Migne Patrologia Latina Tomus 99
Chartularium Werthinense (Auctores varii), J. P. Migne
(0795D)IN NOMINE SANCTAE TRINITATIS INCIPIT LIBER CHARTARUM CAMBIAE CONTRA FOLCBERTUM IN WIDUBERGE.
1. Notum fleri cupio omnibus tam praesentibus quam futuris, qualiter ego Ludgerus presbyter aliquantulam particulam haereditatis dato pretio a Theganbaldo ingenuo et nobili homine comparavi in villa (0796D)quae nuncupatur Fislacu (Fislack), id est Hovam illam quae dicitur Alfgedine-Hova, cum omni integritate, sive in silva, seu in pascuis et perviis et in aquarum usu et decursibus: haec omnia a supradicto nobili Franco Theganbaldo ego Ludgerus presbyter comparavi, et aliquantos annos possedi, et in ea elaboravi, quod potui. Nunc autem eamdem Hovam (0797A)in terra aratoria, quicquid in ea unquam aratum fuit, dedi Foleberto contra illum Rothum, quod dicitur Widuberg inter duos rivulos, id est inter Diapanbeci, et alium ab occidente usque in flumen Ruram: excepto, quod ego Ludgerus dominationem, quae ad illam Hovam respexit, mihi retinui, seu in silva, sive in aquis et pastu, vel in comprehensione cum omni integritate juri meo reservavi, et in ea ratione accepi Rhotum illum a Folcberto vicino in Cambia contra terram aratoriam. Hovae supradictae, ut eum jure haereditario in perpetuum possidere debeam, et ad aeternos usus Ecclesiae Dei et servientium ejus redigere: aut quicquid exinde utile esse decrevero, liberam et firmissimam habeam potestatem ab omnibus, sive vivens facere, sive post obitum meum, tantum ad usum fructiferum pertinentem et proficientem. Si quis vero, quod futurum esse non credo, ego ipse, quod absit, aut aliquis de haeredibus vel pro haeredibus meis, seu qualibet opposita persona, quae contra hanc chartam Cambiae injusto conamine (0797B)venire tentaverit aut eam infringere voluerit, imprimitus iram Dei coelestis incurrat, et a sanctorum angelorum societate separetur, et ab ingressu omnium ecclesiarum alienus existat, quoadusque se correxerit a nefaria praesumptione. Et insuper a fisco mulctatus auri libras duas, argenti pondus decem coactus exsolvat; et sic quidem quod repetit, evindicare non valeat, sed firma et immutabilis haec Cambia in sempiternum permaneat, stipulatione subnixa. Acta est autem publice anno 21 gloriosi atque religiosi secundi regis Caroli, XVI Kalendas Martii in loco qui dicitur Diapanbeci in Ripa-Rura coram testibus ac manum mittentibus, quorum nomina subtus adnotantur. Notavi tempus, diem, locum, quo haec acta sunt. Ego Thiatbaldus humilis presbyter rogatus scripsi et subscripsi. Signum Folcberti, qui hanc chartam fieri rogavit et propria manu firmavit. Signum Regenberthi. Signum Alfdagi. Signum Bonno. Sig. Fridubaldi. Sig. (0797C)Hluduwini. Sig. Giffudi. Sig. Borngeri. Sig. Hildiradi. Sig. Borbini. Sig. Luidrici. Sig. Walafridi.
Traditio Hludwini ad Werethinas.
2. Notum fieri cupio omnibus tam praesentibus quam futuris, quomodo ego in Dei nomine Hludwinus, filius quondam Thiatheri, pro remedio animae meae et pro aeterna retributione tradidi omnem partem haereditatis meae in loco nuncupato Werethinum, ad reliquias S. Salvatoris, et venerabili viro Ludgero abbati, qui ipsas reliquias semper secum gestare solet, id est, inter duos rivulos, qui surgunt in monte, in flumen Ruram vadunt: unus vocatur Diapanbeci; alter vero in Orientali parte, id est, absque nominis appellatione, de terra aratoria usque in flumen Ruram, traditumque in perpetuum esse volo, et nullis temporibus immutatum. Sed ipse venerabilis abbas Ludgerus hanc traditionem, quae dudum comprehensio mea esse dignoscitur, simul cum illa terra, quae (0797D)ibidem jam culta esse videtur, totum et ad integrum perennibus temporibus teneat, possideat, ad usus Ecclesiae Dei, liberamque et firmissimam potestatem habeat a me et ab omnibus haeredibus meis, quicquid exinde facere voluerit, et in cujuscunque manus mittere decreverit, dum adhuc ille advixerit, qui post obitum suum illud excolat, et ad utilitatem ecclesiae Dei redigat. Si quis vero, quod futurum esse non credo; ego ipse, quod absit, vel aliquis de haeredibus meis, aut ulla adposita persona, quae contra hanc traditionem venire conaverit, imprimitus iram Dei coelestis incurrat, et a consortio omnium ecclesiarum anathematizetur; et insuper in Dominicum auri libras V, argenti pondus X, coactus exsolvat. Et sic quidem, quod repetit, evindicare non valeat; sed firma et immutabilis traditio haec in sempiternum permaneat, stipulatione subnixa. Acta est autem publice anno 21 regni religiosissimi regis Caroli, XV Kal. Feb. coram manum missoribus in loco nuncupato (0798A)Diapanbeci, sive Werithina, quorum nomina infra tenentur. Notavi diem, locum, tempus, quo scripsi. Ego Thiatbaldus humilis presbyter rogatus scripsi et subscripsi. Signum Hludwini, qui hanc traditionem dominante manu peregit, propriaque subtus firmavit.
Signum Reginberti. Sig. Thiathaldi. Sig. Thiathori. Sig. Frithuradi. Sig. Frithubaldi. Sig. Frithubrandi. Sig. Reginbaldi. Sig. Theganradi.
Traditio Oodhelmi ad Withmundum.
3. Dum unusquisque in praesenti saeculo conversatur, cogitare debet et perpendere, qualiter sibi vitam acquirat et remunerationem sempiternam post mortem. Idcirco ego Oodhelmus, filius quondam Oodwerci, pro remedio animae meae, et pro aeterna retributione tradidi partem haereditatis meae, quae mihi jure haereditario legibus contigit, id est tres Hovas in tribus locis, quorum nomina locorum haec (0798B)sunt: Hova una Okinni in pago Isloi, altera in Manheri, illa Selihova in pago Northuvanti, tertia in Hasungun in eodem pago. Hoc quod modo denominavi, tradidi in reliquias sancti Salvatoris, quae in Withmundis constitutae sunt, et in manus Ludgeri presbyteri, traditumque in perpetuum esse volo, et nullis unquam temporibus ulterius immutari, sed ad perpetuos usus ejusdem ecclesiae custodes haec omnia possideant cum integritate illibata: tantum ut diebus vitae nostrae ego et conjux mea dilecta Theodlinda res istas in beneficio ejusdem ecclesiae sub usu fructifero habere valeamus, id est, ut per singulos annos solidum unum ad luminaria ecclesiae in Natali Domini donare debeamus. Post nostrum vero discessum de hac vita in dominationem supradictae ecclesiae res ipsae melioratae perveniant cum omni integritate: ejusdem ecclesiae legitimi procuratores ad utilitatem ejus quicquid exinde facere voluerint, liberam et firmissimam ab omnibus habeant potestatem. Si quis vero, quod futurum esse non credo, ego ipse, quod (0798C)absit, aut aliquis de haeredibus vel pro haeredibus meis contra hanc traditionem venire tentaverit, aut eam infringere voluerit, instigatus a diabolo, imprimitus iram Dei coelestis incurrat, et a sanctorum angelorum societate separetur, et ab ingressu omnium ecclesiarum alienus existat, donec se emendet a praesumptione nefanda. Et insuper in Dominicum auri libras duas, argenti pondus X, coactus exsolvat, et sic quidem quod repetit, evindicare non valeat; sed firma et immutabilis haec traditio in sempiternum permaneat stipulatione subnixa. Acta est autem publice in loco ipso, qui dicitur Witmundi anno 21 regni religiosissimi regis Caroli sub die V Idus Junii. Notavi diem, tempus, locum, quo haec scripta sunt. Ego Thiatbaldus, humilis presbyter rogatus scripsi et subscripsi. Signum Oodhelmi, qui hanc traditionis chartam fieri rogavit et propria manu firmavit. Signum Hildigni. Sig. Meginulfi. Sig. Ludgeri. Sig. Meginungi. (0798D)Sig. Gerwini. Sig. Marcrici. Sig. Thathumeri. Sig. Gerhardi.
Traditio Immae.
4. Notum fieri cupio omnibus tam praesentibus quam futuris, qualiter ego Imma tradidi partem haereditatis meae ad ecclesiam sancti Salvatoris, quae constructa est in pago Ripariorum, in loco qui dicitur Werthina, super fluvio Rura, hoc est, quod tradidi in pago Sutrachi, in villa, quae dicitur Aldgreposhem, terram XX animalium et dimidiam unius, et in alia villa terram XV animalium, quae vocatur Kompingwerva in ipso supradicto pago: et in tertia villa XII animalium terram, quae vocatur Inwostarburon in pago Westrachi, traditumque in perpetuum esse volo, et promptissima voluntate confirmo, et transtuli de mea potestate in illorum potestatem, ut post hunc diem habeant licentiam habendi, possidendi, commutandi, et quicquid exinde facere voluerint, liberam (0799A)et firmissimam habeant ab omnibus potestatem. Si quis vero, quod futurum esse non credo, si fuerit in postmodum ego ipse aut aliquis de haeredibus meis seu ulla opposita persona, qui contra hanc traditionem a me factam venire voluerit, aut eam infringere et immutare tentaverit, imprimitus iram Dei omnipotentis incurrat, et a liminibus sanctorum efficiatur extraneus, praesensque traditio firma permaneat stipulatione subnixa. Acta est in Werthina monasterio XIV Kal. Septembr. anno 6 regni domini Ludovici regis, indictione 8. Ego Thiathardus humilis diaconus rogatus scripsi et subscripsi. Signum Immae, qui hoc tradidit, et propria manu firmavit. Isti sunt visores et auditores:
Signum Remberti. Signum Erpolfi. Sig. Aldhardi. Sig. Wichardi. Sig. Snclgeri. Sig. Erbaldi. Sig. Iti. Sig. Sigiwardi. Sig. Heio.
Traditi Henrici juxta Ruram.
5. (0799B)Dum unusquisque in praesenti saeculo conversatur, cogitare debet et providere quomodo animam suam salvare possit, et aeternum sibi refrigerium invenire post temporalem et mortalem vitam mundi hujus. Hoc ergo Henricus perpendens in animo meo, et frequenti meditatione revolvens tradidi pro remedio animae meae et pro aeterna retributione ad reliquias sancti Salvatoris et sanctae Mariae semper virginis, et in manus Ludgeri presbyteri, qui easdem reliquias procuravit, particulam haereditatis et proprii laboris mei, id est totam comprehensionem in silva, quae dicitur Hoissi in aquilonali ripa fluvii Rurae, quam ibi dudum comprehendi inter montem et ipsum fluvium, communionemque in eamdem silvam. Simili modo tradidi et piscationem in Rura cum pascuis, perviis, aquarumque decursibus, quae illuc attinent, et in ipso loco excoli possunt et perfici. Haec omnia tradidi ad reliquias superius nominatas, et in manus ejus jam dicti presbyteri, traditaque in perpetuum (0799C)esse volo, et per nulla temporum curricula ulterius immutari, sed ad perpetuos usus Ecclesiae Dei in eleemosynam meam ista omnia superius nominatus presbyter Ludgerus jure haereditario possideat, habeat, colat et fructificet, et cuicunque disposuerit, et utile esse perspexerit, post obitum suum commendare et tradere, liberam et firmissimam a me et ab omnibus habeat potestatem. Si quis vero instigatus a diabolo, quod tamen futurum esse non credo, ego ipse, quod absit, aut aliquis de haeredibus vel pro haeredibus meis, seu quaelibet extranea persona contra hanc traditionem venire tentaverit, aut eam infringere proposuerit fixa et deliberata intentione, imprimitus iram Dei coelestis incurrat, et a sanctorum angelorum societate separetur, et ab ingressu omnium ecclesiarum alienus existat, donec se emendet a praesumptione nefanda. Et insuper in Dominicum auri libras duas, argenti pondus X, coactus solvat. Et sic quidem, quod repetit, evindicare non valeat, sed firma et immutabilis haec traditio in sempiternum (0799D)permaneat cum stipulatione subnixa. Acta est autem publice anno regni domini nostri religiosissimi regis Caroli, VI Kal. Martias, in villa quae dicitur Hlopanheldi, coram testibus et manummissoribus, quorum nomina subtus notantur. Et ut hoc traditionis testamentum firmius perseveret in aeternum, notavi tempus, diem, locum, in quo factum est. Ego Thiatbaldus humilis presbyter rogatus scripsi et subscripsi.
