EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Catholicos
1910

editio: Acta Apostolicae Sedis
fons: AAS 1910 p. 8

PIUS PP. X

EPISTULA

CATHOLICOS*

AD CAMILLUM BATAILLE ADVOCATUM, EQUITEM GREGORIANUM, SCRIBAM AB ACTIS CONVENTUUM CATHOLICORUM IN SEPTENTRIONALI GALLIA ET AD FRETUM GALLICUM


Dilecte fili, salutem et apostolicam benedictionem. — Catholicos, in septentrionali Gallia et ad Fretum Gallicum incolentes, mirifice Iesu Christi Vicario esse deditos, cum saepe alias, tum nuper cognovimus ex eis litteris, quas, subnotatas nominibus omnium qui Insulas in unum convenerunt religiosae rei consultum, tu quidem, ut scriba ab actis huiusmodi conventuum, ad Nos perferendas curasti. Atque hae Nos litterae sic affecerunt prorsus, quemadmodum optavistis: non enim voluptatem solum Nobis, sed solatium etiam, nec ita exiguum, attulerunt. Nam, quod Nobis ob expleta feliciter quina episcopatus lustra amantissimis verbis gratulati estis, pergratum fuit: idque ab eximia in Nos pietate vestra erat expectandum. Quod autem promisistis, constanter vos prudenterque omnem daturos operam conciliandae inter catholicos Gallos concordiae, quo posthac meliore cum spe possitis pro Dei et Ecclesiae iuribus legitimum aggredi certamen, id enimvero ad consolandos Nos valuit, sollicitos, ut intelligitis, et anxios non tam propter violentiam improborum ad nocendum, quam propter dissensiones bonorum ad resistendum. Iamvero huius concordiae, quam efflagitare non desistimus, praeclarum quoddam specimen intueri licet, postquam vigilantium voce Episcoporum denuntiatum est, quanto in discrimine versetur sempiterna puerorum salus, quibus certarum doctrinarum virus in scholis publicis instillari solet. Passim, favente Deo, nostros videmus, commotos atrocitate rei, coalescere inter se, Episcopis ducibus, ut hanc parvulorum stragem prohibeant: quam recte dixeris Herodiana crudeliorem, quum ille rex Iudaeae corpora ceciderit, isti animas perdant.

Ad suscipiendam dimicationem huiusmodi, in qua de vestra ipsorum sobole atque etiam de Gallia catholica decernitur, nihil est quod vos hortemur. Iam ipsi ad eam toto pectore incubuistis. Pergite igitur, ut facitis: simul vero ne virtute confidamus nostra, sed opem imploremus Dei omnipotentis, qui nobis aliquando de hostibus nominis sui dabit victoriam. Auspicem interea divinorum munerum, tibi, dilecte fili, et omnibus, qui tuis litteris suum adscripsere nomen, apostolicam benedictionem singulari cum caritate et benevolentia impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum, die XII Decembris MCMIX, Pontificatus Nostri anno septimo.


PIUS PP. X

  • AAS, vol. II (1910), pp. 8-9.