EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Chronicon
Saeculo VI

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 96


Chronicon (Isidorus Pacensis), J. P. Migne

INCIPIT EPITOME IMPERATORUM, VEL ARABUM EPHEMERIDES, ATQUE HISPANIAE CHRONOGRAPHIA SUB UNO VOLUMINE COLLECTA.

1. (1253A)Aera 649, Romanorum 57, Heraclius imperio coronatus reg. an. 30 peractis a principio mundi annis 5838. Hic ob amorem Flaviae nobilissimae virginis illi apud Africam ante sumptum imperium desponsatae, et jussu Phocae principis ex Libyae finibus Constantinopolim deportatae, rebellionem adversus Phocam cum Nichita magistro militiae moliens, contra rempublicam consilio definito Heraclius aequoreo, Nichita terrestri exercitu adunato tali invicem definiunt pacto, ut quisquis eorum primus Constantinopolim adventaret, in loco coronatus digne frueretur imperio. Sed Heraclius ab Africa navali ascendens collegio, ad Regiam usque ocius pervenit navigando. Quem aliquantulum obsistentem in bello Phocam Byzantii captum flammigero feriunt gladio. Qui (1253B)mox ut eum perspicit jugulatum, illico imperio sublimatur. Nichita vero eremi deserta penetrando, Aegyptum, Syriam, Arabiam, Judaeam, et Mesopotamiam aggressus est, Persas acriter insequendo, et supranominatas provincias imperiali dominatui restaurando. Sed Persae suis a sedibus prosilientes, confidentes ex virtute et numero iterum sibi vicinas provincias stimulant, reformando: filiusque Cosdroae regis Persarum, patrem tumultualiter effugiendo, principi se dedit Romano, spondens omnem Persidem vivide tradere jam dicto Augusto: sed Heraclius exercitu adunato cum omni manu ferrea Persidem proficiscitur insequendo. Tunc Cosdro as tali certioratus nuntio, cum cuncto Persarum collegio obvius exstitit resistendo. Denique ubi Heraclius cum Cosdroa (1253C), utrique frementes, uno se applicant pago; hoc pari definiunt verbo, ut ad singulare certamen electi ex utroque exercitu belligeri deveniant duo, ut in ipsis experiantur praesagando quidquid in ejus pugnae eventu prospexerint de toto bello secernendo: sic sub divo definiunt: quorum belligerum animo vel consilio statuunt proprio, ut quidquid, ut diximus, proventus fortunae per eorum ostenderit gladios, hoc redundet in socios: qualiter ex ipsorum omnino teneretur auspicio, ut regalia sine cunctatione victori illico mitterent vicissim colla sub jugo.

2. Sed Cosdro as more Philistinorum superbiens spurium quemdam tanquam alterum Goliam educit in praelio. Territi omnes Heraclii bellatores pedem (1253D)subtrahunt retro. Tunc Heraclius de Domini confidens (1254A)auxilio, super eum descendens, uno hostem perimit jaculo: sicque Persarum irrupto diffugio, usque ad Susam urbem, quae caput et culmen eorum est, pervenit feriendo. At tunc Cosdro ae regno destructo, et imperiali dominatui tradito, populus non Deo, sed ipsi Heraclio honorem reddendo, et ille hoc aucte receptando, Romam pervenit repedando. Denique exercitu digne remunerato, thronum ascendit gloriose triumphando. Tunc in somnis de re hujusmodi multa ei venire ferunt ex monito: et ut a muribus eremi immisericorditer vastaretur, et per stellarum cursum astrologico praemoneretur indicio. Hic Heraclius, ut praefati sumus, Persas rebellantes edomuit: imperiales patrias belligerando reformavit. Seductus a laudibus populi, non Deo, sed sibi, ut (1254B)ferunt, honorem victoriae exaggerando, increpationem per visum non modicam graviter praesagando crebro expavit.

3. Hujus temporibus in aera 653, anno imperii ejus quarto, Sclavi Graeciam occupant. Saraceni in aera 656, anno imperii Heraclii septimo, Syriam, Arabiam et Mesopotamiam furtim magis quam virtute, Mahomet eorum ductore rebellia adhortante, sibi vindicant: atque non tantum publicis irruptionibus, quantum clanculis incursationibus perseverando vicinas provincias vastant: sicque eo modo, arte fraudeque, non virtute, cunctas adjacentes imperii civitates stimulant: et postmodum jugum a cervice excutientes, aperte rebellant. Qui et in aera 656, anno imperii Heraclii 7, regnum invadunt, quod (1254C)crebro et vario eventu belligerantes fortiter vindicant: sicque multis praeliis dimicante contra eos Theodoro Heraclii Augusti germano, monitu fratris praesagationem murium reminiscentis, ad multiplicandas et colligendas in bellum gentes discedit a praelio: sed quotidie eorum incrasante jugulo, ita in Romanis legionibus irruit timor, ut apud Gabatham oppidum commisso belligero, exercitus funditus laesus, et Theodorus necatus migraret e saeculo. Tunc Saraceni de tanta nobilium Romanorum strage firmiter certi, metu excuso, apud Damascum splendidissimam Syriae urbem conscendunt in regno.

4. Expleto vero Mahomet decimo anno, Abubacar de ejus tribu succedit in solio, non modicas et ipse irruptiones in Romanorum fines et Persarum (1254D)molitus. Igitur, ut jam fati simus, in aera 653, anno (1255A)imperii Heraclii quarto, Arabes tyrannizant: et in aera 656, Theodorum Augusti germanum aggressi, pene per decem annos praeliis fatigatum, postremo in bello diffusum exsuperant; sicque resistentem acriter necant: regnumque apud Damascum propheta eorum Mahomet innitente, excusso jam Romani nominis metu, publice collocant. Post cujus Mahomet decem regni expletos annos in aera 666, anno imperii Heraclii 17, jam dictum Abubacar de tribu ipsa in loco prioris subrogant, Persidemque sub imperio Romano derelictam Arabes gladio feriunt: sicque triennio pene belligerantes potentialiter regnant.

5. Hujus Heraclii temporibus, in aera 669, anno imperii sui 20, Arabum incipiente 14, vitae termino, expleto triennio, Abubacar dato, Amer dereliquit (1255B)in solio. Sicque Amer gubernacula prioris suscipiens omnia, populo decem per annos rigidus mansit in regno. Hic Alexandriam antiquissimam ac florentissimam civitatem metropolim Aegypti jugo subjecit censuario. Qui cum de omnibus partibus, Orientis scilicet et Occidentis, triumphum victoriae deportaret tam in terrestri quam in aequoreo praelio, a quodam servo orationi instans verberatus est gladio. Tunc vitae terminum dedit, expleto, ut diximus, decimo anno.

6. Hujus Heraclii temporibus Sisebutus in aera 650, anno imperii supradicti secundo, Saracenis adhuc consistentibus sub Romanorum tributo, Hiberiam ut vir sapiens et nimium litteraturae deditus retemptat annos per octo. Hic per Hispaniam urbes (1255C)Romanas subjugat: Judaeos ad Christi fidem vi convocat. Venerabilem Helladium Toletanae sedis urbis regiae metropolitanum episcopum sanctitatis praeconio praefulgentem Ecclesia clamitat. Isidorum Hispalensem metropolitanum pontificem, clarum doctorem Hispania celebrat: qui anno septimo suprafati principis Sisebuti contra Acaephalorum haeresim magna auctoritate Hispali in secretario sanctae Hierusalem concilium agitat: atque per veridica doctorum testimonia Syrum quemdam Acaephalorum episcopum, suprafatam haeresim vindicantem exsuperat, et vera concilii asserta confirmans, ejus eloquentia damnat, atque a pristino errore praefatum pontificem diu insequendo perpetualiter liberat.

7. Reccaredo denique huic Sisebuto succedente in (1255D)solio, dum per tres menses solummodo regnat, hujus vitae brevitas nihil dignum praenotat. 8. Hujus Heraclii temporibus Suintila in aera 659, anno imperii ejus decimo, Arabum quarto regnante in eis Mahomet, digne gubernacula in regno Gothorum suscepit sceptra, decem annis regnans. Hic coeptum bellum cum Romanis peregit, celerique victoria totius Hispaniae monarchiam obtinuit. 9. Hujus Heraclii temporibus, Sisenandus in aera 669, anno imperii ejus vigesimo, Arabum 14, regnante (1256A)in eis Omar, anno pene expleto, per tyrannidem regno Gothorum invaso, quinquennio regali locatus est solio: qui anno regni sui tertio sexagies sexies Toleti, Galliae et Hispaniae episcopis aggregatis cum absentium vicariis, vel palatii senioribus in ecclesia sanctae Leocadiae virginis et martyris Christi; post priorem Reccaredum Gothorum regem, constante adhuc Hispalensi Isidoro episcopo vel in multis jam libris fulgente mirifice, de diversis causis concilium celebravit. Huic sanctae synodo inter caeteros Braulio Caesaraugustanus episcopus interfuit, cujus eloquentiam Romam, urbium mater et domina, postmodum per epistolare eloquium satis est mirata.

