Migne Patrologia Latina Tomus 139a
Charta (Bruno Lingonensis), J. P. Migne
cc_id: cps_2.BruLin.Charta9, cc_idno: 9771
Charta
¶
139.1539A| Considerans ego Lingonensium Bruno episcopus officii mei negligentiam in damnationem animae meae cadere, juxta sensus mei modum elaboravi ecclesiis Domini provisores efficere, qui, in eis talentum Verbi divini disseminantes, mecum pariter de eo ipsi Domino Jesu Christo lucrum reportantes aeternae vitae remuneratione ditarentur. Volui igitur ecclesiae Besuensi domnum Guillelmum virum religiosissimum abbatem praeesse, qui, dum in ea cuncta regulariter ac religiose disponeret, intelligens propria in quibusdam non satis sufficere, quaesivit ab ecclesia Lingonensi ecclesiae Besuensi aliquid ad luminarii opus conferri. Cognoscens itaque petitioni viri Domini non esse contradicendum, cum consilio totius capituli Lingonensis statui ut de ecclesiis a sex leucis ultra 139.1539B| infra a Besua tempore Rogationum, omnes tam viri quam mulieres cum oblationibus ad SS. apostolorum Petri et Pauli limina conveniant. Illud quoque non otiose mecum reputans quia, cum tempore eodem Lingonas venire deberent, alii longitudine viae, alii imbecillitate corporis, seu aliquibus aliis occasionibus retardati, pabulo Dominici verbi, et 139.1540A| peccatorum remissione quam ibi deberent accipere, frustrabantur. Veniant igitur illo tempore statuto, et de peccatis suis veniam postulantes, ab eis quorum linguae claves coeli factae sunt, a monachis illic Deo servientibus, de salute animarum suarum admoniti, facta absolutione, et data benedictione, laeti revertantur in pace, etc. Et ut hoc per saecula inconvulsum permaneat, manu nostra subter firmavimus et ut a pluribus firmaretur rogavimus. S. Brunonis episcopi. S. Guillelmi abbatis. S. Lamberti praepositi. S. Geraldi archidiaconi. S. Teudrici archidiaconi. S. Brunonis archidiaconi. S. Teudrici archidiaconi. S. Teudonis archiclavi. S. Widonis archidiaconi. S. Amelii. S. Widonis presbyteri. S. Giraldi hypodiaconi. S. Nivardi. S. Gocelini, et aliorum 139.1540B| multorum. Ego Airardus cancellarius scripsi, et cum caeteris laudator et roborator exstiti.
Acta sunt haec anno ab Incarcatione 1008, indictione 6, epacta XI, concurrente IV, regnante Roberto rege, et domino Brunone sedem Lingonicam tenente.