Chronicon (Joannes Biclarensis)

This is the stable version, checked on 3 Decembris 2021. 1 pending change awaits review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Chronicon
Saeculo VI

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 72


JoaBic.Chroni10 72 Joannes Biclarensisfl. 600 Parisiis J. P. Migne 1849 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Chronicon

Post Eusebium, Caesariensis Ecclesiae episcopum, Hieronymum toto orbe notum presbyterum, nec non et Prosperum, virum religiosum, atque Victorem Tununensis Ecclesiae Africanae episcopum, qui historiam omnium pene gentium summa brevitate et diligentia contexere visi sunt, et usque ad nostram aetatem congeriem perduxerunt annorum, et quae acta sunt in mundo ad agnitionem nostram transmiserunt: nos ergo in adjutorio Domini nostri Jesu Christi, quae temporibus nostris acta sunt, ex parte quod oculata fide pervidimus, et ex parte quae ex relatu fidelium didicimus, studuimus ad posteros notescenda brevi stylo transmittere.

Quinta decima ergo indictione, ut dictum est, Justiniano mortuo, Justinus junior nepos ejus Romanorum efficitur imperator.

Romanorum LIII, regnat JUSTINUS junior annis XI. Qui Justinus anno primo regni sui, ea quae contra synodum Chalcedonensem fuerant commentata, destruxit symbolumque sanctorum CL Patrum Constantinopoli congregatorum, et in synodo Chalcedonensi laudabiliter receptum, in omni catholica Ecclesia a populo concinendum intromisit, prius quam Dominica dicatur oratio.

Armenorum gens et Iberorum, qui a praedicatione apostolorum Christi susceperunt fidem, dum a Cosdra Persarum imperatore ad culturam idolorum compellerentur, renuentes tam impiam jussionem, Romanis se eum provinciis suis tradiderunt; quae res inter Romanos et Persas pacis foedera rupit.

Anno II memorati principis, in regia urbe Aetherius et Additus patricii, dum Justino mortem vellent veneno potius quam ferro per medicos inferre, detecti, capitali sententia puniri jussi, prior a feris devoratus, secundus incendiis concrematus interiit. Justinus filius Germani patricii, consobrinus Justini imperatoris, factione Sophiae Augustae in Alexandria occiditur. His temporibus Athanaildus rex Gothorum in Hispania vitae finem suscepit, et Luiba pro eo in regnum provehitur.

Anno III Justini imperatoris Garamantes per legatos, paci R. P. et fidei Christianae sociari desiderantes poscunt: qui statim utrumque impetrant. Theodorus praefectus Africae a Mauris interfectus est. Mauritarum gens his temporibus fidem recipit. Hujus imperii anno III Leovigildus germanus Luibani regis, superstite fratre, in regnum citerioris Hispaniae constituitur; Gosuintham relictam Athanaildi in conjugium accipit; et provinciam Gothorum quae jam pro rebellione diversorum fuerat diminuta, mirabiliter ad pristinos revocat terminos.

Anno IV Justini imperatoris qui est Leovigildi regis secundus annus, Theoctistus magister militum provinciae Africanae a Mauris bello superatus interiit.

Leovigildus rex loca Bastaniae et Malacitanae urbis, repulsis militibus, vastat, et victor solio redit. Justinus imperator per Tiberium excubitorum comitem in Thracia bellum genti Barbarorum ingerit, et victor Tiberius Constantinopolim redit. In provincia Gallaeciae, Miro post Theodomirum Suevorum rex efficitur.

Anno V Justini imperatoris qui est III Leovigildi regis annus, Justinus imperator Armeniam et Iberiam, repulsis Persis, Romanas provincias facit: et bellum Persarum imperator per duces parcit [peragit]. Amabilis magister militiae Africanae a Mauris occiditur. Leovigildus rex Asinodam fortissimam civitatem, proditione cujusdam Frainidanei nocte occupat: et militibus interfectis, memoratam urbem ad Gothorum revocat jura. Donatus abbas monasterii Pernitani mirabilium operator clarus habetur.