10. Hujus Heraclii temporibus Chintila in aera 674, anno imperii ejus 25, Arabum 18, regnante in (1256B)eis Omar, anno quinto jam plene expleto, atque incipiente jam sexto, Gothis praeficitur, reg. ann. 4. Hic concilium Toletanum viginti quatuor episcoporum habitum agitat: ubi non solum de rebus mundanis, verum etiam de divinis, multa ignaris mentibus infundendo illuminat. Quanta vero sanctorum congregatio a vicariis episcoporum consedentibus, vel a senioribus palatii, qui interesse digni habiti fuerunt concilium perlustrantibus aggregata in ecclesia sanctae Leocadiae virginis et martyris Christi, exstitit, liber Canonum indicat. In hac synodo Braulio Caesaraugustanus episcopus prae caeteris episcopis excellit, atque piam doctrinam Christianis mentibus decenter infundit, cujus et opuscula nunc usque Ecclesia relegit.(1256C)

11. Hujus Heraclii temporibus in aera 688, anno imperii ejus 29, Arabum 23, regnante in eis Omar anno 10, Tulgas bonae indolis et radicis Gothorum, regno suscepto principatur ann. 2. 12. Aera 679, Romanorum 58, Constantinus Heraclii filius imperio coronatur, regnans annis 6, peractis a principio mundi annis 5843. Hujus temporibus in aera 680, anno imperii ejus primo, Arabum 25, Othomam suae gentis administrationem suscepit ann. 12, qui jam secundi anni gubernacula prorogans Libyam, Marmoricham et Pentapolim, Gazaniam quoque, vel Aetyopiam quae supra Aegyptum in eremi adjacent plagis, Saracenorum sociavit regimini, et ditioni subjecit: plurimasque civitates Persarum tributarias fecit: postremo tumultu suorum (1256D)occiditur, regnans ann. 12.

13. Hujus temporibus, in aera 680, anno imperii Constantini primo, Arabum 25, regnante in eis Othomam anno secundo, Chindasvinthus per tyrannidem regnum Gothorum invasum Hiberiae triumphabiliter principatur, demoliens Gothos, sexque per annos regnat. Hic in Toletana urbe synodale decretum 30 episcoporum cum omni clero vel vicariis eorum episcoporum quos languor vel inopia praesentes fore non fecit, atque palatinum collegium, qui electione (1257A)collegii interesse meruerunt, mirifice anno regni sui quinto indicit celebrandum, discurrentibus tantum notariis quos ad recitandum vel ad excipiendum ordo requirit. Hic Tajonem Caesaraugustanum episcopum, ordinis litteraturae satis imbutum, et amicum Scripturarum, Romam ad suam petitionem pro residuis libris Moralium navaliter porrigit destinatum. Qui cum a papa Romensi de die in diem differretur in longum, quasi in armario Romanae Ecclesiae prae multitudine quaesitum, facile nequaquam reperirent libellum, Dominum, pernoctans, et ejus misericordiam ad vestigia beati Petri apostolorum principis deposcens, ei scrinium in quo tegebatur, ab angelo manu est ostensum. Quo mox ut se papa praevidit reprehensum, cum nimia veneratione ei adjutoria (1257B)tribuit ad conscribendum, et Hispanis per eum transmittit ad relegendum; quia tunc ex beati Job libris expositum retemptabant solum quod per beatum Leandrum Hispalensem episcopum fuerat advectum, et olim honorifice deportatum. Requisitus vero et conjuratus Tajo episcopus a papa Romano, quomodo ei tam veridice fuisset librorum illorum locus ostensus, hoc illi post nimiam deprecationem cum nimia alacritate est fassus, quod quadam nocte se ab ostiariis ecclesiae beati Petri apostoli expetiit esse excubium: atque ubi hoc reperit impetratum, subito ad noctis medium, cum se nimis lamentis ante beati Petri apostoli loculum deprecando faceret cernuum: luce coelitus emissa, ita ab inenarrabili lumine tota ecclesia exstitit perlustrata, ut nec modicum relucerent (1257C)ecclesiae candelabra: simulque cum ipso lumine una cum vocibus psallentium et lampadibus relampantium introiere sanctorum agmina. Denique ubi horrore nimio exstitit territus, oratione ab eis completa, paulatim ex illa sanctorum curia duo dealbati senes gressum in eam partem qua episcopus in oratione degebat, coeperunt dare praependulum. At ubi eum repererunt pene jam mortuum, dulciter salutatum reduxerunt ad proprium sensum. Cumque ab eis interrogaretur, quam ob causam tam grande exstaret fatigium vel cur ab Occidente properans tam longum peteret navigerium: hoc et hoc ab eo quasi inscii relatum auscultabant operae pretium. Tum ille multis eloquiis consolato, ei opportunum ubi ipsi libri latebant ostenderunt loculum. Igitur (1257D)sancti illi requisiti quae esset sanctorum illa caterva, eos tam claro cum lumine comitantium, responderunt dicentes, Petrum esse Christi apostolum, simulque et Paulum, invicem se manu tenentes cum omnibus successoribus ecclesiae in illo loco requiescentibus. Porro ubi et ipsi requisiti fuerunt, qui domini essent qui cum eo tam mirabile habebant colloquium, unus ex illis respondit, se esse Gregorium, cujus et ipse desiderabat cernere librum, et ideo advenire ut ejus remuneraret tam vastum fatigium, (1258A)et auctum redderet longissimum desiderium. Tunc interrogatus si tandem in illa sancta multitudine adesset sapiens Augustinus, eo quod ita libros ejus sicut et ipsius sancti Gregorii semper ab ipsis cunabulis amasset legere satis peravidus: hoc solummodo respondisse fertur: Vir ille clarissimus et omnium exspectatione gratissimus Augustinus quem quaeris, altior a nobis eum continet locus. Certe ubi ad eorum pedes coepit proruere: citius ab oculis ejus, ostiariis et ipsis territis, simul cum luce evanuit vir ille sanctissimus. Unde ab eo die cunctis in eadem apostolorum sede venerabilis Tajo exstitit gloriosus, qui ante despicabatur ut ignavus.

14. Aera 684, Romanorum quinquagesimus nonus Constans Constantini filius imperio coronatur, regnans (1258B)ann. 27, peractis a principio mundi annis 5870. Hic cum Arabibus navali praelio acriter dimicavit: qui postmodum apud Syracusam, Siciliae inclytam urbem, conjuratione peremptus est, peractis 27 imperii sui annis. Hujus imperio sole medio die obscurato coelum stellas prodit.

15. Hujus temporibus, in aera 686, anno regni Saracenorum 30, regnante in eis Othomam anno 7, Chindasvinthus Recesvinthum, licet flagitiosum, tamen bene monitum, filium suum regno Gothorum proponit, regnans annis 24. Hic crebra concilia egit, clarente Eugenio urbis regiae metropolitano episcopo Toleto pio, 46 episcoporum cum infinito clero vel vicariis desistentium, atque officium dignissimum palatinum in unum in basilica praetoriensi sanctorum (1258C)Petri et Pauli apostolorum excellenter recolligit, et non solum de mundanis actibus, verum etiam de sanctae Trinitatis mysterio ignorantes animas instruit. Hujus temporibus eclipsis solis, stellas in meridie visentibus omnibus, Hispaniam territat: atque incursationem Vasconum non cum modico exercitus damno prospectat.

16. Hujus temporibus in aera 690, anno Arabum 35, Moabia praedecessoris sortitus est sedem, regnans in ea annis 25; sed quinque ex eis annis cum suis bella civilia gessit, viginti vero omni plebe Ismaelitarum obediente, summa cum felicitate peregit. Adversus quem Constans Augustus mille et amplius lembos aggregans, infeliciter decertavit, et vix cum paucis aequorabiliter aufugiens, lapsus evasit. (1258D)Per ducem quoque nomine Abdalla, qui dudum in peracto certamine ducatum tenebat, in Occidente prospera multa peracta sunt, Tripolim venit: Cidamum quoque et Elemptim bellando aggressus est: et post multas desolationes effectas, vel diversas patrias victas, atque provincias vastas edomitas, sive plurimas catervas in fide acceptas, adhuc sanguinem sitiens, Africam adventavit cum omnibus praeliatorum phalangibus. Praeparato igitur certamine illico in fugam Maurorum est acies versa, et omnis (1259A)decor Africae cum Gregorio comite usque ad inter necionem deleta est. Abdalla quoque onustus beneficio largo cum omnibus suis cohortibus remeando Aegyptum pervenit, Moabia peragente decimum regni sui annum. Qui Moabia centum millia virorum ad obsequendum, vel Constantinopolim pergendum, filio tradidit. Quam cum per omne vernum tempus obsidione cingerent, et famis ac pestilentiae laborem non tolerarent, relicta urbe, plurima oppida capientes, onusti praeda Damascum ad regem a quo directi fuerant salutifere post biennium reviserunt. Expletis ergo Moabia principatus sui annis 20 et quos civiliter vixit 5, humanae naturae debitum solvit.

17. Aera 711, Romanorum sexagesimus Constantinus (1259B)Constantis filius imperio coronatur, reg. an. 15, peractis a principio mundi 5885. Hic apud Syracusam audiens seditione suorum occisum patrem, cum classe qua potuit Palatium petit, et thronum gloriae triumphando conscendit.

