta, deinde aliquot gentium, quae Hunnis parebant, defectus secuti, causas et occasiones bellis dederunt, quibus ferocissimi populi mutuis incursibus conterentur.

(0864C) IV. Inter Valentinianum Augustum et Aetium patricium, post promissae invicem fidei sacramenta, post pactum de conjunctione filiorum, dirae inimicitiae convaluerunt: et unde fuit gratia charitatis augenda, inde exarsit fomes odiorum; incentore, ut creditum est, Heraclio spadone, qui ita sibi imperatoris animum in sincero famulatu astrinxerat, ut eum facile in quae vellet impelleret. Cum ergo Aetius placita instantius repetit, et causam filii communis agit, imperatoris manu et circumstantium gladiis crudeliter confectus est, Boetio praefecto praetorii simul perempto, qui ei multa amicitia copulatus erat.

V. Mortem Aetii mors Valentiniani non longo post tempore consecuta est, tam imprudenter non declinata, ut interfecti Aetii amicos armigerosque ejus sibimet sociaret. Qui concepti facinoris opportunitatem dissimulanter aucupantes, egressum extra Urbem principem, et ludo gestationis intentum inopinatis (0864D)ictibus confoderunt, Heraclio simul, ut erat proximus, interempto, et nullo ex multitudine regia ad ultionem tanti sceleris accenso. Ut autem hoc parricidium perpetratum est, Maximus vir gemini consulatus et patriciae dignitatis sumpsit imperium. Qui cum periclitanti reipublicae profuturus per omnia crederetur, non sero documento quid animi haberet probavit: sic quidem, ut (0865A)interfectores Valentiniani non solum non plecteret, sed etiam in amicitiam reciperet, uxoremque ejus Augusti amissionem viri lugere prohibitam, intra paucissimos dies in conjugium suum transire cogeret. Sed hoc incontinentia non diu potitus est. Nam post alterum mensem, nuntiato ex Africa Genserici regis adventu, multisque nobilibus ac populatibus ex urbe fugientibus, cum ipse quoque, data cunctis abeundi licentia, trepide vellet abscedere, a famulis reginae dilaniatus et membratim dejectus in Tiberim, sepultura quoque caruit.

Post hunc Maximi exitum, confestim secuta est (0866A)multis digna lacrymis Romana captivitas, et Urbem omni praesidio vacuam Gensericus obtinuit, occurrente sibi extra portas sancto Leone episcopo: cujus supplicatio ita eum, Deo agente, lenivit, ut cum omnia in potestate ipsius essent, tradita sibi civitate, ab igne tamen et caede atque suppliciis abstineret. Per quatuordecim igitur dies secura et libera scrutatione omnibus opibus suis Roma vacuata est; multaque millia captivorum, prout quique aut aetate, aut arte, placuerunt, cum regina et filiabus ejus Carthaginem abducta sunt.