Chartae variae

This is the stable version, checked on 12 Februarii 2022. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Chartae variae
Saeculo VI

editio: Migne 1849
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 80


Chartae variae (Lonegisilus Buciacensis), J. P. Migne

Charta qua Lonegisilus monasteriolum a se conditum in vico Busiaco ac quidquid acquisivit aut acquirere poterit, Hadoindo, Cenomanensi episcopo, et ejus Ecclesiae, donat ( Ann. 625)

(0455A) In nomine Dei et Domini nostri Jesu Christi ac (0455B)Spiritus sancti. Oportet unicuique homini diem obitus sui bonis operibus praeparare, ne eum sine fructu boni operis ultima suae vitae dies imparatum reperiat. Idcirco ego in Dei nomine Lonegisilus, indignus sacerdos, et quamvis non opere, voluntate tamen monachus, pertractans casum fragilitatis humanae, relinquens solum Alamanniae patriae meae, parentesque meos nobiles et divites, qui gentiliter vivere me cogebant, et militiae regali me conjungebant, atque in armis exercebant, et a Christi militia me subtrahebant, et diis mortalibus me servire exhortabant; sed, ut credo, inspiratione divina eos respuebam, quia vana mihi videbantur, et omnipotenti Deo me sociare curabam. Coepi tunc quaerere Christianos, ut ab eis discerem qualiter agerem, a quibus litteris instructus et baptizatus, Christianus effectus sum. Postea vero coepi loca sanctorum et monasteria frequentare, et quaerere loca ubi aliquam cellulam aedificare potuissem. Taliter, Domino ducente, perveni in pago Cenomannico, ubi a domno Hadoindo (0455C)domino meo amabiliter sum susceptus. Cui voluntatem meam manifestavi, atque qualiter ab infantia mea egeram patefeci: a quo et confortatus, coepi in eodem pago, ejus auxilio et exhortatione, quaerere ubi aliquam cellulam ad lucrandas animas facerem. Quadam autem die perveni ad Busiacum, vicum canonicum, ubi detentus sum a presbyteris et pagensibus ejusdem loci: quibus cum voluntatem meam patefacerem, coeperunt me exhortare ut in eodem loco cellulam aedificarem, quia locus popularis est, (0456A)et eleemosyna multa ibidem venit, et populus noster amans Deum, qui sufficienter mihi facerent in tantum ut locum ab episcopo impetrarem. Qui statim mihi dederunt haereditates eorum et multas possessiones dederunt. Cum autem haec domino meo Hadoindo renunciarem, egit Deo gratias, et ordinavit (0456B)me sacerdotem et memoratum vicum Busiacum mihi dedit una cum reliquis praediis et adjacentiis suis, ea videlicet conditione, ut subjectus essem Cenomannicae matri ecclesiae et quidquid conquirere et attrahere undique poteram sibi traderem, et praedictum monasterium cum omnibus ad se pertinentitibus praedictae ecclesiae, sicut antea fuerat, cum omnibus quae ibi lucrare potueram, futuris esset temporibus. Cujus manibus me libenter tradidi, et omnes res quas adquirere potui, seu in futuro adquirere potuissem, per hanc cartam delegavi perpetualiter ad possidendum, vel ejus successoribus, per licentiam et permissum sive concessum domni Clotharii regis, una cum misso suo, nomine Buccellino, comite, legaliter tradidi atque confirmavi. Ab ipso enim domino meo Hadoindo episcopo accepi, de rebus suae sedis ecclesiae sanctae Mariae et sanctorum Gervasii et Protasii, aliquam partem de villa Lucduno, una cum praefato vico Buxido, seu de aliis rebus quas ei precavi, et ecclesiastica ornamenta multa, unde (0456C)valde ditatus sum, ad ipsum monasteriolum perficiendum. Cujus adjutorio et operariis vel magistris fultus, monasterium ibidem aedificare merui. Postea vero ad Clotharium regem accusatus et adductus; sed Dominus, qui semper