18. Hujus temporibus in aera 716, anno imperii ejus quinto, Arabum 61, Yzit natus Moabiae obtinuit regiminis locum annis jocundissimus tribus, et regni ejus cunctis suae patriae subditis nationibus vir nimium gratissime habitus: qui nullam unquam (ut hominibus moris est) sibi regalis fastigii causa gloriam appetivit, sed communiter cum omnibus civiliter vixit. Hic impleto triennio Moabiam prolem successorem reliquit, paternis moribus similem: qui ut ad fastigium regni pervenit tertiam tributi omnibus (1259C)condonavit: qui Moabia dimidium anni in regno manens ab hac luce discessit.

19. Hujus temporibus in aera 716, anno imperii ejus incipiente sexto, Arabum 62, Moabia juniore mortuo, cunctorum Arabum exercitus pene per quatuor annos in duos principes bifarie est divisus: quorum tantus manet conflictus, ut innumerabiles catervas utrorumque devoraverit gladius. Tunc imperatori per novem annos ab uno ex illis nomine Moroan, ut ei adjutoria militum opitularetur, aut ne impediretur, pro unoquoque die probati auri integri ponderis mille solidorum est numerus exsolutus, et mula Arabica cum lectiserica vestiaria singulis diebus causa pacis, ne praepediretur, simul cum polla decora, cuncta supra nominata sunt attributa, (1259D)atque omnis retroactorum temporum exstitit captivitas relaxata, quaecunque olim fuerat captivata.

20. Hujus temporibus in aera 720, anno imperii ejus decimo, Arabum sexagesimo sexto, Abdamelic apice regni assumpto regnat ann. 20. Hic aemulum patris persequens apud Maccam, Abrahae ut ipsi autumant domum inter Ur Chaldaeorum et Carrhas Mesopotamiae per ducem missum interfecit, et sapientissimo more civilia bella praeliando recomprimit.

21. Hujus temporibus, in aera 712, anno imperii (1260A)ejus primo, Arabum 57, Moabie regni 23, Wamba Gothis praefectus regnat annis 8. Qui jam in suprafata aera anni tertii sceptra regia meditans civitatem Toleti mire et eleganti labore renovat, quam et opere sculptorio versificando pertitulans, haec in portarum aditu epigrammata stylo ferreo in nitido lucidoque marmore exarat: Erexit factore Deo rex inclytus urbem Wamba suae celebrem protendens gentis honorem. In memoriis quoque martyrum, quas super easdem portarum turriculas titulavit, haec similiter exaravit. Vos sancti Domini, quorum hic praesentia fulget, Hanc urbem et plebem solito servate favore.

22. Hic anno regni sui quarto, in aera 713, in Toletana urbe in beatae matris Domini Mariae virginis (1260B)sedis atrio in secretario post transactos octo et decem perturbationum et diversarum cladium annos, ad instar mulieris illius in Evangelio curvae concilium salutis parat, atque omnes Hispaniae Galliaeque episcopos synodaliter aggregat, cum quibus et tempora absque conciliis praetereuntia satis deplorat. In hoc vero consolationem cum tantimodis viris receptat, (quod) praenitente tunc sanctissimo Hildefonso, melliflue ore aureo in libris diversis eloquente, atque de virginitate nostrae dominae Mariae semper virginis nitido politoque eloquio, ordine synonyme perflorente, ut anchora fidei ejus tempore in omni sua Ecclesia insidente, libellis ab eo editis et per Iberiam discursatis, ut vere a magnis conciliis fidelium lectitantium recreatae sunt mentes, atque a rivulis doctrinarum (1260C)eo in tempore magnopere consolati sunt pusillanimes.

23. Hujus in tempore in aera 718, anno imperii ejus septimo, Arabum 62, bifarie Abdalla et Moroan pro regno incipientibus praeliari, Gothorum Ervigius consecratus in regno regnat ann. 7. Cujus in tempore fames valida Hispaniam depopulatur. Hic anno primo concilium duodecimum Toletanum in aera 719 triginta quinque episcoporum cum inaestimabili clero vel Christianorum collegio splendidissime colligit. In cujus tempore Julianus episcopus ex traduce Judaeorum, ut flores rosarum de inter vepres spinarum productus, omnibus mundi partibus in doctrina Christi manet praeclarus, qui etiam a parentibus Christianis progenitus splendide in omni prudentia Toleto manet edoctus, ubi et postmodum in episcopatu exstitit decoratus.(1260D)

24. Aera 726, Romanorum 61 Justinianus imperio coronatur. Regnavit ante dejectionem annis 10, peractis a principio mundi annis 5895. Hujus temporibus in aera 726, anno imperii ejus primo, Arabum 70, Abdamelic apicem fastigii quatuor per annos jam regnando retemptat.

25. Hujus tempore in aera 726, anno imperii ejus primo, Arabum 70, regnante Abdamelic anno quinto, Egica ad tutelam regni Gothorum primum et summum (1261A)obtinet principatum: regnat annos 15. Hic Gothos acerva morte persequitur: plaga insuper inguinalis hujus tempore immisericorditer illabitur. Concilium anno ejus primo in aera 726 apud urbem Toletanam in ecclesia praetoriensi sanctorum apostolorum Petri et Pauli omnibus Hispaniae et Galliae pontificibus aggregatis, beatae memoriae Juliano doctore clarente, sub sexagenario episcoporum numero, vel multiplici Christianorum collegio, clero, atque omni vulgali in circuitu ferventium populo, celebrat. In quo pro diversis causis, vel pro absolutione juramenti quod praefato principi Ervigio noxiabiliter reddiderat, synodum ut exsolveretur expostulat.

26. Ejus in tempore librum de tribus substantiis, quem dudum Romam sanctissimus Julianus urbis (1261B)regiae metropolitanus episcopus miserat, et minus caute tractando papa Romanus arcendum indixerat, ob id quod voluntas genuit voluntatem, ante biennium tandem scripserat veridicis testimoniis, in hoc concilio ad exactionem praefati principis Julianus episcopus per oracula majorum ea quae Romam transmiserat vera esse confirmans apologeticum facit; et Romam per suos legatos ecclesiasticos viros presbyterum, diaconem, et subdiaconem eruditissimos, in omnibus et per omnia divinis Scripturis imbutos, iterum cum versibus acclamatoriis secundum quod et olim transmiserat de laude imperatoris mittit: quod Roma digne et pie recipit, et cunctis legendum indicit: atque summo imperatori satis acclamando: (1261C)Laus tua, Deus, in fines terrae, cognitum facit. Qui et rescriptum domno Juliano per suprafatos legatos satis cum gratiarum actione honorifice remittit, et omnia quaecunque scripsit justa et pia esse depromit.

27. Aera 736, Romanorum 62 per tyrannidem Leo imperio coronatur, regnans tumultuose annis tribus, peractis a principio mundi annis 5898. Hic tumultualiter Justiniano dejecto, ejus se sublimat imperio.

28. Hujus temporibus, in aera septingentesima trigesima sexta, septima et octava, anno imperii ejus primo, secundo, et tertio, Arabum 79, 80 et 81, Abdamelic regnans peregit tertium decimum, quartum decimum et decimum quintum annum.(1261D)

29. Hujus temporibus, in aera 736, anno imperii Leonis primo, Arabum 80, Abdamelic 13, Egica in consortio regni Witizanem filium sibi haeredem faciens Gothorum regnum retemptat. Hic patris succedens in solio quanquam petulanter, clementissimus tamen quindecim per annos exstat in regno: qui non solum eos quos pater damnaverat, ad gratiam recipit tentos exsilio, verum etiam clientulos manet in restaurando: nam quos ille gravi oppresserat jugo, (1262A)pristino iste reducebat in gaudio; et quos ille a proprio abdicaverat solo, iste pie reformans reparabat ex dono: sicque convocatis cunctis, postremo cautiones quas parens more subtraxerat subdolo, iste in conspectu omnium digno cremavit incendio: et non solum innoxios reddidit, si vellent, ab insolubili vinculo, verum etiam rebus propriis redditis, et olim jam fisco mancipatis, palatino restaurat officio. Per idem tempus Felix urbis regiae Toletanae sedis episcopus, gravitatis et prudentiae excellentia nimia pollet, et concilia satis praeclara etiam adhuc cum ambobus principibus agit.

30. Aera 838, Romanorum 63 Apsimarus imperio coronatur, regnans annis septem, peractis a principio mundi annis 5905. Hujus temporibus in aera 738, (1262B)anno imperii ejus primo, Arabum 72, simulque et tertio coepto, regnante Abdamelic ann. 17, Witiza decrepito jam patre pariter regnat: qui in aera 739 suprafatae cladis non ferentes exitium, per Hispaniam e palatio vagitant, qua de causa propria morte decesso jam patre, florentissime suprafatos per annos regnum retemptat, atque omnis Hispania gaudio nimio freta alacriter laetatur. Per idem tempus Gundericus urbis regiae Toletanae sedis metropolitanus episcopus sanctimoniae dono illustris habetur, et in multis mirabilibus auctor celebratur.

31. Aera 745, Romanorum 64, qui et 61, Justinianus copia et virtute Gazarum auxiliatus imperio restauratur, regnans iterum annis decem, peractis a principio mundi annis 5915.(1262C)

32. Hujus temporibus in aera supra dicta, anno imperii ejus primo, Arabum 89, apud Arabes Ulit regnum retemptat. In Hispaniis vero quinto decimo anno Witiza perseverat in regno.

