EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Cassiodori supplementum
saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 70


Cassiodori supplementum (Auctor incertus), J. P. Migne

(1421) (1421C)Ad confirmationem fidei catholicae et haereticorum praecavendas insidias, legendi sunt duodecim libri beati Hilarii quos de sancta Trinitate profunda et disertissima nimis oratione conscripsit. Sancti quoque Ambrosii quos de eadem re ad Gratianum principem designavit. Sancti Augustini 15 libri de sancta Trinitate curiosa intentione legendi sunt, nec non et liber ejus qui dicitur de Definitione ecclesiasticorum dogmatum 55 capitulis conscriptus, quorum primum sic incipit: Credimus unum Deum esse patrem, eo quod habeat filium. Ultimum ita: Propter novellos legis latores qui ideo animam tantum ad imaginem Dei creatam dicunt. Ejusdem ad Petrum diaconum de fide sanctae Trinitatis libri 2, quorum secundus in capitulis distinctus est 40. Primum incipit sic: Firmiter tene, et nullatenus dubites, Patrem et Filium et Spiritum sanctum unum esse naturaliter Deum. Ultimum ita: Firmiter tene et nullatenus dubites aream Dei esse Ecclesiam catholicam. Ejusdem de vera religione liber 1; de Doctrina Christiana libri 4; de Agone Christiano (1421D)liber 1; liber ejusdem quasi philosophiae moralis, quem pro moribus instituendis atque corrigendis ex divina auctoritate collegit, quem appellavit Speculum. Nec minori studio legendi sunt ejusdem de Civitate Dei libri 22, in quibus et Babylonia confusa civitas diaboli, (1422C)et splendida Hierusalem urbs Domini Christi, in hominum conversatione competenti diversitate monstrantur. Scripsit etiam de hac re 5 quaestiones de Novo Testamento ad Honoratum presbyterum, et octoginta tres alias mirifica deliberatione formatas. Legenda sunt etiam dicta sancti Athanasii ad cognoscendam veritatem catholicae fidei. Ad Epictetum epistolam unam in capitulis quatuor. De Sacramento fidei. De Incarnatione Domini. De Spiritu sancto. Epistola fidei suae ad Theodosium Aquileiam missa. Altercatio ejus contra Sabellium et Photinum. Ejusdem altercatio contra Arium. Item sancti Augustini de Fide catholica contra omnes haereses. Ejusdem, qui libri in canonibus recipiantur. Ejusdem de Spiritu et anima. Ejusdem ad Dardanum capitula 3. Sermo ejusdem de Unitate Trinitatis incipit ita: Nativitatem Domini secundum carnem. Finit sic: sed vos qui Domino servitis et ejus praecepta servatis. Tractatus ejusdem de Expositione symboli liber 1. Sermo ejusdem de Incarnatione Domini: legimus sanctum Moysen (1422D)praecepta dantem populo Dei. Ejusdem de decem Praedicamentis. Epistola Cyrilli episcopi ad Joannem Antiochenum. Epistola ejusdem ad Nestorium episcopum haereticum. Faustini presbyteri expositio fidei contra haeresem Arianam. Ejusdem de (1423A)fide, quam breviter sibi mitti jussit Theodosius imperator. Joannis Chrysostomi capitula 4. Gregorii Nazianzeni capitulum 1. Basilii episcopi Cappadociae capitulum 1. Damasi papae expositio fidei ad Paulinum episcopum Antiochenum. Epistola Leonis papae ad Flavianum episcopum Constantinopolitanum. Epistola ejusdem ad Juvenalem episcopum Hierosolymitanum. Epistola ejusdem ad Palaestinos episcopos. Epistola ejusdem ad Pulcheriam de fide. Epistola ejusdem de fide ad episcopos Constantinopolitanos. Epistola ejusdem ad synodum apud Nicaeam constitutam. Ordo gestorum synodi quae facta est in civitate Chalcedonensi. Definitio synodi Chalcedonensis. Epistola Leonis papae ad synodum apud Ephesum. De Περὶ ἀρχῶν Origenis. Adamantii apologia quam pro se misit Rufinus Anastasio urbis Romae episcopo. Epistola Hieronymi ad Marcellinum, et anapsychia de Statu animae. Ejusdem ad Pammachinm et Maronem de libris Origenis. Expositio Gelasii papae de duabus naturis Domini nostri Jesu Christi. Sancti Faustini de (1423B)Trinitate libri 2. Expositio symboli Rufini presbyteri ad Laurentium episcopum. Fulgentii de Fide catholica, et de Institutis ecclesiasticis liber 1. Paschasii de Spiritu sancto libri 3. Alcuini de Trinitate libri 4. Sed et liber Vincentii presbyteri Lirinensis insulae, quem de libris beati Augustini composuit, et misit sancto Xysto papae, utilis est pro hac re relegi. Si quis vero de Patre et Filio et Spiritu sancto aliquid (1424A)summatim praeoptat attingere, nec se mavult longa lectione fatigare, legal Nicetae episcopi librum quem de Fide et Incarnatione scripsit; nec non beati Augustini librum de Fide et Incarnatione per interrogationem et responsionem compositus. Utiles etiam sunt ad instructionem ecclesiasticae disciplinae memorati sancti Ambrosii de officiis melliflui libri 3.

Postquam dictum est cap. 23 de canonibus Dionysii, post illa Cassiodorii verba Ecclesia Romana complectitur, sic prosequitur codex Vaticanus:

Contra haereses diversas sanctus Augustinus ad Quodvultdeum scribens, nominatim singulas notavit per capitula octoginta novem. Dein contexuit librum, de his quae unaquaeque haeresis defendit, incipiens a Simonianis usque ad Pelagianos. Tertio quid Eutyches et Nestorius sentiat. Exponit in ultimo semotim de aliis haeresibus. Decimo incipiens a Carpocratianis, finit in Eutychianis. Scripsit et de hac re Epiphanius pontifex libros mire venerandos. Philaster episcopus Brixiae scripsit de singulis haeresibus compendiosa (1424B)brevitate librum 1, quem alii Hieronymo deputant. Isidorus episcopus in etymologiis suis licet tactim, utiliter tamen de singulis haeresibus facit mentionem.

Denique alio in loco codex:

Inveni item de Pythonissa ejusdem praefati viri (S. Augustini) duos sermones habitos ad populum in basilica.