Migne Patrologia Latina Tomus 132
Charta pro fundatione abbatiae Vabrensis
Charta pro fundatione abbatiae Vabrensis (Raymundus Tolosanus), J. P. Migne 132.0788A
Charta pro fundatione abbatiae Vabrensis
132.0785D| Priscarum legum et imperatorum et consulum decrevit auctoritas, ut qualiscunque persona ex nobili ortus genere res suas in alieno jure transferre voluerit, tam in ecclesiis quam et in aliis hominibus, per chartas, codicillos, et legitimas traditiones licentiam habeat faciendi. Quamobrem ego in Dei nomine Raymundus, divina annuente gratia comes et marchio, et uxor mea Berteyz pertractavimus casum humanae fragilitatis nostrae, metuentes diem extremam, ne subito improvisa mors adveniat, et suae 132.0786D| mortis laqueo tradat. Et ut nobis Dominus veniam donare dignetur, cedimus cessumque in perpetuum esse volumus res proprietatis nostrae, propter remedium animae nostrae, et propter remedium animae genitoris nostri Fulgualdi, et pro genitrice mea Senegundi, et pro germano meo Fredelone quondam, ut quorum fuit communis amor, sit et eleemosyna communis; quae sunt sita in pago Ruthenico, in vicaria quae dicitur Curiense, villam cujus vocabulum est Vaber, cum omni integritate, et Vedetio 132.0787A| similiter, Biarcio similiter, Nogareda similiter; et in Tarnesca, in villa quae dicitur Betianus, vineas nostras quas Leotgarius ibi construxit. Haec enim quae supra dicta sunt cum duabus capillis et mansis quatuor ibidem pertinentibus, Adalgiso abbati suisque monachis tradimus, cessumque in perpetuum esse volumus, ad monasterium construendum in honorem sancti Salvatoris et sanctae Mariae Dei genitricis, sive sancti Dionysii Dei omnipotentis praecellentissimi nostri martyris, ut unam dicto loco catervam congregent monachorum, qui secundum regulam sancti Benedicti ibi deserviant, hospites recipiant, pauperes recreent, et pro nobis fideliter orent. Et de mancipiis ad ipsum sanctum locum cedimus his nominibus: Trudinare et uxore sua cum infantibus eorum, excepto Franconi; Ariberto et uxore sua cum infantibus eorum; Elizabeth cum infantibus suis, excepto Eliano; Harfredo cum infantibus suis, excepto Ragranfredo; Ostreno et uxore sua cum 132.0787B| infantibus eorum; Eldrado cum uxore et infantibus eorum; Eliano cum infantibus suis; Lamberto et uxore sua cum infantibus eorum; Februo et uxore sua cum infantibus eorum; Stabile et uxore sua cum infantibus eorum; Ingibaldo et uxore sua cum infantibus eorum, excepto Raganfredono et Mudrico; Ingilsindono cum infantibus suis, excepto Vandalbergano, et illo clerico quem ingenuum dimisimus; uxorem Ebrado cum infantibus suis; Grimaldo et uxore sua cum infantibus eorum. Haec enim omnia superius nominata cum casis, capellis, curtiferis, vineis, pratis, silvis, molendinis, et adjacentiis; loca rustica et suburbana, quaesitum et quod adinquirendum est, tradimus Domino omnipotenti et omnibus sanctis, sive Adalgiso abbati vel suis monachis, sive omnibus qui post eos ibi futuri sunt. Tradimus de nostra potestate, de meorum dominatione, eo modo, ut nullus rex vel aliqua potestate habeat licentiam ipsas res beneficiare, vel concambiare, sive condonare, nisi tantum ut sub tuitione 132.0787C| et immunitate regis perenniter consistat, et quandiu ego vixero, de ipso sancto loco tutor et defensor 132.0788A| fiam. Post meum quoque discessum, Bernardum filium nostrum constituimus non dominatorem, non haeredem, sed defensorem, ut mea vice ipse sacrum locum defendat, et monachos nutriat, familiam defendat. Post hujus quoque decessum, si Fulgualdus filius noster superstes fuerit, simili modo ipsum locum ad bona facienda ei commendamus. Quod si Dominus permiserit ut Odo filius noster supersit, in ipsa tuitione et defensione eum relinquimus, et ipsi monachi in suo jure suaque dominatione consistent. Abbatem quem ipsi secundum regulam sancti Benedicti elegerint, cum prior defecerit, habeant. De repetitione dicimus, si nos ipsi immutata voluntate nostra, aut ullus de haeredibus nostris, aut aliquis homo iniqua voluntate testamentum anterius vel posterius quasi a me factum protulerit, quod nec feci, nec decrevi, nullum habeat effectum, et prolator, falsitatis reus, teneatur obnoxius; ut ille, qui eleemosynam nostram voluerit exstinguere, imprimis iram Dei omnipotentis incurrat, et cum Dathan et Abiron 132.0788B| damnationem perpetuam acquirat, et in ultima resurrectione cum electis portionem non habeat, et cum Juda, qui sacrum corpus Domini vendidit, in perpetuum damnetur, et insuper quod conatur agere non vindicet. Et qui contra hanc cessionem ire aut ullam calumniam generare praesumpserit, quod petit non vindicet; et insuper cogente fisco componat auri libras triginta, argenti pondera centum; sed praesens ista cessio, omnique tempore inviolabilem obtineat firmitatem, stipulatione subnixa.
Facta cessione ista tertio Nonas Novembris, anno XXIII, regnante Carolo rege. Signum Raymundi comitis et marchionis, signum Berteyz uxoris ejus, qui cessionem istam fieri et affirmari rogaverunt. Signum Bernardi comitis filii eorum, S. Fulgualdi filii eorum, S. Odonis, Elisachar Rhutenensis episcopus subscripsi, S. Bergantz, S. Bergonis vicecomitis, S. Geraldi, S. Rustagno, S. Gislamar, S. Jorius Buca, S. item Geraldo, S. Tiodrico, S. Amardo, 132.0788C| S. Brumali, S. Roberti, S. Hisloni, S. Geraldi, S. Rudgerio, Ermenricus levita scripsit.