Chronicon (Benedictus S. Andreae)

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Chronicon
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 139a


Chronicon (Benedictus S. Andreae), J. P. Migne cc_id: cps_2.BeSAn.Chroni22, cc_idno: 9767

Chronicon

1.

139.0009C| Pimenius presbiter voce clara dixit: « Deus omnipotens, quomodo te non video, nec sic te audisset, 139.0010C| et verba maxime in Deum que tu abnegasti, Juliane sacrilege et inpiissime. » Et jussit praecipitari 139.0011A| per medium pontis lapideum in fluvium cum uno puerulo, qui manibus suis traebat. Et non post multos hoc tempore interea irruentibus in traGaleas barbaris, Julianus impiissimus cesar cetum in unum exercitum apud Vangionum civitatem, donativum coepit erogare militibus. Ut est consuetudinis, singulis recitabantur, donec a Martinus inventus est; quem presentari sibi jussit. Quem aloquitur dicens: « Numquid et pater tuus et vos inscriptionem inter scolares aulas sub rege Constantio militasti? » Cui vir Domini Martinus respondit dicens: « Christi enim sum miles; mihi pugnare non licet. » Ab hac vocem tirannus infremuit dicens: « Non religionis gratia detractare militia! » Retrudi ergo eum in custodia jubetur. Tunc consignans se 139.0011B| Martinus et in nomine Domini Jesu signo crucis, non clippeo protectus a galea, ostium cuneo penetrabo securus. Postera autem dies hostes legatos de pacem miserunt sua omnia. Quo vir Domini de persecutione tiranni liberavit. Quo Romae reversus est augustus. Tanta denique nequitiae temporibus suis extitit, quantum narrare non possum. Coepit aecclesiae sanctorum claudere, et templa idolorum patefacere, et rebus aecclesiarum in fisco daretur. De qua re consilio facto cum apparitoribus suis, de aecclesia sancti Silvestri in monte Sirapti et de appendiciis suis, quod extruxit a fundamentis aecclesiae hujus, et res ipsius aecclesiae in fisco daretur, et quasi per hodium Constantini principi patrata dextrueretur. Eodem vero tempore nutum Dei 139.0011C| omnipotenti surrexit bellum Persarum adversus impiissimus imperator Julianus; ambulavit in Persida. Qui cum ambulasset, quanta malitia insercuit in beato Basilis archiepiscopus, modo taceamus. Qui cum ambulasset usque ibidem pervenisset, pugnam conflicta Romani cum Persida, victus tenetur Julianus impiissimus imperator, et nimis afflictus a Persis; quibus ipse Julianus decoratus est ab extremo vertice usque ad ungulas pedum. Et corium ejus dictus coccinum ibidem omni tempore regis Persarum dum pacem haberet super corium Juliani sedentem et congratulabantur. Regnavit autem Julianus anni 2 et mense 8.

2.

Jobianus facto christianissimo imperator, aperte sunt aecclesiae, et coepit religio christiana 139.0011D| gaudere. Regnavit ipse Jobianus menses 8. Damaxus Rome episcopus fecit basylicam jux theutrum sancto Laurentio, et alia basilica in 139.0012A| catecumba, ubi jacuerunt corpora sanctorum apostolorum Petri et Pauli; in quo loco platomam ipsa, ubi jacuerunt corpora sancta, versibus adhornavit. Eodem vero anno post Axente morte Mediolani Ambrosio episcopo constituto, omnis a fidem rectam Italia convertitur. Ilarius episcopus Pictavis moritur; Martinus episcopus successit. De quo apostolus dicens: « Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi (II Cor. V, 19); » de quo voce dominica loquitur: « Ego si exaltatus fuero, omnia traam a me ipsum (Joan. XII, 32). » Damasus papa construxit aecclesia sancti Silvestri in monte Serapti cum omni studio, et quidquid rebus acjacentia ejus abstracta fuerat, per perceptione constituit. Hanc orante in basilica consecrationis beatissimi Silvestri 139.0012B| episcopi, et gratias agebat Domino, dicens:

Grates tibi reffero spes vita bonorum,
Qui mihi ritem donasti noscere sancta
Quem impius apostatam Julianus destruxit
Ac superare malos regni caelestis amore.
Fac rogo queso, Deus, sine me complere beata,
Et tua que cupio fac gaudia cernere sancta,
Omnipotens Dominus, qui constat machina mundi,
Qui caelum terramque regis, fulmina mittis,
Qui sine nulla vigent caelum terram creata,
Te caelum tellus, laudet te potens in evo;
Omnis te benedicat homo, laudet, versetur honore.
Namque tuis pedibus lapis est lacus ille probatus,
Atque Petrus tua dextera levans statuit super undas.
Et Israhelite quondam, te duces, superno
139.0012C| Vestigio sicco peragerunt marmora Rubra.
Sit tibi cum Patrem simul et cum Flamine sancto
Gloria, magestas, virtus per secla conpar.

Quo versos conposuit in lapide a corpore sancto. Coeperunt multi nobiles Romani mundus relinquere ad eundem prefata aecclesia quasi cebium sanctae conversationis vitam ducere. Interea neque hoc sileam de hujus apostolica gloria pretermittenda. Quoniam quidem quamquam omnes apostoli ante secla electi a Domino esse credantur, docente Apostolo: « Qui elegit nos ante mundi constitutione, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus (Ephes. I, 4); » redemptor et salvator noster dominus Jesus Christus antequam de interitus Satane triumphans, 139.0012D| victor exultans, penetraret regna polorum, sancta hujus aecclesia, quam pretioso suo sanguines hacquisivit, per beatos apostolos, et apostolicos viros Silvester 139.0013A| immobiliter muniens fundavit, mirabiliter Constantinus augustus corroborans solidavit, scilicet ut ipsa inviolata semper et gloriosa maneret, et illorum haedificatione nova et projenie plurimos filios aggregaret.
3.

Que post haec acta sunt, Valens cum Gratiano, Valentiniani fratri sui filius, anni 4. Valens talem legem datam, ut monachi militare nolentes, fustibus jussit interfici. Gens Hunorum et Guandalorum divina accessisse cluse montibus repentina rabie percita exarsit in Gothos; eosque sparsi sunt, conturbati ab antiquis sedibus expulsi. Gothi transit Danubium fugientes. A Valens augustos sine armorum depositione suscepti, mox per Avarorum gens maxima ducis fame ad rebellandum coacti 139.0013B| sunt. Victoque Valentis augusto, exercitum per Tracia sese mittentes simul omnia cedibus incendiis rapinisque fuderunt.

4.

Gratianos cum frater Valentiniano anni 6. Theodosius augustus a Gratiano illa Sciticas gentes, hoc est Alanos, Unos, et Gothos, magnis multisque preliis vincit etc.

5.

Arcadius augustus, fratres Theodosii, cum fratres Honorio, anni 13. Gothi in Italia ingressi sunt; qui prius Vandali atque Ilani, postmodum Gothi etc.

6.

Honorius cum Theodosio minore fratri sui filio anni 15. Alaricus rex Gothorum Romam invasit, partemque ejus cremavit incendio, 9. Kalend. Sebtembrio, anno conditionis 1164, hac sexto die quam 139.0013C| ingressus fuerat depredata urbem, ceperunt in regno Italie ignis ferro devastare.

Pagina 3' usque 6' scribitur Anastasius sub Nonnoso praeposito monasterii sancti Silvestri monachus. Miracula in monasterio sancti Silvestri. Lampas fracta, orationibus « sana repperitur. Quo crevit famam per universo Italico regno, etiam Gothi quam audaces sunt, ejus ecclesiae nullo modo valebant adtingere. » Alia miracula. « Symmachus papa audiens de sancto viro, totum agrum Transpaitano cum colonis et colone hibidem abitantibus et residentibus per preceptionem hibidem constituere in superscripta ecclesia. » Pergit auctor:

7.

Tempore illo de quo diximus, Theodoricus, rex Gothorum, Symachum consulis ac patriciis Ravenna 139.0013D| trucidavit. Abebat autem Symachus filia una tantummodo, nomine Galla, intra adulescentie tempore marito tradita; in unius anni spatio ejus est morte viduata. Qui dum fervente mundi copia ad iterandum thalamum, et opes et aetas vocaret, eligit magis spiritalibus nuptiis copulari Deo; in quibus a luctus incipitur, sed ad gaudia eterna pervenitur. Hic itaque omnes res suas quas patrimonium et matrimonium 139.0014A| hac maritis suis, cunctaque sacrarum aecclesiarum, aedificare precepit. Abebat autem agrum cum montem, qui vocitatur Campana, territorio Colinense est posita; nam uno latere fines Cusiano, da secundo latere ribos cum aqua qui dicitur Cava, qui incole locis vocitantur Carba. Nam de tertio latere rivos Grifianello vocatur. De quarto vero fluvium magnum, de qua a fundamento juxta aqua parietinis edificare jussit. Super cunc macerie murorum construxit aecclesiam in onore sancti Andree apostoli juxta ipso flumen. Et juxta ipsa ecclesia, portus qui vocatur Bonus. Nam in agro Pontianello construxit aecclesia in onore sancti Laurentii martyris et levite. Qui dum agrum cum monte de Campana, cum ejus affinibus in monasterium sancti Silvestri, qui dicitur 139.0014B| montem Serapti, per instrumentum cartarum constituit. Edificavit autem ecclesia sancti Johannis Baptiste juxta qui dicitur Tarega, territorio Nepesino cum omnia sua rebus proprietatis in ecclesiis sancte Dei genitricis semperque virginis Marie, domine nostre, episcopatum Nepesine civitatis. Construxit autem excellentissima Galla patricia ecclesie duabus territorio Colinense, in onore principis apostolorum Petri, basilica qui dicitur mater ecclesia, et alia qui dicitur Ascuto, cum rebus omnium suarum pertinentes, in integrum in episcopatum Nepesino constituit. Item territorio Savinense, infra massa qui dicitur Cornicle, que vulgo dicitur Septimiliana, basilica in onore sancti Valentini aepiscopi cum omnia jacentia ipsius ecclesie constituit in episcopatum Savinense, 139.0014C| qui edificatum est in civitate que dicitur Forum novum. In superscripto territorio Sabinensis aecclesias sancti Petri in Tarano cum sua omnia jacentia, in prephatum episcopatum. Post expletum opus Dei aecclesiarum constructio, et traditiones venerabilium locorum, abjecto secularis habitum, ad omnipotentis Dei servitium sese aput beati Petri apostoli aecclesia in monasterio se tradidit. Ibique multis annis simplicitatis cordis, atque orationibus dedita, larga indigentiubs elemosinarum opera impendit. Cumque omnipotens Deus pene jam mercede reddere laboribus ejus decrevisset, cancri ulcera in mamilla percussa est. Que dum nocte quadam hec eadem jaceret infirmitatem fatigata, vidit beatum Petrum apostolum ante se. Eique dixit: « Quid est domine 139.0014D| meus? Dimissa sunt mihi peccata mea! » Cui ille princeps apostolorum benigne adest vultus, inclinato capite annuit dicens: « Dimissa sunt; veni! » As igitur expletis, visio apostoli assistentis, et colloquentis, ablatum est. Tertio autem die cum ea que superius dictum est, defuncta est. Quod factum est, nunc usque in eodem monasterio manet memoriam 139.0015A| ejus. Qui Gothorum tempore Alarico rex hec acta sunt.

8.

Quo mortuo Alarico, successit in regnum Totilam impiissimus rex Gothorum. In temporibus namque ejus multa nequitie in regno Italie et in Romane finibus subjugatum est. Quo in sancto Dei confessores extorti, et verberati, et afflicti, pro Christo trucidati, atque plures ecclesie in Italico regno destructe, atque civitatibus a ferro, igne exuste sunt. Nam pontes flubii Tyberinis vie Salarie, qui prius Albula dicebatur, qui Tyberinus rex, filius Capis regis, a quo flubium appellatus est Tyberis, et pontes constructus a fundamentis ruere fecit. Justinianus Justini uxore nepos Narsus, Rome patricius avocatus est, et ab omni populo Romano helectus; forme erat 139.0015B| dissimilis, peritissimus erat in mentem. Vox ejus melliflua, rectoque ad investigandum Romanum imperium. Tunc surrexerunt viri scelerati de Romanis finibus, cum Gothi laborantes et negotio tractantes de interitus Narsi patricii, qualiter expulsus et ejectus a Romano imperium.

9

Mortuo hidem Justiniano, successit in regno Justinus minor. Narsus patricium Totilum, Gothorum regem, Italia superaverat et occidit. Postmodum Gothi regem non habuerunt in Italia.