Signum Henrici, qui hanc traditionem perfecit et propria manu firmavit. Signum Hriatthrudae conjugis ejus consentientis et confirmantis. Sig. Aeaerici, filii ipsius eadem facientis. Sig. Berngeri subtus firmantis. Sig. Aluberti, clerici. Sig. Hluduwindi. Sig. Thegembaldi. Sig. Guntfridi. Sig. Oodfinni. Sig. Hildiberti. Sig. Wimberti. Sig. Cassi diaconi. Sig. Raafridi. Sig. Landberti.
Traditio Ludgeri.
6. Notum fieri cupio omnibus, tam praesentibus (0800A)quam futuris, qualiter ego Ludgerus, filius quondam Hrodgeri, pro remedio animae meae, et pro aeterna retributione tradidi ad reliquias sancti Salvatoris et sanctae Mariae semper virginis et in manus Ludgeri presbyteri, qui easdem reliquias procurabat, portionem haereditatis meae, id est, omne quod jure haereditario legibus obvenit in villa, quae dicitur Bidningahemi, et in alia, quae nuncupatur Thornspye, in terra aratoria, seu in pratis, et in pascuis, et in omnem communionem mecum in silvam, quae dicitur Huistarbant, excepta una particula, in illa prata, quae dicitur Blidgeryngmad, quam mihi reservavi pro necessitatibus meis. Caetera autem omnia tradidi ad reliquias superius denominatas et in manus jam dicti presbyteri cum omni integritate in villulis, quibus ante dixi, sive in terra aratoria, seu in pratis et pascuis, vel piscationibus, et aquarum decursibus, perviis communis, quae ad illas villas attinent. Et haec omnia tradita in perpetuum esse volo, nullisque unquam (0800B)temporibus ulterius immutari, sed ad perpetuos usus Ecclesiae Dei ista omnia jure haereditario jam memoratus presbyter Ludgerus possideat. Si quis vero instigatus a diabolo, ego ipse, quod absit, aut aliquis de haeredibus vel pro haeredibus meis, seu quaelibet extranea persona contra hanc traditionem venire tentaverit, aut eam fixa et proposita intentione infringere decreverit, imprimitus iram Dei coelestis incurrat, et a sanctorum angelorum societate separetur, atque a liminibus omnium ecclesiarum alienus existat, donec se emendet a nefaria praesumptione. Et sic quidem, quod repetit, evindicare non valeat, sed firma et immutabilis haec traditio in sempiternum permaneat cum stipulatione subnixa. Acta est autem publice in loco, qui dicitur Adosumnis ( Rocroort ) anno 28 regni domini nostri religiosissimi regis Caroli, sub die Kalendarum, VIII Idus Junias coram testibus et manumissoribus, quorum nomina subtus notantur. Et ut hoc testamentum traditionis firmius habeatur in perpetuum, notavi diem, tempus, locum, (0800C)in quo haec facta sunt. Ego Thiatbaldus humilis presbyter rogatus scripsi et subscripsi. Signum Ludgeri, qui hanc traditionem in eleemosynam suam peregit, et propria manu subtus firmavit.
Signum Bernsuidae consentientis. Sig. Gerwali. Sig. Welfrici. Sig. Bago. Sig. Hrodberti. Sig. Wigbaldi. Sig. Borhtrici. Sig. Fefingeri. Sig. Wilbaldi. Sig. Helmrici. Sig. Luidberthi. Sig. Meginbaldi. Sig. Bernhardi. Sig. Hiddoni. Sig. Hrafaugrimi. Sig. Weringeri. Sig. Folcradi. Sig. Raadgeri.
Traditio Folchardi et Reginaldi et Gerhardi, etc., in Withmundi.
7. Notum fieri desideramus omnibus, tam praesentibus quam futuris, qualiter hos haeredes et comparticipes et consanguinei, his nominibus Reginaldus, Folchardus, Gerhardus, Wifel et Helmberthus tradidimus agrum haereditarii juris nostri in Withmundi (0800D)Ludgero presbytero et abbati ad construendam in eo ecclesiam in aquilonali latere agri illius, quem a Wrachario comite tradente ipse Ludgerus suscepit: traditumque in perpetuum esse volumus et nullis unquam temporibus immutari, sed ad perpetuos usus et ad utilitatem Ecclesiae Dei supra dictus presbyter liberam et firmissimam a nobis et ab omnibus habeat potestatem, quicquid exinde vivens agere voluerit, aut cuicunque post obitum suum tradere decreverit ad colendum et fructificandum in Ecclesia Dei. Si quis vero, quod futurum esse non credimus, nos ipsi, quod absit, aut aliquis de haeredibus, vel pro haeredibus nostris contra hanc traditionem venire tentaverit, aut eam infringere voluerit instigatus a diabolo, imprimitus iram Dei coelestis incurrat, et a sanctorum angelorum societate separetur, et ab ingressu omnium ecclesiarum alienus existat, donec se emendet a praesumptione nefanda. Et insuper in Dominicum auri libras duas, argenti pondus decem, (0801A)coactus exsolvat, et sic quidem, quod repetit, evindicare non valeat; sed firma et immutabilis haec traditio in sempiternum permaneat, stipulatione subnixa. Acta est autem publice in loco ipso, qui dicitur Withmundi, anno tricesimo secundo regni religiosissimi regis Caroli sub die XIII Octobr. Notavi diem, locum, tempus, quo haec scripta sunt. Ego Thiatbaldus humilis presbyter rogatus scripsi et subscripsi. Isti sunt visores et auditores:
Signum Folchardi, Gerhardi, Wifel et Helmberti, qui hanc traditionem perfecerunt et propriis manibus firmaverunt. Sig. Hildigeri. Sig. Oodhelmi. Sig. Meginungi. Sig. Walfridi. Sig. Werinberti. Sig. Hrodberti. Sig. Ludgeri. Sig. Werinhardi. Sig. Engilberti.
Traditio Hrodulfi in Englandi.
8. Notum fieri desidero omnibus, et praesentibus et futuris, qualiter ego Hrodulfus, filius quondam (0801B)Wibaldi, tradidi ad reliquias sancti Salvatoris et sanctae Mariae semper virginis, et in manus Ludgeri abbatis, particulam haereditatis meae in pago Folum ( Velow ) in villa, quae dicitur Englandi, id est curtile unum et duodecimam partem in silvam quae dicitur Braclog, cum pascuis et plena dominatione, quae jure legali ad illud curtile pertinere compertum est. Haec omnia tradidi in eleemosynam meas ad reliquias superius memoratas, et in manus jam dicti abbatis, traditaque in perpetuum esse volo, et per nulla temporum curricula, ulterius immutari, sed ad perpetuos usus Ecclesiae Dei ipse abbas Ludgerus quicquid exinde facere voluerit, liberam et firmissimam a me et ab omnibus habeat potestatem, stipulatione subnixa. Acta est autem publice in loco, qui dicitur Wigtmundi, ad ecclesiam sancti Salvatoris anno 33 regni domini nostri religiosissimi regis Caroli, VII Kal. Septemb. Coram testibus ac manumissoribus, quorum nomina subtus notantur. Et ut hoc traditionis (0801C)testamentum firmius perseveraret in aeternum, notavi tempus, diem, locum, quo scriptum est. Ego Thiatbaldus presbyter rogatus scripsi et subscripsi. Signum Hrodulfi, qui hanc traditionem dominante manu perfecit et subtus firmavit.
Signum Hildigeri. Sig. Ludgeri. Sig. Eurwini. Sig. Ludgeri. Sig. Meginberti. Sig. Engilberti. Sig Oodhelmi. Sig. Germundi.
Traditio Hirpingi.
9. Notum fieri cupio omnibus, tam praesentibus, quam futuris, quomodo ego Hirpingus filius quondam N. . . accepto pretio a Ludgero abbate, vendidi ei vineam unam in villa, quae nuncupatur Bacheim, quae etiam villa in ripa consistit fluviali, quae dicitur Melenbach ( Melem prope Bonnam) et eamdem ipsi firmiter contradidi, traditamque in perpetuum esse volo, et nullis unquam temporibus immutari; sed ad perpetuos usus suos et Ecclesiae Dei post obitum (0801D)suum liberam et firmissimam a me et ab omnibus habeat potestatem, quicquid exinde facere voluerit, stipulatione subnixa. Acta est autem publice in Saxonia, ubi tunc temporis fuimus in hoste, in loco, qui nuncupatur Minmithum ( Minden ) anno 30 regni domni religiosissimi regis Carli, XIIII Kal. Augusti coram testibus ac manumissoribus, quorum nomina subtus notantur. Et ut hoc testamentum firmius habeatur, notavi diem, tempus, locum, quo scriptum est. Ego Thiatbaldus presbyter rogatus scripsi et subscripsi. Signum Hirpingi, qui hanc traditionem fecit, et propria manu firmavit. Signum Hildibrandi. Sig. Berngeri. Sig. Hugbaldi. Sig. Gundholdi. Sig. Berngeri. Sig. Wanberti. Sig. Hathubaldi.
Traditio Ludgeri et Hiddoni.
10. Notum fieri desideramus omnibus, tam praesentibus quam futuris, quomodo ego Ludgerus, filius (0802A)quondam Hrodgeri, et ego Hiddo, filius quondam Herewini, tradidimus partem propriae haereditatis nostrae Ludgero episcopo, pro remedio animae nostrae et pro aeterna retributione in villa, quae dicitur Thornspic ( Dornspick ) in his duobus locis, id est in Quarsingseli et in Borugtanseotan, quicquid ibi habuimus, aut per jus haereditatis, aut per comprehensionem, aut per aliam quamcunque acquisitionem, omnia haec ad integram ipsi Ludgero episcopo in eleemosynam nostram tradidimus, traditamque in perpetuum esse volumus, et nullis unquam temporibus immutari, sed ad perpetuos usus suos et utilitatem Ecclesiae Dei, quicquid exinde facere voluerit, liberam et firmissimam a nobis et ab omnibus habeat potestatem. Acta est autem publice cum stipulatione subnixa in villa, quae dicitur Bidingahem anno 37 regni gloriosissimi imperatoris Carli, IX Kalendas Maias coram testibus ac manumittentibus, quorum nomina subtus notantur. Et ut firmior haec (0802B)traditio in sempiternum perseveret, notavi diem, locum, in quo haec scripta sunt. Ego Thiatbaldus presbyter rogatus scripsi et subscripsi. Signum Ludgeri, qui hanc traditionem dominante manu perfecit et subtus notavit.
Signum Hiddoni similiter tradentis et subtus firmantis. Sig. Marchardi. Sig: Baiori. Sig. Holmerici. Sig. Hengilbaldi. Sig. Luidberti. Sig. Wilbaldi. Sig. Folcradi. Sig. Regingeri. Sig. Lodoci. Sig. Gerberti. Sig. Thiatbaldi.
Traditio Eforwini et parentum ejus. 11. Dum unusquisque in praesenti saeculo conversatur, et hanc mortalem vitam habere videtur in corpore, cogitare debet et praevidere, qualiter sibi in futura essentia, et in perpetua mansione remedium aliquod et salutem animae suae acquirere possit in coelestibus. Idcirco placuit nobis cohaeredibus et comparticipibus in uno patrimonio his nominibus, Erfurwino, Hildirado et Irminevino, Ludgero presbytero (0802C)postulante tradere ad reliquias sancti Salvatoris, quas ipse Ludgerus semper secum gestat, et in manus ejusdem presbyteri aliquam particulam haereditatis nostrae in eleemosynam nostram, quod et fecimus hoc modo: Tradidimus in propria haereditate et dominatione nostra in silva, quae dicitur Hoissi, comprehensionem illam, quam ipse Ludgerus ibi desideravit, et Hildiradus in nostro nomine comprehendit simul cum eo, et consignavit ad reliquias supradictas sancti Salvatoris, et in manus ejusdem presbyteri simili modo tradidimus, et dominationem aliquam in eamdem silvam superius adjacentem. Haec comprehensio, quam tradidimus juxta illas comprehensiones, contigua est et cohaerens a summo usque ad finem, quas Henricus et Hluduwinus ad easdem reliquias et ipsi Ludgero ante annos aliquos tradiderunt. Ista est traditio, quam in eleemosynam nostram tradidimus, traditamque in perpetuum esse volumus et nunquam ulterius immutari; sed ad perpetuos usus ecclesiae Dei ipse presbyter, qui eam suscepit, (0802D)liberam et firmissimam a nobis et ab omnibus habeat potestatem, quicquid exinde facere voluerit ad fructum Ecclesiae Dei. Acta est autem publice cum stipulatione subnixa in loco ipso, qui dicitur Diapanbeci, anno tricesimo secundo regni gloriosissimi regis Carli, sub die XV Kal. Octobr. Notavi diem, locum, tempus, quo haec scripta sunt. Ego Thiatbaldus presbyter rogatus scripsi et subscripsi. Isti sunt visores et auditores:
Signum Evurwini, qui hanc traditionem fieri rogavit, et propria manu firmavit.