Anno VI Justini imperatoris qui est Leovigildi regis IV annus, Gepidarum regnum finem accepit, qui a Langobardis praelio superati, Cunicmundus rex campo occubuit; et thesauri ejus per Trasaricum Arrianae sectae episcopum, et Reptilanem Cunicmundi nepotem Justino imperatore Constantinopolim ad integrum perducti sunt. Leovigildus rex Cordubam civitatem diu Gothis rebellem nocte occupat, et caesis hostibus propriam facit; multasque urbes et castella, interfecta rusticorum multitudine, in Gothorum dominium revocat. Miro Suevorum rex bellum contra Aragones movet. Domnus Helenensis Ecclesiae episcopus clarus habetur

Anno VII Justini imperatoris qui est Leovigildi V annus, Alboinus Langobardorum rex factione conjugis suae a suis nocte interficitur. Thesauri vero ejus cum ipsa regina in reipublicae Romanae ditionem obveniunt, et Langobardi sine rege et thesauro remansere. His diebus Luiba rex vitae finem accepit, et Hispania omnis in regno et potestate Leovigildi regis Galliaque Narbonensis concurrit. Justinus imperator gravi infirmitate concutitur: quae infirmitas ab aliis quidem cerebri motio, ab aliis daemonum vexatio putabatur. In regia urbe mortalitas inguinalis plagae exardescit, in qua multa millia hominum vidimus defecisse. Leovigildus rex Sabariam ingressus Sabos vastat, et provinciam ipsam in suam redigit ditionem: duosque filios suos ex amissa conjuge, Ermenegildum et Recaredum, consortes regni facit. Legati gentis Macuritarum Constantinopolim veniunt: dentes elephantinos et camelopardalim Justino principi munera afferentes sibi cum Romanis amicitias conciliant. Post Joannem Romanae Ecclesiae Benedictus ordinatur episcopus. Praefuit annis IV. Mausona Emeritensis Ecclesiae episcopus in nostro dogmata clarus habetur.

Anno VIII Justini, qui et Leovigildi VI annus, Persae cum Romanis pacis foedera rumpunt; et congressione facta Daras civitatem fortissimam bello superant, et caesa multitudine Romanorum memoratam urbem ingressi depopulati sunt.

His diebus Leovigildus rex Cantabriam ingressus provinciae pervasores interficit; Amaya occupat; opes eorum pervadit, et provinciam in suam revocat ditionem.

Justinus imperator Tiberium quem superius excubitorum comitem diximus, Caesarem facit, et non multo post imperiali fastigio provehit et reipublicae principem designat. Hujus Tiberii Caesaris die prima in regia urbe inguinalis plaga sedata est.

Anno IX Justini imperatoris, qui est Leovigildi regis VII annus, Cosdroes Persarum imperator cum nimia multitudine exercitus ad vastandos Romanorum terminos promovet: cui Justinianus dux Romanae militiae et magister militum orientis a Tiberio destinatus bellum parat; et in campis qui inter Daras et Nezinios [Nezivios] ponuntur, forti pugna congressus, habens secum gentes fortissimas quae barbaro sermone Hermam nuncupantur, memoratum imperatorem bello superat. Quo cum suo exercitu in fugam verso, castra ejus pervadit; et provinciae Persidae fines victor Justinianus vastat, exuviasque eorum pro triumpho Constantinopolim dirigit, XXIV elephantos inter caetera, qui magnum spectaculum Romanis in urbe regia exhibuerunt. Praedam vero de manubiis Romanorum . . . . . Persarum multitudo ob nimiam vilitatem nummo publico venundata sunt. Leovigildus rex Aregenses montibus [Araegonenses montes] ingreditur. Aspidium loci seniorem cum uxore et filiis captivos ducit, opesque ejus ac loca in suam redigit potestatem. Aramundarus Saracenorum rex Constantinopolim venit, et cum stemate suo et donis Barbariae Tiberio principi occurrit. Qui a Tiberio benigne exceptus et donis opimis exornatus ad patriam abire permissus est.

Anno X Justini imperatoris qui est Leovigildi regis VIII annus, Bandarius gener Justini principis a Langobardis praelio vincitur, et non multo post vitae finem accipit. Romanus filius Anagasti patricii magister militiae, gentis Suevorum regem vivum cepit: quem cum suo thesauro, uxore et filiis Constantinopolim adducit, et provinciam eorum in Romanorum dominium redigit. Leovigildus rex in Gallaecia Suevorum fines conturbat, et a rege Mirone per legatos rogatus pacem eis pro parvo tempore tribuit. Sclavini in Thracia multas urbes Romanorum pervadunt, quas depopulatas vacuas reliquere. Abares littora maris captiose obsident, et navibus littora Thraciae navigantibus satis infesti sunt. Post Benedictum Romanae Ecclesiae Pelagius junior ordinatur episcopus. Praeest annis XI.

