I. Primo tempore inuadente Daciam Imperatore, ln etate Dauid, partes iste: Jucia, Feonia, Sialandia, Møn, Falster, Laland, Scania, non dicebantur Dania uel Dacia, sicut postea docebimus, quia nullo regebantur imperio <proprio>, sed ad regem Suethie habuerunt respectum. Fuit enim in Upsala ciuitate Suethie rex quidam, Ypper nomine, tres filios habens, quorum unus Nori, alter Østen, tercius Dan dicebatur. Quem pater suus misit in has partes, que nunc dicuntur Dacia, ad regendum insulas .IIIIor., scilicet Sialand, Møn, Falster, Laland,
que omnes uno uocabulo nuncupabantur Withesleth. Impetrauit
enim Ypper hoc ab intus habitantibus, ut hanc plagam,
scilicet Withesleth, filio suo Dan darent ad sedem regni. Quo
facto regnauit Dan in Withesleth tantum, Sialandie ciuitatem
construens, Lethram nomine, quam magnis opibus ditauit.
Fuit autem Dan rex sedis illius uel regulus per triennium.
II. Nunc uero
scire uolumus, vnde Dacia nomen assumpsit. Attestatur equidem
nobis antiquorum memoria,
predictas partes istas, Juciam, Feoniam, Scaniam et Withesleth,
a nullo extitisse subiectas, excepto tantum Lodowico, cuius
pace et beniuolencia baptizato Haroldo rege apud Magunciam
Dani christianitatem receperunt; aliter nec <a> suo subsequente
nec antecessore aliquo unquam erant subiecte, sed resistentes
quibusque inuadentibus inuise ab omnibus in principio
permanserunt.
Erat igitur Jucia, quia periculis proxima, quodam lignorum fragore munita, ubi nunc est Danæwirchi, pre insidijs Augusti, primi Cesaris; ad quem ipse Augustus collecta multitudine primo constituebat prelia. Quibus resistentes Jutones Dan, principi Withesleth, nunciauerunt, ut eis veniret in adiutorium. Quo nuncio Dan magno repletus gaudio suos conuocans exercitus sine mora procedebat ad prelium. Cumque Dan venisset ad fragorem, Jutones cum co castra sua mouebant ad Cesarem et cum eo graue prelium commiserunt; quo plerosque eius in ore gladij deiecerunt, ceteros autem fugauerunt. Videntes autem Jutones Dan strennuum uirum et fortem et uirtuosum duxerunt eum ad lapidem, qui dicitur Danærigh, posueruntque eum super lapidem, inponentes ei nomen regis; sequentesque eum Jutones Feoniam Scaniamque cum alijs adiacentibus insulis <sibi> subdiderunt. Vidit autem rex Dan regionem suam, super quam regnauit, quod esset bona; uocauit principes suos et exactores et ait: »Bene placet michi regio mea; quo nomine appellabimus eam?« Qui dixerunt: »Rex, in eternum uiue! Tu es rex Danus: regio tua Dania uel Dacia uocabitur; quod nomen in eternum non delebitur.«
III. Erat ergo Dan rex in Dacia per triennium. Tandem cognouit uxorem suam Danniam genuitque ex ea filium, nomine Ro. Qui post patris obitum hereditarie possidebat regnum; patrem uero suum Dan colle quodam apud Lethram tumulauit Sialandie, ubi sedem regni pro eo pater constituit; quam ipse post eum diuicijs multiplicibus ditauit. Tempore illo ciuitas magna erat in medio Sialandie, ubi adhuc mons desertus est, nomine Høkæbiærgh; que Høkækøping nuncupata est. Ad quam ut mox Ro rex vidit quod mercatores a nauibus in uia currus conducentes multum expenderent, a loco illo ciuitatem amoueri iussit ad portum, ubi tenditur Ysæfjorth, et circa fontem pulcherrimum domos disponere. Edificauit ibi Ro ciuitatem honestam, cui nomen inposuit partitiuum post se et fontem, partem capiens fontis partemque sui, Roskildis Danice uocans; que hoc nomine uocabitur in eternum. Vixit autem Ro rex ita pacifice, ut nullus ei aciem opponeret; nec ipse usquam expedicionem direxit. Erat autem uxor eius fecunda sobole, ex qua genuit duos filios; nomen primi Helgi et secundi Haldan. Cumque cepissent puerj robore confortari et crescere, obijt pater eorum Ro et sepultus est tumulo quodam Lethre; post cuius obitum partiti sunt filij eius regnum illud, in duas partes diuidentes. Alter terras, mare possedit alter.