33. Hujus temporibus, in aera 748, anno imperii Justiniani tertio, Arabum 91, Ulit sceptra regni Saracenorum, secundum quod exposuerat pater ejus, quatuor per annos belligerando gentes jam regno aucto multis honoribus praeditus triumphat per annos novem. Vir totius prudentiae in exponendis exercitibus, tantum ut cum divino expers favore esset, pene omnium gentium sibimet proximarum virtutem confregerit: Romaniamque inter omnia assidua vastatione debilem fecit: insulas quoque (1262D)prope ad consumptionem adduxit: Indiae fines vastando edomuit: civitates ad irritam inopiam adduxit: Castella obsessione afflixit: in Libyae anfractibus omnem Mauritaniam subjugavit. In occiduis quoque partibus regnum Gothorum antiqua soliditate pene per trecentos quinquaginta annos ab Aera quadringentesima ab exordio et principio sui firmatum; apud Hispanias vero a Liuvigildo pene per centum quadraginta annos pacifice usque in aeram 750 porrectum, per ducem sui exercitus nomine (1263A)Muza aggressum edomuit, et regno ablato vectigale fecit.

34. Hujus temporibus in aera 749, anno imperii ejus quarto, Arabum 92, Ulit sceptra regni quintum per annum retinente, Rudericus tumultuose regnum, hortante senatu, invadit. Regnat anno uno: nam aggregata copia exercitus adversus Arabes una cum Mauris a Muza missis, id est Taric, Abuzara, et caeteris diu sibi provinciam creditam incursantibus, simulque et plures civitates devastantibus anno imperii Justiniani quinto, Arabum 93, Ulit sexto, in aera 750 transductis promontoriis sese cum eis confligendo recepit: eoque praelio, fugato omni Gothorum exercitu, qui cum eo aemulanter fraudulenterque ob ambitionem regni advenerant, (1263B)cecidit. Sicque regnum simul cum patria male cum aemulorum internecione amisit, peragente Ulit an. 6.

35. Per idem tempus divinae memoriae Sinderedus urbis regiae metropolitanus episcopus sanctimoniae studio claret: atque longaevos et merito honorabiles viros, quos in suprafata sibi commissa Ecclesia repetit, non secundum scientiam zelo sanctitatis stimulat, atque instinctu jam dicti Witizae principis eos sub ejus tempore convexare non cessat: qui et post modicum incursus Arabum expavescens, non ut pastor, sed ut mercenarius Christi oves contra decreta majorum deserens, Romanae patriae sese adventat.

36. Hujus temporibus in aera 749, anno imperii ejus quarto, Arabum 92, Ulit 5, dum per supranominatos (1263C)missos Hispania vastaretur, et nimium non solum hostili, verum etiam intestino furore confligeretur, Muza et ipse ut miserrimam adiens gentem per Gaditanum fretum columnas Herculis pertendentes, et quasi fumi indicio portus aditus demonstrantes, vel claves in manu transitum Hispaniae praesagantes, vel reserantes, jam olim male direptam, et omnino impie aggressam perditans penetrat: atque Toletum urbem regiam usque irrumpendo, adjacentes regiones pace fraudifica male diverberans, nonnullos seniores nobiles viros qui utcunque remanserant per Oppam filium Egicae regis a Toleto fugam arripientem, gladio patibuli jugulat, et per ejus occasionem cunctos ense detruncat. Sicque non solum ulteriorem Hispaniam, sed etiam citeriorem (1263D)usque ultra Caesaraugustam, antiquissimam ac florentissimam civitatem, dudum jam judicio Dei patenter apertam, gladio, fame et captivitate depopulatur: * civitates decoras igne concremando praecipitat, seniores et potentes saeculi cruci adjudicat, juvenes atque lactentes pugionibus trucidat; sicque dum tali terrore cunctos stimulat, pacem nonnullae civitates, (1264A)quae residuae erant, jam coactae proclamitant, atque suadendo et irridendo astu quodam fallit: nec mora, petita condonant: sed ubi impetrata pace, territi metu recalcitrant, ad montana tempti iterum effugientes, fame et diversa morte periclitantur: * atque in eadem infelici Hispania Cordobae in sede dudum patricia, quae semper exstitit prae caeteris adjacentibus civitatibus opulentissima, et regno Wisegothorum primitivas inferebat delicias, regnum efferum collocant.

37. Quis enim narrare queat tanta pericula? Quis dinumerare tam importuna naufragia? Nam si omnia membra verterentur in linguas, omnino nequaquam Hispaniae ruinas, vel ejus tot tantaque mala dicere poterit humana natura. Sed ut in brevi cuncta legenti (1264B)renotem flagella, relictis saeculi innumerabilibus ab Adam usque nunc cladibus quas per infinitas regiones et civitates crudelis intulit mundo hostis immundus; quidquid historialiter capta Troja pertulit, quidquid Hierosolyma praedicta per prophetarum eloquia bajulavit, quidquid Babylonia per Scripturarum eloquia sustulit, quidquid postremo Roma apostolorum nobilitate decorata martyrialiter confecit, omnia et tot Hispania quondam deliciosa, et nunc misera effecta, tam in honore quam etiam in dedecore experta fuit.

38. Nam in aera 750, anno imperii ejus 6, Arabum 94, Muza expletis quindecim mensibus, a principis jussu praemonitus, Abdallaziz filium linquens in locum suum, lectis Hispaniae senioribus qui evaserant (1264C)gladium, cum auro argentove, trapecitarum studio comprobato, vel insignium ornamentorum atque pretiosorum lapidum, margaritarum et unionum (quo ardere solet ambitio matronarum) congerie, simulque Hispaniae cunctis spoliis, quod longum est scribere, adunatis, Ulit regis repatriando sese praesentat obtutibus anno regni ejus extremo: quem et Dei nutu iratum reperit repedando et male de conspectu principis cervice tenus ejicitur pompisando. . . . nomine Theudimer, qui in Hispaniae partibus non modicas Arabum intulerat neces, et diu exagitatis pacem cum eis foederat habendam. Sed etiam sub Egica et Witiza Gothorum regibus, in Graecos qui aequoreo navalique descenderant, sua in patria de palma victoriae triumphaverat. Nam et (1264D)multa ei dignitas et honor refertur, nec non et a Christianis Orientalibus perquisitus laudatur, cum tanta in eo inventa esset verae fidei constantia, ut omnes Deo laudes referrent non modicas: fuit enim Scripturarum amator, eloquentia mirificus, in praeliis expeditus, qui et apud Almiralmuminim prudentior inter caeteros inventus, utiliter est honoratus, (1265A)et pactum quod dudum ab Abdallaziz acceperat, firmiter ab eo reparatur. Sicque hactenus permanet stabilitus, ut nullatenus a successoribus Arabum tantae vis proligationis solvatur, et sic ad Hispaniam remeat gaudibundus.

39. Athanaildus post mortem ipsius multi honoris et magnitudinis habetur. Erat enim in omnibus opulentissimus dominus, et in ipsis nimium pecuniae dispensator: sed post modicum Alhoozzam rex Hispaniam aggrediens, nescio quo furore arreptus, non modicas injurias in eum attulit, et in ter novies millia solidorum damnavit. Quo audito exercitus qui cum duce Belgi advenerant, sub spatio fere trium dierum omnia parant, et citius ad Alhoozzam, cognomento Abulchatar, gratiam revocant, diversisque munificationibus (1265B)remunerando sublimant.

40. Supradictus Ulit Amiralmuminin (quod idioma regni in lingua eorum resonat omnia prospere gerens ) praevisis copiis universarum gentium, nec non et munera Hispaniae cum puellarum decoritate sibi exhibita, et in oculis ejus praevalida fama parvipensa, dum eum tormentis plectendum morti adjudicat, impetratu pro eo praesulum vel optimatum quibus multa ex illis affluentissimis divitiis bona obtulerat, mille millia et decies centena millia solidorum numero damnans, Ulit vitae terminum dando e saeculo migrat. Quod ille consilio nobilissimi viri Urbani, Africanae regionis sub dogmate catholicae fidei exorti, qui cum eo cunctas Hispaniae adventaverat patrias, accepto, complendum pro nihilo exoptat, atque pro multa (1265C)opulentia parum impositum onus existimat: sicque fidejussores dando per suos libertos congeriem nummorum dinumerat, atque mira velocitate impositum pondus exactat, sicque successoris tempore fisco assignat.

41.

  • Hujus temporibus in aera 752, * anno imperii ejus octavo, Arabum 96, Ulit mortuo Zulemam sanguine frater honorifice secundum expositum fratris succedit in regno. Regnat ann. 3. Hic infestus Romaniae, fratrem non de simili matre progenitum Muzzilima nomine, cum centum millibus armatorum ad delendam Romaniam mittit. Hic Pergamum antiquissimam et florentissimam Asiae civitatem bello impetitam gladio simul cum igne finivit seductione deceptam. Deinde Constantinopolim properans, dum (1265D)periclitari se diversis necessitatibus Muzzilima prospicit, alterius principis jussu non nimium feliciter repedavit.