Sequitur narratio de Narsidis rixa cum Romanis, de « Sufficia » Augusta. Johannes episcopus Romane aecclesie pontifex, ecclesia apostolorum Philyppi et Jacobi, quam prodecessor ejus Pelagius ceperat fecit et dedicavit, que a fidelibus populi 139.0015C| « Sancti Apostoli » vocitant. De Albuino Narside in Italiam accito ex Bedae Chronico; pergitque: Narsus vero patricius fecit amica causa cum Langobardos, et ceperunt inter se pactum et convenientia de regno Italico. Mortuo idem Albuin rex Langobardorum, successit Rotharius rex, qui facti sunt Narsus et Rotharius quasi germanis in regno, et emerunt consilio, quomodo regno Italico a Justini principe et ejus successoribus eripere posset. Quem Rotharius rex, vir excellentissimus, belligerrimus, factus est robustus, nullus ei similis suis temporibus. Narsus dedit ei consilio de portora que sunt in regno Italie, ut omnes eas destrueret; et quo eam ita factum est, et absolutum est regno Italico a jugo Constantinopolitane, ab illo 139.0015D| die deinceps amplius Romani dationes Grecorum principem non solverentur. Narsus vero patricius fecit aecclesia cum monasterium beati Pauli apostoli, qui dicitur ad Aquas Salvias, reliquiae beati Anastasii martyris adductae venerantur. Construxit pontem flubii Tyberinus meliusque reformavit ab yma. Nam 139.0016A| cunctae aecclesie infra Romanam hurbem donaria multa constituit, et conventum factum cum Rothario rege, de Pentapolim, et de Tuscie finibus, quomodo Constantinus sancte Romane ecclesie constituit, sic eam immobilem permanere. Et accepto breviario a Rothario regem in ecclesia beati Petri apostoli, a Ticine civitatis Langobardi perrexerunt; factum est regnum Italie habitatio Langobardorum. Unde accepit eas Narsus monasterium Seraptis montis, et donaria simul et rebus eique constituit, et factus est pax inter Langobardos et Romanos, verumptamen non multum tempus. Postea Roma per patricius principabantur. Tiberius Constantinus principem. Gregorius, apochrisarium sancte Romane aecclesie in Constantinopolim missus, post 139.0016B| Romanus libros expositione in Job condidit; Euticium ejusdem hurbis episcopus errasset, Tyberio presentem correxit etc. ex Beda.

10.

Mox efferam Langobardorum gens, de vagina sue habitationis educta, in nostra cervice crassata est. Atque umanum genus quod in hac terra pre multitudine nimia quasi spisse segetis more surrexeerat succisus aruit. Nam depopulate hurbes, eversa castra, concremate aecclesie. Destructe sunt monasteria virorum atque feminarum, desolata ab omnibus predia, atque ab omni cultore destituta in solitudine vacat terra. Nullus in hac possessor inabitat, medactum est monasterium montes Seraptis in solitudine, et cuncta ejus predia destructa. Occupaverunt bestie loca, que prius multitudo 139.0016C| hominum tenebat, et quod in aliis mundi partibus agatur ignoro. Rotharius rex Langobardorum, lubricum suis corporis, et multum vinolentum, fecit synodum cum episcopi, et dictis legibus Langobardorum composuit, quomodo Langobardorum in Italia cum lege viveret. Sed eorum prisco tempore gentilitatis non deserunt, quo Langobardi more suo immolabant caput capre diabolo in pugnantes hoc ei currentes per circuitum, et carmine nefandos decantaret. Et qui hoc non hacquiesceret, sine dubio interrogationis, capite punirentur. Rotharius rex Langobardorum obiit, et appositus est a Langobardis gentis sue Ravenne civitatis. Sergius papa in sacrario beati Petri apostoli capsa argentea que in angulo obscurissime diutissime 139.0016D| jacuerat, et in ea crucem diversis lapidibus adornata, Domino revelantem, repperit. De qua tractis quatuor petallis, quibus gemme incluse erant mire magnitudinis, portione ligni salutiferi dominice crucis interius reposita inspexit. Que ex tempore illo annis omnibus in basilica Salvatoris que 139.0017A| appellatur Constantiniana, die exaltationis ejus ab oni oscularetur atque adorarent populo. Gysulfus rex Langobardorum, in primo regni sui Benevento Campanie igne gladio captivitate vastavit. Cumque non esset qui ejus impetum resisteret apostolicus papa Johannes, qui Sergius successerat, missis ad eum sacerdotibus ac donariis plurimis humiversos redimeret captibos, atque hostes domum redire fecit. Qui mira Deo favente tyrannus Gysulfus, rex Langobardorum, a suis interfectus est.

11.

Ereberectus rex Langobardorum roboratus est in regno, coepit curiose querere patrimonia Alpium Cotiarum, multa nimis considerantes in amore Petri principis apostolorum, quomodo ablata esset a suis antecessoribus et quomodo pertinebat 139.0017B| apostolice sedes, sed a Langobardis multo tempore fuerat ablata. Restituit juris ejusdem sedis, et hac donationis aureis scriptam litteris Roma direxit. Johannes preerat papa, qui inter multa operum inlustrium fecit oratorium sancte Dei genitricis, opere pulcerrimo, intra ecclesia beati Petri apostoli, ubi dicitur a Veronice. Ereberectus rex Langobardorum, audita eversionis monasterii sancti Silvestri in monte Syrapti, repetitio facta a Johannes hujus apostolice sedis, ut in suis regie potestatis detinere manibus, ut quod haec ita actum est, restitutum est monasterium cum omnibus suis rebus, et regimen sanctae conversationis quiebit in pace, monasterium cum Tuscie finibus.

12.

Mortuo itaque Ereberectus rex Langobardorum, 139.0017C| successit Liubrandus rex Langobardorum, donatione patrimonii ulpium Cottiarum, quem Ereberectus rex fecerat, ille repeterat, ammonitione venerabilis pape Gregorio, qui Johannes successerat, confirmavit. Liubrandus rex decessit imperio suo.

12*. Grimualdus rex successit in regno, Langobardorum regni moderabat abenas. Ejusque filius Romuald Samnitibus imperabat. Insignis sacerdos Barbatus, nomine, ut prephatus sum, Redemptoris nutum claruit, Beneventi actiones celebs miraculisque coruscas. Is quoque diebus quamvis sacris babtismatis unda Langobardi ablueretur, tamen prisco gentilitatis ritum tenens, sicut bestiali mentem degebant. Bestie simulacro que vulgo vipera nominatur. Grimualdus rex, pater Romuald, sinodum 139.0017D| facto cum episcopi et judicibus Langobardis in civitatem Mediolano, ante corpus beati Ambrosii, adjuncxit lege in edictis que dudum Rotharius rex constituit. Romuald rex flectebat colla, que debite suo debebant flectere Creatori. Verum etiam non longe a Beneventi moenibus quasi solempne die 139.0018A| sacra colebant arborem, in qua suspendentes corium etc. usque custodiunt, ut in Vita sancti Barbati.
13.

Omnibus vero Langobardis in regno Italie, relicto errore a Christi moderamine conversis, fide sancte Trinitatis tenentes. Interea Gysa soror Romuald, in Christi amore accensa, nullo modo a virile amplexus satagebat. Eratque venustas, eleganti forma, qui exiit fama pulchritudinis per huniversus horbem. Devulgatum est enim Florenti, rex Palermitano, pulchritudine ejus puelle; congregatique barbarorum gens, Africe, Palarmo, et Babylonie, classes nave impetum, navigioque certantibus, ad Amalvis pervenerunt; quo terra coperuerunt sicut locuste. Concite irritantes super 139.0018B| Beneventos urbem, et vidit Romuald exercitus barbarorum, quia multi erant, et timuerunt nimis. Et dixit Romuald ad Langobardos: « Exurgamus, et ascendamus contra inimicos nostros. » Et dixerunt Langobardi: « Non possumus ascendere adversus tantum exercitus; melius est nobis refugium nostre civitatis, et liberemur animas nostras, et nuntios nostros dirigamus a Grimuald rex noster patri tuo, et pugnemus adversus eos; nos enim pauci sumus. » Et dixit Romuald: « Absit a nobis. A diebus ex quo Alboin rex, noster antecessor, Langobardos eduxit de Pannonia, talisscemodi non est inventa inter Langobardos! Et si venit finis nostre, moriamur cum robore pro patrie nostre; et victorie patribus nostris non relinquamus! » Et 139.0018C| factus est luctus magnus in populus Langobardorum, quia paucis erant; maxime habitatores antique Beneventani. Radelgisi, cognatos Romuald principes, negotio pertractabant clam cum barbarorum gens. Et ingemuerunt principes, omnes principatus eorum, et qui fortior esse videbantur. Tunc Romualdus gloriosus princeps, exivit foras urbem Beneventi; subito irruit super barbarorum gens, et proximavit exercitus Langobardi, et steterunt contra exercitum barbarorum. Et tubis cecinerunt qui erant cum Romuald. Et commota est terra a voce utriusque exercitus, et fuit pugna commissa a mane usque ad vespere. Et ceciderunt de barbarorum gens in illa die quadraginta milia virorum. Florenti rex barbarorum fuga capiens, a maritima perveniens, in nave 139.0018D| ascendit. Romuald vero princeps factus est fortis ut leo in operibus suis, et erat sicut catulus leonis fremens a pugna. Et persecutus est iniquos persequens eos, et tradita est salus in manus ejus, et revertit in urbem Beneventi; et nominatus est a plures gentes. Fecit autem hisdem princeps Romuald ecclesia gloriosa 139.0019A| hubi prius Langobardi ad arbores adorabant, in onore sancti Felicis; et hibidem corpus beati Felicis deposuit, et alii sancti plures, et depincxit, et deauravit; cujus memoria usque odie est. Genuit autem isdem Romuald filios de Theuderada tres, quarum primus vocitatur Aroaldo, secundo Maroaldo, tertius Sycardus; ad ultimus Sikinolfus. Res gesta que narro, temporibus Romuald, quo transportato corpus apostoli sancti Bartholomei de India superiore a Limparis insula pervenit. Ibique aliquantos annos permansit. Qui nutu Dei veniens Agarenorum gens, tota insula igne gladioque consumpta a fundamentis murorum ejus diruta, sicque pervenit ad lucellos hubi beatissimus apostolus inerat. Quo confractus lucellos, ossa ejusdem apostoli, 139.0019B| ut scriptum est: « Dominus custodit omnia ossa eorum; unus ex eis non conteretur (Psal. XXXIII, 21). » Dominus autem in ipsa nocte apparuit custodes ejusdem apostoli, dicens: « Vade, collige ossa apostoli. » Qui duriose turbulenter dixit: « Eu me! quantos annos in servitio ejus perduravit, quanta accidentia mihi evenit. Modo diruta sunt omnia ossa ejus, cum aliis ossibus miscuis; quomodo possum meis ossibus agnoscere? » Que dixit eis: « Vide ossibus flammeo radiantes inter aliis; ipse collige diligenter. » Et quo ita factum est; collecta est reliquie apostoli in sindone munda. Agareni est consuetudo Apulie depopulare; que fama exiit, Romuald exercitus direxit, ut custodiret portora et maris limitis. Sicque pervenerunt Langobardi a 139.0019C| Lympares insula dosolatam, et viderunt hominem Dei, et dixerunt: « Cujus merita hic veneratis? » Et dixit eis: « Corpus beatissimi apostoli Bartholomei ab Agarenis disfractus; modo Deo mire collectus ab eo. Iterum veniunt Aggareni; nescio quid faciam! » Ut audierunt, letantes nimia appreenderunt Largobardi hominem cum venerabilem corpus apostoli in nave suscepta, navigio ceperunt. Et ecce classes navigium nimium Agarenorum approximavit. Videntes Langobardis spes eorum esset ablata, proni devota ante corpus apostoli projecerunt se cum lacrymis, et dixerunt: « Sancte Bartholomee apostole, si de periculis istis liberati fuerimus et in pace reversi, in tuo nomine altare aureum et argenteum, infra aecclesia sancte Dei genitricis 139.0019D| Marie patremus. » Ex quo dicto in oratione levantes, tantos error tenebrosa ineest, ut nemo inter Langobardos et Agarenos cernere non poterat. Sicque gaudentes in Beneventi hurbem ingressi sunt; de thesauro que coeperunt Romuald principis deferunt. Cujus merita ipsius apostoli corpore et signis usque in finem seculi hibidem permanet.

14.