Signum Irminwini. Sig. Heribaldi. Sig. Hildiradi. Sig. Anoloni. Sig. Efurhardi. Sig. Thiatfridi.
Traditio Amulrici Ad-Crucem juxta Arnapa.
12. Dum unusquisque in praesenti saeculo conversatur, cogitare debet et praevidere quomodo animam suam salvare possit et aeternum sibi refrigerium invenire (0803A)post temporalem et mortalem vitam mundi hujus. Hoc ego Amulricus perpendens in animo meo et frequenti meditatione revolvens tradidi pro remedio animae meae et pro aeterna retributione ad reliquias sancti Salvatoris et sanctae Mariae semper virginis, et in manus Ludgeri presbyteri, qui easdem reliquias procurabat, particulam haereditatis meae, id est, ipsum locum, qui dicitur Ad-Crucem, cum pratis, qui ibi jacent in ripa fluvii Arnapi, ubi quondam avus meus Irminfridus casam habebat cum duobus agris, qui separati sunt non longe ab eodem loco, dominationemque in silvam, quae dicitur Sitrath, cum pascuis, perviis, aquis, piscationibus, quae in ipso loco excoli possunt et perfici. Haec omnia tradidi ad reliquias superius nominatas, et in manus jam dicti presbyteri, traditaque in perpetuum esse volo, et per nulla temporum curricula ulterius immutari; sed ad perpetuos usus Ecclesiae Dei in eleemosynam meam ista omnia superius nominatus presbyter (0803B)Ludgerus possideat, habeat, colat et fructificet: et cuicunque disposuerit et utili esse perspexerit, post obitum suum commendare et tradere, liberam et firmissimam a me et ab omnibus habeat potestatem jure haereditario. Acta est autem publice cum stipulatione subnixa anno 27 regni domini nostri religiosissimi regis Caroli, XVII Kal. Aprilis, in villa quae dicitur Hrodberhtinga-Hova coram testibus ac manumissoribus, quorum nomina subtus notantur. Et ut hoc traditionis testamentum firmius perseveret in aeternum, notavi tempus, diem, locum, quo scriptum est. Ego Thiatbaldus presbyter rogatus scripsi et subscripsi. Signum Amulrici, qui hanc traditionem perfecit et propria manu firmavit. Signum Helmberti. Sig. Goduberthi Sig. Folcberti. Sig. Hrundulfi. Sig. Eorici. Sig. Hildifridi. Sig. Duodoni. Sig. Fridurici. Sig. Alfgeri. Sig. Guntberti.
Traditio Theganbaldi.
13. (0803C)Notum fieri desidero omnibus tam praesentibus quam futuris, qualiter ego Theganbaldus, filius quondam Hrodbaldi tradidi partem haereditatis meae Ludgero abbati in villa, quae dicitur Fislacu juxta ripam fluvii Rurae, id est, illam Hovam integram Alfating-Hova cum pascuis et perviis et aquarum decursibus, et Seara in silva juxta formam Hovae plenae. Haec omnia tradidi, sicut superius dixi, in eleemosynam meam et conjugis meae Regintrudae Ludgero abbati, traditamque in perpetuum esse volo, et nullis unquam temporibus immutari, sed ad perpetuos usus suos et fructum Ecclesiae Dei ipse Ludgerus abba eamdem Hovam superius nominatam cum omni integritate possideat jure haereditario, et quicquid exinde facere voluerit, liberam et firmissimam a me et ab omnibus habeat potestatem. Acta est autem publice cum stipulatione subnixa anno 28 regni domini nostri religiosissimi regis Carli, II Kal. April., in loco qui dicitur Ad-Crucem, in pago Nivansheim, in (0803D)ripa fluvii Arnapa. Et confirmata est per manum Berngeri nepotis mei, cui ego ipse potestatem dedi ad hoc, in villa ipsa superius denominata, id est, in Fisclacu, ubi eadem Hova jacet, coram testibus ac manumissoribus, quorum nomina subtus notantur. Et ut hoc traditionis testamentum firmius perseveret in sempiternum, notavi tempus, diem, locum, quo scriptum est. Ego Thiatbaldus presbyter rogatus scripsi et subscripsi.
Signum Berngeri, qui hoc testamentum accepta potestate a Theganbaldo et perfecit et propria manu firmavit.
Signum Hrodrici. Sig. Hildiradi. Sig. Reginberti. Sig. Bernhardi. Sig. Berwini. Sig. Hlotwini. Sig. Waldmari. Sig. Eforvuini. Sig. Bennoni. Sig. Alfnandi. Sig. Herebaldi.
Traditio Hiddoni, et conjugis ejus Madalgardae.
14. Notum sit omnibus, tam praesentibus quam futuris, (0804A)qualiter ego Hiddo, filius quondam Heriwini, pro remedio animae meae et pro remedio conjugis meae Madalgardae partem haereditatis nostrae tradidimus Ludgero episcopo in his locis: primo in Quarsingsoli et in Bertanscotam et in Bochurssi et in Tolgud: in Quarsingsoli totum quod ibi habuimus in comprehensione nostra et in Bertanscotam totum: et in Bochurssi dimidium, quod ibi habuimus, et in Tolgud tertiam partem de nostro. Haec omnia tradidimus traditaque in perpetuum esse volumus, et nullis unquam temporibus immutari; sed ad perpetuos usus Ecclesiae Dei et suae utilitatis ipse Ludgerus episcopus potestatem habeat, quidquid exinde facere voluerit, liberam et firmissimam a nobis et ab omnibus habeat potestatem in perpetuum. Acta est autem publice cum stipulatione subnixa haec traditio anno 39 regni domini imperatoris religiosissimi Carli, VII Idus Octobris, in villa quae dicitur Bidningahem, coram testibus ac manumittentibus, quorum nomina subtus adnotantur. Et ut firmior habeatur haec traditio in (0804B)perpetuum, notavi diem, locum, tempus, quo peracta est et scripta. Ego Thiatbaldus presbyter rogatus scripsi et subscripsi. Signum Hiddoni, qui hanc traditionem dominante manu peregit et subtus firmavit.
Signum Ludgeri. Sig. Beratheri. Sig. Marchardi. Sig. Liudberti. Sig. Wilbaldi. Sig. Folcberti. Sig. Folcradi. Sig. Gerberti. Sig. Holmrici. Sig. Hildiwardi.
Traditio Wolfi.
15. Notum cupio omnibus, tam praesentibus quam futuris, qualiter ego Wolf et frater meus Reinbrat, nec non et sorores meae Osbirin et Meinbirin tradidimus partem haereditatis nostrae, hoc est, quod tradidimus, ad Saginandum porcos XX et octo jornales interculta terra et inculta cum omnibus adjacentiis. Tradidimus enim haec pro remedio animarum nostrarum et matris nostrae ad ecclesiam Salvatoris, quae constructa est in loco, qui dicitur Werthina, in pago (0804C)Riporum, super fluvio Rura. Et propria manu firmamus, et praesens traditio firma permaneat. Acta in Werithina monasterio anno 20 regni domini Hluduwici imperatoris, indictionis 1. Signum Wolfi, qui hoc tradidit. Signum Meinbirin sororis ejus. Sig. Osbirin sororis ejus. Sig. Reginberti, fratris ejus, qui hoc similiter tradidit. Sig. Gundhardi. Sig. Heribaldi. Sig. Bonnoni. Sig. Irminnothi. Sig. Berharii. Sig. Hildibaldi. Ego Hrodbaldus humilis presbyter rogatus scripsi et subscripsi.
Traditio Fridrici et Hildibert, et Altperct in Ripo.
16. Notum fieri cupimus omnibus, tam praesentibus quam futuris, quomodo nos Frithuric et Hildibert et Altprect tradidimus pro remedio animarum nostrarum ad reliquias sancti Salvatoris et sanctae Mariae et Petri, quae sunt conlocatae in pago Ripoariorum in loco nuncupante Werithina super fluvio Rura, traditumque in perpetuum esse volumus et (0804D)promptissima voluntate confirmavimus. Hoc . . . . res nostras in pago supra memorato in uno loco, ubi Frithuric et Hildibert fratres communi consilio tradiderunt in fine, quae pertinet ad Hrotberctinga-Hova, terra aratoria, jornales III. Habet exterminatione de ambos latos terra fiscalis, de uno fronte terra Hildigrim, de alio vero fronte terra S. Petri. In alio loco tradiderunt ipsi supra memorati fratres in fine, quae pertinet ad Weldi terra aratoria, jornales III. Habent exterminatione de ambos latos et uno fronte terra Friduric: de alio fronte terra Dodun infra ista exterminatione. Quod nos cum communi consilio tradidimus, post hunc diem ad ipsas reliquias proficiat in augmentum. Si quis vero, quod fieri non credimus, si fuerit in postmodum, nos ipsi aut aliquis de haeredibus nostris, qui contra hanc donam venire conaverit aut eam infrangere tentaverit, inferat vobis una cum socio fisco auri lib. I, argenti pond. V, coactus exsolvat, et (0805A)quod repetit, evindicare non valeat, sed praesens donatio ista firma permaneat stipulatione subnixa. Actum Ad-Crucem, ubi conscripta est sub die VIII Kal. Julii anno V imperante domino Hludowico imperatore.
Isti sunt visores et auditores:
Signum Altbert, et Frideric, et Hildibert, qui hanc traditionem fieri et firmare rogaverunt. Signum Ercanfrid. Sig. Alfger. Sig. Gerwini. Sig. Widrad. Sig. Hildimar. Sig. Hludubret. Sig. Heriulf. Sig. Ausgor. Sig. Hildigrim episcopi. Sig. Hirminger. Sig. Ausger. Ego Adalgerus diaconus rogatus scripsi et subscripsi.
Venditio Fridurici.
17. In Christo fratri Hildegrim episcopo emptori ego Friduric venditor. Constat me tibi vendidisse, et ita vendidi res meas proprias, quae sunt in pago Nivenhem in villa Hrodbertinga-Hova super fluvio Gilibechi, id est duos jornales de terra, et habent de uno latus terra S. Andreae: de alio latus terra ipsius emptoris. De uno fronte terra Friduric: de alio vero (0805B)fronte aqua. Tradidi tibi perpetualiter ad possidendum, et accepi a te pretio, sicut inter nos placuit atque convenit, hoc est, solidos VI, ita ut post hunc diem habendi, tenendi, vendendi, vel quicquid exinde facere volueris, liberam et firmissimam in omnibus habeas potestatem. Acta est autem publice cum stipulatione subnixa in loco, qui dicitur Ad-Crucem, ubi conscripta est sub die VIII Kal. Maii anno 4 regni domini Hludowici imperatoris. Isti sunt visores et auditores:
Signum Friduric, qui hanc traditionem fieri rogavit. Sig. Hildibert, qui revestivit. Sig. Grimald vicarii. Sig. Dado. Sig. Heriulf. Sig. Widrad. Sig. Benno. Sig. Heridac. Sig. Hagor, Sig. Adolric. Sic Brun. Sig. Hodilard. Ego Adalgerus diaconus rogatus scripsi et subscripsi.
Traditio Hrotstein comitis.
18. Notum fieri cupio omnibus, tam praesentibus quam futuris, qualiter ego Hrotsten tradidi partem (0805C)haereditatis meae ad ecclesiam sancti Salvatoris quae constructa est in pago Ripariorum, in loco qui dicitur Werthina, super fluvio Rurae, hoc est, quod tradidi unum mancipium juris mei, nomine Hildisuit, traditumque esse in perpetuum volo, et ut praesens traditio ista omni tempore firma permaneat, stipulatione subnixa. Acta in Werthina monasterio, scripta XI Kal. Febr. anno 1 regni domini Hludowici imperatoris, indictione 5. Ego Hildiwardus cancellarius scripsi et subscripsi. Haec sunt nomina testium, qui haec viderant et audierant: Signum Hrotsteni, qui hoc tradidit. Sig. Meginhardi. Sig. Wolfi. Sig. Gunthardi. Sig. Helmbrati. Sig. Woldrici. Sig. Werinmari.
