Causis et Gravationibus Sacerdotum

This is the stable version, checked on 19 Septembris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
de Causis et Gravationibus Sacerdotum
II Saeculo
editio: incognita
fons: documentacatholicaomnia.eu

0105-0115- SS Alexander I - Epistola de Causis et Gravationibus Sacerdotum

-- SS Alexander I - Epistola de Causis et Gravationibus Sacerdotum


CUIUS SUPRA DE CAUSIS ET GRAVATIONIBUS SACERDOTUM.

Dilectissimis fratribus omnibus episcopis per diversas constitutis regiones Alexander episcopus.

Nulli, fratres, dubium est, quia boni a malis semper persequuntur <SG, f. b> et tribulantur. Propter quod oportet nos humiliari sub potenti manu dei, ut liberet nos in tempore tribulationis. Nam, sicut leo rugiens circuit quaerens, quem devoret, sic diabolus non cessat circuire et quaerere, quos ex fidelibus perdat, et maxime illos, <I, f. rb> quos ardentiores in servitio salvatoris eique familiares invenerit. Familiares dico eos, quos sibi sacrari et in ordine apostolatus constitui voluit. Ipsi enim pro populo interpellant et peccata populi comedunt, quia suis precibus et obla<VD, f. va>tionibus ea delent atque consumunt. Qui quanto digniores fuerint, tanto facilius pro necessitatibus, quibus clamant, exaudiuntur. Multum enim, ut ait beatus apostolus Iacobus, valet deprecatio iusti assidua. Qui enim vos persequitur, ipsum, cuius vice legatione fungimini, persequitur, quia, sicut ipse filius dei media<SG, p. a>tor fuit dei et hominum, ita et vos eius vice in ecclesia estis constituti, ut inter deum et homines legatione fungamini. Si quis autem legationem vestram impedit, non unius sed multorum profectum avertit. Et sicut multis nocet, ita a multis arguendus est et bonorum societate carendus. Et quia dei causam impedit et statum conturbat ecclesiae, <N, f. va> ideoque ab eius liminibus arceatur. Ab omnibus quoque talis est cavendus et non in communione fidelium <I, f. va> usque ad satisfactionem recipiendus. Est enim statutum olim, ut, qui statum conturbat ecclesiae, ab eius liminibus arceatur , nec cum fidelibus communicet, qui eorum bona avertit . Vos ergo, si dilectionem habueritis ad invicem et unanimes fueritis, facile tales superare poteritis. Si vero, quod absit, discordes fueritis et canino dente vos derodere coeperitis, <VD, f. vb> non solum eos non superabitis, sed et vobis ipsis nocebitis atque ab eis <SG, p. b> superabimini, et innocenter forte peribitis. Qui autem ex vestro collegio fuerit et ab auxilio vestro se subtraxerit, magis schismaticus quam sacerdos esse probabitur. Ecce, inquit propheta, quam bonum et quam iocundum habitare fratres in unum. Illi vero non in unum habitant, qui a fratrum se solacio subtrahunt, aut, quod deterius est, fratribus insidias praeparant aut laqueos ponunt. De his enim et eorum similibus dominus per Oseae <V, f. ra> prophetam loquitur dicens: Propter vos lugebit terra et infirmabitur omnis, qui habitat in ea, in bestia agri et in volucre caeli, sed et pisces maris congregabuntur. Verumtamen unusquisque non iudicet, <I, f. vb> et non arguatur vir, populus enim tuus sicut hi, qui contradicunt sacerdoti, et corrues hodie et corruet etiam propheta tecum. Nocte tacere feci matrem tuam. Conticuit populus meus eo, quod non habuerit scientiam. Quia tu scientiam <SG, p. a> repulisti, repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi. Et oblita es legis dei tui, obliviscar <VD, f. ra> filiorum tuorum et ego. Secundum multitudinem eorum sic peccaverunt mihi, gloriam eorum et ignominiam commutabo. Peccata populi mei comedent et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum. <P, f. v> [Et erit sicut populus sic sacerdos, et visitabo super eum vias eius, et cogitationes eius reddam ei. Et comedent et non saturabuntur. Fornicati sunt et non cessaverunt, quoniam dominum dereliquerunt in non custodiendo. Haec cavete, fratres, et bona semper agere] festinate, [quia in hoc cognoscent omnes, dicit dominus, quoniam mei estis discipuli, si dilectionem habueritis ad invicem. Bo]num est namque procul [dubio et omnibus <N, f. vb> timentibus deum desi<I, f. ra>derabile, cohibere dissensiones] et altercationes fratribusque subvenire, et invicem non invidere, [sed adiuvare. Nos ergo, qui discipuli domini et dici] et esse cupimus, portare cru<SG, p. b>cem Christi et compati fratribus debemus, et non [quascumque eis insidias au]t @@@ : foveas praeparare, quia talionem meretur, qui fratribus foveam parat. Nolite <O, f. vb> errare, fratres, quia deus non irridetur. Huius rei gratia vobis dominus commisit ecclesiam suam, ut pro omnibus laboretis et cunctis oppressis opem ferre non neglegatis. Unde et dominus <N, f. rb> per prophetam loquitur dicens: Haec dicit dominus: Iudicate mane iudicium et eruite vi oppressos de manu calumniantis, ne forte egrediatur quasi ignis indignatio mea, et succendatur, et non sit, qui exstinguat. Vos ergo, qui in summo speculo a domino constituti estis, attendere eos et opprimere oportet, qui in fratres seditiones et scandala excitant, ne simul cum eis pereatis. Salutate omnes, qui recte laborant in evangelio Christi et ius<I, f. rb>te gubernant navem eius, ne cohabitantes in ea mergantur aut suffocentur. Salutat vos omnis apostolica ecclesia in domino. Amen.

<SG, p. a> Data XVII Kalend. Novembris Traiano et Heliano vv. cc. conss.