Transacto namque tempore, glorioso princeps 139.0020A| migravit. Regnaverunt filii ejus pro eo, Arud et Maroaldo fratribus, prudentis principis; separati a fratris sui, in civitates Novecertus habitare coeperunt, Sycardus et Sykinolfus puer in hurbem Beneventi reliquerunt, et factus est robor eorum in tota Apulie finibus. Radelgisi, patrueles eorum, consilium perpetravit cum habitatoribus civitate Novecertus, clam operabantur. Veniente die pascalis epyphaniorum, noctu in aecclesiae hujus civitatis trucidaverunt principis summi. Sycardus princeps, audita morte fratri sui, recordatus virtute patrum suorum, et Langobardorum gentis sue, ostiliter congregatus, a Novecertus civitate pervenit. Civitas Novecertus magna et fortitudine nimis; coeperunt Langobardi obsidere civitates, igne 139.0020B| gladio devastantes oppida eorum, et castre destructe sunt. Munierunt civitates gyro per circuitu, ita ut non possit habitator civitates Novecertis pre impetum bellatores manus erigere. Et pugnaverunt Langobardi adversus eos multis diebus. Et fecerunt machinas; et misit Sycardus princeps legatos ad hurbem Beneventi ad Sykinolfus puer, germano suo, ut veniret ad se. Et exivit Sykinolfus princeps cum multitudine, et percussit civitates Novecertus; et trucidavit multos. Et comprehenderunt civitates, et conbuserunt eas igne cum populos et mulieres; et non remanserunt ex eas usque unus. Et subvertit muros, et moeniae civitatis dissipavit a solo fundamentis. Sycardus reversus est in civitates Lavellus. Sycinolfus ingressus est in hurbem Beneventi, et 139.0020C| coeperunt judicare populo; et trucidaret impios. Erat enim consilium Radelgysi vanum et pessimum, et misit legatos ad hurbem Salernam ad Leo episcopus, ut intimaret a Sycardo principe, ut Sykinolfus puer transmittere a Salerna civitas, ut artis litterarum instrueretur. Ex quo ita peractum est, sicque petitio eorum adimpletum est. Regnavit idem Sikinolfus in hurbem Salernem. Beneventani unianimes tractans de interitu Sycardi principi, miserunt nuntius ad Leo episcopus Salernitanos, ut Sycinolfus oculos ejus eruere; ut principatus Beneventi, in se ipsis exibere virtutem, Salernam hurbem in sua potestatis percipere. Quo Leo episcopus non hacquievit consilio eorum. Tunc unianimes Beneventani perrexerunt a Labellus civitas; pacifice 139.0020D| verba Sycardi principi narrare coeperunt. Quo princeps benigne suscepit eorum verba, honorifice composuit. Tunc unus ex ipsis gladium arripuit, percussoque principe, totum corpus ejus ferro vastare coeperunt. Combusta hurbem Labellus, a Beneventana hurbem regressi sunt. Et juraverunt inter se, ut ultra non acquiescerent principis Sykinolfus. Et surrexit Sykinolfus princeps, et huniversis 139.0021A| qui se conjuncxerat fratribus suis, et preliabantur prelia magna, et dilatavit virtutem populo suo Langobardo, et induit se loricam velut gigans, et precincxit se arma bellica, et preparavit se ad bellum. Et veniens a Beneventi hurbem; tunc infelices Beneventani miserunt nuntius a Sycinolfus dicentes: « Hii qui sunt homicides, manibus tuis damus; terram enim potestati tue es! » Sykinolfus, princeps Salernitano, fecit vindicta de fratre suo; trucidati et suspensi de Beneventani numero quadraginta sex. Victores a Salernam hurbem perrexit. Et factum est irritum magnum inter Beneventos et ejus succedentia, et Salernu et ejus succedentia, et divisio usque in presentem diem ( an. 712.)

15.

Liuprandus, rex Langobardorum, fecit pugna cum Avarorum gens in Aquilegie partibus, et conculcavit 139.0021B| Aquilegia, et Benetia, necnon Sardinia insula, et Corsica, et ampliavit regnum Langobardorum. Quo rex factus vir christianissimus atque catholicus, synodus factus canonicorum, cum episcopis et clericis fidem sancte Trinitatis. Et rex Langobardorum que antea disposita non sunt, mirifice composuit. Regnavit hisdem rex honorifice annos plures, et quietum est regnum Langobardorum et Romanorum.

16.

( An. 743.) Genuit autem isdem rex filios duos; primus Rachisi, secundus Astulphus vocitatur. Constituto Rachisi a patre suo regno, et factus est rex Italico viventem patri ejus. Obiitque Liuprandus rex ( an. 744, Sept. ), accepit Rachisi uxorem de hurbem Roma, nomine Tassia, et disrupit 139.0021C| lex paterna Langobardorum morgyncaph, et mithio, que in suis legibus affixum est, non adimplevit. Fecit autem donationes cartule Romane, sicut ipsi Romani petierunt. Propter hoc Langobardi irritati adversus Rachisi rex, et tractantes cum Astulphus de regno ejus. Perrexit Rachisi rex a Pinnensis urbe vetustatem consumpta, eratque hibi abitatores Langobardo nomine Lupo, que sine heredibus mortuus fuerat. Est autem constitutus in legibus Langobardorum, ut Langobardus qui sine haeredes mortuus fuerit, curtis regia succedat. Successit Rachisi rex omnes facultates Luponi in sue regie potestatis. Precata est Tassia regina a Rachisi rex, viro suo, ut a montes Syraptis a monasterium beati Silvestri ab orationes pergere cum ipso; quia 139.0021D| consuetudo Romanorum est, sepius venire. Acquievit rex petitio uxori sue, veniens cum comitatu suo a Seraptenas montes. Cumque properaret ad locum hubi dicitur Ad arcum, tanta denique flagrantia naribus 139.0022A| ejus orta est, quanta numquam antea aut postea naribus ejus adhibita non fuit; non tantum regibus et regina, sed etiam a cunctis Langobardis sequentibus se. Intrantes in aecclesia juxta corpus sanctissimi Nonnosi, cujus superius memoriam fecit, non longe a corpus beati Silvestri, erat unus ex parasitibus suis Langobardis, de genealogia Langobardo de Beneventi hurbem, qui per hereditaria a demonio sunt vexati, propter maledictionem que beatissimus Barbatus episcopus imposuit, propter Theodora uxoris Romuald principi, cujus superius memoriam fecimus. Quo demon per hos ipsius Langobardo clamare cepit: « O Nonnose, quid me perturbas? modo non exeo hinc, quia per hereditaria gentis iste succedemus. O Silvester episcope, virtus tua me incendent; et si dehinc me ejicis, a Beneventi 139.0022B| hurbem regrediar a consanguinium istius. » Quo dicto demon discerpens, exiens ab eo; propter hoc vocati sunt ipsius genealogie Langobardi Beneventi « tempta - demonium » usque in presentem diem. Qui tanta gaudia in Rachisi rex et ejus conjux, et cunctos sequacibus suis Langobardis inerat, ut ferocitatem qui dudum abuerat, in umilitatem gratie sunt conversi. Quantas lacrimas et orationes Langobardi exorti sunt, et munera ibidem optulerunt, narrare longum est. Rachisi rex et Tassia regina, uxor ejus, per preceptum donationis in venerabilis monasterium sancti Silvestri et beatissimi Nonnosi curte unam, nuncupantem Ustriciano in territorio Spolitino, in pago cujus vocabulum est Pinnis, cum ecclesia in onore sancti Silvestri infra 139.0022C| ipsa curte constructa est, et omnibus adjacentiis, vel appendiciis hibidem pertinentibus, vel aspicientibus, sicuti Luponi ducis manibus suis detenuit. Mansit in eo montes rex dies tres gratias agens Deo; a Spolitana urbem regressus est. Langobardi furore accensi, sicuti consuetudo gentis eorum, fronite unoque animo Astulpho petierunt, ut frangerent donationes cartule que Rachisi rex fecerat uti Langobardorum deinceps non esset. Et petierunt Langobardi Astulpho, ut conveniente cum episcopis, abbatibus prepositis synodochiorum, et cum custodibus ecclesiarum, in edictis legibus affigerentur. Que jurejurans spopondit Astulphus, esset facturum, si Langobardi regnum eis concedere.

17.

Coronatus est hisdem Astulphus in Mediolana 139.0022D| hurbem ( an. 749. Jun. ), infra ecclesia sancti Ambrosii episcopi, et electus est rex in mense Junius, indictione 10. Tanta denique nequitia exarsit suis temporibus, quanta numquam suis antecessoribus 139.0023A| repertum non est. Fecit synodum cum Valerius archiepiscopus Ravenne civitatis et cum Conaldus archiepiscopus Mediolane civitatis, et cum jacentiis episcopis, abbatibus, judicibus, fidelibus Langobardis in regno Italie permanentibus, fecitque capitula sicuti Langobardi precati sunt; et in edictis affigi precepit. Tunc surrexerunt viri Romani scelerati, et intimaverunt Astulfu regi, ut venirent et possiderunt Tuscie finibus et Romanum imperium usurparent. Exaltatum est cor ejus non in Deo, nec in onore ecclesiarum, sed in bella, in rapina, et igne, et gladio. Venientes in Spolitinam urbem, misit Robertus comes palatii a Savinensis, ut via et portua custodiret, nec Romanis iter carperet. Misit Grimualdu a Centucellensis, ut custodiret 139.0023B| vie finibus Romani et portua maris. Nuntius misit a Terracina urbem, ut custodiret via maris et terris, ut nec venundaret alicui Romanis, nulla rem perciperet. Et ascendit Astulfus rex in campo Tiburtino cum sex milia Langobardorum, et factus est pavor magnus in Romanis. Fecerunt pactuatione cum Tiburtina urbem, et cum Pristinem hurbem, nec Romani nec colloquium nec amicitias cum eo habentur. Incenderunt Langobardi ecclesiae sanctarum, hubi corpora eorum quiescebant. Igne gladioque vastantes tota Tuscia, civitas Nepesina in suo dominio perdurantes; quantas nunc exarsit contra Romanos, per singulos non possumus enarrare. Castra Romanorum destructe sunt, monasteria et oppida vastantes, nulla spem recuperande invenire 139.0023C| potuerunt. Erat pontifex in urbem Roma Stephanus nomine, vidit se in tanta desolatione positus, dixit: « Eum me, quid faciam? Regno Italico a multis gentibus depressus; prius a Medis, et Lanis, postmodum a Gallis, tertius a Gothi, quartus a Langobardis. Qui in Italia possessio facta est, denique a Zacharias magnus presul antecessoris meis, cujus Deo auctore deservio; qui multis calamitatibus depressus, a nefandis Langobardis vastata urbem, destructa Tuscie finibus monasteria virorum hac puellarum, basilicae sanctorum concremate sunt; qui in exilio deputavit se ipsum propter opus ecclesiarum Dei. A Pipinus quedam Francorum hi qui Francia pervenit. Gaudebundus rex Pipinus et honorifice suscipit, invitatis in Italia, ut gentis Langobardorum 139.0023D| sub suo dominio constitueret. Qui Pipinus cum Carlomagno regebat Francorum gens; quo ordine et origine subtus hujus serie dicamus. Orta est intentio inter Pipinus et Carlomagno de regno Francorum; qui Zacharias papa a Carlomagno rogatus est, ut de monasterio sancti Silvestri in monte Syrapti per preceptum pontificalis jure perpetuo concederetur. Quo pontifex summus libenti animo 139.0024A| concessit, et omnia adjacentia illius sicuti a priori tempore constitutum est, jure affixum est constituit. Datos legatos Pipinus et Carlomagno a Zacharia papa, Astulfu regis, in Ticine civitatis repertas, omniaque et qualiter peracta sunt innotescunt. Astulphus rex Langobardorum nequissimus, nefandus et callidus verba honorifice composuit, et omnia Pentapolim et Tuscie finibus et quicquid a sancte Romane ecclesie videtur illi restituit. Sed tamen a consuetudo eorum maligna non declinaverunt. Inito consilio cum episcopis et Deum timentes quod agere debeant de persecutiones Langobardorum, si ad Grecorum genere regnum Italicum et Romanum imperium devolberet, et si a Francis in Italia ingredi deberet. Sed melius est a nobis a Francis 139.0024B| que a Grecis dominio illorum subjaceret. »

18.