42. Per idem tempus, in aera 753, anno imperii ejus 9, Arabum 97, Abdallaziz omnem Hispaniam per tres annos sub censuario jugo pacificans, cum (1266A)Hispali divitiis et honorum fascibus cum regina Hispaniae in conjugio copulata, filias regum ac principum pellicatas, et imprudenter distractas aestuaret, seditione suorum facta, orationi instans, consilio Ajub occiditur: atque eo Hispaniam retinente, mense impleto, Alahor in regno Hesperiae per principalia jussa succedit, cui de morte Abdallaziz ita edicitur, ut quasi consilio Egilonis regiae conjugis quondam Ruderici regis, quam sibi sociaverat, jugum Arabicum a sua cervice conaretur avertere, et regnum invasum Hiberiae sibimet retemptare.

43. Aera 754, Romanorum 64 Philippicus imperio coronatur regnans civiliter quadrans cum anno, peractis a principio mundi annis 5916. Hujus tempore in aera suprafata, anno Philippici primo, Arabum 98, (1266B)Zulemam Saracenorum regno retempto regnat annis tribus. Arabes Romaniam acriter populantur. Pergamum antiquissimam ac florentissimam Asiae civitatem ultrici incendio concremant. Hujus tempore Alahor per Hispaniam lacertos judicum mittit, atque debellando et pacificando pene per tres annos Galliam Narbonensem petit, et paulatim Hispaniam ulteriorem vectigalia censendo componens, ad Hiberiam citeriorem se subrigit, regnans annos suprascriptos.

44. Aera 756, Romanorum 65 Anastasius imperio coronatur, regnans civiliter dodrans cum anno, peractis a principio mundi annis 5918. Hujus temporibus Zulemam Arabum regnum tenens filium patrui (1266C)Omar nomine, vel fratrem ejus Izit sibi successores regni adciscit. In Hispania vero Alahor jam dictus patriciam Cordobam obseditans Saracenorum disponendo regnum retemptat, atque res ablatas pacificas Christianis ob vectigalia thesauris publicis inferenda instaurat. Mauris dudum Hispanias commeantibus poenas pro thesauris absconsis irrogat: atque in cilicio et cinere, vermibus vel pediculis scaturientibus alligatos in carcere et catenis onustos retemptat; et quaestionando, vel diversas poenas inferendo, flagellat.

45. Per idem tempus incipiente aera 757, anno Arabum 100, in Hispania deliquium solis ab hora diei septima usque in horam nonam fieri, stellis visis a nonnullis fuisse dignoscitur; a plerisque non nisi (1266D)tempore Zamae successoris hoc apparuisse convincitur.

46. Aera 757, Romanorum 66 Arthemius, qui et Theodosius, imperio coronatur, regnans annis duobus, peractis a principio mundi annis 5920. Hujus temporibus tutelam ob sanctimoniam legis suae Omar (1267A)fratri suo Izit gerenti gubernacula regni ei adciscit. Qui Omar vacante omni praelio tantae benignitatis et patientiae in regno exstitit, ut hactenus tantus ei honor lausque referatur, ut non solum a suis, sed etiam ab externis prae cunctis retroactis principibus beatificetur. Tanta autem sanctimonia ei ascribitur, quanta nulli unquam ex Arabum gente. Sed in regnum non diu gubernacula prorogata sunt.

47. Igitur Izit gubernaculis regni Saracenorum decedente fratre per successionem plene acceptis, exercitus generis sui qui apud Persas tutelam gerebant, rebellionem moliti civilia praeparant bella: sicque fratrem dudum supra nominatum, Muzilima nomine, cum infinito exercitu mittens, in campis Babylonicis supra Tigrim fluvium pugna commissa, statim acies (1267B)tyrannizantium mira dilabitur fuga, atque ducem sceleris nomine Izit comprehensum venia concessa reservant ad vitam.

48. Tunc in Occidentis partibus multa illi praeliando proveniunt prospera, atque per ducem Zama nomine tres minus paululum annos in Hispania ducatum habentem, ulteriorem vel citeriorem Hiberiam proprio stylo ad vectigalia inferenda describit. Praedia et manualia, vel quidquid illud est quod olim praedabiliter indivisum retemptabat in Hispania gens omnis Arabica, sorte sociis dividendo (partem reliquit militibus dividendam), partem ex omni re mobili et immobili fisco associat. Postremo Narbonensem Galliam suam facit, gentemque Francorum frequentibus bellis stimulat, et electos milites Saracenorum (1267C)in praedictum Narbonense oppidum ad praesidia tuenda decenter collocat: atque in concurrenti virtute jam dictus dux Tolosam usque praeliando pervenit, eamque obsidione cingens, fundis et diversis generum machinis expugnare conatus est: sicque Francorum gentes tali de nuntio certae, apud ducem ipsius gentis Eudonem nomine congregantur: ubi dum apud Tolosam utriusque exercitus acies gravi dimicatione confligunt, Zama ducem exercitus Saracenorum cum parte multitudinis congregatae occidunt: reliquum exercitum per fugam elapsum sequuntur. Quorum Abderramam suscepit principatum unum per mensem, donec ad principalia jussa veniret Ambiza eorum rector.

49. Per idem tempus Fredoarius Accitanae sedis (1267D)episcopus, Urbanus Toletanae sedis urbis regiae cathedralis veteranus melodicus, atque ejusdem sedis Evantius archidiaconus, nimium doctrina, et sapientia, sanctitate quoque, et in omni secundum Scripturas spe, fide et charitate ad confortandam Ecclesiam Dei clari habentur.

