Chartae (Faro)

This is the stable version, checked on 1 Ianuarii 2022. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Chartae
saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Chartae (Faro Meldensis), J. P. Migne

I. Charta qua privilegia concedit Eboriacensi monasterio (ann. 610). (1133A)

Faro, gratia Dei, Ecclesiae Meldensis episcopus, ex nobilissimis parentibus Agnerico et Leodegunda progenitus, pacem optat omnibus in Christi Ecclesia famulantibus. Notum sit cunctis sanctae Ecclesiae filiis qui nunc sunt, et qui futuri sunt, quod germani mei Cagnoaldus et Walbertus, simul cum Fara religiosa sorore, monasterium quoddam, quod Eboriacus vocitatur, aedificaverunt, quod in honorem matris Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi construendum et dedicandum censuerunt: in quo loco beatissima soror mea multis Deo dicatis virginibus praefuit, et Domino Jesu Christo pura cordis contritione (1133B)plurimo tempore deservivit; et quia sprevit gloriam terrenae dignitatis, mercedem percipere meruit aeternae felicitatis, noluitque terrenum, ut coelestem posset habere, sponsum. Supradicto vero monasterio multa beata virgo contulit, propriisque possessionibus decentissime locum ampliavit; eo in tantum propriis ditavit redditibus, ut ibidem abbatia foret, caeterisque monialibus abbatissa sub norma regulari semper praeesset. Rogatu vero ipsius, ego, Faro episcopus, cum caeteris provincialibus coepiscopis, ad locum supradictum devenimus, copiosamque turbam nobis a Deo collatam utriusque ordinis inibi aggregandam decrevimus, in cujus audientiam de rebus monasterii ita diligentissime et discretissime tractavimus, ut, omni ablata potestatis molestia, femiae (1133C)quae ad serviendum Deo de diversis provinciis convenirent, propositum suum in omni sanctitatis custodia haberent, ac Deo honorifice deservirent. Consilio vero et auctoritate omnium, in nostram nobilitatem et libertatem monasterium illud fore adjudicavimus, ut nulli episcopo vel archidiacono, aut alicui praelato qui nos in Meldensi Ecclesia successurus est, sit licitum jugum excommunicationis super eumdem imponere locum, nec super presbyterum qui curam ab episcopo tenet, nec super clericos qui in ipso loco (1134A)viderint deservire. De parochianis vero ipsius villae haec eadem constituimus. Peccantibus vero clericis ita ordinamus, ut nequaquam ante episcopum vel clericos civitatis veniant, sed in proprio capitulo, ante abbatissam, vel illos quos ipsa adjudicaverit, satisfaciant. De censu vero quem ceterae ecclesiae episcopo suo in usu debent, omnino liberum esse censuimus. Si quis vero contra hanc definitionem nostram supradicto monasterio infestus esse voluerit, sciat se damnandum aeterna ultione, et detineri irremediabiliter in nostra excommunicatione. Actum est hoc et corroboratum in ecclesia sanctae Mariae Eboriaci, anno Incarnationis dominicae DCX, regnante rege Chlotario, patre Dagoberti regis Franciae. Datum hoc mense Novembri.--S. Childegarii, Senonensis (1134B)archiepiscopi. S. Faronis, praesulis. S. Audeberti, Parisiensis episcopi. S. Ragnegisili, Trecensis episcopi. S. Leubrandi, archidiaconi Meldensis. S. Alberici, archidiaconi Meldensis. S. Chagnulfi, comitis. S. Maurini, abbatis. S. Chanoaldi. S. Walberti. S. Lithomarii, abbatis. S. Audoeni. S. Adonis. S. Acharii, principis. S. Landelini. S. Dadonis. S. Gulfi. S. Gondonii. S. Farae, abbatissae. S. Columbani, Luxoviensis abbatis. Bernardus, notarius, relegit et subscripsit.