Robertus comes palatii Langobardo Savinensi exiens, ergo pugnantis contra Romanos. Sicque venit a Lubria civitates, que pugna conflicta cum Romanos ceciderunt de Romanos vulgos et nobiles plures. Robertus Langobardo constitutus erat in campo, et abebat roborem. Quo presul in ecclesia beati Petri apostoli, locutus est populo dicens: « De celo autem adjutorium sit vobiscum; eligite vos ad pugna cum Langobardis; nolite metuere! » Et habierunt Romani contra Robertus Langobardo. Et ecce exercitus Langoburdorum transiebat flubium Lubrie. Romani persequentes contra ipsos, trucidati et gladio interfecti de Langobardi fere ducentos, et Robertus comes palatii trucidatus est; et Romanis 139.0024C| reversi sunt victores. Post hec sanctissimus papa Stephanus via directum pro populo Romano et sancte ejusdem ecclesie defensione, sicque in Francia pervenit, in Aquisgranis palatio, ad adjutorium et solacium querendo pro justitiis sancti Petri. Qui Pipinus rex honorifice suscepit apostolicus; ad sanctum Dionisium ibidem perrexerunt. Dixitque Pipinus ad apostolicus: « Zacharias antecessori tuo intimavit mihi per missos meos, Burgardus episcopus, et Folradus cappellanus, de regibus in Francia qui in illis temporibus non habentes regalem potestatem, si bene fuisset aut non? Zacharias papa mandavit me Pipino, melius mihi esset regem vocari, qui potestatem aberet, quem illum qui sine regali potestate manebat, ut non conturbaretur ordo, per 139.0024D| auctoritatem apostolicam. Ime Pipinus secundum more Francorum electus sum a regem et unctus per manus sancte memorie Bonifatii archiepiscopi, et elevatus sum a Francis in regno Suesionis civitatem. Ildericus vero Saxone, qui false rex vocabatur, tonsoratus est et in monasterio missus. Carlomagnus germano meo post mortem Caroli genitori nostri divisimus regnum Francorum inter nos in locum 139.0025A| qui dicitur Pictavis. Eodem quoque anno Carlomagno germano meo Alamanniam vastavit. Tunc Carlomagno confessus est mihi Pipino germano suo, quod voluisset seculum relinquere, et in eodem anno nullum faceret pugna; sed honorifice direxit eum cum muneribus. » Cumque auditis hec apostolicus supradictus confirmavit Pipinus unctione sancta in regem, et cum eo uncxit duos filios ejus domnus Carolum et Carlomagnum in regibus . Tunc Carlomagno Romam perrexit ad limina apostolorum; post hec ad montem Syrapti monasterium ingressus, ibique se totondit et monachus effectus est.

18 *.

Que et quanta gloria hibidem constituit, modo audiamus. Videns quia laboriosus es et montes 139.0025B| fratribus insudanter, edificavit ad radicem montis in loco hubi dicitur a Mariano, in onore sancti Stephani martyris, et cunctis fratribus adhesit excepto abbas, et aliquantis fratribus in usus monasterii prioris reliquid. Fuit moratus in monasterio sancti Stephani aliquantos tempus, nec ferebant animo ejus in loco ejusdem. Quadam die iter peragens, per agros ejusdem monasterii ad ecclesiam sancti Andreae apostoli, juxta flumen ad investigandam res aecclesiarum iter peragens subtus montes Grifianello, et invenit castrum antiquum Aquarium, qui ad radices montis Grifianello emanat aquas. Qui diutius diligentissime prospexit, atque cuncta edificalia, que ad opus monasterio conspexit, iterum ad monasterium est reversus. Reperto itaque consilio a fratribus 139.0025C| de Bahiano castro, quomodo aut qualiter hedificandum domum juxta castrum monasterium domni principi apostolorum Petri, et sancti Benedicti, et commemoratione sancti Andreae apostoli, usque in presentem diem. Emit autem agrum superscriptum vir Domini Karlomagno, curtem unam nunccupantem sancti Viti, cum gualdo qui dicitur Corgitu. Item curtem sancti Gregorii, cum colonis et colones; item curtem Petroniani, et Asiniani. Item curtem sancti Heristi, et ejus adjacentia. Item fundum Fanianu uncie sex; curtes Priscani, in quo est aecclesia sancti Victoris, cum colonis et colone; cum fundum Flabianello, Robelli, et fundum Corbiani; fundum Magere cum appendiciis suis; fundum Cotteanum, in quo est ecclesia sancti Benedicti sive 139.0025D| quibus aliis vocabulis nunccupatur, cum famulis et famule ibidem residentibus, casinis, casale; fundum Clarano, casale de Cerole, casale de Rufiano grasso, cum colonis et colone; fundum Carpiniano, fundum Cossanum, fundum Torritula, fundum Sentiani, tres 139.0026A| uncie, fundum Foliani, et fundum Bassanu cum ecclesia sancti Valentini, cum famulis et famule; fundum Aureliani; et sex uncie fundum Celedrani; fundum Cecilianum, cum colonis et colone, fundum Lauriani, fundum Grazzano, fundum Mariano cum famulis et famule; fundum Foriano; et quattuor uncie, fundum Terrentianello, fundum Marcelliano; et fundum Pulbine, fundum Bersianu, et fundum Grifiano, fundum Belgarolum; et sex uncie, fundum Ofiani; et fundum Maturis, fundum Patinara, fundum Montone cum famulis et famulabus suis, fundum Salviani, fundum Cerbinarola, fundum Pattialis, tres uncie Casaventoli, octo uncie, fundum Antiqui, fundum Prisciani, fundum Quarazzanum, fundum Pontinianu, fundum Catonianum, fundum 139.0026B| Ciminianu, fundum Matitianum, octo uncie fundum Paonis, fundum Terlata, fundum Barbarica, fundum Casa Crisciani, fundum Vallescura, fundum Rupiliano, fundum Damiano, fundum Asterii, fundum Martuniani, fundum Seriano cum aquimolis duos et cella sancti Silvestri, fundum sancti Prosperii cum vocabulo Cacahelli, fundum Munitioni, fundum Juniani, fundum Proniani, fundum Mitiliani, fundum Rusciani, fundum Plaga montes, fundum Polliano, cum aecclesia sanctae Marie cum famulis et famule, fundum Scatianum, fundum Cariano, fundum Maniano, fundum Occisi; et sex uncie fundum Rutiliani.

19.

Denuo reclamatione a Pipino rege et filiis suis Carolus et Carlomagno de Astulfus rex Langobardorum, 139.0026C| quantaque percussio exercet in sancta Romane aecclesie et in populo Romano. Pipinus rex audita hec verba apostolicis, contristatus est nimis propter iter apostolicis, juratus dicebat: « Ego per memet ipsum venio. » Bandus missus ex ore regis, in Franeorum gens, et in Saxonia, in Aquitaniis partibus et in Bajuvaria, et Squasconia, et Alamannia, et in cuncte regnora ejus, ut omnes hostiliter Kalendas Maias, in Langobardorum gens super Astulfus rex. Carolomagno monacho, germano Pipini regis, expleto monasterio sancti Andreae apostoli et omnia que ad husus monasterii continet, videns suis moribus cum gentis hac fratribus suis monasteriis non essent conjunctum, recessit inde in Samnii provincia, in Cassino montes, in monasterio sancti 139.0026D| Benedicti, hibique permansit. Audiens hoc Astulfus rex Langobardo, que Pipinus rex Francorum con Trasalpine gentis super se veniret. Que festinus Astulfus rex a monasterium sancti Benedicti in montem Cassini pervenit, postulans et deprecans ad abbas 139.0027A| hujus monasterii, et dona multa promittens, ut Carlomagno monacho a Pipino rege germano suo properaret, ad dissipanda consilia Stephani pape, ut Francis in Italia ingredi non deberet. Accepta benedictione abbati sui hac fratribus, libenti animo perrexit, sicque in Franciam venit. Omnia qualiter per ordinem a Pipino intimavit Carlomagno monacho, Pipino rex noluit hacquiescere consilii ejus. Pipinus rex apostolicas invitatione in Italia iter peragens, justitia beati Petri apostoli querendo. Astulfus rex Langobardorum supradicta justitia vetando, clusas Langobardorum petiit, obbia Pipini regis et Francis venit; et inierunt bellum Francis cum Langobardi. Et retro Langobardi fuga capta, auxiliante Domino beatoque Petro apostolo 139.0027B| intercedente, Pipinus rex cum Francis victor extitit. Eodemque anno Stephanus papa reductus est a sancta sede, per missos domni regis Pipini, Foldradus episcopus et reliquis qui cum eo erat. Incluso vero Astulfo rege in Papia civitate, justitia sancti Petri pollicitus est faciendi. Unde rex Pipinus obsides quadraginta receptos cum sacramenta, reversus est in Francia. Carlomagno autem monachus Bienna civitatem remansit, una cum Berta domna regine; infirmus languebat dies multos, et hobiit in pace. Dum prospexisset Pipinus rex, ab Astulfus Langobardorum rege, ea non esset vera, que antea promiserat de justitiis sancti Petri, iterum cum missus apostolicis Stephani iter pergens in Italia, Papia obsedit, Astulfus rege Langobardorum 139.0027C| inclusit, magis magisque de justitiis sancti Petri confirmavit, ut stabiles permaneret, quos antea promiserat, et insuper Ravenna cum Pentapolim, et omnem exarcatum conquisivit, et per precepto sancto Petro tradidit. Ut per missos apostolicis, monasterium sancti Andree apostoli nullus auderet aliquis damnietatis adtingere aut violare. Et dum reversus est Pipinus rex, cupiebat supradictus Astulfus, nefandus rex, mentiri que ante pollicitus fuerat, obsides dulgere, sacramenta rumpere; quadam die venatione fecit, percussus Dei judicio vitam finivit.

20.

Inito consilio Langobardi, quomodo Francis super se erueret, et levaverunt Desiderium in regem; quomodo et qualiter postea dicamus. Videns Stephanus papa ex omni parte victor esset, et gloria 139.0027D| dignitatis presule hac gentis Romane triumphans, cepit hedificare domum ecclesiam, in onore sancti Dionisii, Rustici et Heleutherii, in hurbe Roma, juxta via Flamminea, et ereio, non longe ab Agusto, juxta formas species decorata, sicut in Francia viderat. Misit Constantinus imperator de Constantinopolim regi Pipino cum aliis donis 139.0028A| organum, qui in Francia usque pervenit. Et rex Pipinus tenuit placitum suum in Compendio cum Francis, ibique Tassilo venit dux Bajuariorum in basatico se commendans per manus, sacramenta juravit multa et innumerabilia, reliquias sanctorum manus imponens, et fidelitatem promisit regi Pipino, et filio ejus Carulo et Carlomagno, sicut passus recta mente et firma devotione per justitia, sicut bassus domino suo esset deberet. Sic confirmavit supradictus Tassilo, supra corpus sancti Dionisii, Rustici, et Eleutherii, necnon et sancti Germani, atque sancti Martini, ut omnibus diebus vite ejus sic conservaret. Pipinus rex in Saxonia ibat, et firmitas Saxonia ibat, et firmitas Saxonum per virtutem introivit, in locum qui dicitur Simnia; et multa strages facte 139.0028B| sunt in populo Saxonum. Et tunc polliciti sunt contra Pipinum omnes voluntates ejus faciendum, et honores in placito suo praesentandum, usque in equos tricentos per singulos annos. Natus est Pipino regi filius, cui supradictus rex nomen suum imposuit, ut Pipinus vocaretur sicut pater ejus. Qui vixit annos duo, et in tertio defunctus est. Eodem anno Pipinus rex Roma perrexit. Stephanus papa et ejus clero cunctisque a sacris ordinibus est concessus, et populo Romano in occursum regis, cum ymnis et laudibus ad ecclesiam sancti Peregrini advenerunt. Contemplatus est rex Pipino populo Romano, et ejus acta, gaudebundus pervenit in ecclesia apostolorum principi. Celebrataque ejus sollempnitatem myssarum, quantaque largitus est elemosinarum 139.0028C| pauperum, et dona ecclesiarum, longum est enarrare. Permansit rex Pipinum mense unum in urbem Romam; egrotareque cepit domnus Stephanus papa, dolore cordis metusque Pipinus rex de nece apostolicis, die constitutique obiit. Conventoque facto populi Romani, cum Pipino rex de Paulo, germani Stephani pape, ut cathedre apostolice praeesset. Electus est a populo Romano clero, et Pipino rex, et populo Francorum, electus est in sacratissima sedem beati Petri apostoli. Cunctaque ejus cives Romana et Tuscie finibus, et cuncta Pentapolim, et Gottiarum montes in ecclesia beati Petri apostoli constituit. Gratias agentes Deo et apostolorum principi, reversus est in Francia.

21.

