Chelidonismos

This is the stable version, checked on 7 Iulii 2020. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Chelidonismos
1897

editio: Giovanni Pascoli, Poesie latine, a cura di Manara Valgimigli, Arnoldo Mondadori Editore, 1951 - 1961
fons: mauriziopistone.it


«Quid censes igitur?» vix tandem pauca Neroni
exciderant haec ore: nihil muttire Thrasyllus,
sed dimetiri tacitis cuiusque tabellis
sideris et positum et spatium et componere caelum.
       5 Nox erat: in sola non longe rupe remotus
unus adest magno nigrescens corpore servus.
Subiacet unda tonans et suda silentia pendent.
Hic «Teneo» secum, et paulum cunctatus in aure
«Nil istis opus est, Tiberi, iam testibus» inquit,
       10 et servum nutu capitis monstraverat. «Aude,
nam nihil huic hominis praeter parere relictum est»:
Claudius haec. Numeros iterum temptare Thrasyllus
anxius et numeris intermiscere subinde
«Magnum! proferri vix quod patiatur in umbras!»
       15 Nil Romanus ad haec, tamquam nil scire laboret,
conversis oculis alio, non mente: recursant
quippe animo voces occulto, carmina, signa,
et sortes et aves et puro fulgura caelo.
Nempe, Rhodi numquam prius ulli visa, volantis
       20 forma super scopulos aquilae, per somnia vulgi,
exulis adsedit clangens in culmine tecti.
Hesternoque die, dum vestes exuit, igni
comprensam tunicam subito exardescere vidit,
privatum exueret monitus sibi denique monstro
       25 atque hominem, iamiamque et rex et divus adiret
quaerenti quae fons Aponi monstrasset et aureis
summa Venus talis, quae miris ignibus arae
et subita coram flammati luce Philippi,
Livia quae concors et quae Scribonius olim
       30 sensisset, regem puerum quandoque futurum,
sed nullis sceptris, nullo diademate regem.
Claudius haec repetit defixa mente, seorsum
divisis oculis; vacuas nam prospicit auras
et de sidereo numquam Cratere bibentem
       35 Corvum: quippe vetat fatum, vetat insopor Hydra.
«Haec summa est, Tiberi Claudi: quo nasceris» inquit
astrologus «caelo, regnabis Caesar». At idem
illi vultus erat dubiaeque silentia frontis
et color atque oculi grandes in nocte videntes.
       40 Innuerat stanti tacitus fortasse ministro,
qui propius sensim Chaldaeum venit, at ipsum
fugerat obrepens subitaque adflaverat umbra.
Hic «Chaldaee,» Nero «mundi qui dispicis astra
fataque de nimis occulta venientia nocte,
       45 dic age, quo caelo, quo natum denique fato
compereris te tute». Tremor quatit ossa Thrasyllo
continuo: limis furtim respectat: adest iam
servus: sub pedibus longe mare detonat imum.
Sed tremulis tandem digitis rapit ille tabellas
       50 et dimetitur natalis sidera caeli.
Cum subito, quasi tum demum formidine captus
«Quid, quo compositum caelum nunc ordine cerno,
quid mihi portendit? quove in discrimine versor?
prorsus in ambiguo nunc nunc moror ipse!» Sed «Aude»
       55 mirabundus ait sedato Claudius ore:
«hoc deus avertat, fuerit quodcumque, minatus».
Descendunt. Solus deserta per atria coepit
expectare diu dum dilucesceret exul.
Ut semel illuxit, procul, ut non gavia maior,
       60 candida caeruleo pandebat lintea ponto
inque novo sensim manifestus sole phasellus.
Anni tempus erat, monitus cum voce cuculi
surgis et ignavo suspensum rite camino,
nauta, gubernaclum, frumentature, refigis.
       65 Namque vocat mare pacatum, vocat aequore lenis
propellens avium cantus atque agmina ventus.
Nunc et in aprico xysto spatiatur et inde
rursus in atriolo non aequis passibus errat.
Hinc fuit atque illinc geminum symplegma videre,
       70 nobile, marmoreum: tauri nam cornibus ultor
hinc exsultantis iamque inter vincla minantis
inligat Amphion, corpus miserabile, Dircen
- adlatrat canis, et gaudens in paelice tandem
mater adest -; illinc a diris anguibus, ipsum
       75 et duo natorum complexis corpora, frustra
Laocoon manibus tentos divellitur artus.
Nunc hic, nunc illic Romanum forte morantem
aut vultus tenet Antiopes immobilis ultae
inque fugam sese attollens et cornua taurus,
       80 aut non vellendis nodis circumdatus heros
aeternusque movet de muto marmore clamor.
Abstrahit inde novo puerorum nenia cantu;
namque chorus verni sub lumina solis ad aedes
substiterat, capita et circumvolitabat hirundo.

       85 «Adest, adest hirundo!
novos agens tepores
adest, agens novum ver.
Vides ut alba ventrem est?
at est et atra tergum.
       90 Ficos mihi adfer aridas
seu divite ex domo libet
adferre vini poculum
huc fiscinamve casei:
nec graneam nec herneum,
       95 si das, hirundo non capit. Donabimur
an sic abimus? at nihil si mi dabis,
non abstinebo quin fores ipsas feram
aut limen aut hanc quae foris mulier sedet:
parvast, feremus nos quidem facillime.
       100 Quod si quid adfers, non feres et tu nihil.
Iam claustra pande, iam fores hirundini
reclude, namque non senes, pueri sumus».

Haec Claudi latebras animi prope personat imas
nenia: mox tenet Antiopes immobilis ultae
       105 vultus et aeternae muto de marmore voces.
Ut mare spectatum rediit (iamque aequore nulla
navis erat, portu quae iam fortasse latebat)
tunc iterum venit puerilis cantus ad aures.
«Venimus ecce viri multum florentis ad aedes,
       110 qui florens opibus valde tumet usque beatus.
Vos ipsae patefite, fores, nam copia limen
intrabit, simul intrabunt et gaudia, necnon
pax bona...» Quid, Claudi, quid te nunc eripis? Adsunt
quod famuli, te ideo suspirans eripis, ut sic
       115 clamantem excipias contenta voce Thrasyllum
«Augusti modo legatus de navibus exit
Caesaris ad meritos iam te revocantis honores!»?
«Quis scit» ais «felix utrum hic mihi nuntius adsit
an malus? atque Rhodi melius Romaene futuro?
       120 Nuper hirundinibus cordis secreta patebant,
intrabat bona pax, animo bona gaudia suadens.
Sed maior me vis et ineluctabilis urguet
aut rapit». Hinc pedibus taurus sese erigit, illinc
Laocoon frustra tentos divellitur artus;
       125 neniaque illa venit sensim puerilis ad aures
«Annuus huc redeam, redeam tibi sicut hirundo!»
«O utinam hic» inquit «semper, Chaldaee, vel exul!»
Dixit, at ex animo dixisset necne, nec ipse
norat, qui norat caelum fatumque, Thrasyllus.