Traditio Abboni in Lopanheldi.
19. Notum fieri cupio omnibus, tam praesentibus quam futuris, qualiter ego Abbo, filius quondam Gerrardi tradidi haereditatem meam ad ecclesiam sancti (0805D)Salvatoris, quae est constructa in pago Riporum, in loco, qui dicitur Werithina super fluvio Rura, hoc est, duos mansos in praefato pago, in villa nuncupante in Lopanheldi, super ripam praefati fluminis tam in terris, quam in silvis, seu in pratis, pascuis, aquis, aquarumve decursibus, et cum omnibus adjacentiis, et mancipia, his nominibus: Wiva, Sigifrid, Radgis, Rattruut, Frithuric, traditumque in perpetuum esse volo, et promptissima voluntate confirmo. Et accepi ad custodes ipsius praefatae ecclesiae pretium sicut inter nos placuit atque convenit, hoc est libras XXIV et transtuli de mea potestate in illorum, ut post hunc diem habeant licentiam habendi, tenendi, possidendi, commutandi, vel quicquid exinde facere voluerint, liberam et firmissimam in omnibus habeant potestatem, stipulatione subnixa. Actum in Werithina monasterio ubi conscripta est sub die Non. Kal. Novembr. anno 21 imperante domino Hludowico imperatore. (0806A)Haec sunt nomina testium, qui hoc viderant et audierant:
Signum Abboni, qui hanc traditionem fieri rogavit, et propria manu firmavit. Sig. Adelhardi comitis Sig. Reginbaldi comitis. Sig. Odwaccar comitis. Sig. Hrodsten. Sig. Alfger. Sig. Huchercti. Sig. Freduward. Sig. Meginhardi. Sig. Briotgeri. Sig. Gorrici.
Ego Reginharius ac si indignus presbyter rogatus scripsi et subscripsi.
Traditio Folcradae.
20. Notum fieri cupio omnibus, tam praesentibus quam futuris, qualiter ego Folcrada, germana soror quondam Hemmingi exactoris, tradidi agrum unum jure haereditario Ludgero abbati, accepto pretio aestimationis competentis, juxta Arnapa, prope mansionilem, quod dicitur Ad-Crucem: traditumque in perpetuum esse volo, et nullis unquam temporibus ulterius immutari, sed ad perpetuos usus Ecclesiae (0806B)Dei praedictus abbas jure haereditario possideat eumdem agrum, et fructificare faciat diebus vitae suae: et quicunque commendare voluerit et tradere ad possidendum post obitum suum, liberam et firmissimam a me et ab omnibus habeat potestatem. Si quis vero, quod futurum esse non credo, ego ipse, quod absit, aut aliquis de haeredibus meis contra hanc traditionem venire tentaverit et eam infrangere decreverit, ab ingressu omnium ecclesiarum alienus existat, et in Dominicum quinque libras exsolvat argenti, et ita quiescat absque operis effectu. Traditione hac firmiter permansura cum stipulatione subnixa. Acta est publice in loco ipso, qui dicitur Ad Crucem, coram testibus ac manumissoribus, quorum nomina subtus notantur. Signum Folcradae, quae hoc testamentum fieri rogavit et propria manu firmavit.
Signum Heinrici. Sig. Oodbald. Sig. Winibroht. Sig. Wilheri. Sig. Godobrot. Sig. Folcbret. Sig. Alfger. Sig. Luidbret.
Traditio Ewrwini in Witi. (0806C)
21. Notum fieri cupio omnibus, tam praesentibus quam futuris qualiter ego Ewrwinus tradidi partem haereditatis meae ad ecclesiam sancti Salvatoris, quae est constructa in pago Ruricgoa, in loco, qui dicitur Wirithina, super fluvio Rurae, hoc est, quod tradidi duas jornales de terra in Witti pro remedio animae meae, et pro aeterna retributione ita tradita, traditumque in perpetuum esse volo, et promptissima voluntate confirmo, stipulatione subnixa. Acta in Werithina monasterio XV Kal. Julii anno 4 regni domini Hlotharii regis, indictione 7. Haec sunt nomina testium, qui hoc viderant et audierant.
Sig. Evurwini, qui hoc tradidit in Witti jornales duas. Sig. Helmbratti. Sig. Frithubaldi. Sig. Thiatbaldi. Sig. Hrodbratti. Sig. Wefhardi. Sig. Lothradi. Sig. Athulini. Sig. Landrardi. Ego Thiathardus diaconus (0806D)rogatus scripsi et subscripsi.
Traditio Erponi in Meinthinne.
22. Notum fieri cupio omnibus, tam praesentibus quam futuris, qualiter ego Erpo tradidi partem haereditatis meae ad ecclesiam S. Stephani, quae est constructa in pago Ruricgoa in loco Wirithina super fluvio Rurae. Hoc est, quod tradidi jornales duas de terra in Meinthinne (Meinterde) pro remedio animae meae, traditumque in perpetuum esse volo, et propria manu firmavi: praesensque traditio firma permaneat stipulatione subnixa. Acta in Wirithina monasterio II Id. Novembr. anno 4 regni domini Hlotharii regis, indictione 6. Signum Erponi, qui hoc tradidit. Sig. Meinhardi. Sig. Wolfi. Sig. Thiatradi. Sig. Gerbaldi. Sig. Helmbratti. Sig. Thiatbaldi. Sig. Frithulbaldi. Ego Thiathardus diaconus rogatus scripsi et subscripsi.
Traditio Hildiradi in Wenaswalda. (0807A)
23. Notum fieri omnibus, tam praesentibus, quam futuris, qualiter ego Hildiradus filius quondam . . . pro remedio animae meae et pro haereditate comprehendi, a rivulo, qui dicitur Burgbeki ( Bornebeck ) usque ad illum rivulum, qui in occidentali parte Widubergi ( Wynberg ) decurrit, ad reliquias sancti Salvatoris et sanctae Mariae semper virginis, et cum omni integritate usque in ripam Rurae, excepta illa particula, quam Faecbertus in proximo angulo inter Ruram et Widubergam olim stirpare inchoavit. Hanc ergo denominatam comprehensionem cum tota integritate tradidi in eleemosynam meam ad reliquias superius dictas, et in potestatem Liudgeri abbatis, traditamque in perpetuum esse volo, et per nulla temporum curricula ulterius immutari, sed ad perpetuos usus Ecclesiae Dei praedictus abba Ludgerus quicquid exinde facere voluerit, jure haereditario liberam et firmissimam a me et ab omnibus habeat potestatem. Si (0807B)quis vero instigatus a diabolo, quod tamen futurum esse non credo, ego ipse, quod absit, aut aliquis de haeredibus vel pro haeredibus meis seu quaelibet ex persona contra hanc venire tentaverit aut eam infrangere voluerit fixa et deliberata intentione, imprimis iram Dei coelestis incurrat, et a sanctorum angelorum societate separetur, si se cito non correxerit a sua pessima praesumptione: et insuper in Dominicum auri libras duas, argenti pondus X coactus exsolvat, et sic quidem quod repetit, evindicare non valeat, sed firma et immutabilis haec traditio in sempiternum permaneat cum stipulatione subnixa. Acta est autem publice in loco, qui dicitur Diapanbeci in ripa Rurae, ad reliquias sancti Salvatoris et sanctae Mariae, anno 33 regni domini nostri religiosissimi regis Carli, Kal. Maias, coram testibus ac manumissoribus, quorum nomina subtus notantur. Et ut hoc testamentum firmius perseveret in aeternum, notavit tempus, diem, locum, quo scriptum (0807C)est. Signum Hildiradi, qui hanc traditionem dominante manu, perfecit, subtusque firmavit.
Signum Heribaldi. Sig. Frithurici. Sig. Hildibratti. Sig. Brunhardi. Sig. Aro. Sig. Sewardi. Ego Thiatbaldus presbyter rogatus scripsi et subscripsi.
Traditio Sigihard.
24. Notum fieri desidero omnibus, tam praesentibus quam futuris, qualiter ego Sigihard tradidi particulam haereditatis meae, quod conjacet in villa Fisclaco, in pago Ruricgao, hoc est, de terra plenum jormal [ vel jornal] tradidi ad reliquias sancti Salvatoris, quae collocatae sunt in loco qui dicitur Werthina, in pago Ruricgoa, in ducato Ripoariorum, ubi Hildigrimus et Gerfridus episcopi rectores praeesse videntur. Hoc tradidi pro remedio animae meae et pro aeterna bona retributione, in ea vero, ut a die praesente rectores ipsius ecclesiae habeant, teneant atque possideant; et quicquid exinde facere voluerint, liberam (0807D)in omnibus habeant potestatem, ad faciendi, quicquid elegerint, stipulatione subnixa. Acta est autem die III Id. Septemb. anno 6, regnante domino nostro Hludowico gloriosissimo rege ac imperatore. Signum Sigihard, qui hanc traditionem fieri, et firmare rogavit. Sig. Reginbrat. Sig. Hrodhard. Sig. Ohtric. Sig. Bonno. Sig. Erkinger. Sig. Erimbrot. Sig. Alfric. Sig. Odbold. Sig. Alvold.
Ego Liudberthus diaconus scripsi et subscripsi.
Charta de comcambia Gerfridi episcopi et Frithuardi in Hesangi et Castorp, seu in Werina.
25. Nihil sibi quispiam cernitur innuendo, quicquid de contra recipitur in augmentis, ideoque placuit atque convenit inter Gorfredo episcopo et Frithuardo, ut terras eorum, ubi loci eveniant, inter se commutare deberent, quod ita et fecerunt. Ergo donat memoratus Frithuardus supra scripto Gerfrido (0808A)episcopo in concambio terrae suae in villa, quae dicitur Hesingi, in pago Riporum super fluvio Rura, id est dimidium mansum cum pratis, pascuis, aquis, aquarumve decursibus, mobilibus et immobilibus, praesidiis, peculiis. E contra dedit Gerfridus episcopus supra scripto Frithuardo dimidium mansum, id est terram tantum in pago Bortergo, in villa, quae dicitur Castorp. Et contra pascua et silvas, quas dedit Frithuardus, dedit Gerfridus episcopus XX furlangas in pago Dreginni, in villa quae dicitur Werina. Unde inter se epistolas uno tenore conscriptas fieri et adfirmare rogaverunt, ut unusquisque quod a pare suo accepit, hoc habeat, teneat atque possideat, et quicquid exinde facere voluerit, liberam ac firmissimam in omnibus habeat potestatem adfaciendi. Et si aliquis de haeredibus nostris hanc concambiam infrangere voluerit, inde ante conspectum Dei in die judicii reddat rationem, et in hoc saeculo componat C libras de auro cocto, et ducenti de argento. Actum (0808B)in loco, qui nuncupatur Billarbeci, sub die VIII Kal. Decembr., regnante Hludowico imperatore, anno 21. Signum Frithuardi, qui hanc traditionem fieri rogavit et propria manu firmavit.
Signum Reginhardi. Sig. Walgeri. Sig. Bruni. Sig. Bovoni. Sig. Berningi. Sig. Reginfridi. Sig. Hildibaldi. Sig. Hericoni. Sig. Egoni. Ego Regiharius indignus presbyter scripsi et subscripsi.
Traditio Helmbratti.
26. Notum fieri cupio omnibus, tam praesentibus quam futuris, qualiter ego Helmbrahtus, filius quondam Reginberti, pro remedio animae filii mei nomine Eedbrati, tradidi partem haereditatis meae ad ecclesiam sancti Salvatoris, quae constructa est in pago Riporum, in loco qui dicitur Werithina super fluvio Rura, hoc est, quod tradidi jornalem unum in pago praefato, in villa, quae dicitur Hernatscet ( Hernscheide ) (0808C)super ripam praefati fluminis, tam in terris quam in silvis. Traditum esse in perpetuum volo, et promptissima voluntate confirmo, in ea vero ratione, ut post hunc diem habeatis licentiam habendi, tenendi, possidendi, commutandi, vel quicquid exinde facere volueritis, liberam ac firmissimam in omnibus habeatis potestatem, stipulatione subnixa. Actum in Werithina monasterio, ubi conscripta est, sub die X Kal. Novembr., regnante domino Hludowico imperatore, indictione 1. Ego Thanebaldus subdiaconus scripsi et subscripsi.