Tunc Pipinus rex cernens Guaifarium ducem 139.0028D| Aquitaniorum, etc. Sequuntur Annales Laurissenses ann. 760, 761, 762. 763, usque: Pipinus . . . . . . . . . per Legemodicas in Francia reversus est. Et facta est gens valida. Iter perrexit Italia ad conferendi Italico regno; tota hiemps in monasterio sancti Andree apostoli, et sancti Silvestri confessoris Christi, et sancti Stephani martyris hiemavit, necnon et Tusciae finibus omnia res monasterii, 139.0029A| que a Carlomagno germano suo hempta fuerat, per preceptum sui nominis constituit. Et crux Domini que in suis cervicibus appendebat, in venerabilis cenobio concessit, seu Beneventi principatus, et Salerni, Capuaque, et tota Neapolim finibus, et quicquid Campanie destitutum est, in suo sacramento constituit. Et cuncta Pentapolim et omnia Tuscie finibus apostolicis Pauli et suo jure concessit. Gratulanter et gaudebundus in Franciam venit. Tunc rex Pipinus abuit placitum suum in Warmacia, et nullum iter aliud fecit, nisi in Francia resedit; causa pertractabat mitissimus rex inter Wafarium, et Tasilonem; quia Tasilo consanguineus ejus erat. Tunc Pipinus rex missos suos dirigit ad Bajuaria a Tasilo, et haec verba loquens eis: « Pipinus rex 139.0029B| Francorum misit nos ad te, ut innotescamus beneficium et honorem, qualiter Pipinus rex constituit tibi. Eo quod esset meus consanguineus tota Bajuaria dedit tibi, et jurejurando fidem tuam pollicitus es observandi. » Modo commotus facie regis videre noluit. Tunc, etc., ut in Ann. Laurissensibus an. 766, 767, 768, usque ad obitum Pippini. Hibique diem hobiit, finivit octaba Kal. Octuber.

22.

Domnus itaque Adrianus natione Romanus de regiones Via lata, ordo scrinii sancte Romane aecclesie, electus est pontifex, a cuncto Romano populo, in sede hac beatissimi apostolorum principis. Oportet horiginem Francorum rex per genealogiam nunccupare; qualiter ad apicem regni pervenerit Karolus mitissimus rex, modo dicamus. Gens 139.0029C| Meroingorum, de qua Franci reges sibi creare soliti erant. Fuit primus Pipinus, qui genuit filium ex concubina nomine Carolus; hic primus Karolus est advocatus. Qui Karolus genuit filios duos, Pipinum et Karolomagno, qui tota Francia dominatum sibi vindicantes oppressit. Mortuo itaque Karolus primus, qui officio tantum cum Ildricus Saxone deponebatur, Pipinus et Carolomagno germanis, velut hereditaria Francia fungebatur. Hunc Pipinus et Karlomagno summa cum eo concordia, divisum regnum Francorum inter se, Carolomagno sancte conversationis habitum inbutus, Pipinus per auctoritatem apostolico susceptum Stephani pape rex efficitur. Qui Pipinus genuit filios duos, Carolus et Carlomagno, qui uncti sunt in regibus cum Pipino pater 139.0029D| eorum a Stephano papa; et mortuo idem Pipino, successit Karolus, gloriosus mitissimus atque amabilis rex, atque Karlomagno. Non post multum tempus defuncto Carlomagno rex, uxor ejus et filii cum quibusdam qui ex omatibus consentaneis in Italia fuga petiit; sub Desiderio reges Langobardorum, 139.0030A| patrocinium se cum liberis suis, patrocinium contulit. Karolus autem rex per consensum omnium Francorum rex constituitur. Domnus itaque Adrianus papa persecutione Langobardorum non ferens, missos dirigit cum benedictione apostolica. Petrus mare usque Masilia, inde terrenum usque ad domnum Karolum pervenit. Invitando scilicet ut Ann. Lauriss. a. 773, usque pascha similiter in Roma. Susceptum est itaque domnus Carolus rex honorifice ab Adriano papa, et a cuncto Romano populo, et in ecclesia beati Petri apostoli a scolis laudibus est honoratus. Quanteque pestilentie, et lamentationibus et vastationibus Langobardis populo Romano proclamatum est, quis potuit enarrare. Accepta itaque benedictione rex et absolutione beati Petri 139.0030B| apostoli domno Carolo, iterum a Papia venientem ipsam civitatem cepit etc. ut Ann. Lauriss. a. 774, 775, 776, 780, 781, multis tamen omissis, usque Aquitania. Et inde revertendo domno Karolo regem in monasterio sancti Andree apostoli cum uxore sua Ildegarda regine, et cum omni comitatu suo, omnia rebus ecclesiarum manasterii, que a Karolusmagno patruelis ejus in prefatum monasterium concessit, et monasterium sancti Silvestri, cum monte Syrapti, et monasterium sancti Stephani in Mariano, omniorum predia, per preceptum regalis sue regie potestatis concessit, et dona amplissima hibidem constituit. Accepta benedictione a venerabilis loco, Mediolanis civitatem pervenit etc. ut Ann. Lauriss. a. 781, 783, 786, 787, 788, 794, plurimis tamen 139.0030C| omissis; anno 786 rationibus, quare Karolus iter Italicum aggressus sit, addit: placitum habentis de convenentiis eorum legibus Italie, que antecessor eorum regibus dudum antea indictis eorum scripta non esset; quod ita factum est. Anno 796 pergit: Nuntiatum etiam sibi Adriani pontificis Romani hobitum, que in amicitiis precipuus habebat, sic flevit hacsi fratrem, aut karissimum filium ammisisset. Erat enim in amicitiis optime temperatus, ut eas faciles ammitteret, et constantissime retineret. Leo mox in loco ejus successit; misit legatos cum muneribus ad regem, et claves etiam confessionis sancti Petri, et vexillum Romane hurbis eidem direxit. Thesaurum priscorum multa seculorum prolixitatem collectum, domno regi 139.0030D| Karolo ad Aquis palatium misit; quo accepta, peracta Deo largitori omnium bonorum gratiarum actione. Idem vir prudentissimus atque largissimus et Dei dispensator magna inde partem Romam ad limina apostolorum, misit per Agilbertum dilectum abbatem suum, misit. Porro reliquam partem optimatibus 139.0031A| clericis sive laicis, ceterisque fidelibus suis largitus est munera. Rex collectis, etc., excerpta Annalium Laurissensium annorum 796 et 799, usque: Norlaude Saxonis in Bardengawi. . . . ibique redditus Karli filii sui, expectans Leonem pontificem, simili quod susceptum est, cum honore dimisit. Qui statim profectus est Romam, et rex Aquisgrani palatio suo reversus, cum honore summo Karolus supradicto Leo sanctus papa in sede sanctissima susceptum est. Fecitque rex Karolum, filium Karoli, vindictam de Romani, et omnia Tusscie finibus et Ravenue, Pentapolim, a summo pontifice constituit. Monasterium sancti Silvestri in montem Syrapti, et ecclesia sancti Stephani in Mariano per preceptum in prephatum monasterium sancti Andree 139.0031B| constituit, et dona ampliaria fecit. Post hec domnus Karolus ad Aquisgranis reversus est; medio Nobembrio allatum est ei, etc., ut Annales Laurissenses an. 139.0032A| 804, donatum magni muneribus; et narravit domnus Leo papa, quanta seditio civilis Romane contra eum ejecerunt, et quomodo ablatum est res aecclesiarum; audita et verba mitissimus imperator conferens in corde suo. Tunc imperator per Bawaria ire volentem etc. ut Ann. Laurissenses usque Mansitque apud eum dies 9; et sicut dictum et constitutum est, inter ipsis Roma repediavit. Ordinata omni et composita, que opus et necesse erat, sanctae Romane aecclesie, et omni Tuscie finibus seu Pentapolim Ravenne in apostolicis Leonem constituit. Nam monasterium sancti Andree apostoli munitatem concessit, et in edictis Langobardorum affigi precepit; et exinde reversus est in Francia. Sequuntur excerpta Annalium Laurissensium annorum 805, 139.0032B| 808, 810, 814, et Eginhardi Vitae Caroli, capp. 15, 16, usque pronuntiarent.

23.

Precepit rex fortissimus, ut classes navigium 139.0033A| Normanicum hedificantes, et navibus juxta fluvium que de Gallia et de Germania septemtrionalem, ut per omnes portus et flumina, ubicumque naves stationibus tali munitio precepit. Ut per mare Adriatica in provincia Benetie congregare precepit. Deinde tota Italie tam Benetie quemque Quilegie finibus, seu Ravenne, Ariminum, quamquam et Ancone civitatibus, et cuncta litoris maris Adriatice, usque ad Traversus congregare jussit. Et cuncta maris Terrine, Eugenia, Corsica, Sardinia, Pisani, Centucellensis, Rome, et quicquid Napulie finibus omnium navigarum multitudo collectum est ad Traversus, quantum deinceps usque in presentem diem invenire potuit. Mitissimus vero rex, accepta benedictione apostolicis Leoni, in sancto archangelo 139.0033B| ascendit, adorans et deprecans Deum, ut iter suum in pace dirigeret. Que profectus iter inchoavit, 139.0034A| in monte Gangano pervenit; multa dona hibi optulit. Qui per Neapolie finibus pergens, Kalabria feriore usque ad Traversus pervenit: decies centum et eo amplius passuum milibus lungitudine porrigitur. Jussit fieri pontes super mares multitudinem, omnes Francorum, et Saxonicum, et Bajuarium, Aquitaniorum, Quassconicum, Pannoniorum, Avarorum, Alamannium, Langobardorum, quorum gentis multitudo nullus potest capere, ante se exire precepit; molieruntque cuncte nationes terre Grecorum, ut robor eorum pro nichilo computatus. Collaudantes et benedicentes Deum, qui via recto dirigit Karulo, servus Petri principis apostolorum. Cum audissent Aaron reges Persarum, qui exscepta India totum penetrabat Orientem, 139.0034B| talem fecit amicitiam et concordiam, ut eis gratia ejus omnium qui in toto orbe terrarum erant, regnum 139.0035A| ad principum amicitia preponeret, solumque illum honore hac munificentiam sibi colendum judicaret. Ac deinde ad sacratissimum domini hac salvatoris nostri Jesu Christi sepulchrum locumque resurrectionis advenisset, ornatoque sacrum locum auro gemmisque, etiam vexillum aureum mire magnitudinis imposuit; non solum cuncta loca sancta decoravit, sed etiam presepe Domini et sepulchrum que petierant Aaron rex, potestatis ejus ascribere concessit. Quanta vestes, et aromata, et ceteras horientalium terrarum opes ingentia, et dona Karulo concessit! Vertente igitur, prudentissimus rex cum Aaron rex usque in Alexandria pervenit. Sicque letificantes Francis et Aggarenis, quasi consanguineis esset. Dimissoque 139.0035B| est Aaron rex a Karulo Magno in pace; in propria sua est reversus. Rex piissimus atque fortis, ad Constantinopolitano hurbem, Naciforus, Michahel, it Leo, formidantes quasi imperium ei eripere vellet, valde sub sceptu; quo cognito rex formidine eorum, pactum et fedus firmissimum posuit inter se, ut nulla inter partes cuilibet scandali remaneret occasio. Erat enim semper Romanis et Grecis Francorum suspecta potentia. Unde et illum Grecum est ad proverbium: ΤΟΝ ΦΡΑΚΟΝ ΦΙΛΟΝ ΕΧΙϞ, ΙΤΟΝΑ ΟΥΚ ΕΧΙϞ. Quod Latini dicunt: Francos abeto amicos. Qui mox imperator cum quanta donis et munera, et aliquantulum de corpore sancti Andreae apostoli, ad imperatoribus Constantinopolim accepto, in Italia est reversus. Roma veniens, 139.0035C| et dona amplissima beato Petro constituit, ordinataque Urbe, et omnia Pentapoli, et Ravenne finibus seu Tuscie, omnia in apostolici potestatibe concessit. Gratias agens Deo et apostolorum principi, et 139.0036A| benedictione apostolica accepta, et a cuncto populo Romano augusto est appellatus, simul cum ipso pontifice usque ad montes Syrapti, ad monasterium sancti Silvestri devenit. Deinde ad monasterium sancti Andreae cum pontifice summo adest; qui rogatus imperator ad pontifice, ut aliquantulum reliquiarum de corpore sancti Andreae apostoli in hunc monasterium consecrationis constitueret; cujus loco positus est in hunc monasterium venerabile ecclesiae, aput nos incognitum est. Victor et coronator triumphator rex in Francia est reversus. Qui cum tantus in ampliando regno et subjiciens esteris nationibus sisteret, et in ejusmodi occupationibus assidue versaretur. Qui longum per ordinem multum est enarrare, nunc breviando adtingamus. Deinde 139.0036B| cum matris ortatus filiam Desiderii, etc., excerpta Vitae Caroli, capp. 18, 19, 20, 22, 30, 31 et 32 usque anno, indictione sexta, quinta Kal. Februarias ( an. 814).