IV. Rexit itaque terras Haldanus et genuit filium, nomine Siwardum, cognomine Album; qui patrem suum Haldanum mortuum tumulauit Lethre. Helgi autem rex erat marinus et multos ad se traxit maleficos, nauali bello bene aptus; diuersas partes, quasdam pace, quasdam autem piratia, petisse peribetur. Tempore igitur quodam contingebat, ut indigens portu Helgi uenit ad portum quendam iuxta Laland, lassus remigio; ubi per tres noctes in regno fratris quiescens cum exercitibus suis, tentorijs in terra extensis cum pace, carnali captus concupiscencia milites regi aptam quesituros puellam mittit. Qui cuiusdam baronis Rolfcarl filiam, nomine Thoram, prosequente patre regi adducunt. Que ab illo fecundata postmodum protulit filiam, quam Ursulam nominauit. Rex quoque Helgi inde procedens diuersas cepit uaslare regiones. Contigit iterum, ut post multos annos idem Helgi, portui predicto iniectus, facti prioris inmemor exiberi sibi puellam iussit; qui propriam filiam, quam a Thora Rolfi filia accepit, uiolauit. Que patris semine suscepto fecundata filium edidit, quem aui nomine Rolf nominauit. Interea obijt Thora, uxor eiusdem Helgi et socrus, et in insula humata est, que Thorhø dicitur. Et postea eciam ibi sepultus est pater suus, senex Rolf. Helgi quoque, gener suus, rex marinus, ibi tumulatus est. Filius autem eius et Ursule, puer Rolf, crescebat et fortitudine uigebat. Mater uero eius Ursula, uelo uiduitatis deposito, data est regi Suethie Athislo; qui ex ea filiam sibi genuit, Rolf uero, quod ex matre eius, sororem, nomine Sculd.
V. Interea, dum hec de rege marino Helgi agerentur, frater eius, rex Dacie Haldanus, mortuus est; post quem rex Suethie Athisl a Danis suscepit tributum. Quibus constituit regem catulum quendam latrabilem, nomine Raka, nimis <sibi> dilectum. Qui dum una dierum sederet cum exercitu suo, regali seruicio honoratus, uidit canes in fundo luctantes; quos dum a lesione separare uellet, prosiliens de mensa ínter eos Rachi ad mortem oppressus est. Quod nullus Athislo nunciare audebat, quia, siquis nunciaret interitum Racha, decollacione protinus interiret. Erat autem gygas quidam, nomine Læ, in insula, que uocatur Leshø, pastorem quendam habens, nomine Snyo; quem in Suethiam misit petiturum regnum a rege. Qui in Suethiam ueniens, prima sciscitacione ab Athislo diligenter interrogatus, qualis esset rumor in Dacia, figuratiue respondit: »Apes equidem omnes sine principe existunt errantes.« Secunda autem interrogacione, ubi pernoctauit, respondit: »Vbi oues lupum manderunt.« Vidit enim medicum infirmis ouibus dantem ex lupo pocula cocto. Interrogatus iterum ab Athislo, ubi prius pernoctauerat, Snyo respondit: »Vbi lupi currum comederunt, boues autem in siluam fugierunt.« Vidit enim illic fibros tres ligna colligentes, quorum unus, qui seruus dicitur, scilicet biæuerthrel, extensis pedibus resupinus ad terram cecidit, cui alii duo inter crura eius ligna congregarunt, illumque quasi boues precedentes traxerunt; quos dispergentes lupi currum deuorauerunt. Adhuc ab Athislo, ubi preterito pernoctauit, interrogatus respondit: »Vbi securim mus rosit, cuius hasta remansit.« Sciuit enim se securim fabricasse ex caseo. Quesiuit iterum rex, quis esset rumor in Dacia; cui Snyo respondit: »Apes equidem omnes sine principe existunt errantes.« Quod intelligens Athisl ait: »Mortuusne est rex Rachi?« Cui respondit Snyo: »Tu dicis.« Et iterum rex ait: »Rachi mortuus est.« Videns autem rex Athisl, quod [Snyo] esset promptus ad loquendum, et non posset eum capere in sermone, regem Danorum predestinauit eum, dicens: »Vis esse rex in Dacia?« Cui respondit Snyo: »Fiat uoluntas tua.« Rex autem Athisl regali nomine decorauit eum, dicens: »Ingredere tu, Snyo, in Daciam, et esto ibi rex robustus et furore flagiciosus, multas iniquas leges illis et iniustas instituens, ut memores Dani sint imperij tui per euum.«