II. Charta qua privilegia concedit Resbacensi monasterio ( ann. 636). Dominis sanctis, et summi culminis apice in pontificalis cathedrae specula praesidentibus, in Christo (1134C)fratribus Meldicae civitatis comprovincialibus, Childegario, Palladio, Belthoaldo, Mallardo, Ragnegisilo, Audoeno, pontificibus, Burgundofaro supplex vester in Domino praesumit mittere salutem. Licet nos antiquae regulae constituta salubri observatione custodiri conveniat, tamen utili provisione tractantes id constituimus, ut quod sacris deliberationibus non derogat, intrepida observatione servetur. Et quia bonae indolis illustris viri Dadonis referendarii religiosa postulatio nostrarum quippe aurium intima (1135A)penetravit, quae et viscerale pietatis affectu, ita cor intrinsecus caritatis suae petitio mollivit, ut petita non concedere, aut arte libentissime non implere, nostri duntaxat animi irreligiosum fore putaretur. Sancti igitur desiderii ardore succensus pariter Dado et Rado ejusque germani, caenobii septa, et ad honorem sanctorum Petri et Pauli et caeterorum sanctorum basilicam intra eremi secreta, loco nuncupante Resbacis, construxerunt, quod gloriosissimi domini Dagoberti regis largitatis munere certi sunt meruisse, ubi monachos vel peregrinos sub regula beati Benedicti, et ad modum Luxoviensis monasterii, devoti deliberant collocare, nostrae utilitatis extremitati supplici deprecationis petitione poposcerunt ut et nos fratresque nostri Meldensis Ecclesiae (1135B)proprium inibi deberemus privilegium impertire. Et ne hoc nos proprii deliberationis instinctu sacerdotalis posteritas aestimet decrevisse, quum etiam sub hujus constitutionis norma Agaunensium locum, imoque et monasteria Lirinensium, Luxoviensium, vel basilica domini Marcelli, tam de inhabitatoribus libertatem, quam a quibuscunque ibidem aliquid delegatum, eatenus fuit sancitum. Unde insuper supplicationum exemplum patriarchae Galliarum Canderici et caeterorum episcoporum manibus roboratum, vel litteras antefati domini et filii nostri Dagoberti regis, ut id deberetur simili beneficio impertiri, manifeste accepimus. Ergo omnes unius conspirationis consensu, antedictorum virorum postulationi sanctae religionis libentissime annuentes, ita ab omnibus (1135C)decretum est, ut quidquid praedicti monasterii, vel monachis ibidem sub evangelica religione viventibus, ab ipsis eorumque parentibus, vel regio munere seu a quibuslibet Christianis, in agris, mancipiis, ministerio, sacris voluminibus, vel quibuscumque speciebus quae ad ornatum divini cultus pertinere noscitur, aut caeteris rebus, collata, aut deinceps collatura sunt, seu quod ad altare fuerit oblatum, ut ad quemcumque. Deo inspirante, transmissum, praesentis vitae nostrae successorumque nostrorum, nullus sibi exinde aliquid clericorum aut pontificum, vel regalis sublimitas suis usibus usurpare aut minuere praesumat. Et quum abbas ejusdem monasterii de saeculo fuerit evocatus, quem unanimiter omnis congregatio illa monachorum ex semetipsis optime regulam compertam (1135D)elegerint, sibi seniorem instituant. Et si etiam eis opportunum fuerit tabulas benedicere, aut chrisma consecrare, vel sacros ordines percipere, a quocumque spirituali pontifice decreverint, licentiam habeant expectandi et explicandi. Et ut superius aestimetur (1136A)nullam potestatem in rebus, neque in ordinandis personis, nos vel archidiaconi successoresque nostri, vel quaelibet persona habere debeat, aut aliquid de eodem monasterio, sicut de parochiis aut caeteris monasteriis, muneris aliquid audeat sperare vel auferre. Et nisi rogatus a congregatione ipsa vel abbate, nulli nostrorum liceat monasterii ipsius adire secreta aut ingredi septa. Et si ab eis illic pontifex postulatus pro lucranda oratione vel eorum utilitate accesserit, celebrato ac peracto divino ministerio, statim absque ullo requisito dono studeat habere regressum, quatenus monachi qui solitarii nuncupantur, de perfecta quiete valeant, duce Domino, per tempora exsultare, et sub ipsa sancta regula viventes et beatissimorum Patrum vitam sectantes, (1136B)pro statu Ecclesiae et salute regis et patriae valeant plenius Deum exorare. Et si aliquid ipsi monachi de eorum religione tepide egerint, secundum regulam ipsius beati Benedicti vel beati Columbani, ab eorum abbate corrigantur, quia nihil de canonica auctoritate convellitur, quidquid domesticis fidei pro quietis tranquillitate tribuitur. Quod si quis, calliditate aut cupiditate praeventus, ausus fuerit ea quae superius comprehensa temerario spiritu violare, divina ultione prostratus, reatus anathematis subjaceat; nihilominus etiam hoc privilegium nullus unquam possit convellere, sed praesenti et futuro tempore, Christo Domino protegente, incorruptum valeat perdurare. Quam constitutionem nostram, ut firmis vigoribus subsistat, manus nostrae subscriptionibus (1136C)roboratam, per fratres et conservos nostros venerabiles viros, Maurinum et Lathomarium abbates, perpetuis temporibus valituram, vobis vel caeteris episcopis destinavimus insuper confirmandam. Actum Clipiaco, sub die Kalendarum Martii, anno XV regni Domini et filii nostri Dagoberti gloriosi regis.

Burgundusfaro, in Christi nomine, indignus Meldensium urbis episcopus, huic privilegio, supplicatione fratrum meorum coepiscoporum vel domini Dagoberti regis, propria voluntate subscripsi. Candericus episcopus, Lugdunensis primas, subscripsi. Sindulphus, sive Landelinus, archiepiscopus sanctae Ecclesiae Viennensium, subscripsi. Donatus, episcopus urbis Vesontiensium, subscripsi. Albridus, Carnotenae urbis episcopus, subscripsi. Maurinus, Bellovacensis (1136D)episcopus, subscripsi. Guido, Virdunensis episcopus, subscripsi. Aigatarius, Noviomensis episcopus, subscripsi. Fe reolus, Augustodunensis episcopus, subscripsi. Bertholdus, Lingonicae urbis episcopus, subscripsi. Palladius, Altissiodorensis (1137A)episcopus, subscripsi. Petruvinus, Vasionensis episcopus, subscripsi. Marius, Tolonensis episcopus, subscripsi. Protadius, episcopus civitatis Aquensium, subscripsi. Amandus, episcopus, subscripsi. Verus, Butenae civitatis episcopus, subscripsi. Martinus, Forojuliensis episcopus, subscripsi. Childegarius, Senonensis episcopus, subscripsi. Adeodatus, Matisconensis episcopus, subscripsi. Audebertus, Parisiacae (1138A)urbis episcopus, subscripsi. Ailphus, Sanctonicae urbis episcopus, subscripsi. Magdegisilus, Turonicae urbis episcopus, subscripsi, Magmatius, Engolismensium episcopus, subscripsi. Perichonius, Genesiensis episcopus, subscripsi. Raynaldus, Nivernensium episcopus, subscripsi. Asaneus, Suessionicae urbis episcopus, subscripsi. Et quam plures alii subscripserunt.