Hos tibi versiculos ad laudem, maxime princeps,
Edidit eternam memoriamque tuam
Benedictus supplex famulus monaque, qui mentem benigna
Egregium extulit nomen ad astra tuum.
Hanc prudens gestam noris tu scribere lector.

24.

In hoc vero tempore missis domnus Loduicus legatos suos renovandum Norbertum aepiscopus a Leonem imperatorem Constantinopolim, amicitias secum et predictum pactum confirmandum direxit. 139.0036C| Abitoque Aquisgranis, etc., excerpta Annalium Laurissensium annorum 814-824, 826, 827, 829; his additis:

Anno 815: Inter haec quosdam primoribus 139.0037A| Romanorum . . . . . . . trucidatos. Erant enim numerum Romanorum tricentos qui interfecti sunt in campo Lateranensis. De majoribus erat enim papa Leo quartus omnia Pentapolim atque Tusscie finibus in pontificis constituit.

Anno 819 ita habet: In quo multa de status ecclesiarum et monasteriorum tractata atque ordinata sunt. Legibus etiam capitula que dudum in edictis scripta sunt affigi precepit. Quo perhacto--Ubelbi comitis Judit duxit uxore.

Anno 824: In cujus ( papae ) locum duobus per contentiones populi fuissent helecti, Eugenius archipresbiter tituli sancte Savine; alius tamen quo nomen superest facta est seditio Romane civilis inter se, vincente parte nobilium parte subrogatus atque 139.0037B| ordinatus est.

Annos 827 et 829 ita jungit: Legatus imperatoris Romam venit, et helectiones populi qualis esset examinavit. Ubi et missa sancti Martini, et festivitatem beati Andreae apostoli, necnon et ipsum sacrum sanctum dominicae nativitatis diem cum magna letitia et exultatione celebravit.

Mense Februario conventus hibidem factus, in Italia profectus est. Romaque ingressus, in ecclesia apostolorum principis missarum sollempnitate celebrata, Apuliae finibus adgressus est in civitatem Bari; quattuor turres aedificari jussit. Quanta et qualia naves maris Adriatice portantes ea que necessaria sunt, Francorum scara in Bari civitas custodientes Scalaoria inferioris et superioris, et 139.0037C| quicquid civitatis maritime posite sunt, ut Agaronicos non vastarentur. Romani etenim imposuerunt ad imperatore Loduicus Pius, unde memoria ejus permanet usque in eternum. Imperator Loduicus in tanta virtus in Italia estitit, ut sanguinium pontificis Romani a legibus non potuisset erueret. Abebat autem in palatio Lateranensis judices preordinati, per singulos dies, a locus ubi dicitur a Lupa, quod est mater Romanorum, ut populum Romani per districtum placitum a dux Spolitinus, Aciprandum nomine, discutiendum. Pontifex Gregorius sancte sedis apostolice, quicquid a Constantinus imperator concessa fuerat aecclesiastice, Lodoicus imperator concessit. Monasterium sancti Benedicti in monte Cassini in provincia Samnii, monasterium 139.0037D| sancte Dei genitricis semperque virginis Marie in monte Acutiano territorio Sabinensis, et monasterium domini Salvatoris territorio Reatino, juxta 139.0038A| montes Letiniano seu Bogiano, monasterium sancti Silvestri in monte Syrapti cum monasterium sancti Andreae apostoli, ad defensionis suis palatii imperator kamere sue concessit. Et monitate legibus insuper descriptis monasteriis in edictis legibus Langobardorum affigi praecepit. Preordinata cuncto regno Italia a Lothario filio suo, qui consortes suis regni erat, constituit; benedictione accepta in ecclesia apostolorum principis absolutionis apostolico, in Francia est reversus. Et non post multos hos dies hobiit ( an. 840).

25.

Unde crevit rumor inter filiis regis, Lotharius, Pipinus, Loduicus, Carolus, et Carlomagno de consortes regnora, et sortierunt regnum inter se; inciperunt dividere da civitas Faucis quod est 139.0038B| vilicos inter mare Adriatica, et mare Terrina, et usque in Aquitania; et divisus est populum Italico vel Romano a Francorum imperium. Coeperunt pugnare inter se reges Francorum; unde exiit fama in Cordua, et in Africe tota Cartagine, ceperunt reagere Sarracenis consilium maligno, ut regnum usurparet, et ecclesia sancti Petri expoliare. Karolus rex, filius Loduici Pii bone memorie, propter quodam suis facinoris, quod nunc super est, renuntiato regno fratribus suis, in monasterio sancti Benedicti in monte Cassino sancte conversationis abitus accepit. Tanta humilitas in eo concessit Dominus, ut omnibus fratribus pedibus lavaret, ut inter omnes minor se putabat. Saxonis inchoantes preter discordiam, que erat inter Pipinus et Carlomagno 139.0038C| et Loduicum regibus; Lotharius vero, qui agustus est appellatus, regno Italie regebat. Saxonis cotidie preliantes, cepit exminuare regnum Francorum. Mortuo idem Karlomagno, Saxonia in Francia ingressi, ferro igneque vastantes, fecit Pipinus rex amica causa cum Saxones. Loduicus rex Aquitanie cum Saxonis pugnabat. Aquitanii inter se conventicula facta. Unde ablatum est regnum Aquitanie a Francis, usque in praesentem diem

26.

Mortuo idem Lotharius ( an. 855), successit in regno Karolus, filius ejus, pro eo non multum tempus ( an. 846). Orta est persecutio Romani inter se; exierunt viri scelerati, et legatos miserunt a rex Babylonie, ut venirent et possidere regnum Italie. 139.0038D| Tanta denique Aggareni in Italia ingressi a Centucellensis portus, sic impleverunt faciem terre, sicut locuste velut segetem in campo. Tantos timor invasit 139.0039A| Romanos, ut nullos extra portas egredi; obsedita est Roma, et civitas Leoniana appreensa, et ecclesia sancti Petri capta et expoliata, et per monasteria ipsius aecclesie aequos eorum stare precepit. Versa est mater omnium ecclesiarum in opprobrium, et omnis decore suo abstractum. Veniente juxta altare barbari giro ballantes manibus. Arrepto unus ex illi lanciola, in pectore vultum Domini in absida depictum museo, non tantum museo dirrupit, verum etiam materie confectionis transfudit. Cepit emanere sanguis, sicut homo vivus fuisset in corpore; unde in eternum permanet. Aparatio ejus, ut superius diximus, destructe cuncte monasteriae ejus, et ecclesiarum omnibus, civitas Leoniana; facta est Tuscie provincia desolata, et civitates in 139.0039B| opprobrium, Romani afflicti merore apostolicus. Gregorius hujus apostolicis sedis successerat ( an. 847) inspiratus flamine sancto, cotidie confortantes populo Romano in virtute Spiritu sancti, et consilio inierunt, quomodo Deus omnipotens auferret feras nationes barbarorum, et ecclesia sancti Petri apostoli, qui est caput omnium ecclesiarum, a pestiferas gentes erueret. Nuntius missus a Loduicus rex ( an. 816), filius Loduici pie memorie, ut veniret et defenderet ecclesia sancti Petri, et Romanum regnum. Ut sicuti a Pipino. et a Karulo, et Loduicus pater ejus triumphum victoriae regnum Italie erexerat, ita et ipse regnum Romanum in suis pollicitationibus optineret. Non diutius moratus Loduicus rex, cum Francis a Roma perrexit. Gregorius 139.0039C| papa legatos misit a Quido marchione, ut veniret et succurreret civitatis Romane ecclesie sancte, pro cujus amore Dominus sanguinem suum fudit; et dona amplissima reciperet. Perrexit igitur marchio Quido cum omni exarcatu gentis sue Langobardorum in urbem Romam ingressi, ceperunt pugna inciperet a pontes sancti Petri, et a portas Sassie civitas Leoniana multis barbarorum gentis interfecti sunt, per virtute sancti Petri; et pestifera gentis inter se dicentes: « Quia vidimus sanguis deus christianorum! » Facta est dispersio Agareni et dux eorum, et mollierunt in se ipsis. Loduicus rex venit ostiliter usque ad montes Malum, hubi est ecclesia sancti Clementis, conspexit multitudo eorum, formidare cepit cor ejus, quia non 139.0039D| erat cor ejus sicut pater ejus. Impetu fecerunt Franci et concinnerunt tuba, et facta est voces eorum et tube sicut tonitruum, maxime rumores civitas Romane, et voces ecclesiarum. Venerunt Francis ad arcus qui dicitur Militorum; quis potuit numerari illa tribulatio? Loduicus rex veniente a 139.0040A| fossatagine non longe ab arco, levavit manus suas contra Francis, ut Francis videntes, retro pedes post se. Aggarenis inter se irritantes, exierunt de civitas Leoniana, et de ecclesia principis apostolorum, irruerunt super Francos; quantis interfecti sunt, nullus potuit numerari. Quido marchiones et Romanum populum post eos interficiendum, et Aggareni antecedentes et fugientes, sicque venerunt a Centucellensis portus; verumtamen decima partes ex eis non remansit. In nave ascensis Aggarenis, cum omnis decore aecclesie sancte in mari ingressi sunt. Quido marchiones cum suo comitatu, Loduicus rex cum quantos Francis evaserat, in Roma sunt reversi. Propter hoc populi Romani in derisione abuerunt Franci, usque in odiernum diem. 139.0040B| Quido marchione accepta dona ampliissima et gratias Romanum populum, in propria est reversus. Loduicus rex in Papia civitas ingressus, regnum fraudatum a Karulo neptus ejus ( an. 875)

27.

Romani plus magis fraudulenter contra Francos miserunt legationes a Palarmo, et Africe, ut venirent et possiderent Italico regno. Tunc exierunt Aggarenis gens quasi situle, et properantes venerunt ad Amalvis, et repleverunt Calabria superiores, veniente ad fluvium qui dicitur Garinganu, apprehenderunt turres, et facta est eorum habitatio. Ceperunt tota Campania ferro, igne vastare; territorio Ciculano, et Savinensis, et civitas Narnienses, et civitas Ortana, et civitas Nepisina, in suis dominiis redacte sunt. Propter hoc amplius rex Francorum 139.0040C| in Italia non regnavit usque a presentem diem. Regnaverunt Aggarenis in Romano regno anni triginta; redacta est terra in solitudine, et monasteria sancte sine laudes. Verumtamen propter peccata populi. Sicut scriptum est: « De celo prospexit Dominus super filios hominum omnes qui habitant horbem. De preparato habitaculo suo (Psal. XXXII, 13). » Qui superius diximus, per curricula triginta annorum usurpantem Agareni Romanum regnum ( an. 904-911). Et in summa sedis sancte apostolice preerat Sergius papa tertius. Cujus temporibus ruina magna concuti in ecclesia patriarchio Lateranensis sancti Johannis, qui appellatur Constantiniana, a fundamentis est rupta; qui mox apostolicus Sergius meliusque renovavit a fundamentis; quanta 139.0040D| donaria in oc patriarchio optulit in ipsius basilice, a duobus lateribus ante altare, in picture renovationis scriptum est.

28.

In Langobardorum gens civitatis Ticine preerat rex. nomine Quido, cujus temporibus redactum est regnum Langobardorum sue potestative regie 139.0041A| potestate ( an. 888-894). Fecit idem Quido synodum cum episcopis, et abbatibus, et cum fidelibus, Langobardis capitulis legis, et in edictis affigi precepit. Cujus temporibus horta est intentio inter Langobardos et Francos de regno Italie; clauserunt Langobardi clusas, et custodierunt vie Galliarum.

29.