50. Aera 758, Romanorum 67 Leo imperio coronatur, regnat annis 24, peractis a principio mundi (1268A)annis 5944. Hic Leo militaris disciplinae expertus fuit. Saraceni sub Omar, qui fratri regnum decreverat, ad modicum degentes, nihil prosperum captant: sub Izit vero praelia multa exegerunt: quibus et post modicum sub Hiscam suo rege urbem regiam properantibus expugnandam, reipublicae acclamante omni senatu Leo imperii, ut diximus, suscepit sceptra. 51. Hujus temporibus Izit rex Saracenorum in aera suprafata regni primaeva obtinet gubernacula: talis enim inter Arabes tenetur perpetim norma, ut non nisi per cunctas regum successiones praerogative a principe percipiant nomina: ut eo decedente absque scandalo adeant regiminis gubernacula.(1268B) 52. Per idem tempus in aera 759, anno imperii Leonis secundo, Arabum 103, Ambiza semis cum quatuor annis principatum Hispaniae apte retemptat, qui et ipse cum gente Francorum pugnas meditando, et per directos satrapas insequendo, infeliciter certat. Furtivis vero obreptionibus per lacertorum cuneos nonnullas civitates vel castella demutilando stimulat: sicque vectigalia Christianis duplicata exagitans, fascibus honorum apud Hispanias valde triumphat. 53. [ Hujus et tempore Judaei tentati, sicuti jam in Theodosii minoris fuerant, a quodam Judaeo sunt seducti, qui et per antiphrasim nomen accipiens Serenus, nubilio errore eos invasit, Messiamque se praedicans, illos ad terram repromissionis volari enuntiat, atque omnia quae possidebant ut amitterent (1268C)imperat: quo facto inanes et vacui remanserunt. Sed ubi hoc ad Ambizam pervenit, omnia quae amiserant fisco associat. Serenum ad se convocans virum si Messias esse quae Dei facere cogitaret.] Qui dum postremo suprafatus Ambiza per se expeditionem Francorum ingeminat, cum omni manu publica incursionem illorum illico meditatur. Qui dum rabidus pervolat, morte propria vitae terminum parat: atque Hodera consulem patriae sibi commissae vel principem exercitus repedantis, vel quasi refrenantis in extremo vitae positus ordinat. 54. Cui statim in aera 763, anno suprafati imperatoris pene jam sexto, Arabum 107, Saracenus Iahia nomine monitu principum succedens terribilis potestator fere triennio crudelis exaestuat, atque acri (1268D)ingenio Hispaniae Saracenos et Mauros pro pacificis rebus olim ablatis exagitat, atque Christianis plura restaurat. 55. Hujus temporibus Izit quarto expleto anno ab hac luce migravit, fratri regnum relinquens Hiscam nomine, et post fratrem natum proprii seminis adciscens nomine Alulit. Qui Hiscam primordio suae potestatis in aera 761, anno imperii Leonis jam (1269A)dicti pene jam quinto, Arabum 106, satis se modestum ostendens nonnulla prospera per duces exercitus a se missos in Romania terra et pelago gessit. [ In occiduis quoque partibus prope nihil clarum peregit.] Deinde cupiditate praereptus est, et tanta collectio pecuniarum per duces in Orientem et Occidentem ab ipso missos est facta, quanta nullo unquam tempore a regibus qui ante eum fuerunt exstitit congregata. Unde non modicae populorum catervae cernentes in eo improbam manere cupiditatem, ab ejus ditione suas dividunt mentes, ubi non modica strage per tres fere et quatuor annos civiliter facta, vix suae potestati provincias perditas reformavit.(1269B) 56. Hujus tempore, in aera 766, anno imperii ejusdem 10, Arabum 111, Hiscam 6, Oddifa vir levitate plenus, auctoritate a duce Africano accepta, qui sorte Hispaniae potestatem semper a monitu principis sibi gaudet fore collatam, per sex menses absque ulla gravitate retemptans, prae paucitate regni nihil dignum adversumque ingeminat. 57. Per idem tempus ad regendam Hispaniam in aera 767, anno imperii ejusdem 11, Arabum 112, Hiscam 7, Antuman ab Africanis partibus tacitus properat. Hic quinque mensibus Hispanias gubernavit: post quos vitam finivit, et missus est alius Autuman nomine. Hic quatuor per menses rexit terram: post quem Hiscam substituit alium (1269C)nomine Alhaytam. Hic ad Hispaniam regendam strenue sigillum vel auctoritatem principalem a suprafatis partibus missam patenter demonstrat, atque dum decem per menses turbidus regnat, nescio quo astu nonnullos Arabas se velle regno dejicere illico investigat: unde et eos comprehensos aliquandiu diversas rebellionis occasiones flagellis extorquet, et ut clam jussus ab aemulis transmarinis fuerat, poenas inferendo, postremo capite truncat. Inter quos Zat Saracenum genere, plenum facundia, clarum, atque diversarum rerum opulentissimum dominum, poena extortum vel flagris illusum, atque colaphis caesum, gladio verberat. Qui non post multos dies ad petitionem gentis eorum quorum sanguinem fuderat, a Libyae partibus principaliter monitus Mammet (1269D)mittitur Saracenus cum relatione auctoritatis absconsa, ut Abderraman in ejus loco absque cunctatione maneat prorogatus. Sed ubi sedem Cordubensem (1270A)Mammet adiit, turbidus Abderraman cum necdum fuisset repertus, statim Alhaytam a Mammet rigide exstat comprehensus. Quem dum in carcere nequaquam impunitum sufferret positum, sine mora fortiter flagellatum, turpiter adjudicatum, capite decalvatum, asino pompizantem post terga facie per plateas detrahunt, manibus post tergum vinctum, vel catenis ferreis alligatum: atque non post multos dies duci Africano qui hoc ut ferunt clam iter ordinando, Alhaytam reddiderat monitum, sub custodia retemptatum dirigit praesentandum. Denique dum quid de eo fieret a regalibus sedibus regis exspectaretur, stylus multis sermocinationibus involvitur, et diversis judiciis impetitur. Sed cum nihil ei inferrent, de die in diem evanescendo, per longum (1270B)evanuit tempus, et quia cum Africanis adventaret partibus Mammet Alarcila ejus vice in loco exstiterat positus mense completo. 58. Abderraman vir belliger in aera 769, anno imperii ejusdem duodecimo semissario, Arabum 113, Hiscam 9, in potestate properat laetabundus, cunctis per triennium valde praelatus. Cumque nimium esset animositate et gloria praeditus, unus ex Maurorum gente nomine Munniz, audiens per Libyae fines Judicum saeva temeritate opprimi suos, pacem, nec mora agens cum Francis, tyrannidem illico praeparat adversus Hispaniae Saracenos, et quia erat fortiter in praelio expeditus, omnes hoc cognoscentes divisi sunt, et palatii conturbatur status: sed non (1270C)post multos dies expeditionem praelii agitans Abderramam supramemoratus rebellem immisericorditer insequitur conturbatus. Nempe ubi in Cerritanensi oppido reperitur vallatus, obsidione oppressus, et aliquandiu infra muratus, judicio Dei statim in fugam prosiliens cedit exauctoratus: et quia a sanguine Christianorum, quem ibidem innocentem fuderat, nimium erat crapulatus, et Anabadi illustris episcopi et decore juventutis proceritatem, quam igne cremaverat, valde exhaustus, atque adeo ob hoc jam satis damnatus, civitatis poenitudine olim abundantia aquarum affluentis siti praeventus, dum quo aufugeret non reperit, moriturus statim exercitu insequente in diversis anfractibus manet elapsus. Et quia filiam suam dux Francorum nomine (1270D)Eudo causa foederis ei in conjugio copulandam ob persecutionem Arabum differendam jam olim tradiderat ad suos libitus inclinandam, dum eam tarditat (1271A)de manu persequentium liberandam, suam morti debitam praeparat animam: sicque dum eum publica manus insequitur, sese in scissuris petrarum ab alto pinnaculo jam vulneratus cavillando praecipitat, atque ne vivus comprehenderetur animam exhalat: cujus caput statim ubi eum jacentem repererunt, trucidant, et regi una cum filia Eudonis memorati ducis praesentant: quam ille maria transvectans sublimi principi procurat honorifice destinandam. 59. Tunc Abderraman multitudine sui exercitus repletam prospiciens terram, montana Vaccaeorum dissecans, et fretosa ut plana percalcans, terras Francorum intus experditat, atque adeo eas penetrando gladio verberat, ut praelio ab Eudone ultra (1271B)fluvios nomine Garonnam vel Dornomiam praeparato, et in fugam dilapso, solus Deus numerum morientium vel pereuntium recognoscat. Tunc Abderramam suprafatum Eudonem ducem insequens, dum Turonensem Ecclesiam palatia diruendo et ecclesias ustulando depraedari desiderat, cum consule Franciae interioris Austriae nomine Carolo, viro ab ineunte aetate belligero, et rei militaris experto, ab Eudone praemonito sese infrontat. Ubi dum pene per septem dies utrique de pugnae conflictu excruciant, sese postremo in aciem parant, atque dum acriter dimicant gentes septentrionales in ictu oculi ut paries immobiles permanentes, sicut et zona rigoris glacialiter manent astrictae, Arabes gladio enecant. Sed ubi gens Austriae mole membrorum praevalida, (1271C)et ferrea manu per ardua pectorabiliter ferientes regem inventum exanimant. Statim nocte praelium dirimente, despicabiliter gladios elevant, atque in alio die videntes castra Arabum innumerabilia ad pugnam sese reservant, et exsurgentes de vagina sua diluculo prospiciunt Europenses Arabum tentoria ordinata, et tabernacula ubi fuerant astra locata, nescientes cuncta esse pervacua, et putantes ab intimo esse Saracenorum phalanges ad praelium praeparatas, mittentes exploratorum officia, cuncta repererunt Ismaelitarum agmina effugata, omnesque tacite pernoctando cuneos diffugisse repatriando. Europenses vero, solliciti ne per semitas delitescentes aliquas facerent simulanter celatas, (1271D)undique stupefacti in circuitu sese frustra recaptant, et qui ad persequentes gentes memoratas nullo modo vigilant, spoliis tantum et manubiis decenter divisis in suas se laeti recipiunt patrias. 60. Tunc in aera 772, anno imperii ejusdem 14, Arabum 116, Hiscam 12, Abdilmelic ex nobili familia super Hispaniam dux mittitur ad principalia jussa. Qui dum eam post tot tantaque praelia reperit omnibus bonis opimam, et ita floride post tantos dolores (1272A)repletam, ut diceres augustale esse malogranatum; tantam in eam pene per quatuor annos irrogat petulantiam, ut paulatim labefactata a diversis ambagibus maneat exsiccata: judicesque ejus praerepti cupiditate ita blandiendo in eam irrogant maculam, ut non solum ex eo tempore declinando exstet ut mortua, verumetiam a cunctis optimis maneat usquequaque privata, atque ad recuperandam spem omnimode desolata. Qui et ob hoc monitus praedictus Abdilmelic a principali jussu, quare nihil et in terra Francorum prosperum eveniret, ad pugnae victoriam statim e Corduba exsiliens cum omni manu publica subvertere nititur Pyrenaica inhabitantium juga, et expeditionem per loca dirigens angusta, nihil prosperum gessit. Convictus de (1272B)Dei potentia a quo Christiani tandem perpauci montium pinnacula retinentes praestolabant misericordiam, et devia amplius hinc inde cum manu valida appetens loca, multis suis bellatoribus perditis sese recipit in plana, repatriando per devia. 61. Cui et mox post modicum in aera 775, anno Leonis imp. 17, Arabum 119, Hiscam 15, successor venit nomine Aucupa, qui dum potestate praecelsa genealogiam et legis suae custodiam cuncta tremeret Hispania, praecessorem vinculo alligans, judices ab eo praepositos fortiter damnat. Certe dum caeremonias legis exaggerat, descriptionem populi facere imperat, atque exactionem tributi ardue agitat: perversos Hispaniae, vel diversis vitiis implicatos, ratibus appositis, per maria transvolat. Fiscum (1272C)ex diversis occasionibus promptissime ditat: abstemius ex omni occulta datione perseverat: neminem nisi per justitiam propriae legis damnat: expeditionem Francorum cum multitudine exercitus adtemptat: deinde ad Caesaraugustanam civitatem progrediens, sese cum infinita classe apte receptat. Sed ubi rebellionem Maurorum per epistolas ab Africa missas subito lectitat, sine mora quanta potuit velocitate Cordubam repedat, transductivis promontoriis sese receptat. Arabes sine effectu ad propugnacula Maurorum mittens, navibus praestolabiliter adventatis maria transnatat. Si quos ex eis contradictores vel bifarios, seu male machinatores, atque haereticos (quos illi augures vocant) reperit, gladio (1272D)jugulat. Sicque cuncta optime disponendo, et Tinacrios portus pervigilando propriae sedi clementer se restituit: qui et post paululum peracto quinquennio Abdilmelic praefato regnum restaurans, infirmitate correptus, mox languore ad vitalia redeunte e saeculo migrat. 62. Per idem tempus viri doctores, et sanctimoniae studio satis pollentes Urbanus et Evantius laeti ad Dominum pergentes quiescunt in pace. 63. Abdilmelic vero consensu omnium in aera 780, (1273A)anno imperii Leonis 22, Arabum 124, Hiscam 20, eligitur in regno Arabum. Igitur Hiscam praeventus fucore iniquo, et cupiditatis relaxato sine termino freno [ coepit, in suos plus solito debacchari: unde] in bello omnes illico suae potestatis gentes prosiliunt intestino. Nam et cuncta illa vasta solitudo, unde ipsa oritur Arabica multitudo, impietatem judicum non ferentes, cuncta conturbant in dolo, atque occidentalis plaga, cui plus prae caeteris dediti sunt Mauri, et ea quae ad Meridianam se subrigit zonam, uno consilio efferantes, cervices publice excutiunt ab Arabico jugo. Sed ubi ad Hiscam auditum pervenit tyrannizantium multitudo, centum millia armatorum electa auxilia valida illico ministrat duci Africano. Cultum fratrem exercitui Orientis scil. et Occidentis (1273B)praefectum bello ducem designat: exercitu constituto per turmas et phalanges dinumerato, Africano se suscipiunt solo: sicque consilio definiunt proprio, ut patrias Maurorum discursando et gladio feriendo, ad Tingitanum usque properent pelagus. Sed Maurorum hoc recognoscens multitudo in pugnam nudi, praependiculis tantummodo ante pudenda praecincti, e montanis locis prosiliunt illico. Sed ubi frater fluvium Mafanum pervenisset, acriter utrique confligunt in praelio: Mauri tetrum colorem equis pulchrioribus demonstrando, et albis dentibus confricando, hostes terrent, unde equites Aegyptii statim resiliunt fugiendo. Sed illi dum amplius impressionem faciunt desperando equites iterum Arabici et Aegyptii sine mora ob cutis colorem dissiliendo, terga (1273C)cum sua et ascensorum internicione vertunt expavescendo: atque dum per fretosa et devia cursitant transfretando absque aliquo retinaculo, vel virium reparatione, multitudo illa deperit vastam per eremum; sicque omnis illa collectio Orientis videlicet et Occidentis per fugam dilapsa contabuit ullo absque remedio. Duxque ipsius exercitus, Cultum nomine, contritis sociis jugulatur, atque non sponte in tres turmas cuncta caterva dividitur: sicque pars una gladio, vel manu victorum tenetur, alia vagabunde per viam qua venerat aufugiens repatriare ambiens trucidatur: tertia pars in amentiam versa nescio quo properavit. Belgi frater se ducem praebens his, vir genere plenus, et armis militaribus (1273D)expertus, heu, proh dolor! Hispaniam adventavit. 64. Eo tempore, ut supra diximus, in aera 780, anno imperii Leonis 22, Hiscam 20, Abdilmelic Hispanis praeerat. Cumque Belgi cum praefata tertia parte intelligit pervenire ad portum, naves retemptando ejus impedit transitum. Sed ubi Hispaniae Mauri hoc ita cognoverunt factum, in praelio congregati, cupiunt, (1274A)Abdilmelic prostrato et regno ejus assumpto, transmarinis sodalibus praebere ad transitum navigerium: atque in tres turmas divisi, unam ad Toletum praevalidae civitatis murum destinant feriendum: aliam ad Abdilmelic Corduba in sede dirigunt jugulandum: tertiam ad Septitanum portum porrigunt ob praeventus suprafatorum, qui de praelio evaserant, jugulandum. Sed Abdilmelic utriusque lacertorum brachia mittens, unam turmam per filium Hemely obsidionem Toleto per viginti septem dies protendentem gladio, duodecimo ab urbe milliario fortiter dissecat: aliam per Almuzaor Arabem, licet cum sua vel exercitus internicione refrenando reverberat, et in aliam partem declinat: tertiam quae Messulam civitatem ad comprehendendos eos qui tutelam (1274B)navigii gerebant, adventarat, per Belgi cui dudum transitum denegaverat, navibus praeparatis obtruncat. 65. Tunc Abdilmelic exterritis caeteris suo in loco sese receptat, admonens per epistolare alloquium Belgi, ut pristina in insula sese recipiat: sed Belgi dum tantas famis injurias, quas ei tandem intulerat, anxius et male dolosus rememorat praelia per Abderramam: et objecta diu obsistentem, Cordubam penetrat, atque Abdilmelic reperiens a filiis suis, vel a manu publica desolatum, vel arundineis sudibus excruciatum, atque mortis quatiamine per corpus graviter expolitum, postremo gladio trucidat. Tantus vero inter Orientales cum duce Belgi, et Occidentales cum filio Humeya collectus est exercitus, (1274C)completa aera suprafata, anno imperii Leonis supra dicto, Arabum jam praescripto, Hiscam Amiralmuminin jam notato, et tanta fuerunt praelia ab utrisque patrata, quantum humana vix narrare praevaleat lingua. Sed quia nequaquam ea ignorat omnis Hispania, ideo illa minime recenseri tam tragica bella ista decrevit historia quia jam in alia Epitome, qualiter cuncta exstiterunt gesta, patenter et paginaliter manet nostro stylo conscripta. 66. Hujus in tempore, in aera 771, anno imperii Leonis 23, Arabum 125, Alulit pulcher Amiralmuminin debito in loco a cunctis sublimatur in solio: cui sine mora ab Iziz regno dempto permanet dodrans cum anno. Tunc intestino furore omnis conturbatur (1274D)Hispania. 67. In aera 782, anno imperii Leonis expleto 24, Alulit primo, Albucatur missus ad principalia jussa omnia suprafata sedat scandala. Tunc Abulcatar nomine Alhozan sollicite sibi commissam curat gerere patriam: atque exercitu ex transmarinis partibus sine mora superbos Hispaniae domando sub nomine praelii mittit in Africam, et quia cunctus (1275A)Oriens seductus manebat, inaudita in praelia surrexerunt audientes Alulit occisum. Et statim.

