EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Castanea
1895
editio: incognita
fons: incognitus

MARIAE IOANNES grato animo d.d.d

En tibi castaneae, lenis quas saepe rogasti.



Tertia nox idus anteit iucunda novembres.
Martinum celebrant. Circum de more sagatus
ibat equo: primo laedebant frigora morsu.
Obvius est equiti mendicus. «Da, bone, victum».
       5 «Assem habeas, assem valeas: non aestimor assis».
«Da pannum saltem, sagulo bene fote, rigenti».
«En tibi dividuo scindatur paenula dono».
Huic hiemes aestate, Deus, variare dedisti.    
Hac de nocte novum fas est depromere vinum.
       10 I, terebris atras viola, puer, ordine cupas;
namque omnis vini faex expurgata resedit.
In lacubus potuit fremitu mussare perenni,
in cupis silet et posita deferbuit ira.
Nunc gemit ampullae quatiens singultibus ora,
       15 nunc illo vitrei calices rubuere liquato.
Martinum celebremus: hiems bene vertat egenti.

     Nulla petant hac nocte nucem convivia frustra
castaneam. Quaedam est atro suspensa camino
sartago: cribrum deceptus imagine dicas:
       20 huc defunde nuces torrendasque inice flammis;
at tenui corium prius hiscat vulnere cultri.
Ni facias, anima tibi nux displosa calente
quippe sonet, fors et te laeserit. Ergo age, cribrum
concute et adspira nucibus salientibus ignem.
       25     Iamque fere crepitant ambusta putamina, iamque
ulcus hiat summumque cutis diffissa cicatrix
detegit et fracidam (digito modo contere) carnem.
Tum lanx panda capit, tostum quae spargit odorem
exedrium mulcens. Hiemis salvete sodales,
       30 crustula potorum, tuguri bellaria, panis
speustice! salve, hiberna seges montanaque messis!
Ecquam monticolae consumant frigore pultem?

     Cum sarcire cupit centones vilica, cumque
iuniperus resonat, brumae praenuntia, turdos,
       35 arbore tunc quidam quasi delabuntur echini
atque nucem patuli spinoso e cortice fundunt.
Huic est laetus, equis est qui color optimus et quo
non magis intonsae delectet virginis alter.
Hanc gens tota legunt, pueri flavaeque puellae,
       40 per iuga repentes et per declivia montis.

     Cumque die surgunt et saccos frugibus implent,
alternoque sonant interdum carmine valles.
Hac puer in numerum calycem dum tundit inertem:
«Sublucet caelum: iam tintinnabula pulsant
       45 iamque fenestellae patefiunt: heu! tua numquam».
Hac recinit virgo pleni sub pondere sacci:
«Cum dulcem aequales semper loquerentur amorem,
rebar id esse dapem: nunc novi: credite, magnum est».

     Vesper adest: audit puerum sub rupe canentem:
       50 «Nocte ades in somnis, virgo: cur feceris? inquam.
Ecquis te visat, me visis ut ipsa, cubantem?
quis, mea vita, volet dulces tibi rumpere somnos?»
Deque iugis audit recinentem Luna puellam:
«Venti increbrescunt et frondibus undique ningit.
       55 Saepe o pollicitus reditum numquamne redibis?
Haesit ut in sulco, nudum procul horret aratrum».

     Est sua cuique foco rectis laqueata tigillis
cella; nec his raris, ut, siquid crate repones
(adrepenti aditus arto dabit ore fenestra),
       60 labatur nimis ampla per intervalla; nec aptis
connexisque ita, non ut vel penetrabilis ullo
fumus et ipse vapor valeant exire meatu.
Hoc pueri lectis tabulatum frugibus explent.
Fumat humo caudex lentoque absumitur igni.
       65     Nec prius incensis adolent magalia truncis,
quam ter quinque canant genibus tibi carmina nixi,
ut tueare volens casulam noctesque diesque,
Laurenti, neve igne sinas, experte, cremari
spem victus subitisque domum vanescere flammis.
       70 Nunc tacitus caudex ardet noctesque diesque,
nunc procedit hiems, arescunt undique silvae
et veluti rubra squalent robigine montes.

     Ut quassare nuces fragili sub cortice sensit,
noctem triturae dicit pater. Exstruit uxor
       75 mensam epulis, promit vappam sub clave meracam,
scilicet; atque omnis praesto est vicinia: saccis
excipiunt segetem sectoque in caudice tundunt:
ingeminant, quernis resonant incudibus ictus.
Deinde nuces tradunt iactandas rite puellis,
       80 donec in alveolis acus innet, grana residant.

     Hi feriunt, quanto caeduntur ligna tumultu;
hae, quali crepitu teritur pede glarea, cribrant;
nec non et de more canunt animosque relaxant.
«At rosa si fieres, aliquis si flosculus essem,
       85 unus utrumque calix (nec me taederet) haberet».
Sic puer; at deses plena iam corbe puella:
«Illud iuravi fore ut obliviscerer, atris
cum plueret guttis, soles orerentur in umbris!»    
«Quis lunam neget ire via? quae noctibus ambit
       90 et superat montes, devertit lassula numquam:
sic me semper amat mea lux nec vertitur umquam».
«Ei mihi, quae coram Mortem sim visa videre,
cum discedentem vidi; nec dicere quivi:
"Quo, crudelis, abis?" nec: "Quando, vita, redibis?»
       95 Haec alterna canunt: cantus levat ille laborem,
ut vires tenuis quantumvis vappa ministrat.

     Nunc habeat duram pistrinum, vilice, messem:
frange molis, pistor; pro saxis redde farinam.
Quam subigat mater, seu vult properare placentas
       100 - has roris foliis inspergit multa marini
et iubet, umentes oleo, flavescere furno -;
seu tenues lamnis claudit candentibus offas
quae fragilem referant crepitum sub dente papyri;
seu puls in quadra de pleno fumat aheno.
       105     At pluviae rubras magno cum murmure plectunt
castaneas; aquilo fugat imbres, frigora ducit.
Venit hiems: frondes in silvis verre caducas,
turba minor, plenis convecta corbibus intus:
Non alio posthac gaudebit bucula lecto.
       110 Festinate, prius, pueri, quam candida caelum
auferat et terram, nix omnes una colores;
et cani rigeant in cano pulvere montes.

     Tum pia rugoso truncum iam cortice mater
imponitque foco sarmentisque exstruit apte
       115 et farcit foliis arentibus: omnia gluma
abtegit exigua crepitantemque excitat ignem.
Dein nigro tremulam patinam suspendit ab unco
observatque diu, dulcem dum cauta farinam
laeva manus sensire friat, haeret lingula dextrae.
       120 Expectant simul ore pater puerique faventes.

     O miseros nimium, gelidis si montibus absint
castaneae! veniunt illis namque arbore ab una
omnia, gluma dapes frondes ramalia caudex,
arbor et una famem miseris et frigora pellit.
       125 Nocte licet ningat tacita: iam dissilit ignis;
nocte licet ventus stridat: iam muttit ahenum.
Ac positos grandi pueros pater admonet ore:
«Cum nix multa cadit, veniet nux multa, camilli».