PIUS PP. XI
EPISTULA
CETERIORES NOS*
AD R. P. D. PAULUM JACUZIO, ARCHIEPISCOPUM SURRENTINUM: QUINQUAGESIMO EXEUNTE ANNO EX QUO ARCHIDIOECESIS PUBLICE CORDI SACRATISSIMO IESU CONSECRATA EST.
Venerabilis frater, salutem et apostolicam benedictionem. —
Certiores Nos nuper fecisti, cum sit vobis proximo mense iulio dies ille commemorandus, quo, abbine quinquaginta annos, archidioecesis ista divino Cordi Iesu sollemni ritu consecrata est, in civitate honoris tui sede, a die quinto ad octavum eiusdem mensis, Conventum habitum iri eorum e clero populoque tuo, qui in piam Sodalitatem ab Apostolatu Precum adsciti legitime sunt; proptereaque a Nobis demisse postulabas, ut Conventui isti bene apostolica auctoritate diceremus, quo feliciorem haberet exitum, cum magno popularis pietatis incremento. Nihil profecto Nobis antiquius esse queat, quam ut eiusmodi commemoratione filiorum tuorum animi vehementius ad Sacratissimum Cor Iesu redamandum excitentur, qui homines infinita est caritate complexus eosque plerumque beneficiorum suorum experitur immemores. Ut igitur, qui coetibus et supphcationibus istic in quatriduum habendis intererunt, ii renovato spiritu e Conventu discedant flammamque caritatis inde conceptam proximis iniiciant suis, apostolica efficiat benedictio, quam tibi, venerabilis frater, iisque, quos memoravimus, universis, paternae benevolentiae Nostrae testem, peramanter impertimus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, die XI mensis Iunii, anno MDCCCCXXIII, Pontificatus Nostri secundo.
PIUS PP. XI
- A.A.S., vol. XV (1923), n. 7, p. 353