Anno XI regni sui Justinus diem clausit extremum, et Tiberius singulare obtinuit imperium.

Romanorum LIV, TIBERIUS regnat annis VI.

Anno ergo primo imperii Tiberii, qui est Leovigildi annus IX, Abares Thracias vastant, et regiam urbem a muro longe obsident. Leovigildus rex Orospedam ingreditur, et civitates atque castella ejusdem provinciae occupat, et suam provinciam facit; et non multo post inibi Rustici rebellantes a Gothis opprimuntur; et post haec integra a Gothis possidetur Orospeda.

Anno II Tiberii imperatoris qui est Leovigildi annus X, Gennadius magister militum in Africa Mauros vastat; Gasmulem fortissimum regem qui jam tres duces superius nominatos Romani exercitus interfecerat, bello superat, et ipsum regem gladio interficit. Tiberius Mauricium excubitorum comitem magistrum militiae orientis instituit, et ad repugnandum Persis direxit. Romani contra Langobardos in Italia lacrymabile bellum gerunt.

Leovigildus rex, extinctis undique tyrannis et pervasoribus Hispaniae superatis, sortitus requiem propria cum plebe resedit, et civitatem in Celtiberia ex nomine filii condidit, quae Recopolis nuncupatur, quam miro opere et moenibus et suburbanis adornans privilegia populo novae urbis instituit. Joannes presbyter Ecclesiae Emeritensis clarus habetur.

Anno III Tiberii imperatoris qui est Leovigildi XI annus, Abares a finibus Thraciae pelluntur, et partes Graeciae atque Pannoniae occupant. Leovigildus rex Hermenegildo filio suo filiam Sisberti regis Francorum in matrimonium tradit, et provinciae partem ad regnandum tribuit. Leovigildo ergo quieta pace regnante adversariorum domestica rixa conturbat. Nam eodem anno filius ejus Hermenegildus factione Gosuinthae reginae tyrannidem assumens, in Hispali civitate rebellione facta recluditur, et alias civitates atque castella secum contra patrem rebellare facit. Quae causa in provincia Hispaniae tam Gothis, quam Romanis majoris exitii, quam adversariorum infestatio fuit. Novellus Complutensis episcopus clarus habetur.

Anno IV Tiberii, qui est Leovigildi XII annus, Mauricius magister militum orientis contra Persas bellum movet, et repulsa Persarum multitudine in oriente hiemavit. Leovigildus rex in urbem Toletanam synodum episcoporum sectae Arianae congregat, et antiquam haeresim novello errore emendat, dicens de Romana religione ad nostram catholicam fidem venientes non debere baptizari, sed tantummodo per manus impositionem et communionis praeceptionem pollui [perceptionem ablui], et gloriam Patri per Filium in Spiritu sancto dare [Dari]. Per hanc ergo seductionem plurimi nostrorum cupiditate potius impulsi in Arianum dogma declinant.

Anno V Tiberii, qui est Leovigildi XIII annus, Langobardi in Italia regem sibi ex suo genere eligunt vocabulo Antarich, cujus tempore et milites Romani omnino sunt caesi, et terminos Italiae Langobardi sibi occupant. Sclavinorum gens Illyricum et Thracias vastant.

Leovigildus rex partem Vasconiae occupat, et civitatem quae Victoriacum nuncupatur, condidit. Tiberius imperator magistro militum orientis filiam suam in conjugium tradit.

Anno VI Tiberii qui est Leovigildi XIV annus, Tiberius vitae terminum dedit, et Mauricius pro eo Romanorum imperator efficitur.

Romanorum XV [ Leg. LV]. MAURICIUS regnat annos XX. Leovigildus rex exercitum ad expugnandum tyrannum filium colligit.

Anno ergo primo Mauricii imperatoris, qui est Leovigildi regis XV annus, Leovigildus rex civitatem Hispalensem congregato exercitu obsidet, et rebellem filium gravi obsidione concludit: in cujus solatio Miro Suevorum rex ad expugnandam Hispalim devenit, ibique diem clausit extremum; cui Eburicius filius in provincia Gallaeciae in regnum succedit. Interea Leovigildus rex supra dictam civitatem, nunc fame, nunc ferro, nunc Baetis conclusione omnino conturbat.