Obiit Sergius papa nonus Kalendas Maias ( an. 913, Oct.; 914, Apr. ). Successit in loco ejus Lando natione Saviniensis; sedit in cathedra sancte sedis apostolice menses sex; obiit. In loco ejus successit Formosus. Renovavit Formosus papa aecclesia principis apostolorum Petri, picture tota; quanta et qualia intentio inter Romanos et Formosus papa, modo taceamus. Obiit hisdem Formosus; in loco ejus successit Johannes decimus 139.0041B| papa ( an. 914 Apr. ). Consilio inito cum Albericus marchiones de Sarracenis. In ipso tempore exivit Akyprandus Reatino, et alii plures Langobardis, et Savinensi, et preparaverunt se a pugna cum Sarracenis, a moenie civitatis vetustate consumpta, nomine Tribulana. Et conflicta pugna, intercedente beato Petro apostolo, Sarracenis interfecti sunt. Alia pugna est facta inter Nepisinos et Sutrinos cum Sarracenis in campo de Baccani, multosque Sarracenos trucidati sunt et vulnerati. Audientes Sarracenis qui erat in Narnienses comitato, Ortuense, et qui erant in Ciculi, preparaverunt se omnes in unum ad dux eorum qui erat a fluvium Garilianu, iter bastantes, maxime cognoscentes, in se ipsis interitus eveniret. Ancxiebat cor Johannis 139.0041C| decimi pape cum Albericus gloriosus marchiones, et collecta multitudo ostiliter venerunt a fluvium Garilianum. Factus est Albericus marchio ut leo fortissimus inter Sarracenos ( an. 916). Audierunt Beneventani prelium, exierunt Beneventum, et venerunt ad turrem, et preliaverunt prelium magnum; et contriti sunt Sarracenis a facie Romanorum; et victores Johannes decimus papa, et Albericus marchiones, honorifice susceptum Albericus marchio a Romano populo. Erat hisdem Albericus marchio elangiforme. Accepit una de nobilibus Romani, cujus nomine superest, Theophilacti filia, non quasi uxor sed in consuetudinem malignam. Genuit ex ea filium, ab amore patris Albericus nomen imposuit; qualiter huc Albericus pervenerit, postea dicamus. Renovavit 139.0041D| igitur Johannes decimus papa in Lateranensis palatium tria mirifice composuit, picta decorate, et versis ex utraque partes exarare studere jussit. Orta est intentio inter matrem Alberici et papa, et separatum est populum Romanum inter se. Erat denique Petrus marchiones germanus suprascripti pape; talis 139.0042A| odium ex rixa inter Romanos et marchio, ut non in urbem Romam ingredi deberet. Ingressus Petrus marchio in civitas Ortuense, et in capite hujus civitatis edificavit castrum firmissimus, et plus magis seviebant Romani, et amplius Petrus marchio in hurbem Roma non est ausus ingredi. Statimque nuntius transmisit ad Ungarorum gens, ut veniret et possideret Italia; quo peracto omnia Ungarorum gens in Italia ingressi sunt. Simul cum Petrus marchio in urbem Romam ingressus est. Ungarorum gens depraedata tota Tuscia, igne, gladio consumpta, multos populo simul cum femine, et quicquid manum capere poterat asportaverunt. Cumque nullus fuisset qui illorum impetum resistere potuisset, a propria sunt reversi. Romani in ira commoti, unianimiter 139.0042B| ad palatium Lateranensis properantes, interfecto Petrus marchio, ad apostolicos nullus adtingit. Unde consuetudo per singulos Ungari Romanis finibus depraedantur deinceps.

30.

Obiit Johannes decimus papa ( an. 928. Mai. ). Domna senatrix unde superius diximus, ordinavit Johannes consanguineum ejus in sedem sanctissimus, pro quo undecimus est appellatus ( an. 931, Mart. 20). Subjugatus est Romam potestative in manu femine, sicut in propheta legimus: « Feminini dominabunt Hierusalem (Isa. III, 4). » Iterum autem venientes Ungari juxta Romam a porta sancti Johannis, exierunt Romani et pugnaverunt cum Ungarorum gens; et ceciderunt de nobiles Romani, sicuti a portas ipsius ecclesie inumata requiescunt 139.0042C| ( an. 937?). Tunc Ungarorum gens venientes a civitas Reatina, exivit foras Joseph Langobardo prudens, cum ingentis exercitus Langobardorum; partes interemit gladio, et partes vivos appreendit. Ungarorum gens videns se ex omni partes impetum gentis dimicaret, iter in propria sunt reversi, et amplius in Italia pro depraedatione non sunt ingressi. Veae populum Italico! quanta accidentia, quantaque clade alienigene gentis in vos exercuit! Civitas Leoniana, quem Centum Civilis construxit, capta fuistis a Sarracenis et alienigene gentis; verum etiam a Bajuariorum gens Galliarum, et a rege cui nomen erat Arnulfus; ferunt namque quod a sellis caballorum fuisset appreensa. In temporibus Johannis decimi pape, cujus superius memoriam fecit, visa sunt signa, qualiter in hunc libellum seriem 139.0042D| vocitatur. A diebus namque ejus demonstratum est, que post futuris suis temporis adeptum est.

31.

Anno ab incarnatione domini nostri Jesu Christi nungentesimo vicesimo primo, indictione prima, indictio nona, temporibus domni Johannis decimi 139.0043A| pape, in anno pontificatus illius septem, vise sunt signa. Nam juxta hurbe Roma lapides plurimi de celo cadere visi sunt. In civitate que vocatur Narnia, tam diri ac tetri, ut nichil aliud credatur, quam de infernalibus locis deducti essent. Nam ita ex illis lapidibus unus omnium maximus est, ut decidens in flumen Narnus, ad mensura unius cubitis super aquas fluminis usque hodie videretur. Nam et ignite facule e celo plurime omnibus in hanc civitate Romani populi vise sunt, ita ut pene terra contingerent. Alie cadentes juxta domum Theophilacti. Alie juxta ecclesia sanctorum apostolorum Jacobi et Philippi, que nos vocitamus sancti apostoli. Alie huc illucque discurrentes. Similiter eodem tempore celum ardere visum est, juxta Portum hujus hurbis, miliario ab 139.0043B| urbe Roma decem et octo. In qua videlicet flamma tres simul columne vise sunt, in modum columpnarum que nunc in edificiis locantur. In quibus tribus columpnis tres columpne apparuerunt sedere, unaquaque super columpna; e quibus una ex illis elevatis alis extinguere cupiebat flamme, nec poterat. Deinde secunda, et tertias, et necquicquam valuit; nec multo post supervenientes una ex aliis partibus expansis alis, et tam diu contra flamma alas exagitant, quousque totam illa flamma extincxit. At vero post haec juxta porta hujus civitatis que appellatur Salaria, ante ecclesia scilicet sancte Susanne et Cyriacis martyris, mulier quedam die dominico mensis Martiis revertente ab ecclesia beati Petri principis apostolorum de statione diei hujus mensis 139.0043C| decem et septem, in passione Domini coquens pulmentum. Cumque primum accepisset pulmentum oleris commedit; deinde cupiens ollam tollere de loco in quo posuerat, minime valuit. In que continebatur pulmentum, ex milio factum. Cumque hoc egrediens domum, lugere cepit vicinis et proximis cognitum faceret; omnes currentes, nullus ex illis qui venerunt eruere de marmore in quo sedebat. Iterum atque iterum caterve populi hujus civitatis, tam clerici, quam omnis cetus Romanorum utriusque sexus, advenissent; nequaquam aliquis valuit erueret. Sed ita adherebat vas illum marmori, hacsi ex ipso marmore sculptum fuisset. Hoc autem factum pene per quattuor horarum spatia, hab hora videlicet nona usque ad nocte. Superque vas stantes, signum 139.0043D| crucis facientes, letanias per plurimas deprecantes Deum, ut erueretur illum vas de loco in quo sedebat; sed nec sic profuit. Novissime venientibus aliis clericis facientibus similiter letanias, tunc unus ex illis extensa manu facto signo Christi, dans orationes, mox sublevatum vas illud inlesum. Simili modo in ecclesia sancte Agathe que nuncupantur diaconia, in vigilias ipsius martyra imagine lignea in qua depicta erat vultum ipsius martyra veneranda, exiliens de proprio loco in qua stabat, nexa funibus pena ora una stetit, pendens rursum reversa est in proprium locum. Deinde inclinata. non per modicam hora 139.0044A| velut jacens permansit, et iterum erecta est ut prius fuerat. In aecclesia vero sancti Angeli, juxta flumen Tyberis, in qua sita est aecclesia sancti Abbaciri et Johannis, et sancte Barbare, fores ejusdem aecclesie per totum ferme diem clausae fuerunt; ita nec violenter, nec letaniis qui visus aliquis illo die reserare potuisset. Alia autem die facta letania ac data oratione patuerunt se ut primitus solite erant. Insequenti igitur tempore visum est in forme bestie in sublimi juxta aerem, quasi draco immanissimus; cui longitudo cernebatur ab aecclesia sancti Eusebii juxta macellum parvum pene ad portas Salaria, multi cernentibus per maxima hora; deinde obducta nube, nusquam comparuit. Cepit Roma in se ipsa merore afflicta populi vexare. 139.0044B| 32. Mater Albericus principis Romani, legatos mittens a Ticine civitatis ad Hugo quedam rex Langobardo, ut sibi matrimonio copularet. Sic adimpletum est ( an. 932); nam post nuptias celebratas in castro sancti Angeli rex cum regina ascendit, cogitavit rex pessima, ut oculos Albericis previgni sui erueret, et Romanum regnum in sua redigeret potestatis. Cognita Albericis calliditatem regis, fides spopondit cum Romanis; ceperunt tuba canere maxime voces ecclesiarum, unianimiter loricis indutis, resonabant terra voces eorum. Formidare cepit cor regis una cum regina; in Langobardia est reversus. Albericus princeps onmium Romanorum vultum nitentem sicut pater ejus, grandevus virtus ejus. Erat enim terribilis nimis, et aggrabatum est 139.0044C| jugum super Romanos, et in sancte sedis apostolice ( an. 942-946). Electus Marinus papa non audebat adtingere aliquis extro jussio Alberici principi.

33.

Recordatus est gloriosus princeps Albericus--credo in virtute Spiritus sancti esset hac datum, et hec difinitum--cepit esset cultor monasteriorum. Aedificavit monasterium sancti Laurentii in agro Verano, et monasterium sancti Pauli apostoli; rebus vero monasteriorum, que ablata erant dudum a pravis hominibus restituit. Audivit desolationis ex monasterio sancti Andree apostoli, et sancti Silvestri in monte Syrapti, que ab Agarenis captum fuerat, maxime servitores hujus monasterii carnaliter vivant, et rebus ecclesiarum in bassallatico a fidelibus principis fuerat concessa. Astitit qui diceret: « Eum 139.0044D| me! quanta mala accidentia in monasterio sancti Andreae adtingit, qui tam magnus dudum estitit, a Karolo Magno hedificatum et mire compositum; totis suis rebus et colonis ad nichilum redactus est! » Hoc audiens Albericus gloriosus princeps, amplius cogitare cepit. Erat denique Leonem venerabilem presbyterum et medicus, sanctitate mire compositus, cujus notitia princeps non est incognitus, statimque ad se venire fecit ab aecclesia sanctorum Philippi et Jacobi, et fecit eum fieri pater monasterii. Et misit legatos suos nomine Leone, dicebatur a Romanis camorlingo, ut omnes res monasterii cum colonis et 139.0045A| colone hibidem habitantibus et residentibus, cum prephatum monasterium sancti Silvestri in monte Syrapti, et monasterium sancti Stephani in Mariano, et cum omnia illorum acjacentia in super descripto monasterio sancti Andreae apostoli, et a Leonem venerabilem abbatem investivit et restituit, sicuti a prisco tempore fuerat concessus. Tanta gratia ei contulit Deus Leone venerabilis abbati, modo dicamus. Edificavit castrum ex utraque partes monasterii, et construxit tres turres ab introitus hujus monasterii, firmus et stabilem perfecit. Cernens hoc Albericus princeps, que libenti animo munera eis optulit, et in suis sacris orationibus se commendans. Addans eis monasterium qui dicitur Acutianum, qui est in onore sancte Dei genitricis semperque virginis 139.0045B| Marie, territorio Savinense. Erat enim quedam Campo abbas in hunc monasterio, cum fratribus suis, lubricosus suis corporibus. Ita Leonem in suis regimen erexit duobus annis. Emit enim iste Leonem venerabilis abbas casalibus duabus territorio Savinense fundum Similganum, hubi est ecclesia sancti Clementi, uncie sex, fundum Tezzani, ubi est ecclesia sancte Marie integro, fundum Villa lena, fundum Peculiari integro, fundum Terrie integro, fundum Carpiniani integro, fundum Graniani, hubi est aecclesia sancti Andree apostoli, fundum Porcani integro, fundum Agelli, uncie tres, fundum Calbiani integro, fundum Antiscanii vinealis petie sex, toti in massa de tocie petie de terra hubi dicitur a Saline, tres petie de terra a fundum Antiscano a monumento 139.0045C| usque ad ripam, castri Summa villa, fundum Antiquum cum aliis nominibus integro, fundum Casale hubi est aecclesia sancti Valentini, cum fundum Carpiniano, fundum Musiniano cum omnia sua adjacentia, fundum Cazze integro, fundum Cesarnoni integro, fundum Castellione, hubi est ecclesia sancti Laurentii. Infra civitate Nepisina cella sancti Gratiliani cum sua pertenientia, fundum Urbanella integro, fundum Rotilgani, in territorio Nepisino valle que dicitur Cupa, territorio Campaniano; infra cives Roma non longe ab aecclesia sancti Apolenaris a templum Alexandrini, cellam unam utilem, Aquintum pratum unum optimum, a prata sancti Petri hubi dicitur arcus Militorum pratum unum, in saline in Artheula fila duabus. In massa de Septemiliana 139.0045D| territorio Savinense, da via domnica usque ad flubium fundum Brutrucum terra et vineae, fundum Ascletum omnia et in omnibus. In monasterio sancti Andreae fecit in isdem monasterio ecclesia sancte Marie, et conjuncxit cum cenobio. Renovavit a fundamentis aecclesia sancti Andreae apostoli juxta flumen. Renovavit aecclesia sancti Angeli in montes Grifianello; estimo quod memoria illius in eternum permanet. 139.0046A|

34.