Signum Helmbrahti, qui hanc chartulam fieri rogavit et propria manu firmavit.
Sig. Bonnoni. Sig. Berngeri Sig. Nunni. Sig. Gerbaldi. Sig. Thiatbaldi. Sig. Reinbaldi.
Traditio Wolf in Hestratescethe.
27. Notum fieri cupio omnibus, tam praesentibus (0808D)quam futuris qualiter ego Wolf tradidi partem haereditatis meae pro remedio animae meae ad ecclesiam sancti Salvatoris et S. Patris Ludgeri, quae constructa est in pago Riporum, in loco, qui dicitur Werthina, super fluvio Rurae, hoc est, quod tradidi quicquid habui in villa quae dicitur in Hestratescethe ( Hetterschede ) cum appenditiis suis, id est, terris, silvis, pascuis, aquis, aquarumve decursibus, et traditum esse in perpetuum volo, et ut praesens traditio ista omni tempore firma permaneat, stipulatione subnixa. Acta est in Werithina monasterio, scriptaque XV Kal. Septembris, anno Dominicae incarnationis 848, indictione 4, anno 3 Hludowici imperatoris. Ego Liudbaldus cancellarius rogatus scripsi et subscripsi. Isti sunt visores et auditores:
Signum Wolf, qui hoc tradidit, et propria manu firmavit.
Sig. Megenhardi, avocati nostri. Sig. Raduni. Sig. (0809A)Salaboldi. Sig. Bornuni. Sig. Frithubaldi. Sig. Hrotberti. Sig. Nunni. Sig. Heribaldi. Sig. Athulini.
Traditio Oddag.
28. Notum fieri cupio omnibus, tam praesentibus quam futuris, qualiter ego Oddag, filius quondam Othilrici, tradidi partem haereditatis meae ad ecclesiam sancti Salvatoris, quae est constructa in pago Riporum, in loco qui dicitur Werithina, super fluvio Rura, hoc est, jornales 10 in praefato pago, in villa nuncupante Menithinin ( Mynters ) super ripam praefati fluminis, tam in terris, quam in silvis, seu in pratis, pascuis, aquis, aquarumve decursibus et cum omnibus adjacentiis: traditumque in perpetuum esse volo, et promptissima voluntate confirmo. Et accepi a custodibus ipsius praefatae ecclesiae pretium, sicut inter nos placuit atque convenit, hoc est, solidos 22. Et transtuli de mea potestate in illorum, ut post hanc diem habeant licentiam tenendi, possidendi, commutandi, vel quidquid exinde facere voluerint, liberam (0809B)ac firmissimam in omnibus habeant potestatem, stipulatione subnixa. Actum in Werithina monasterio, ubi conscripta est sub die pridie Kal. Novembr. anno 23 imperante domino Hludowico imperatore, indictione 13. Isti sunt visores et auditores:
Signum Oddag, qui hanc traditionem fieri rogavit et propria manu firmavit.
Signum Adaluni. Sig. Erpo. Sig. Gunthard. Sig. Hrodbrat. Sig. Theatbald. Sig. Reginbald. Sig. Heribal. Sig. Gerbald. Sig. Lantrat.
Ego Thanebaldus monachus scripsi et subscripsi.
Traditio Meginhardi et Wolf, in silva Witi.
29. Notum fieri cupimus tam praesentibus quam futuris, qualiter ego Meginhard et Wolf tradidimus partem haereditatis nostrae ad ecclesiam sancti Salvatoris quae est constructa in pago Riporum, in loco qui dicitur Werithina, hoc est quod tradidimus 10 (0809C)porcorum pascuam in silva Witi, pro remedio animae nostrae, traditumque in perpetuum esse volumus, et propriis manibus nostris firmavimus, praesensque traditio firma permaneat, stipulatione subnixa. Acta in Werithina monasterio III N. Kal. Decembr. anno 2 regni domni Hlotharii regis, indictione 5. Sig. Meginhardi et Wolfi, qui hoc tradiderunt, in Witi. Sig. Raduni. Sig. Frithubaldi. Sig. Ego Thiathardus subdiaconus scripsi et subscripsi.
De Holtseara in Witi.
30. Brevis commemoratio de illa pastione, quod nos habemus de ambas partes Rura in Hosi, et in Wagnoswald. Imprimis in Hosi Heinricus donavit ad 9 porcos. De Hrotinga ( Ratingen ) Willibald et neptis illius vendiderunt ad 60 porcos. Aluric vendidit nobis haereditatem suam in Lapanheldi ( Lopenhelt ), ibi pertinet ad 80 porcos. Gerfrid habet in ipsa villa ad 30 porcos. Alfnant tradidit nobis ad 20 porcos. De Menedinna Gerala vendidit nobis ad 15 porcos. De (0809D)Witi Evurwini tradidit pro salute animae suae ad 20 porcos. De ipsa villa Evuco et Hildirad et illorum cohaeredes tradiderunt ad 30 porcos. Othilulf in Hratuga ( Ratingen ) tradidit nobis pastum 10 porcorum. Ad illam terram pertinet, quam in Witi comparavimus a Meinhardo, qui sororem Huntionis in conjugio habuit, pastum ad 25 porcos. Ab Eribaldo comparavimus ad pastum 30 porcorum in Wagnoswaldi habemus in Fisclacu de uno manso quidquid ibi pertinet, et de alio manso tertiam partem. Et in ipsa villa tradidit Hrodhardus ad 5 porcos. Hludowinus ad 5 porcos. In ipsa villa Huntio donavit ad 5 porcos. Thiathold et Thruthger tradiderunt in Witi ad 20 porcos pastiones. Traditio Gunduini et Adelboldi.
31. In Christo fratri Hildigrim episcopo emptori Gundvinus et Adelboldus venditores. Constat nos tibi vendidisse, quod ita et fecimus, cortilo uno in pago (0810A)Bunnengdo ( Bonna ) in villa Melenchen ( Melheim ). Et ipse cortilus habet in longitudine pedes 120 et in latitudine pedes 56, et hic habet exterminationes de uno fronte via Caballaricia, et de alio fronte Rigo; et de uno latus ipsius haeredes. Et accepimus a te pretium, sicut inter nos placuit atque convenit, hoc sunt sol. 20, ita ut post hunc diem ipsas res habeas jure habendi, tenendi, dandi, et quidquid exinde facere volueris, liberam et firmissimam in omnibus habeas potestatem, stipulatione subnixa. Actum ad Rura, ante basilicam sancti Salvatoris, ubi conscripta fuit sub die XV Kal. Novembr., anno 12 imperii domni Caroli, gloriosissimi imperatoris. Signum Gunduine et Adolbald., qui hanc venditionem fieri et firmare rogaverunt. Sig. Asbret. Sig. Reginald. Sig. Reginbald. Sig. Radbald. Sig. Euroin. Sig. Hrauinger. Sig. Thiatfrid. Sig. Ludgis. Sig. Rodald.
Ego Amalbertus diaconus rogatus scripsi et subscripsi.
Traditio Heinrici in Witi. (0810B) 32. Notum fieri cupio omnibus, tam praesentibus quam futuris, qualiter ego Heinric, filius quondam Berngeri, tradidi partem haereditatis meae pro remedio animae meae ad reliquias sancti Salvatoris, quae est constructa in pago Riporum, in loco qui dicitur Werithina super fluvio Rurae, in supra memorato pago, in villa quae dicitur Witi ( Ovete ) ad 15 porcos pastionem: traditumque in perpetuum esse volo, et promptissima voluntate confirmo, stipulatione subnixa. Actum in Weritina monasterio, ubi conscripta est sub die V Kal. Novembr. anno 21 domno Hludowico imper. Signum Heinrici, qui hanc traditionem fieri rogavit et propria manu firmavit.
Sig. Heribaldi. Sig. Ulfridi. Sig. Lotradi. Sig. Theatbaldi. Sig. Herponi. Sig. Wolfoni. Sig. Reginbaldi. Sig. Gerbaldi.
(0810C)Ego Reginharius presbyter scripsi et subscripsi.
Venditio Erpae et Helmfridi. 33. Haec sunt testimonia, quae hoc viderunt, quod Erpa tradidit Hildigrim episcopo in duo loca jornales 4, in finibus Menethinno, de uno latus terra Adalric infantes: de alio latus vallis, de tertio vero latus ipsa vallis, et in ipso loco revestivit per manus Alfnant, Flodoin, Reginbert, Fridubold, Brunhard, Hocca, Focco, Ecco, Wido, Alfgod, et in alio loco super fluvio Rura dimidio jornale: et ipse Alfnant fecit ista vestitura, et ipsa terra jacet in illo loco, ubi ille porcus anteriore anno. Haec sunt testimonia, quae hoc viderunt, quod Helmfrid tradidit Hildigrim episcopo unum campum in finibus Menithinne, tenet ipse campus plus minus inter terram arabilem et silvam, jornales 6 aut 7 adjunget de uno latus Hoca terra; de alio latus ipsius haeredes: de uno fronte Gerrig terra, et de alio fronte rivolus. Et in ipso loco revestivit (0810D)per manus Eccon, Alfnant, Flodoin, Reginbrat, Frithubold, Brunhard, Erpa, Hocca, Focco, Ecco, Wido, Alfgod. Traditio Theodoldi et Thrudgeri. 34. Notum fieri cupimus omnibus, tam praesentibus quam futuris, qualiter ego Theodold et frater meus Thrudger, filii quondam Wiggeri, tradidimus partem haereditatis nostrae pro remedio animae matris nostrae, nomine Ricburg, ad reliquias sancti Salvatoris, quae sunt constructa in pago Ruriggo, in loco qui dicitur Werithina, super fluvio Rurae, in supra memorato pago, in villa, quae dicitur Witi ad 20 porcos pastionem: traditumque in perpetuum esse volumus, et promptissima voluntate confirmamus, stipulatione subnixa. Actum in Werithina monasterio, ubi conscripta est sub die XV Kal. Novemb. anno 23 domni Hludowici imperatoris, indictione 13. Signum Theodoldi et Thruthgeri, qui hanc traditionem (0811A)fieri rogaverunt et propria manu firmaverunt.
Sig. Meginhardi. Sig. Wolf. Sig. Theatradi. Sig. Hrodberti. Sig. Helmberti. Sig. Hildibaldi. Sig. Heribaldi.
Ego Thiatgerus indignus subdiaconus scripsi rogatus et subscripsi.
Traditio Meginhard in Oviti pastione ad 20 porcos. 35. Notum fieri cupio omnibus, tam praesentibus quam futuris, qualiter nos Meginhard et Gunthard pro remedio animarum nostrarum ad ecclesiam sancti Salvatoris, quae est constructa in pago Riporum, in loco, qui dicitur Werithina super fluvio Rurae tradidimus, hoc est partem haereditatis nostrae in super memorato pago, in villa nuncupante. . . tuiti ad 20 porcorum pastionem traditumque in perpetuum esse volumus et promptissima voluntate confirmamus, stipulatione subnixa. Actum in Werithina monasterio, ubi conscripta (0811B)est sub die III Kal. Septembr., indictione 14. Traditio, quam tradiderunt Meginhard et Gunthard.
Signum Meginhard. Sig. Gunthard. Sig. Humbald. Sig. Hindolf. Sig. Grimward. Sig. Reginbald. Sig. Salubald. Sig. Hrodger. Sig. Erconger. Sig. Reginmar. Sig. Wernimar. Sig. Thiatbald. Sig. Frithubald.
Ego Reginharius diaconus rogatus scripsi et subscripsi.
Traditio Meginhardi et Gunthardi de Witi. 36. Notum fieri cupimus omnibus, tam praesentibus quam futuris, qualiter nos Meginhard et Gunthard tradidimus ad ecclesiam sancti Salvatoris pro remedio animarum nostrarum, quae est constructa in pago Ruruegao, in loco qui dicitur Werithina, super fluvio Rura, hoc est partem haereditatis nostrae in supra memorato pago in villa nuncupante Wita ad 20 porcorum pastionem, traditumque in perpetuum esse volumus, et promptissima voluntate confirmamus, (0811C)ut omni tempore firma permaneat cum stipulatione subnixa. Actum in Werithina monasterio, ubi conscripta est sub die V Id. Novemb., indictione 14.
Sig. Meginhard. Sig. Gunthard. Sig. Hunbald. Sig. Reginbrat. Sig. Hindolf. Sig. Grimuard. Sig. Halabald. Sig. Herodiger. Sig. Erconger. Sig. Reginmar. Sig. Werinmar. Sig. Theatbald. Sig. Frithubald. Sig. Reginbald.