adjuvat sperantibus in se, ipse me adjuvavit et convertit ipsam accusationem in bonum, et inveni, ejus misericordia, gratiam Clotharii regis, et ab eo multis muneribus ditatus, atque ad praedictum monasteriolum censivit annos singulos argentum solvere, unde illud perficere potuissem, (0457A)et tuitionem mihi fecit; et sic reversus, omnia illa tradidi per haec strumenta, memorato domno meo Hadoindo episcopo et ecclesiae suae perpetualiter tenendum, jubente et hortante domno Clothario, contradidimus atque confirmamus, eo videlicet modo, ut futuris temporibus monachi, ibi semper regulariter viventes, sub potestate pontificis permaneant, ea scilicet ratione atque praetexto, ut rem datam pontificis, non judiciario more, sed ecclesiastico, sub integra emunitate, sicut a nobis hucusque possessum est, in jure oratorio sancti Petri, cujus dentem Roma, Domino tribuente, super corpus et super altare ejusdem sancti Petri, ipso principe apostolorum revelante, invenire merui, et domino meo Hadoindo episcopo deferri, quem ipse suis precibus Domino commendavit, et in praedicto nostro oratorio solemniter collocavit; memoratum nostrum monasteriolum per hanc paginam testamenti reddo domino meo Hadoindo episcopo, et quidquid acquisivi, sive deinceps (0457B)acquirere potuero, in omnibus rebus, tam mobilibus quam et immobilibus, trado atque transfundo in jure et potestate ac dominatione sanctae Mariae, matris Domini nostri Jesu Christi vel sanctorum martyrum Gervasii et Protasii, ut eorum rectoribus atque pontificibus debeat, Deo protegente et opitulante, consistere. Licet in cessionibus poenam adnecti non sit necesse, sed nobis pro omni firmitate placuit inserendum. Si quis vero (quod futurum esse non credimus), si nos ipsi, quod absit, aut aliquis de heredibus nostris, seu qualibet persona, calliditate commotus aut praeventus, ullo unquam tempore comprehensam epistolam cessionis nostrae, quam propter nomen Domini et, reverentia ipsius sancti loci, spontanea voluntate fieri decrevimus, venire aut aliquid agere voluerit, aut tergiversator extiterit, anathema sit; et tam qui fecerit quam qui faciendo consenserit anathema sit: et cum suprascripto sancto apostolo ante tribunal Christi deducat rationes, insuper inferat juxta poenam saeculi, eum cogente fisco, partibus (0457C)ipsius ecclesiae vel eorum rectoribus, aurum libras centum, argenti pondera CC persolvere faciat, et quod repetit nullatenus valeat vindicare; sed praesens cessio atque voluntas nostra omni tempore inviolata permaneat cum stipulatione subnixa. Et ut haec cessio firmior habeatur et inviolabiliter conservetur, manus nostras subterfirmavimus, et aliorum (0458A)virorum bonorum decrevimus roborare. Actum Sagonna malo publico. Data VIII Kal. Decembris, anno LII, regnante Clothario rege. Ego Lonegisilus indignus sacerdos, et voluntate monachus, hanc donationem a me factam subscripsi et adfirmare rogavi. In Dei nomine ego Medegiselus, Turonicae urbis archiepiscopus, peccator, deprecante Lonegisilo, subscripsi. In Dei nomine Magnobonus peccator, episcopus, rogante Lonegisilo, subscripsi. In Dei nomine ego Abbo, misericordia Christi episcopus, subscripsi. Signum Odilardi comitis. Signum Leobadi comitis. Signum Ratgaudi comitis. Ego Benedictus abba subscripsi. Ego Siagrius abba subscripsi. Ego Leutfridus abba subscripsi. Signum Leutramni. Signum Turingo. Signum Teutberto. Signum Paterno. Signum Babone. Signum Ibboleno. Agatho Honoratus subscripsi. Gheirinus, rogante domino meo Clothario rege, subscripsi. Guntinus Honoratus subscripsi. Ibbo, notarius, subscripsi, relegi, notavi diem et annum.