Ad Albericum principem vertamur articulum, et qualiter a regibus terre Langobardorum seu Trasalpine nullus robore suis temporibus in Romane finibus non sunt ingressi. Genuit autem ex his principem ex concubinam filium, imposuit eis nomen Octabianus. Consilio emit Albericus principes, ut de sanguine Grecorum imperatorum sibi uxore sociandam. Transmissus Benedictus Campaniam a Constantinopolim, ut perficeret omnia qualiter sibi sociandos esset. Romani secundum consuetudinem malignam consiliaverunt, ut principem occiderent; que consilia eorum Albericus innotescit. Marinus episcopus, et Benedictus episcopus cum alii ceteris perpetrantes clamide, ut principes Albericus interficerent; pessima conjurationes inter se fecerunt. 139.0046B| erat enim consilia eorum vanum. Abebat gloriosus princeps sororibus senatrices, clamide inter se de morte fratri sui tractantes. Tunc unam ex illis derelicto consilio, quasi dolens ardore cordis sui, intimavit principi germano suo, que et qualiter turbidinem acciderent in cum. Qui mox princeps Albericus appreensis super et scriptis episcopis, et alii ceteris gladiatores, alii berberati, aliis gladiati, alii in carcerem retrusi. Liberatusque est princeps ad seditio Romani. Que posthaec cogitavit, ut de nobiles Romane pulcherrime femine in ancillis potestatem domui sue preesset, ut conjuge sue Grecorum genere in aspectibus Grecorum in nuptialis diebus donaria concedere; et sic adimpletum est. Non tantum de hurbis Romae, sed etiam de Savinensis. Sic adimpletum 139.0046C| est; verumtamen ad thalamum nuptiis non pervenit. Erat denique in sanctis sedis apostolice Agapitus nomine. Post haec non multum tempus gloriosus princeps languescere coepit. Qui festinus ad ecclesiam principis apostolorum devenit, nuntius transmissos per cunctos Romanos nobiles ad se venire fecit; et omnes promiserunt fide per sacramentum, ut Octabianus filium suum post mortem Agapiti pape Octabianus papa eligerent. Ordinate germane sue causa, et Octabiani filii sui, infra confessione beati Petri apostoli, vita finivit ( an. 946-955).

35.

Inter haec non multum tempus Agapitus papa decessit ( an. 956, Jan. ). Octabianus in sede sanctissima susceptus est, et vocatus est Johannes duodecimi 139.0046D| pape. Factus est tam lubricus sui corporis, et tam audaces, quantum nunc in gentilis populo solebat fieri. Habebat consuetudinem sepius venandi, non quasi apostolicus, sed quasi homo ferus. Erat enim cogitio ejus vanum; diligebat collectio feminarum, odibiles aecclesiarum, amabilis juvenis ferocitantes. Tanta denique libidine sui corporis exarsit, quanta nunc possumus enarrare. Erat enim in urbe Roma sancte Romane aecclesie Johannes diaconus 139.0047A| nomine, et Azzo protoscrinium, hodibiles erat cum pontifices; propter crebro suis nequitiis qualiter reges Saxones in Italia Romano regno, modo vocitemus. Johannes diaconus et Azzo protocrinii helecti sunt robusti; erat cor unum et anima una inter se, ut magis ad morte subtraere pontifices quam ad vitam, ut Romanum imperium in Saxonicum regem concedere, ut aecclesie sancte in presulis benigni preesset. Miserunt legatos ad Otto primus Saxones regem, ut veniret et possideret Italia, et Romanum imperium. Quo cognita calliditate, pontifex appreensus Johannes diaconus, et Azzo protoscrinium, manum abscidi precepit, cum quo brebe scribebat, et Johannes diaconus nasum ejus abscidi fecit. Qui per curricula temporum rotelando et 139.0047B| sepius iterando in Gallias et in Saxonicum regnum Otto rex Saxone et Liutulfo filium ejus primus, in Italia ingressi; et qualiter in accidentia Langobardorum vel Liutulfo, modo non dicamus, et sic adbrebiando regnum ad apicem modo adtingamus. c

36.

Otto rex veniente Italico regno, tanta pene multitudo gentis in Italia, que sic impleverunt faciem terre, sicut situle. Habebat autem secum gentes nationes, quorum lingue non agnoscebant gentis. Insuper haec habebat gens que Guinula vocabantur sarcinas, et carros, et machina portante. Erat enim aspectus eorum orribilis, et curbis properantes, carpentes iter, et ad prelium ut ferro stantes. Omnibus vertentem igitur rex et pergentes per regnum Italicum, ex utraque partes venientem in 139.0047C| urbe Roma. Adlatum est ei populus Romanus simul cum pontifice, et honorifice susceptus, et in aecclesia apostolorum principis missas celebrata, et laudibus abstolis honorifice laudatus, et Augustus est appellatus, factus est ergo Italico regno vel Romanum imperium a Saxonicum regem subjugatum ( an. 962, Febr. 2). De regibus Langobardis, et de Hubertus marchiones, qualiter fuga capti a regno Italico expulsi, modo sileamus. Otto rex robustus factus est in regno, in Gallia est reversus. Iterum ad Roma prope antes rex cum regina, Adelade nomine, coronati astiterunt in aecclesia apostolorum principi; multa dona transmiserunt per cuncte sancte aecclesie Romane. Coepit denique crescere multe inopie Italico regno, pestilentie famis igne gladioque vastante 139.0047D| Italia; boves, vaccas in terra corruerent; redacta est terra in solitudine, magis magisque famis valida pullularent ( an. 963). Unde crevit lites magna inter apostolicus et imperator, modo non dicamus. 139.0048A| Ceperunt Romani mollescere apostolicis, et factum est ritum magnum, discordia inter apostolicus et imperator; qualiter horta sit intentio, adbreviando adtingamus. Apostolicus Johannes in Campanie partibus secessit, relicta sedis apostolice propter metum imperatoris. Romani magis sevientes inter se, petierunt ad imperatorem, ut Leonem protoscrinium papam eligerent. Placuit imperatori; helectus est et in sede sanctissima est positus ( Dec. 6). Ordinata cuncta Tuscia, et Pentapolim finibus in aecclesia apostolorum principis, et Leoni papa concessit, in Gallia est reversus.

37.

( An. 964.) Romani vero secundum consuetudinem prisca, divisum est populum inter se, et advocatus est Johannes papa de Campaniae finibus: cum 139.0048B| ingenti robore in Roma ingressus est; que appreensis missus de imperatores et aliquantos Romanos qui erant consentanei qui erant cum Leone papa, Leone papa fuga capientes, in longinquis regionibus secessit. Agunt namque, quod usque ad Trasalpine montis ita properantes. Non post multos tempus imperator cum ingenti exercitu simul cum apostolico in Italia est reversus. Johannes papa audientes impetum et furorem regis, relicta Roma iterum Campania est ingressus. Romani inter se sevientes, volentes nolentesque cruore in Benedictus subdiaconus sancte Romane aecclesie helectus est, et ab scolis est advocatus, et in sancte sedis apostolice preesse fecerunt. Erat enim vir prudentissimus gramatice artis inbutus, unde ad Romanum populo Benedictus 139.0048C| Gramaticus est appellatus. Audita imperator haec scisma, iratus valde, et juravit per virtutem regni sui, ut Romam civitas possideret ex utraque partes, nisi Benedictus papa in sua redigeret potestati. Tanta denique gentis Langobardorum, et Saxone, et Gallearum gentes Roma circumdata est per gyro curricula utrasque partes, ut nullus extra muros egredi auderet. Facta ingens famis in Romanos ignem et gladium, sicut scriptum est: « Sola vexatio daret intellectum etiam et auditu (Jes. XXVIII, 19). » Coeperunt mollescere inter se, ut virtutes que prius habuerunt, ad nichilum redacti sunt. Unoque consilio a minore usque ad maximum. Et necessitate compulsi, compreenderunt Benedictus papa, et in manus imperatoris illum dederunt; et dicebat ad 139.0048D| alterutrum: « Melius est, ut iste solus moriatur pro omnibus, ut liberemur animo nostre a cruciatus famis. » Imperator vero in exilio transmissus pontifex in Saxonie partibus. Reversus est Leo papa in sede 139.0049A| sanctissima, et cuncto populo Romano laudibus est honoratus. Erat enim gaudium magnum inter Saxonicum regem et pontifices de Johannes duodecimi pope; de accidentia illius et morte in libellum episcopalem repperitur.

38.

Genuit autem isdem imperator Otto Saxone, ab amore sui nominis Otto vocatur nomine. Coronatum est autem hisdem Otto secundo a summo pontifice, et sociatum est regnum patris sui ( an. 967, Dec. 25). Fecerunt autem hisdem imperatoris legem, et conclusit in legibus Romanam legem et Langobardiam, et in edictis Langobardorum affigi precepit ( an. 968, Oct. 29). Statimque nuntius transmisit in Constantinopolim, ut de sanguine regale suos natos jungere. Erat autem hisdem imperatoribus 139.0049B| potestas firmissimas, et robor eorum in regno Italico. Placuit verba imperator Grecorum; gaudebundus effectus, aurum et argentum infinitum cum puella transmiserunt in terra Romania, in ecclesia apostolorum principi corona capitis impositis, et nuptias celebrate, et laudibus decorata, imperatrix Romana effecta est, et secundum Grecorum lingua Pyphanu vocitabatur. In Saxoniaque pergunt cum magna letitia ( an. 972). 39. Obiit hisdem Leo papa ( an. 965). Johannes episcopus Narniensis civitas electus in sede sanctissima; propter hoc advocatum est Johannes tertio decimi pape. Romani vero secundum consuetudinem illorum malignam, ejectus papa de Lateranensis palatio, alii percutiebant caput ejus, alii alapas in 139.0049C| facies ejus percutiebat, alii nautes nutis cruciabantur. Sic cedentes et affligentes in Campanie finibus inclusus, et dicebant Romanis inter se: Ut non veniant reges Saxones et destruat regnum nostrum, et liberes nostre in captivitatem, intercedente Petro apostolo! Cujus sedis exviduata remanserat. 139.0050A| Johannes papa fugatus de custodia in Marsorum regione, et sic properantes ostiliter in Sabinensis est ingressus, cum Tuscie finibus ad Roma est reversus: et clero et populo Romano cum ymnis et laudibus obviam ei precesserunt ( an. 966). Et missa celebrata in ecclesia sancti Petri, in palatio Lateranensis ingressus. Sepius enim pontifex salutabat populum; gaudebat cum Romanos, et epulabatur cotidie. Puto quod dolose animo ejus injuriam sibi vindicandam, turpiter vindicaret. Legatos missus pontifex ab imperatoribus clamide in Saxonia, ut veniret et defenderet sancte Romane aecclesie. Tanta denique gentis Galliarum Italia sunt ingressi, quanta nunc antea et postea non sunt inventi. Ve Roma! quia tantis gentis oppressa et conculcata ( an. 967, 139.0050B| Jan. ); qui etiam a Saxone rege apprcensa fuistis, et gladiati populi tui, et robor tua ad nichilum redacta est! Aurum et argentum tuum in illorum marsuppiis deportant. Mater fuistis, nunc facta est filia; quod habuisti perdidisti, expoliata es a virtute tua prima, sub tempore Leoni papae, est conculcata a Julius primus. Celsa tuarum triumphasti gentibus, mundum calcasti, jugulasti regibus terre; sceptrum tenebat et potestas maxima; a Saxone rege expoliata et menstruata fortiter. Sicut per quidam sapientes dicitur, et in storiis tuorum scriptum repperitur. Dudum pugnasti exterorum gentibus, ex omni parte superasti seculum a septemtrione usque ad meridiem; a Galearum gentes usurpata, nimium speciosa fuistis. Omnes tua moenia cum turris et pugnaculi 139.0050C| sicuti modo repperitur: Turres tuarum tricenti octoginta una habuistis, turres castellis quadraginta sex, pugnaculi tui sex milia octo centies, portes tue quindecim. Ve civitas Leoniana! dudum capta fuistis, modo vero a Saxonicum rege relicta!