Ego Reginbarius diaconus rogatus scripsi et subscripsi.
Traditio Amulrici Ad Crucem in ripa Arnapa. 37. Dum unusquisque in praesenti saeculo conversatur, cogitare debet et praevidere quomodo animam suam salvare possit, et aeternum sibi refrigerium invenire post temporalem et mortalem vitam mundi hujus. Hoc ego et Amulricus perpendens in animo meo et frequenti meditatione revolvens tradidi pro (0811D)remedio animae meae, et pro aeterna retributione ad reliquias sancti Salvatoris et sanctae Mariae semper Virginis, et in manus Ludgeri presbyteri, qui easdem reliquias procurabat, particulam haereditatis meae, id est, ipsum locum, qui dicitur Ad Crucem, cum pratis, qui ibi adjacent in rupa fluvii Arnapa, ubi quondam avus meus Irminfridus casam habebat, cum duobus agris, qui separati sunt non longe ab eodem loco. Hoc tradidi ad reliquias superius nominatas jam dicti presbyteri: traditumque in perpetuum esse volo, et per nulla temporum curricula ulterius immutari; sed ad perpetuos usus ecclesiae Dei in eleemosynam meam omnia ista superius nominatus presbyter Ludgerus possidebat, habeat, colat et fructificet: et cuicumque disposuerit, et utile esse perspexerit, post obitum suum commendare et tradere liberam et firmissimam a me et ab omnibus habeat potestatem jure haereditario. Si quis vero instigatus a diabolo, quod tamen futurum (0812A)esse non credo, ego ipse, quod absit, aut aliquis de haeredibus meis, seu quaelibet extranea persona contra hanc traditionem venire temptaverit, aut eam infringere voluerit fixa et deliberata intentione, imprimis iram Dei coelestis incurrat, et a sanctorum Angelorum societate separetur, si se cito non correxerit a sua pessima praesumptione. Et insuper in Dominicum auri libras duas, argenti pondus 10, coactus exsolvat, et sic quidem, quod repetit, evindicare non valeat; sed firma et immutabilis haec traditio in sempiternum permaneat cum stipulatione subnixa.
Acta est autem publice anno 27 regni domni nostri religiosissimi regis Carli XIIII Kal. Aprilis, in villa quae dicitur Hrodbertinga Hova coram testibus ac manumissoribus, quorum nomina subtus notantur. Et ut hoc traditionis testamentum firmius perseveret in aeternum, notavi tempus, diem, locum, quo scriptum est.
Signum Amulrici, qui hanc traditionem perfecit, (0812B)et propria manu firmavit. Signum Godoberti. Sig. Aeorici. Sig. Frithurici. Sig. Folcberti. Sig. Hildifridi. Sig. Alfgeri. Sig. Helmberti. Sig. Hruodulfi. Sig. Duodeni. Sig. Gundberti.
Ego Thiatbaldus humilis presbyter rogatus scripsi et subscripsi.
Traditio Eric et Ermenfrid de Arnapa. 38. Notum fieri cupimus tam praesentibus quam futuris, quomodo nos Eric et Ermenfrid tradidimus Hildigrim episcopo duas partes de illa foreste, quae est super fluvio Arnapa, in loco qui vocatur Ad Crucem, quidquid ad illas duas partes adspicit, totum et ad integrum donamus et tradidimus perpetualiter ad possidendum. Si quis vero, quod fieri non credimus; si fuerint in postmodum nos ipsi, aut aliquis de haeredibus nostris, qui contra hanc traditionem venire voluerit aut eam infringere temptaverit; inferat vobis una cum socio fisco auri libras 2, argenti pondus (0812C)5 coactus exsolvat; et praesens traditio ista omni tempore firma permaneat stipulatione subnixa. Actum est autem ad Ruram ante basilicam sancti Salvatoris, ubi scripta fuit anno III imperii domni nostri Hludowici imperatoris. Haec sunt testimonia, qui hoc viderunt, quod Eric et Ermenfrid tradiderunt pro 30 solidis duas partes de illa foreste ad Arnapam, qui Amulric fuit, et Theadradan; cum ipsa Theadrada antea tertiam partem et quintam traditam habuit.
Signum Gundoino. Sig. Hildibert. Sig. Erchenger. Sig. Eilbold. Sig. Odwin. Sig. Reginher. Sig. Evurwini.
Et isti sunt, qui viderunt, quod Hildibert revestivit in vico illorum de ipsa silva: Grimold vicarius, Hrodger, Frideric, Herulf, Widrad, Landbert.
Ego Amulbertus diaconus rogatus scripsi et subscripsi.
Traditio Helmbrat. 39. Isti sunt testes qui viderunt et audiverunt (0812D)traditionem, quam tradidit Helmbrat pro remedio animae patris sui et pro sepultura ejus III Kal. Julias, regnante Hludowico imperatore, 13 annis, hoc est, de terra jornalem unum. Signum Helmbrat, qui hanc traditionem fieri rogavit et propria manu firmavit.
Signum Hrodbrat. Sig. Theobald. Sig. Heribern. Sig. Hildibald. Sig. Herico. Sig. Cot.
Ego Liudbaldus cancellarius rogatus scripsi et subscripsi.
Traditio Erpi, filii Aldrici. 40. Notum fieri cupio omnibus, tam praesentibus quam futuris, qualiter ego Erp filius quondam Aldrici, tradidi partem haereditatis meae ad ecclesiam sancti Salvatoris, quae constructa est in pago Ripariorum, in loco qui dicitur Werithina super fluvio Rurae; hoc est, quod tradidi unum bivang in saltu Waneswalde inter duo flumina, id est, Podrebeci et Farnthrapa cum omnibus appendiciis suis, id est, terris, silvis, (0813A)pascuis, aquis aquarumve decursibus: et traditum esse in perpetuum volo; et ut praesens traditio ista omni tempore firma permaneat stipulatione subnixa. Acta in Werithina monasterio, scriptaque XVI Kal. Novembr. anno 24 regni domni Hludowici imperatoris, indictione 15. Ego Hrodaldus cancellarius scripsi et subscripsi.
Signum Erpi, qui tradidit istud.
Haec sunt nomina testium, qui hoc viderunt et audiverunt et manibus propriis firmaverunt.
Signum Hramningi. Sig. Wrachardi. Sig. Osleni. Sig. Herodardi. Sig. Heriscalci. Sig. Heddiloni. Sig. Luthugis. Sig. Waliconi. Sig. Evardagi.
Venditio Gunthardi et Athilwini. 41. In Christo Patri Altfrido gratia Dei episcopo, emptori; ego Gunthard et Athilwin venditores. Constat nos tibi vendidisse, et ita vendidimus, id est, comprehensionem nostram in silva, quae vocatur Witerowald; quam comprehensionem homines tui (0813B)una nobiscum circuierunt, et novis signis obfirmaverunt; et accepimus a te pretium pro ea, sicut inter nos convenit, hoc est, libras 3 in ea ratione, ut post hunc diem ipsa comprehensio ad proprium vestrum monasterium pertineat, quod vocatur Werthina; et quidquid ex ea facere volueris, ab hac die liberam et firmissimam habeas potestatem. Si quis vero, quod fieri non credimus, hanc venditionis cartulam infringere temptaverit, iram Dei incurrat, et a liminibus sanctorum alienus existat, et haec venditio firma permaneat stipulatione subnixa. Acta in Werithina monasterio, tertio decimo Kal. Augusti anno incarnationis Dominicae 848. regnante Hludowico juniore anno 9, indictione 11, feria sexta. Isti sunt testes, qui hoc audierunt et viderunt.
Ego Liudbaldus, humilis levita rogatus scripsi et subscripsi. Signum Gunthardi, et Athilwini, qui hanc traditionem fieri rogaverunt. Sig. Bernharii. Sig. Meinhardi. Sig. Heribratti. Sig. Reinhardi. Sig. (0813C)Bernwini. Sig. Hrodger. Sig. Nunnoni. Sig. Irmunifridi. Sig. Erkingeri. Sig. Helmfridi.
Traditio Huntionis. 42. Notum fieri cupio omnibus, tam praesentibus quam futuris, qualiter ego Huntio, filius quondam Egilberni, tradidi res meas ad ecclesiam sancti Salvatoris, quae est constructa in pago Ruriggo, in loco qui dicitur Werthina, super fluvio Rura. Hoc jornale uno de terra in villa nuncupante Wisi, et cum eo medietatem de silva, quidquid mihi in ipsa villa jure paterno advenit: traditumque in perpetuum esse volo et promptissima voluntate confirmo, ut post hunc diem custodes ipsius ecclesiae habeant licentiam tenendi, habendi, possidendi, commutandi, vel quidquid exinde facere voluerint, liberam et firmissimam in omnibus habeant potestatem stipulatione subnixa. Actum in Werthina monasterio, ubi conscripta est sub die IV Kal. Junii, anno 7, imperante domno Hludowico imperatore. (0813D)Ego Adalgerus diaconus rogatus scripsi et subscripsi.
Signum Huntio, qui hanc traditionem fieri et firmare rogavit. Signum Aluric. Sig. Alfnand. Sig. Reginbald. Sig. Uulf. Sig. Reginbrat. Sig. Theodbald. Sig. Reginmar. Sig. Benno. Sig. Helmbrat.
Traditio Flodoini et Regimbrat. 43. Haec sunt testimonia, qui hoc viderunt, quod Reginbrat tradidit in Mulenegia de silva et de terra quidquid ibidem habuit, Hildigrimo episcopo. Signum Berengar. vicar. Sig. Asold. Sig. Albmand. Sig. Benno. Sig. Frithubold. Sig. Frithubert. Sig. Grimward. Sig. Odfini. Sig. Flodoini. Sig. Wigfrid. Sig. Engilbert. Sig. Occo.
Per Frithubold manus istam investituram.
Haec sunt testimonia, qui viderunt de eo quod Flodoinus revestivit. Signum Herbold, Regembrat, Autfini, Hunebold, Riegrim, Radbert, Fridubold, (0814A)Nunni, Wlfrid: istam investituram per Flodoini manus.
Haec sunt testimonia, qui hoc viderunt, quod Flodoinus donavit illam comprehensionem super Hesepe rivulo Hildigrimo episcopo. De uno latus terra Grimward: de alio vero latus comprehensio Bennonis. De uno fronte mons: et de alio fronte comprehensio ipsius episcopi.
Signum Berenger. vicarii. Sig. Asold. Albnand, Benno, Regimbrat, Frithubold, Frithubrat, Grimward, Odfin, Wigfrid, Engilbert, Erp, Occo.
Traditio Sneuburgae in Fislaca. 44. Notum fieri cupio omnibus, tam praesentibus quam futuris, qualiter ego Sneoburg, filia quondam Bernhardi, tradidi partem haereditatis meae ad ecclesiam sancti Salvatoris, quae constructa est in pago Riporum, in loco qui dicitur Werthina, super fluvio Rura, hoc est, quod tradidi jornales quinque in loco qui dicitur Tottonthorra, in villa quae dicitur Fislaca, (0814B)in pago Riporum; traditamque in perpetuum esse volo, et promptissima voluntate confirmo, ut post hunc diem custodes ipsius ecclesiae licentiam habeant tenendi, possidendi, commutandi, vel quidquid exinde facere voluerint, liberam ac firmissimam in omnibus habeant potestatem cum stipulatione subnixa. Actum in Werithina monasterio, ubi conscripta est II Kal. Aprilis anno 25 regnante domno Hludowico imperatore. Ego Reginharius indignus presbyter scripsi et subscripsi. Signum Thiatradi, Frithubaldi, Hrodberti, Helinberti, Gunthardi, Theotbaldi, Reginbaldi, Heribaldi.
Traditio Widrad. 45. In Christo fratri Hildigrim episcopo, emptori, ego Widrad venditor. Constat me tibi vendidisse, et ita vendidi res meas proprias, quae sunt in pago Nivensem, in finem Welde jornales 4 et habent de ambos latus terra Frithurie. De uno fronte terra (0814C)Lantbert: de alio fronte vero terra ipsius emptore, tradidi tibi perpetualiter ad possidendum: et accepi a te pretium, sicut inter nos placuit, atque convenit, hoc est, solidos 6 ita ut post hunc diem habendi, tenendi, vendendi, et quidquid exinde facere volueris, liberam et firmissimam in omnibus habeas potestatem stipulatione subnixa. Actum in loco qui dicitur Ad Crucem, ubi conscripta est, sub die IX Kal. Maii, anno 4 regni domni Hludowici imperatoris. Signum Widrad, qui hanc traditionem fieri rogavit. Signum Grimald vicarii. Sig. Dodo. Sig. Frithurie. Sig. Hildibert. Sig. Odilhard. Sig. Heriulf. Sig. Benno. Ego Adalgerus rogatus scripsi et subscripsi.
