EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Charta
Patricius Hiberniae; Auxilius; Isserninus
Saeculo V

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 53

Charta (Patricius Hiberniae), J. P. Migne

Charta

(0827D) In nomine Domini nostri Jesu Christi. Ego Patricius humilis servunculus Dei, anno incarnationis ejusdem quadringentesimo vigesimo quinto, in Hiberniam a sanctissimo papa Coelestino legatus, Dei gratia Hibernicos ad viam veritatis converti. Et cum (0828D)eos in fide catholica solidassem, tandem in Britanniam sum reversus, ac, ut credo, duce Deo, qui vita est et via (Joan. XIV, 6), incidi in insulam Ynswytryn, in qua inveni locum sanctum ac vetustum, a Deo electum et sanctificatum, in honore intemeratae Virginis (0829A)Dei genitricis Mariae. Ibique reperi quosdam fratres rudimentis catholicae fidei imbutos, et piae conversationis, qui successerunt discipulis sanctorum Phagani et Diruviani, quorum nomina, pro vitae meritis, veraciter credo scripta in coelis (Philip. IV, 3). Et quia in memoria aeterna erunt justi (Psal. CXI, 7), cum eosdem fratres tenere dilexissem, eorum nomina scripto meo redigere volui, quae sunt: Brumban, Hyregaan, Bremwal, Wencreth, Bantommeweng, Adelwolred, Loyor, Wellias, Breden, Swelwes, Hinloernus, et alius Hyn. Hi cum essent nobilibus orti natalibus, nobilitatem suam fidei operibus ornare cupientes, eremiticam vitam ducere elegerunt. Et quoniam inveni eos humiles ac quietos, elegi potius cum illis abjectus esse, magis quam in regalibus (0829B)curiis habitare (Psal. LXXXIII, 11). Sed quia omnium nostrum erat cor unum et anima una (Act. IV, 32), elegimus omnes simul habitare, comedere et bibere pariter, et in eadem domo dormire. Sicque me licet invitum sibi praetulerunt. Non enim dignus eram solvere corrigiam calceamentorum (Marc. I, 7) eorum.

Et cum vitam monasticam ita duceremus juxta normam probabilium Patrum, ostenderunt mihi praefati fratres scripta sanctorum Phagani et Diruviani, in quibus continebatur, quod duodecim discipuli sanctorum Philippi et Jacobi, ipsam vetustam ecclesiam construxerunt in honore praelibatae Advocatricis nostrae, per doctrinamentum beati archangeli Gabrielis. Insuper et quod Dominus eamdem ecclesiam coelitus in honore suae Matris dedicaverat, et quod tres reges (0829C)pagani, ipsis duodecim ad eorum sustenementum duodecim portiones terrae dederunt; nec non et in scriptis recentioribus inveni, quod sancti Phaganus et Diruvianus perquisierant ab Eleutherio papa, qui eos miserat, triginta annos indulgentiae. Et ego frater Patricius a piae memoriae Coelestino papa duodecim annos tempore meo acquisivi.

Post multum vero temporis, assumpto mecum Wellia confratre meo, per condensitatem silvae cum magna difficultate conscendimus cacumen montis qui eminet in eadem insula. Quo cum pervenissemus, apparuit oratorium unum vetustum et fere dirutum, habile tamen devotioni Christianae, et (prout mihi vilebatur) a Deo electum. Quod cum ingressi essemus, (0829D)anta odoris suavitate replebamur, ut in paradisi (0830A)amoenitate positos nos crederemus. Egredientes igitur et reingredientes, locumque diligentius perscrutantes, invenimus volumen unum in quo scripti erant Actus apostolorum, pariter cum actis et gestis sanctorum Phagani et Diruviani, ex magna parte consumptum; in cujus tamen fine voluminis invenimus scripturam quae dicebat quod praedicti Phaganus et Diruvianus, per revelationem Domini nostri Jesu Christi idem oratorium aedificaverunt in honore sancti Michaelis archangeli, quatenus ibi ab hominibus haberet honorem, qui homines in perpetuos honores, jubente Deo, est introducturus. At cum delectaret nos illa scriptura, nitebamur eam ad finem legere. Dicebat enim eadem scriptura quod venerandi Phaganus et Diruvianus moram ibi fecerunt per novem annos, (0830B)et quod ipsi etiam perquisierant triginta annorum indulgentiam omnibus Christicolis locum ipsum ad honorem beati Michaelis pia voluntate visitantibus. Invento ergo tanto divinae bonitatis thesauro, ego et frater Wellias tribus mensibus jejunavimus, orationibus vacantes et vigiliis, daemonibusque et belluis multiformiter apparentibus imperantes. Quadam autem nocte cum me sopori dedissem, apparuit mihi Dominus Jesus in visu dicens: Patrici serve meus, scias me elegisse locum istum ad honorem nominis mei, et ut hic honoranter invocent adjutorium archangeli mei Michaelis. Et hoc tibi signum et fratribus tuis, quatenus et ipsi credant: brachium tuum sinistrum arescet, donec quae vidisti annuntiaveris fratribus qui in cella sunt inferiori, et denuo hic redieris. (0830C)Et factum est ita.

Ab illo die statuimus duos fratres in perpetuum ibi, nisi pastores futuri ob justam causam aliter decreverint. Arnulpho autem et Ogmar Hibernicis fratribus qui mecum venerant de Hibernia, pro eo quod ad exhortationem meam apud dictum humiliter oratorium manere coeperunt, praesentem paginam commisi, aliam similem in arca sanctae Mariae retinens, in monumentum posteris. Et ego frater Patricius per consilium fratrum meorum, omnibus qui silvam ex omni parte praefati montis (Psal. LXXIII, 6) in securi et ascia, pia intentione dejecerint, ut facilior paretur aditus Christianis, ecclesiam beatae perpetuaeque Virginis pie visitantibus. centum dies veniae (0830D)concedo.