VI. Regnauit igitur Snyo secundum iussum regis crudeliter in Dacia, et superbus et iniquus, elatus et in malicia nimis potens, per omnia terribilis, more fulminis [furibundus] incedens; flentibus, siquid uidebantur habere, abstulit, habentibus et male ridentibus sparsit. Multas iniquas leges et iniustas instituens, in iudicio minime rectus Snyo, plebem sustinere cogens † compatique, <proceres> pessundauit. Erat enim ei omnis plebs subdita et fauens. Vnus tantum, nomine Røth, resistebat ei contrarius. Quem in insulam misit ad querendum a gygante Læ, qua morte esset moriturus rex Snyo, ea intentione, ut ne iterum rediret uiuus Røth. Qui in insulam ueniens, dicta salutatione regis, quesiuit, qua morte moriturus esset rex. Cui prius, quam tria proferret ueridica, gygas Læ nichil respondere de morte <regis> uolebat. Dixit ergo Røth, in monte sedens, nunquam spissiores uidisse se parietes parietibus domus illius. Aliud dixit: prius nunquam se ullum plura capita habentem uidisse et minorem numerum familie. Ad hoc tercium, quod fuit uerissimum: si illinc esset, nunquam redire uellet. Dictis hijs tribus uaticinauit ei gygas, moriturum regem morsu pediculorum. Cui sedenti in pretorio apud Jutlandiam [regi Snyo] Røth nunciauit; quod instanter apparuit coram omnibus. Exierunt enim pediculi de naribus <eius> et auribus, quorum multitudine totum corpus tegebatur. Erat autem rex Snyo mortuus morsu pediculorum; cuius nominis memores sunt Dani per euum.
VII. Interea, dum regnarent Rachi et Snyo, confortabatur filius Helgi Rolf, cognomento Kraki; quem post mortem Snyo Dani <in> regem assumpserunt. Qui Sialandie apud Lethram, sicut antecessores sui, sepissime moratus est. Sororem suam, nomine Sculd, secum habuit, Athisli regis filiam et sue matris Ursule, de qua superius dictum est; quam fraterno amore dilexit. Cui prouinciam Hornshæræth Sialandie ad pascendas puellas suas in expensam dedit; in qua uillam edificauit nomine Sculde, unde nomen <Sculdælef> sumpsit.
VIII. Hoc tempore erat quidam comes Scanie, nomine Hiarwart, Teotonicus genere, Rolf tributarius. Qui ad eum procos misit, ut sororem suam Sculd Hiarwardo daret uxorem. Quo nolente, propria ipsius puelle uoluntate clanculo eam raptam sociauit sibi. Vnde conspirauerunt inter se deliberantes Hiarwart et Sculd, quomodo Rolf interficeretur, et Hiarwart superstes regni heres efficeretur. Non post multum uero temporis animosus ad uxoris exortationem Hiarwart Sialandiam classe pecijt; genero suo Rolf tributum attulisse simulauit. Die quadam dilucessente ad Lethram misit: ut videret tributum, Rolf nunciauit. Qui cum uidisset non tributum sed exercitum armatum, uallatus est [Rolf] militibus, et a Hiarwardo interfectus est. Hiarwardum autem Sialandenses et Scanienses, qui cum eo erant, in regem assumpserunt; qui breui tempore, a mane usque ad primam, regali nomine potitus est. Tunc uenit Aki, frater Haghbardi, filius Hamundi; Hiarwardum interfecit et Danorum rex effectus est. Quo regnante uenit quidam, nomine Fritleff, a partibus septemtrionalibus et filiam sibi desponsauit Rolf Crake; ex qua filium, nomine Frothæ, genuit, cognomine Largus.
IX. Postquam genuerat filium Frothi, Aki regem interfecit Fritleff et in eundem gradum leuatus est. Quo eciam defuncto, ei in regnum Frothi filius successit. Quo a Swærthingi filijs interempto, filius eius Ingyald in regnum leuatur. Huic quoque defuncto successit Olauus filius eius, et ipsi filia, nomine Asa, de qua prouerbia multa dicuntur. Mortua Asa, que patri Olauo successerat, rex Danorum factus Haraldus, qui et Hyldetan dicebatur; iste dominium <maximum> habuisse dicitur, factis sibi tributarijs omnibus regnis usque ad mare mediterraneum. Cumque ad Suethiam exigendorum tributorum causa proficisceretur, bello excepit eum rex Ring in campo, nomine Brawel; ubi ex parte Haraldi uexillifere puelle pugnasse feruntur, quarum una Hethæ, altera Wysna dicebatur. In congressu illo Haraldus occubuit, et ex permissu Ring, regis Suethie, Dani puellam Hethæ regem super se constituerunt. Que eciam Dacie imperans ciuitatem sui nominis Hethæby apud Jutlandiam in portu statuit Sleswicensi.