Traditio Ludgeri in Suiftarbant, seu in Seuwald et in Berelsi. 46. Notum fieri omnibus desidero, tam praesentibus quam futuris, quomodo ego Ludgerus, filius quondam Hrodgeri, tradidi amico meo Ludgero presbytero, pro remedio animae meae, et pro aeterna retributione (0814D)dimidietatem haereditatis meae, quae mihi jure paterno, et lege haereditaria in Berilsi, et infra terminos qui illuc attinent, id est, ab Emese adusque in locum supradictum contigit. Sed et dimidietatem ei tradidi haereditatis meae: eadem ratione in silva quae dicitur Seuwald, sive Suifterbant, exceptis agris, qui inibi ante extirpati sunt a patribus, aut ab hominibus nostris. Caeteram autem dimidietatem ipsi Ludgero presbytero tradidi in territorio jam dicto, et in silva superius nominata cum omni integritate, traditamque in perpetuum esse volo, et nullis unquam temporibus immutari; sed ipse Ludgerus presbyter haec omnia possideat jure haereditario, et cuicunque voluerit post obitum suum ad utilitatem animarum nostrarum jure haereditario commendat stipulatione subnixa. Acta est autem publice haec traditio anno regni religiosissimi regis Caroli 25, XI Kal. Aprilis in villa quae dicitur Bidmingehusum coram (0815A)testibus ac manumissoribus, quorum nomina subtus notantur. Signum Ludgeri, qui hanc traditionem perfecit, et propria manu firmavit. Signum Bernsuide. Sig. Wilfrici presbyteri. Sig. Fledradi, Folclebi. Sig. Thiadulfi. Sig. Wendilbaldi. Sig. Wigbaldi. Sig. Wilbaldi. Sig. Isinbaldi. Sig. Racddegi. Sic Reginhardi. Sig. Hildigrim diaconi.
Traditio Oodhelmi. 47. Notum fieri cupio omnibus, tam praesentibus quam futuris, quomodo ego Oodhelmus, filius quondam . . . tradidi pro remedio animae meae et pro aeterna retributione tertiam partem haereditatis meae ad reliquias sancti Salvatoris, caeterorumque sanctorum, quae a Ludgero abbate in Withmundi constitutae sunt, traditamque in perpetuum esse volo, et nunquam ulterius immutari: in ea vero ratione tamen, ut quandiu vixero in praesenti mortalitate, ad me (0815B)pertineat pars illa justo servitio ad augendum, non ad minuendum, post obitum vero meum de hac vita cum omni integritate in jus transeat supradictarum reliquiarum et servorum Dei, qui eas legitime custodire reperientur. Haec autem pars tertia haereditatis meae tribus in locis consistit: in pago Hisloi, in villa quae nuncupatur Ocanni hova una, quam proserviunt liti mei: in pago vero Northluianti, in villa quae dicitur Huleri Hova altera. Et in eodem pago nova tertia, in villa quae nuncupatur Manheri. Et sexta pars hovae quartae in villa quae appellatur Hrenneri; quae etiam sexta particula hovae illius me vivente in usus vergit jam dictarum reliquiarum, cum illis comprehensionibus in silva, quae notae sunt, juxta Hislam. Haec omnia trado, atque transfundo ad memoratas reliquias, et ad usus servorum Dei, qui easdem reliquias sanctas procurare justo videntur, ut cum omnibus ad se pertinentibus illuc respiciant et deserviant in sempiternum, sicut dictum (0815C)est superius, et decretum cum omni integritate. Acta est autem publice cum stipulatione subnixa in loco qui nuncupatur Withmundi, anno 29 regni domni religiosi regis Carli, III Kal. Julii, coram testibus ac manumissoribus, quorum nomina subtus notantur. Et ut hoc testamentum firmius, notavi diem, tempus, locum, quo scriptum est. Signum Oodhelmi, qui hanc traditionem perfecit, et subtus firmavit.
Signum Hildigari. Sig. Bernhardi, Sig. Hildiberti. Sig. Judoni. Sig. Butoni. Sig. Meginlevi. Sig. Bernheri. Sig. Meginberti. Sig. Germundi.
Ego Hildigrimus indignus diaconus subscripsi.
Ego abba presbyter subscripsi.
Traditio Wracharii in Suiftarbant, seu in Seuwald. 48. Notum fieri cupio omnibus, tam praesentibus quam futuris, quomodo ego Wracharius, filius quondam Brunhari, tradidi Ludgero presbytero pro remedio (0815D)animae meae terram proprii juris mei in pago Hisloae, in villa quae dicitur Withmundi, id est, totam terram illam quam Landulfus litus meus incolebat, et proserviebat: et unum agrum, quem Hildigerus ingenuus homo in meo beneficio ante habuit, cum omnibus quae ad ipsam terram respiciunt, id est, silvis, pratis, pascuis, perviis, aquis, aquarumve decursibus, piscationibus, excepto uno curtili in eadem villa, in cujus compensationem agrum illum tradidi, quem superius dixi. Haec omnia tradidi pro aeterna retributione superius nominato presbytero Ludgero cum omni integritate, traditaque in perpetuum esse volo, et nullis temporibus ulterius immutari; sed ad perpetuos usus ecclesiae Dei supradictus presbyter eamdem terram proprio jure possideat, colat et fructificare faciat in eleemosynam nostram; et cuicunque eam commendare voluerit, et utile nobis fieri prospexerit post obitum suum, liberam et firmissimam a me et ab omnibus habeat potestatem. Acta est (0816A)autem publice cum stipulatione subnixa anno 27 regni domni nostri religiosissimi regis Caroli, VII Id. Octobris, in villa quae dicitur Brunnum, coram testibus ac manumissoribus, quorum nomina subtus notantur. Et ut hoc traditionis testimonium firmius perseveret in aeternum, notavi tempus, diem, locum, quo scriptum est. Signum Wracharii, qui hanc traditionem propria manu perfecit subtusque firmavit.
Signum Meginhardi filii ejus consentientis. Sig. Bernhardi. Sig. Gerwaldi. Sig. Liudgeri. Sig. Frodgeri. Sig. Heligberti. Sig. Liudgeri. Sig. Irminlevi. Sig. Gelo. Sig. Efurgeri. Sig. Ledovi. Sig. Hildibaldi.
Traditio Gisluin in Welloe. 49. Notum fieri cupio omnibus, tam praesentibus quam futuris, quod ego Gisluinus tradidi partem haereditatis meae ad ecclesiam sancti Salvatoris, quae constructa est in pago Riporum, in loco Werthina (0816B)super fluvio Rurae, hoc est, quod tradidi unum jornalem pro remedio animae meae, et pro remedio animae Athalwini in Welloe ( Veluwe ), praesensque traditio firma permaneat, traditumque in perpetuum esse volo stipulatione subnixa. Acta est autem in Werithina monasterio XII Kal. Februar., anno 8, indictione 9. Signum Gisluni, qui hoc tradidit. Sig. Wilfi. Sig. Meginhardi. Sig. Widradi. Sig. Thiatbaldi. Sig. Helmbratti. Sig. Laudradi. Sig. Erponi. Sig. Athalbodo.
Ego Thiathardus diaconus scripsi et subscripsi.
Charta de illa Foreste de Arnapa. 50. Notum fieri cupio omnibus, tam praesentibus quam futuris, quomodo nos Eric et Erminfrid cogitamus pro Dei timoris intuitum, vel pro animae nostrae remedium, seu retributionem aeternam, per hanc donationem donamus ad reliquias sancti Salvatoris seu Hildigrim episcopo, duas partes de illa (0816C)foreste, quae est super fluvio Arnapa in pago Nivenen, quidquid pater noster Amalricus nobis dimisit in haereditatem: et in aliis duobus locis terra aratoria: unum ante illam portam orientalem: alterum prope de ipsa foreste; et inter illa duo loca habent jornales 10 totum, et ad integrum donamus et tradidimus perpetualiter ad possidendum. Et ut praesens donatio ista omni tempore firma permaneat. Acta est autem publice cum stipulatione subnixa anno 3 imperii domni nostri Hludowici gloriosissimi imperatoris. Signum Eric, qui hanc traditionem fieri rogavit et propria manu firmavit.
Signum Erminfrid eadem facientis. Sig. Oodric, filii Eric. Sig. Frideric. Sig. Egimbert. Sig. Aldebert. Sig. Landbert. Sig. Hildibert. Sig. Winibert. Sig. Oodoni. Sig. Doduni. Sig. Adbold. Sig. Albrad. Sig. Albdag. Sig. Widrat. Sig. Fidubert.
(0816D)Ego Amalbert presbyter scripsi et subscripsi.
Traditio Badoni. 51. Notum fieri desidero omnibus, tam praesentibus quam futuris, qualiter ego Bado, filius quondam Widuc, tradidi unam hovam pro remedio animae fratris mei, nomine Odi, et pro aeterna retributione ad monasterium, quod constructum est in honore sancti Salvatoris in loco, qui dicitur Wyrdina, in pago Riporum juxta flumen Rurae. Tradidi eam supradictam in villa quae dicitur Porricbeci ( Pyrebeke ) in pago Borotra cum omni integritate, id est, terris, silvis, pratis et cum omnibus adjacentiis, quae ad eamdem hovam pertinent. Ita eam tradidi, traditamque in perpetuum esse volo, et nullis unquam temporibus immutari, sed ad perpetuos usus ejusdem ecclesiae superius nominatae custodes quidquid exinde facere voluerint, liberam ac firmissimam a me et ab omnibus habeant potestatem. Acta est autem publice cum stipulatione subnixa. Anno 7 gloriosi atque religiosissimi (0817A)imperatoris et regis Hludowici, Idus Aprilis, coram testibus ac manumittentibus, quorum nomina subtus notantur. Notavi diem, tempus, locum, quo haec scripta sunt. Signum Badoni, qui hanc traditionem fieri rogavit, et propria manu firmavit. Signum Hrodin. Sig. Occing. Sig. Holca. Sig. Wracheri. Sig. Osbern. Sig. Rhadori. Sig. Heribaldi. Sig. Bavoni. Sig. Wedrad. Sig. Wlf-Hravan. Sig. Egbrat. Sig. Sutoris comitis.
Ego Werinhardus indignus presbyter rogatus scripsi et subscripsi.
Commutatio de terra Sancti Salvatoris et Duadungi. 52. Nihil sibi quispiam cerniturminuando, quidquid e contra recipitur in augmentis. Ideoque placuit atque convenit inter Meinhardum advocatum sancti Salvatoris de Werthina monasterio, nec non et hominem nomine Thiadungum, ut terras eorum ubi locus opportunus eveniebat, inter se commutare deberent, quod (0817B)ita et fecerunt. Ergo donavit memoratus Meinhardus supra scripto Thiadungo in concambio, in terra sancti Salvatoris in Giffriding Hovum, jornales 8 et libram unam cum 5 solidis. Similiter ei contra dedit memoratus Thiadungus supra scripto Meinhardo in concambio terram suam, quidquid ibidem habuit juxta stirpem sancti Salvatoris super fluvium Hosapa. Unde inter se duas epistolas uno tenore conscriptas fieri et adfirmare rogaverunt, ut unusquisque, quod a patre suo accepit, hoc habeat, teneat atque possideat, vel quidquid ex eo facere voluerit, liberam ac firmissimam in omnibus habeat potestatem ad faciendum. Actum in loco qui dicitur Wertina, sub die 8 Idus Maii, regnante domno Hluthario, anno 1, indictione 4. Ego Thiathardus indignus subdiaconus rogatus scripsi et subscripsi.
Signum Thiadungi et Wracardi, qui hoc tradiderunt juxta Hosapa. Sig. Meinhardi advocati nostri. (0817C)Sig. Benno. Sig. Gunthardi. Sig. Genic. Sig. Bernheri. Sig. Wlfeni. Sig. Helmbrat. Sig. Irminfrid. Sig. Lotrad. Sig. Wolfridi. Sig. Nithardi.