68. In aera 782, anno 24 imperii Leonis completo, Arabum 120, incipiente cum 6 atque Iziz Alulit pene annum in regno manente, cum Abulcatar tumultuose imperaret, cogitare omnes incipiunt, ut eum regno dejiciant, atque per Zumahel virum gentis suae auctoritate praecinctum, ei tyrannizantem, a civitate Corduba, tunc sede regia, abstrahere in pugnam communiter machinantur. Denique ubi hoc diversas occasiones machinando illico impetrant, consilio definito simulanter Zumahel fugam meditatur. Tunc Abulcatar cum classe palatii nulla intercurrente mora praeceps insequitur. Et quia plerique qui cum eo (1275B)rebellem persequuntur, una cum hoste sentiebant, consilio ad destinatas insidias cum memorato rege alacres properant. Mox invicem juncti praelium agitant gladio vindice, nonnulli comites regis a praelio se disjungunt, statimque eum ut solum exsuperant. Sicque occisis propriis, et una cum tribus conjunctis fugientem persequuntur. 69. [ Hujus tempore vir sanctissimus, et ab ipsis cunabulis in Dei persistens servitio Cixila in sede manet Toletana. Et quia ab ingressione Arabum in suprafata Ecclesia esset, metropolitanus est ordinatus: fuit enim sanctimoniis eruditus, ecclesiarum restaurator, et scptu ( sic ) spe, fide et charitate firmissimus, meritis ejus innotescant cunctis. Quodam die homo haeresi Sabelliana seductus voluit accedere (1275C)core [ Forte, coram], perquisitus est ab eo ut cum tali reatu esset concio, illeque abnegans tali scelere: qui statim ita a daemone est arreptus, ut omnis conventus ecclesiae in stupore reverteretur: sicque sanctus ut orationi se dedit, et sanctae ecclesiae sanum reddidit et illaesum. Qui et novem per annos vicem apostolicatus peragens in ea charitate quam coavat vitae hujus terminum dedit. 70. Tunc] atque Toabam, qui valida adjutoria Zimaeli praebuerat, in regni solio sublimant. Tunc ille ad reparanda certamina, se inter suos occultat: atque postmodum infeliciter diversa praelia cum sua suorumque internicione exagitans, dira morte se cum multitudine ei consentiente perdit. Quisquis vero hujus rei gesta cupit scire, singula in Epitome (1275D)temporum legat quam dudum collegimus, in qua cuncta reperiet enodata; ubi et praelia Maurorum adversus Cultum dimicantium cuncta reperiet scripta, et Hispaniae bella eo tempore imminentia releget adnotata. 71. Aera 782 completa, atque incipiente jam tertia, (1276A)Romanorum 68 Constantinus Leonis filius post patrem imperio coronatur, regnans 35 annis, peractis a principio mundi usque in annum Constantini 10 annis 5954. 72. Hic paterno coronatus imperio, mox parens diem clausit extremum; filius ab Ardabasto sibi cognatione juncto, praeripi suum cognoscit imperium. Sed ubi Ardabastus tacite paulatim causa praelii in alias gentes ut belliger abit, Constantini omnes palatii asseclas bellatoresque sibi sociat: mox ut eum perspicit desolatum, et ab omni senatu fore pervacuum, cum sociis, quos secum adunaverat, properans, Constantinum ex palatio exterritat jugulandum. At ubi Constantinus Ardabastum venire intelligit cum turbido armatorum cuneo, a sede cum suis exsiliens, (1276B)confinitimarum auxilia expetit gentium. Denique ubi se a multitudine prospicit constipatum, properans, ut sedem pristinam appetat, Ardabastum ut palatium relinquat, reddit praemonitum: sed mox Ardabastus ne properantibus portas aperiant civitatis, populum reddit instructum. Denique ubi Constantinus oppidum reperit praemunitum, obsidionem praetendens cum copiis multarum in circuitu gentium, firmissimum praeparat bellum; nempe ubi pene per triennium fame civitatis populum reddidit fatigatum, pace cum civibus per internuntios acta, illi Ardabastum vinculis alligatum Constantino praesentant ferri pondere satis depressum. Tunc tanti causa facinoris necdum interrogatum, oculis excaecatum, exsilio mittit diu excruciatum.(1276C) 73. Hujus tempore Izit Alulit propria morte functum suae omnes patriae ocius recognoscunt, atque Abrahim fratrem in aera incipiente 783, anno Constantini primo, Arabum percurrente 127, substituunt, quem a fratre constabat relictum esse vicarium. Sed Moroan unus ex Arabibus palatium adiens periturum occidit, et imperium in diversa distractum vacans arripit per tyrannidem ferociter appetens bellum. 74. In aera 784, anno imperii Constantini 2, Arabum 128, belligerans suprafatus Moroan cum sociis, Abrahim reperiens cum modicis, eum statim palatium appetens gladio percutit: sicque intestino ob hanc rem furore praeventus, quinquennio tumultuose vivens, et diversa praelia exercens, Azali patruum (1276D)de Abdella, quem sibi quamplurima Ismaelitarum multitudo elegerat principem, a Damasco usque in campos Babylonicos persecutus Nilo transacto rejacet decollatus. 75. Hujus tempore in aera suprafata 784, anno imperii Constantini 2, Arabum 128, Moroan 2, (1277A)Thoaba in Hispaniis (regno Abulcatar cum adjutore Zimahel ablato) a cunctis ut vir belliger et genere plenus praeficitur, regnans unum per annum: sicque eo propria morte perfuncto, Juzif ab omni senatu palatii Hispaniae rector eligitur in aera 785, anno imperii Constantini 3, Arabum 129 completo, vel incipiente 30, Moroan 3, mirifice ut senior et longaevus patriae acclamatur in regno. Cui non post multos dies diversa rebellia Arabes per Hispaniam molientes, suas sine effectu manentes usque ad inferos animas fuerunt tradentes. Iste descriptionem ad suggestionem residui populi facere imperat: atque jubet ut eos quos ex Christianis vectigalibus per tantas eorum strages gladius jugulaverat, a publico codice scrinarii demerent: qui licet petulando sollicite (1277B)imperat. 76. Hujus regni in anno 6, in aera 788, Nonis Aprilis die Dominico, hora 1, 2 et fere 3, cunctis Cordubae civibus prospicientibus, tres soles miro modo lustrantes et quasi pallentes cum falce ignea vel smaragdinea praecedente, fuerunt visi, eoque ortu fame intolerabili omnes partes Hispaniae nutu Dei habitatores angeli ordinati fuerunt vastantes. 77. Per idem tempus Petrus Toletanae sedis diaconus pulcher apud Hispaniam habebatur melodicus, atque in omnibus scripturis sapientissimus: ( ad ) habitatores in Hispali propter paschas erroneas quae ab eis sunt celebratae libellum Patrum atque diversis auctoritatibus pulchre compositum conscripsit.