II. Charta qua Lonegisilus monasteriolum a se conditum in loco Busiaco, et Ecclesiae Cenomanicae donatum, recepit ab eadem, usufructuario jure possidendum, ( Ann. 625). (0458B)

Domno sancto ac venerabile sede apostolico Hadoindo, Cenomannicae praesule, una cum sancta congregatione ex ipsa urbe consistente, ego in Dei nomine Lonegisilus, indignus sacerdos, et voluntate monachus, precator a vobis accedo. Dum et mea fuit petitio, et vestra decrevit voluntas, ut illud monasteriolum, quae est constructus in honore sancti Petri, et est situs in terraturio sanctae Dei genitricis Mariae et sanctorum martyrum Gervasii et Protasii, matris et Cenomannis civitatis senioris ecclesiae in pago Cenomannico, in loco qui dicitur Busiacus, vicus canonicus, quem ego Lonegisilus olim vestra largitate merui accipere, et vestro adjutorio reaedificare per vestrum beneficium sub usufructuario (0458C)ordine tempore vitae meae, cum omnes res ad se pertinentes vel aspicientes, mihi tenere permisistis, et censivi annis singulis, ad matrem civitatis ecclesiam persolvere, ejusque pontificibus atque rectoribus, id est, ad lumen ecclesiae, de cera libras majores IV, et de oleo libras VI et treantes II, et ad opus episcopi cambutta una et pelliciam I, et dimidiam (0459A)libram argenti monetae publicae, et ad opus canonicorum duo modia vini, ad charitatem faciendam; et si negligens aut tardus de ipso censo apparuero, fidem exinde faciam, et ipsum monasteriolum tempore vitae meae non perdam; et alicubi nec vendere, nec donare, nec alienare pontificium non habeam, nisi sub jure et potestate ac dominatione sanctae Mariae et sanctorum martyrum Gervasii et Protasii, vel eorum pontificibus atque rectoribus permaneat. Et post meum quoque, Domino ducente, de hac luce discessum, absque illius judicis consignatione, aut heredum nostrorum contradictione, jam dictum monasteriolum cum omni integritate, et res ad se pertinentes vel aspicientes, vos aut rectores successoresque vestri in vestram faciatis revocare potestatem vel dominationem. Et ut hae precariae uno tenore conscriptae una quae in thesauro civitatis ecclesiae recondita sit, et alia quam ego a vobis Lonegesilus accepero, omni tempore firmae et stabiles permaneant. Actum Cenomannica civitate publica. Data Kal. (0459B)Decembris, anno LII, regnante Clothario rege. Ego Hadoindus, peccator, episcopus, hanc precariam a me factam subscripsi. Ego Winomannus, indignus abba, subscripsi. Ego Christianus, indignus abba, subscripsi. Ego Bodilo, indignus abba, subscripsi. Ego Benedictus, indignus archidiaconus, subscripsi. Ego Innocens, indignus archipresbyter, subscripsi. Ego Berto, indignus presbyter, subscripsi. Ego Winegaudus, indignus presbyter, subscripsi. Ego Ratgaudus, indignus presbyter, subscripsi. Ego Brichius, indignus presbyter, subscripsi. Ego Wallisius, indignus diaconus, subscripsi. Ego Aldabertus, indignus diaconus, subscripsi. Signum Hartgaudi. Signum Requisiti. Signum Sigemari. Signum Walandi. Signum Sigebodus. Signum Sigefredi. Ego Walefredus, diaconus, rogante domino meo Hadoindo episcopo, hanc precariam scripsi et subscripsi.

III. Diploma Chlotarii II, regis Francorum, quo confirmat donum monasterioli a Lonegisilo collatum Ecclesiae Cenomanensi, et cessionem ejusdem monasterioli ab eadem Ecclesia factam Lonegisilo, sub lege usufructus ( ann. 627). (0459C)

Chlotarius, rex Francorum, vir inluster. Si petitionibus servorum Dei, vel bonorum hominum, quae nostris auribus fuerunt relatae, et augmentum praestamus, (0460A)et eas ad effectum perducimus, hoc nobis ad aeternae salutis praemium vel stabilitatem in Dei nomine pertinere confidimus. Igitur inluster vir, domnus Lonegisilus, directa petitione clementiam regni nostri adserens, nobis intimavit, eo quod ante hos dies in terra sanctae Mariae vel sanctorum martyrum Gervasii et Protasii, matris et Cenomannis civitatis senioris ecclesiae, una cum consensu Haduindi, Cenomannicae urbis episcopi, vel ejus congregratione, monasteriolum quoddam, praedicto episcopo consentiente, seu adjutorium non modicum praestante, in honore sancti Petri construxit vel reaedificavit, seu de argento, quem ei dederamus, immelioravit; et postquam ille ibi venit, et largitione memorati episcopi illud habuit, sicut in eorum strumentis et precariis continetur, res atque mancipia quae ad ipsum monasteriolum a bonis et Deo timentis hominibus traditae sunt, tam in pago Cenomannico quam et in aliis pagis atque territoriis, cum omnibus adjacentiis earum vel appenditiis, cum omni re (0460B)inexquisita, ad praedictam matrem et civitatis ecclesiam, quae est in honore sanctae Mariae et sanctorum martyrum Gervasii et Protasii, vel domno Hadoindo praedicto episcopo, qui ibidem ad praesens custos et rector praeesse videtur, ipsas res nostro ex permissu, sive per nostram licentiam et auctoritatem, per sua strumenta tradidit atque delegavit. Ideo petiit celsitudini nostrae, ut per nostram auctoritatem plenius confirmare fecissemus; quorum petitionibus gratanter adsensum praestavimus, et in omnibus confirmavimus. Praecipientes enim jubemus ut sicut jam dictus Lonegisilus, sacerdos et monachus, ipsum monasteriolum quod in ipsa terra sanctae Mariae et sancti Gervasii et Protasii aedificavit, una cum terris, domibus, aedificiis, mancipiis, vineis, silvis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, farinariis, peculiis, pecuniis, mobilibus et immobilibus, vel reliquis quibuscumque beneficiis, ad ipsa casa Dei per sua strumenta tradidit et delegavit, seu quod nostris et (0460C)futuris temporibus ad eumdem locum traditum fuerit, et hoc ad praesens ibidem recti ordine videtur esse possessum vel dominatum, ita et inantea, inspecta ipsa epistola donationis et precaria acceptionis, per hoc praeceptum plenius in Dei nomen confirmamus monasteriolum superius nominatum, cum omni integritate, ad ipsa praedicta casa sanctae Mariae et sancti Gervasii et Protasii martyris, nostris et futuris (0461A)temporibus, jure firmissimum proficiat in augmentum. Et ut haec praeceptio firmior habeatur, et in omnibus conservetur, manus nostrae subscriptionibus subter eam decrevimus roborare et nostro sigillo sigillare. Clotharius, rex Francorum, subscripsi. Adogrimus, jussus obtuli et subscripsi. Datum dies VIII quod fecit mensis Januar. anno LIII regni nostri, Compendio palatio nostro, in Dei nomen feliciter. Amen.