Praestaria Helmbaldi. 53. Dum omnibus vicinis suis non habetur incognitum, qualiter Helmbaldus filius Heribaldi tradidit ad reliquias sancti Salvatoris, et in manus Ludgeri abbatis in eleemosynam suam comprehensionem illam, quam ipse Helmbaldus in propria haereditate et in communione proximorum suorum, proprio labore et adjutorio amicorum suorum legibus comprehendit et stirpavit, id est, in loco, qui dicitur Widapa, in villa Salchem. Et postea postulavit, ut dimidiam ipsam comprehensionem in beneficium accipere deberet diebus vitae suae et filii sui sub usu fructifero, id est, de medio solido per singulos annos ad Pesga Domini ad supra dictas reliquias, quae in eodem loco ponendae sunt ad lumina comparanda. Ita et feci ego modicus abbas Ludgerus: praestiti ei dimidiam comprehensionem (0817D)illam in ea ratione, ut diebus vitae suae et filii sui meliorati fiant: res ipsae, quae ad eamdem comprehensionem respiciunt, absque ulla distractione et contradictione post obitum ipsorum ad supra dictas reliquias melioratae revertantur, et in usum servorum Dei, qui easdem reliquias procurare, Deo largiente, et custodire merentur in posterum. Acta est autem haec praestaria publice in loco ipso, qui dicitur Widapa, sub die 8 Idus Maii anno tricesimo tertio gloriosi regis Carli. Ego Ludgerus abbas subscripsi. Signum Gerusalem presbyteri. Sig. Hardgeri clerici. Sig. Wlgeri clerici. Sig. Guntberti clerici. Sig. Bocco clerici. Sig. Gerfrid clerici.
Ego Wambertus clericus subscripsi.
Traditio Sigiwini in Hrotbertinga-Hova. 54. Notum fieri desidero tam praesentibus quam etiam futuris, qualiter ego Sigiwinus, filius quondam (0818A)Gislberti, tradidi Ludgero presbytero contra pretium ejus particulam haereditatis meae, id est in Hrotbertinga hova unum modicum curtile cum agris 3, in eadem villa, et cum Waterscapis, perviis, communiis pascuis, et dedi ei potestatem habere in silvam quae dicitur Sitroth, et in aliam silvam, quae dicitur Huvil. Haec omnia ego Sigiwinus tradidi superius nominato presbytero Ludgero secundum legem: traditaque in perpetuum esse volo, et nullis unquam temporibus immutari, sed a me et omnibus habeat potestatem jure haereditario, quicquid exinde facere voluerit, et cuicunque voluerit post obitum suum donare. Acta est autem publice cum stipulatione subnixa, in villa quae dicitur Widugises Hova, anno tricesimo quinto regni domni nostri gloriosi regis Carli, II Kal. Julii coram testibus ac manumissoribus, quorum nomina subtus adnotantur. Notavi diem, tempus, locum, quo haec scripta sunt. Signum Sigiwini, qui hoc testamentum fieri rogavit, et propria manu firmavit. Sig. Hildifridi. Sig. Theodberti. (0818B)Sig. Raadheri. Sig. Meginhardi. Sig. Folcheri. Sig. Wigberti. Sig. Boldheri. Sig. Notrici.
Ego Werinbardus presbyter rogatus scripsi et subscripsi.
Traditio Radaldi. 55. Tradidi ego Raadald in eleemosynam meam ad ecclesiam, quam Ludgerus abbas in Withmundi collocavit, omnem partem modicae haereditatis meae, id est, et in Holmissi, et in Withmundi, quidquid ibi habere visus sum tam in terra, quam in silva, cum omni integritate tradidi ad supra, dictam ecclesiam; traditumque in perpetuum esse volo, et nunquam ulterius immutari. Signum Meginungi. Sig. Walda. Sig. Gerbaldi, Sig. Bosuc. Sig. Werbert. Sig. Atalgot. Sig. Alfgrim. Sig. Frithuwardi presbyteri.
Traditio Folcberti. 56. Notum fieri cupio omnibus tam praesentibus (0818C)quam futuris, qualiter ego Folcbrat aliquantulam particulam haereditatis data terra juris mei in villa quae dicitur Bilici, a Theganbaldo ingenuo et nobili homine comparavi in villa, quae nuncupatur Fisclacu, id est Rothum illum, quod dicitur Widuberg. Hoc Rothum a supra dicto Nobili Franco Theganbaldo ego Flocbrat comparavi, et aliquantos annos possedi, et in eo laboravi quod potui. Nunc autem eumdem Rothum in terra aratoria, quidquid in eo unquam aratum fuit dedi Ludgero presbytero, cum omni integritate contra terram aratoriam illius hovae, quae dicitur Alfgeding-Hovae. In ea ratione accepi hovam illam a Ludgero presbytero vicino meo in cambia contra terram aratoriam Rothi supra dicti, ut eam jure haereditario in perpetuum possidere debebam, et ad proprios usus haereditatis redigere, aut quidquid exinde utile esse decrevero, liberam et firmissimam habeam potestatem ab omnibus, sive vivens facere, sive post obitum meum tantum ad usum (0818D)fructiferum pertinentem et proficientem. Si quis vero, quod futurum esse non credo, ego ipse, quod absit, aut aliquis de haeredibus et pro haeredibus meis seu quaelibet opposita persona, qui contra hanc cartam Cambiae injusto conamine venire tentaverit, aut eam infringere voluerit, imprimitus iram Dei coelestis incurrat, et a sanctorum angelorum societate separetur, et ab ingressu omnium ecclesiarum alienus existat, quoadusque se correxerit a nefaria praesumptione, et insuper a fisco mulctatus auri libras duas, argenti pondus decem coactus exsolvat, et sic quidem, quod repetit, evindicare non valeat, sed firma et immutabilis haec cambia in sempiternum permaneat, stipulatione subnixa. Acta est autem publice, an. 31 gloriosi atque religiosi secundi regis Carli, XVI Kal. Martii, in loco qui dicitur Diapanbeci, in ripa Burae, coram testibus ac manumittentibus, quorum nomina subtus adnotantur.
(0819A)Notavi tempus, diem, locum, quo haec acta sunt. Signum Ludgeri presbyteri: is eam chartam fieri rogavit et propria manu firmavit.
Signum Berngeri. Sig. Alfdagi. Sig. Hildiradi. Sig. Berwini. Sig. Gisfridi. Sig. Benno. Sig. Liudrici. Sig. Walafridi.
Traditio Theodgrimi diaconi. 57. Notum fieri desidero omnibus, tam praesentibus quam futuris, qualiter ego Theodgrim, filius quondam Aldgrini, tradidi omnem haereditatem meam, quam Ricfridus mihi tradidit, pro remedio animae meae, et pro aeterna retributione ad monasterium quod constructum est in honorem sancti Salvatoris, in loco qui dicitur Werthina, in pago Riporum juxta fluvium Rura, ubi Hildigrimus episcopus praeesse videtur. Tradidi eam supra dictam in villa quae dicitur Arlo, in pago Threant, cum omni integritate, hoc est una ecclesia, in terris, in mancipiis, in domibus, in aedificiis, silvis, aquis, aquarumve decursibus, (0819B)totum et integrum trado atque transfirmo: ita eam tradidi, traditamque in perpetuum esse volo, et nullis unquam temporibus immutari, sed ad perpetuos usus ejusdem ecclesiae superius nominatae custodes quidquid exinde facere voluerint, liberam et firmissimam a me et ab omnibus habeant potestatem. Acta est autem publice cum stipulatione subnixa, anno 7 gloriosi atque religiosi regis et imperatoris Hludowici, XIV Kal. Julii. Facta est autem haec traditio in loco, qui dicitur Mimigernaford, coram testibus ac manumittentibus quorum nomina subtus adnotantur.
Notavi diem, tempus, locum, quo haec scripta sunt.
Signum Theodgrimi, qui hanc traditionem fieri rogavit, et propria manu firmavit.
Signum Liudolfi. Sig. Aldgeri. Sig. Aldberti. Sig. Adoni. Sig. Adaldung. Sig. Eburgeri. Sig. Folcbrat. (0819C)Sig. Erpulf. Sig. Thancheri. Sig. Theadi. Sig. Osgeri. Sig. Bavoni. Sig. Hildold. Sig. Egilhard. Sig. Waldric. Sig. Marcward. Sig. Marcrad. Sig. Vab. Sig. Herimod.
Ego Werinhard presbyter scripsi et subscripsi.
Traditio Bettoni in Holtheim. 58. Notum fieri desidero omnibus, tam praesentibus quam futuris, qualiter ego Betto, filius quondam N . . . tradidi particulam haereditatis meae Ludgero abbati accepto pretio juxta consensum amborum, in pago Nivanheim in villa, quae dicitur Holtheim, id est, curtile, cum adjacentiis, uno rodo et modico prato, ex uno jornali in terra arabili cum caeteris omnibus, quae ad ipsum curtile, legaliter respiciunt, hoc est, pascuis, perviis, usibus aquarum, dominationemque in silvas ad supra dictam villam pertinentes cum pastu plenissimo juxta modulum curtilis ipsius. Haec omnia superius denominata ego Betto cum omni integritate tradidi Ludgero abbati traditamque in perpetuum (0819D)esse volo et nullis unquam temporibus ulterius immutari, sed ad perpetuos usus ecclesiae Dei quidquid exinde facere voluerit, liberam et firmissimam (0820A)a me et ab omnibus habeat potestatem. Acta est autem publice cum stipulatione subnixa in loco qui dicitur Ad Crucem, anno tricesimo tertio regni religiosissimi regis Carli, sub die VI Nonas Maii. Notavi diem, tempus, locum, quo haec scripta sunt. Signum Bettoni, qui hanc traditionem perfecit, et propria manu firmavit.
Signum Landberti. Sig. Horulfi. Sig. Erlulfi. Sig. Folcheri, Sig. . . Sig. Hrotulfi. Sig. Folcberti. Sig. Miloni.
Et ego Thiatbald presbyter scripsi et subscripsi.
Traditio Andgeri in Volum. 59. Notum cupio fieri omnibus, tam praesentibus quam futuris, qualiter ego Andger per manus Wolfhramusi tertiam partem haereditatis meae vendidi et pauperibus erogavi, reliquas duas partes tradidi ad ecclesiam sancti Salvatoris, quae est constructa in pago Riporum, in loco qui dicitur Werthina super fluvio Rura, in ea ratione, ut uxor mea (0820B)medietatem habeat omnibus diebus vitae suae illius haereditatis, quod ad praenominatam ecclesiam tradidi in precaria, hoc est tertiam partem haereditatis meae, et post obitum suum ad praedictam ecclesiam pro remedio animae meae, traditumque in perpetuum esse volo, praesensque traditio firma permaneat in aeternum. Acta in Werthina monasterio VII Idus Januarii, anno 5 regni domni Hlotharii regis, indictione 7. Ego Thiathardus diaconus rogatus scripsi et subscripsi. Signum Andgeri, qui hoc tradidit. Sig. Wolfhramni. Sig. Folcberti. Sig. Meginhardi. Sig. Aldeberti. Sig. Wolf. Sig. Theatradi. Sig. Sigibaldi. Sig. Gerbaldi. Sig. Frithubaldi. Sig. Reginbaldi. Sig. Bomheri. Sig. Waldheri. Sig. Meinradi.
Traditio Willeburg. 60. In Christo fratri Hildigrim episcopo emptori ego Willeburg venditrix. Constat me tibi vendidisse, et ita vendidi proprietatis meae in pago Ruraegawa, in (0820C)villa quae vocatur Menithima, id est in terra arabili, terra et silva, jornales 6, et accepi a te pretio, sicut inter nos placuit atque convenit, tantum ita ut post hunc diem jam dictas res jure habendi, tenendi, dandi, vendendi, vel quicquid exinde facere volueris, liberam et firmissimam in omnibus habeas potestatem. Actum est autem publice cum stipulatione subnixo, in villa quae dicitur Werithina, ad locum . . . . . super fluvio Rura, ubi levata fuit, et ante testes seu manumissores sub die 6 . . . imperante domno nostro Carolo imper. Sigillum Willeburg, quae hanc traditionem fieri rogavit.
61. Traditio Bringeri.--62. Irpingi prope Rhenum.--63. Werdilburg.--64. Afferi presbyteri.--65. Fridubergae de Mellingi.--66. Venditio Gerum et Lebwar de Arnapa.--67. Vend. Friddric de Arnapa.--68. Trad. Sigibaldi et ejus uxoris in Hoangi.--69. Tr. Rumfrid. de pago Riguario.--70 (0820D)Trad. Heribrati.--71. Ewrwini et Ricwini in Vuiti.--72. Trad. Radberti.--73. Trad. Hravanger de Bunnagao.