Anno II Mauricii imperatoris, qui est Leovigildi XVI annus, Leovigildus muros Italicae antiquae civitatis restaurat, quae res maximum impedimentum Hispalensi populo exhibuit. His diebus Andeca in Gallaecia Suevorum regnum cum tyrannide assumit, et Sifeguntiam relictam Mironis regis in conjugium accepit: Eboricum regno privat, et monasterii monachum facit. Leovigildus rex filio Hermenegildo ad rempublicam commigrante, Hispalim pugnando ingreditur: civitates et castella quas filius occupaverat, cepit, et non multo post memoratum filium in Cordubensi urbe comprehendit, et regno privatum in exsilium Valentiam mittit.

Mauricius imperator contra Langobardos Francos per conductelam movet, quae res utrique genti non parva contulit damna.

Eutropius abbas monasterii Servitani discipulus sancti Donati clarus habetur.

Anno III Mauricii, qui est Leovigildi XVII annus, Mauricius per duces bellum infert. Leovigildus rex Gallaecias vastat. Andecanim regem comprehensum regno privat. Suevorum gentem, thesaurum et patriam suam in potestatem redigit, et Gothorum provinciam facit. Hermenegildus in urbe Tarraconensi a Sisberto interficitur.

Franci Galliam Narbonensem occupare cupientes cum exercitu ingressi: in quorum congressionem Leovigildus Recaredum filium obviam mittens, et Francorum est ab eo exercitus repulsus, et provincia Gallaeciae [Galliae] ab eorum infestatione est liberata. Castra vero duo cum nimia hominum multitudine, unum pace, alterum bello occupat. Castrum vero quod Hodierno vocatur, tutissimum valde in ripa Rhodani fluminis ponitur; quod Recaderus rex fortissima pugna aggressus obtinuit, et victor ad patrem patriamque redit. Andeca vero regno privatus tondetur, et honore presbyterii post regnum honoratur. Non dubium quod in Eiborico regis filio rege suo fecerat patitur, et exsilio Pacensi urbe relegatur. Malaricus in Gallaecia tyrannidem assumens, quasi regnare vult: qui statim a ducibus Leovigildi oppressus comprehenditur, et Leovigildo vinctus praesentatur. Leander Hispalensis Ecclesiae episcopus clarus habetur.

Anno IV Mauricii imperatoris, qui est Leovigildi regis XVIII annus, Anthane Langobardorum rex cum Romanis congressione facta superat, et caesa multitudine militum Romanorum Italiae fines occupat.

Hoc anno Leovigildus rex diem clausit extremum, et filius ejus Recaredus cum tranquillitate regni ejus sumit sceptra

Anno V Mauricii imperatoris Romanorum, qui est Recaredi regis primus feliciter annus, Mauricius Theodosium filium suum ex filia Tiberii imperatoris natum Caesarem facit. Pelagio juniore mortuo, Romanae Ecclesiae Gregorius in episcopatum succedit. Praeest annis XV. Romani per Francorum adjutorium Langobardos vastant, et provinciae Italiae partem in suam redigunt potestatem. Sisbertus interfector Hermenegildi morte turpissima perimitur. Recaredus primo regni suo anno, mense X, catholicus, Deo juvante, efficitur, et sacerdotes sextae Arianae sapienti colloquio aggressus ratione potius quam imperio converti ad catholicam fidem facit, gentemque omnium Gothorum et Suevorum ad unitatem et pacem revocat Christianae Ecclesiae. Sectae Arianae, gratia divina, in dogmate veniunt Christiano.

Desiderius Francorum rex dux Gothis satis infestus a ducibus Recaredi regis superatur; et, caesa Francorum multitudine, in campo moritur.

Recaredus rex aliena a praedecessoribus direpta et fisco sociata placabiliter restituit. Ecclesiarum et monasteriorum conditor et ditator efficitur.

Anno VI Mauricii, qui est Recaredi II annus, quidam ex Arianis Sunna episcopus, et Seggo cum quibusdam tyrannidem assumere cupientes, deteguntur. Convicti, Sunna exsilio truditur, et Seggo manibus amputatis Gallaeciam exsulans mittitur. Mauricius Theodosium filium quem supra Caesarem diximus, Romanorum imperatorem facit.