IV. Charta qua Romaricus monasterium puellarum condit, juxta Avendi Castrum ( ann. 620).

In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Amen. Quoniam mundus in maligno positus legitimas fidelium donationes impie conatur infringere, idcirco ratio postulat, ut ea quae pro augmento ecclesiarum donata sunt, nos quoque rationabiliter confirmare curemus. Noverit igitur omnium catholicorum tam praesentium quam futurorum universitas, quod ego Romaricus, Avendi comes, videns viros virtutis (0461B)voluntaria paupertate pauperis Jesu stigmata in suis corporibus circumferre, et in desertis ac spinosis locis habitare, ut amaritudinem crucis et asperitatem, poenitentia sancta, saeculis omnibus celebrem praedicarent; secundum desiderium meum paravi eis locum in monte Rombech, juxta castrum meum, in monte silvestri satis et horrido, haut procul a Mosellae fluminis ripa, quatenus ubi prius fremitus et ululatus ferarum frequenter sonabat in auribus hominum, ibi deinceps in psalmis et hymnis et canticis spiritualibus crebrius resonaret gratiarum actio, et vox laudis in (0462A)auribus angelorum; monsque ille silvestris factus est mansio sanctarum harum quae cognitione et aviditate versantur in coelis. Nam spinis et vepribus extirpatis, construxi ibi monasterium monialium ordinis Benedicti, in honorem sanctissimae Trinitatis et beatissimae Dei genitricis, Mariae virginis, et beatorum apostolorum Petri et Pauli, ac omnium sanctorum. Quod scilicet monasterium, a proprietate loci congruum sortitum nomen. Mons Sanctus vocatur. Tunc communi consensu meorum, convocavi congregationem sanctarum monialium quibus concessi praefatum monasterium, abbatissam Gertrudem, filiam meam primogenitam, cui et sorori suae Clarae filiae meae, et caeteris monialibus, ut secure et libere, ac sine bonorum terrenorum metus cura, Deo famulentur, do et concedo libere et pure, quia Deo servire cupio, totum patrimonium meum, videlicet totum comitatum Avenduni, eodem modo, forma, auctoritate, proprietate tenendum, qua pater meus et ego tenuimus. Factum est autem hoc donum quarto (0462B)nonas Martii, anno ab Incarnatione Domini DCXX, Clotario glorioso Francorum rege regnante. Testes sunt: Arnoaldus, episcopus Metensis; Dodo, episcopus Tullensis; Paulus, episcopus Viridunensis; Arnulphus, cognatus meus, dux Austriae Mosellanicae; Brunulphus, Comes Templacensis; Waubertus, dux Inferioris Austriae, comes Salmensis. Et ne quis hanc eleemosynam audeat unquam temere calumniare, vel aliquam injuriam monialibus in hoc loco Deo servientibus inferre, sigilli mei auctoritate ac praefatorum regis, episcoporum, ducum et comitum confirmavi.