78. Hujus tempore in aera 788, anno imperii ejus (1277C)6, Arabum 133, Abdella Alascemi 1, Moroan, ut diximus, a manu publica insectatus et tumultu gentium exercitus cum thesauris publicis a palatio fugiens, et Libyam ob reparationem pugnae penetrare desiderans, Abdella nil jam pavens, instinctu seniorum sedem appetit regiam. Qui statim post eum Zali patruum dirigens cum praeliatorum infinito exercitu Arabum et Persarum hactenus solem excolentium, pullataque daemonia, Moroan a civitate in civitatem, diffugiendo, et nullum receptaculum ob mala quae fecerat, et mortes diversas quas in Saracenis gesserat, reperiendo, Nilum Aegypti fluvium transmeando, eum vehementer insequuntur. Sed ubi in locum qui lingua eorum vocatur Azimun pervenissent, se invicem applicant, et tam valide utrique (1277D)se jaculant, ut binos per dies immisericorditer cum multorum ex utraque parte occisione se prosternentes, (1278A)vix in tertio exsuperato et interfecto Moroan vaginis gladios remitterent, semetipsos sedantes. [Tunc capita magnatorum ad Abdellam dirigentes, quasi spolia pretiosa, bellatores de praedarum manubiis remunerant] atque cunctos pristinos terminos digne pacificant. Reliqua vero gesta eorum, qualiter pugnando utraeque partes conflictae sunt, vel qualiter Hispaniae bella sub principibus Belgi, Thoaba et Humeya concreta sunt vel per Abulcatar exempta sunt, atque sub principio Iucif, quo ordine aemuli ejus deleti sunt; nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum saeculi, quem Chronicis praeteritis ad singula addere procuravimus? 79. Fiunt igitur ab exordio mundi usque in aeram coeptam septingentesimam nonagesimam secundam, (1278B)anno imperii Constantini 10, Abdella Alascemi Amiralmuminin 4, Hispaniae Iuzif patriciae 7, Arabum 136, anni 5954, a quibus quatuor si secundum quosdam historiographos demere volueris, qui precise ad expletum 56 Octaviani regni annum, annos saeculi 5210, supputando affirmant: et anno praefati Octaviani 42 Christum natum secundum Historiam ecclesiasticam domini Eusebii Caesariensis episcopi, in lib. I, aetate VI, vel nunc secundum Chronicam domini Isidori asseverant; quod et utique ita omnes scripturae denuntiant; detractis ab annis Octaviani 56 quatuordecim, remanent 42 in tempore nativitatis Christi: et quia completo 5 anno Julii Caesaris fiunt anni saeculi 5154, additis 42 Octaviani fiunt ab (1278C)Adam usque in nativitatem Christi 5196, subtractis quatuor quos superius diximus ab anno saeculi 5200 quosdam subtrahere, quibus 5196 superius memoratis, si addantur anni incarnationis Domini 754 qui in aera 792 veridice computantur, reperientur anni saeculi 5950 obitis 4 diminutisque effectis. 80. Sed quia ad tantam liquiditatem anni saeculi etiam nec a majoribus computantur, ut uno stylo aequaliter digerantur, vel una praenotatione ab omnibus historiographis aequiparentur, licet in hac annorum devolutione non multum ab invicem discrepent; ideo et nos secundum plerosque qui Christum in 5200 annos natum deliberant, hos quatuor annos interpolamus, ne a tantorum virorum semitis, ubi tales tantique nutaverunt viri, longius evagemus: (1278D)quia in tanta congerie temporum quatuor anni si addantur vel detrahantur, nequaquam toti summae (1279A)praejudicare videntur: cum etiam a diversis Chronicorum libris longius anni et tanti gradentur in summa quam diximus, et retrogradentur, quia a toto partem, et a parte totum, aut in principio aut in fine cujuslibet imperii annum coeptum vel consummatum pro uno si illum annumeres, non facile praejudicaveris: quia, ut diximus, plerique anno 42 Octaviani Christum natum confirmant; nonnulli 41 genitum esse demonstrant: sic enim sanctissimus Julianus Toletanus episcopus in libro quem contra Judaeos de sex aetatibus saeculi scripsit, dicens: « Octavianus Caesar regnat ann. 56. Hujus 41 anno, secundum quod Tertullianus Hieronymusque testantur, Christus Dei Filius de Maria virgine nascitur. » Nunquid hic in aliquo praejudicatur, quia secundum (1279B)aliquos 42, secundum quosdam 41 annus reperiatur? Absit. Sed ideo a majoribus inter utrasque editiones quae nunc renotari longae sunt, nativitas Salvatoris (1280A)nostri in 5200 annis annumeratur, ut et plenitudo temporis per generationes et regna deducta plenius demonstretur, et perfectum ac decoris plenissimum numerum ab omnibus recolendum dies ille simul cum perfecta annorum 5200 serie apertius etiam parvipendentibus insinuetur. Sic enim condecet ut sancta nativitas ejus apertius declaretur, nec in diversam plus minusve congeriem annorum numerus distrahatur. Denique sanctissimus et valde in hoc operaepretium doctissimus Julianus sic in libello inquit, quem suprafati sumus (Contra Jud., lib. III). « Etenim si quaeramus annos a principio mundi usque ad nativitatem Christi secundum codices Septuaginta Translatorum, subsequentibus etiam quibusdam historiis gentium, reperiuntur ab Adam (1280B)usque ad Christum anni 5200 et quidquid aliud superest secundum quosdam historicos, qui annorum mundi seriem conscripserunt. » (no appara