Anno VII Mauricii, qui est Recaredi regis III annus, Uldila episcopus cum Gosuintha regina insidiantes Recaredo manifestantur; et fidei catholicae communionem quam sub specie Christiana quasi sumentes projiciunt, publicantur. Quod malum in cognitionem hominum deductum, Uldila exsilio condemnatur; Gosuintha vero catholicis semper infesta vitae tunc terminum dedit. Francorum exercitus a Gonterano rege transmissus, Bosone duce, in Galliam Narbonensem obveniunt, et juxta Carcassonensem urbem castra metati sunt. Cui Claudius Lusitaniae dux a Recaredo rege directus obviam inibi occurrit: cum quo congressione facta, Franci in fugam vertuntur, et direpta castra Francorum, et exercitus a Gothis caeditur. In hoc ergo certamine gratia divina, et fides catholica quam Recaredus rex in Gothis fideliter adeptus est, esse noscitur operata: quoniam non est difficile Deo nostro, si in paucis [Si paucis] una in multis [Una multis] detur victoria. Nam Claudius dux cum CCC viris LX millia ferme Francorum noscitur infugasse, et maximam eorum partem gladio trucidasse. Non immerito Deus laudatur temporibus nostris in hoc praelio esse operatus, qui similiter ante multa temporum spatia per manum ducis Gedeonis MCCC viris multa millia Madianitarum Dei populo infestantium noscitur exstinxisse.

Anno VIII Mauricii imperatoris, qui est Recaredi IV annus, sancta synodus episcoporum totius Hispaniae, Galliae et Gallaeciae in urbe Toletana, praecepto principis Recaredi congregatur episcoporum numero LXII, in qua synodo intererat memoratus Christianissimus Recaredus, ordinem conversionis suae et omnium sacerdotum, vel gentis Gothicae confessionem tomo scriptam manu sua episcopis porrigens, et omnia quae ad professionem fidei orthodoxae pertinent, innotescens; cujus tomi ordinem decrevit sancta episcoporum synodus canonicis applicare monumentis. Summa tamen synodalis negotii penes sanctum Leandrum Hispalensis Ecclesiae episcopum, et beatissimum Eutropium monasterii Servitani abbatem fuit. Memoratus vero Recaredus rex, ut diximus, sancto intererat concilio renovans temporibus nostris antiquum principem Constantinum magnum sanctam synodum Nicaenam sua illustrasse praesentia: nec non et Marcianum Christianissimum imperatorem, cujus instantia Chalcedonensis synodi decreta formata sunt. Siquidem et in Nicaena urbe haeresis Ariana et initium sumpsit et damnationem meruit, radicibus non amputatis. Chalcedone vero Nestorius et Eutychius una cum Dioscoro ipsorum patrono, et haeresibus propriis condemnati sunt. In hac vero sancta Toletana synodo Arii perfidia post longas Catholicorum neces atque innocentium strages ita radicitus amputata est, insistente principe memorato Recaredo rege, ut ulterius non pullulet, catholica ubique pace data Ecclesiis. Haec ergo nefanda haeresis, secundum quod scriptum est, De domo Domini exiet tentatio ab Alexandria, etc., detegente sancto Alexandro ejusdem urbis episcopo, per Arium presbyterum inolevit: qui in Nicaena synodo CCCXIIX episcoporum judicio, vigesimo imperii Constantini senioris anno synodaliter damnationem cum proprio errore suscepit. Quae post haec non solum Orientis et Occidentis partem maculavit, sed et Meridianam et Septemtrionis plagam, et ipsas insulas sua perfidia irretivit. A vigesimo ergo Constantini principis anno, quo tempore haeresis Ariana initium sumpsit, usque in octavum annum Mauricii principis Romanorum, qui est Recaredi quartus regni annus, anni sunt CCLXVI, quibus Ecclesia catholica hujus haeresis infestatione laboravit. Sed favente Deo vicit, quoniam fundata est super petram. In his ergo temporibus quibus omnipotens Deus, prostrato veternosae haeresis veneno, pacem suae restituit Ecclesiae, imperator Persarum Christi suscepit fidem, et pacem cum Mauricio imperatore firmavit. Recaredo ergo orthodoxo quieta pace regnante, domesticae insidiae praetenduntur. Nam quidam ex cubiculo ejus etiam provinciae dux, nomine Argimundus, adversus Recaredum regem tyrannidem assumere cupiens, ita ut, si posset, eum et regno privaret et vita. Sed nefandi ejus consilii detecta machinatione, comprehensus, et in vinculis ferreis redactus, habita discussione, socii ejus impiam machinationem confessi condigna sunt ultione interfecti. Ipse autem Argimundus qui regnum assumere cupiebat, primum verberibus interrogatus, deinde turpiter decalvatus, post haec dextra amputata, exemplum omnibus in Toletana urbe, Asino sedens pompizando dedit, et docuit famulos dominii non esse superbos.